Gesta Romanorum (Oesterley)/144

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
144. De statu mundi actuali.
1872
Fairytale left blue.png 143. De timore extremi judicii. 145. De via salutis quam dominus deus per filium suum aperuit. Fairytale right blue.png

Cap. 144. (136.)

De statu mundi actuali.

Fertur de quodam rege, cujus regnum in tam subitam devenit mutacionem, quod bonum in malum, verum in falsum, forte in debile, justum in injustum est mutatum. Quam mutacionem rex admirans a quatuor philosophis sapientissimis causam hujus quesivit. Qui inquam philosophi post sanam deliberacionem ad quatuor portas civitatis pergentes, quilibet eorum tres causas ibidem scripsit. Primus scripsit: Potentia est justicia, ideo terra sine lege; dies est nox, ideo terra sine via; fuga est pugna, ideo regnum sine honore. Secundus scripsit: Unus est duo, ideo regnum sine veritate; amicus est inimicus, ideo regnum sine fidelitate, malum est bonum, ideo terra sine pietate. Tercius scripsit: Racio habet licenciam, ideo regnum sine nomine; fur est propositus, ideo regnum sine pecuniis; corrobola vult esse aquila, ideo nulla discrecio in patria. Quartus scripsit: Voluntas est consiliarius, ideo terra male colitur; denarius dat judicium seu sentenciam, ideo terra male regitur; deus est mortuus, ideo totum regnum peccatoribus est repletum.

Carissimi, ad propositum, quandoque terra solebat regi per justiciam secundum leges divinas et imperiales, nunc autem regitur per [119b] potenciam. Nota moraliter, et verum est, quia olim justicia dictavit, quod deus esset diligendus super omnia etc. Sed potencia in regno anime vicit intantum, quod homo ex certa malicia contra inclinacionem proprie voluntatis, que naturaliter magis inclinatur ad bonum, quam ad malum, hoc facit. Secundum eciam verum est, quia olim clerici laicis per bonum exemplum ad eternam patriam viam prebuerunt, sed mutatus est color optimus, quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum. Patet de papa, qui olim beneficia dedit clericis dignis propter deum, spernendo munera, sicut Petrus respondit Simoni mago: Pecunia sit tecum in perdicione! Hoc idem patet in religiosis, qui olim per bonam vitam viam per paupertatem ostendebant, quia attendebant ad illud, quod monachus habens obolum non valet obolum. Hoc idem patet in clericis, quia ut dicit Iero.: Quicquid preter simplex vestimentum et victum de altari retines, tu sacerdos, tuum non est, sed pauperum rapina est, sacrilegium est; isti enim omnes tam monachi quam canonici tam moniales quam clerici noctem verterunt in diem, et ideo arta est via, que ducit ad patriam, et pauci quia carent lumine incedunt per eam. Tercium primi: Fuga est pugna, probatur litterariter, nam olim domini, si unus habuit aliquid adversus alium, solebant pugnare, sed modo honor recessit, quia nolunt pugnare, sed cotidie per rapinam et furtum et talia unus intrat terram alterius, nolunt pugnare, quia emunt equos velocissimos ad fugiendum. Spiritualiter verum est, quia olim homines temptaciones vincebant et adversarios scilicet carnem mundum et diabolum superabant, et sic apud deum fuerunt magni nuncii et honorem de hoc reportabant; sed hodie, quando deberent pugnare, consenciendo fugiunt. Secundus dixit: Unus est duo etc. Que est racio? Quia veritas hodie non est in mundo, nisi quod cor et lingua, que deberent esse unum, jam sunt diversa, quia quicquid homo jam per os affirmat, cor negat. Nota ex isto, quod hodie[1] littere sigillate non valent, juramenta prestita non tenentur etc., quod non fuit olim, quia si unus dixisset alteri simplici verbo: Faciam tibi hoc! credidisset. Spiritualiter verum est, quia anima, que deberet esse [120] in caritate, una cum deo per peccatum est divisa: Secundum: Amicus est inimicus etc. Que est racio, nisi quod non est fidelitas in mundo; certe qui deberet esse amicus, jam est inimicus; jam verificatum est verbum Christi: Surget filius contra patrem. Credo quod non sit modo ita bonus amicus, qui pro pecunia non fieret inimicus. Spiritualiter eciam verum est, quia Christi amici in evangelio sumus dicti, quia teste Christo, jam non dicam vos servos, sed amicos; sed hodie facti sumus inimici, quia castrum domini scilicet cor nostrum tradimus diabolo. Tercium: Malum est bonum etc. Que est racio, quod hodie ita magna crudelitas regnat in mundo et avaricia? Certe nulla alia, quam quod illud, quod est malum, factum est bonum, scilicet pecunia; quod autem pecunia sit mala, probatur per philosophum, qui dicit, quod aurum sive argentum non est nisi fex terre; postquam iste feces facte sunt ita care, pietas recessit; sed tamen teste sapiente nichil iniquius, quam amare pecuniam. Spiritualiter peccatum, quod est majus malum, quod inveniri potest, hodie factum est bonum, quia pauci sunt, qui non peccent, contra quos propheta: Ve vobis, qui dicitis: Malum bonum et bonum malum! Tercius dixit; Racio habet licenciam. Que est racio, quod hodie Christiani carent nomine? Certe nulla alia, nisi quod racio in hominibus est licenciata. Homo vocatus est Christianus per racionem a Christo, sed homines non utuntur racione, quia homo cum in honore esset non intellexit etc. Nam porcis assimilatur per luxuriam, leoni per superbiam, cani per invidiam, vulpi per dolositatem, et ideo non meretur dici homo nec Christianus, quia vitam Christi totaliter deseruit. Spiritualiter verum est, quia si homo haberet racionem, deum super omnia diligeret; probo, quia racio dictat, quod bonum est diligendum et magis bonum magis diligendum et maxime bonum maxime diligendum; sed constat, quod deus est maxime bonus et bonum, quo majus cogitari non potest; ideo si homo haberet racionem, ipsum pre omnibus diligeret. Secundum: Fur est prepositus etc. Que est racio, quod pecunia etc. Nulla alia, nisi quod officiales sunt fures, non dico fures, sed unum per experienciam video, quod domini temporales sunt pauperes et prepositi habundant, Video eciam, quod isti villani rustici et alii pauperes modicum habent, et isti divites habundant. Que est racio, nisi [120b] quod fures existunt? Carissimi, si unus alteri quinque marcas vel tot florenos acciperet, nonne fur judicaretur? Sed isti quantum recipiunt de capitali summa, notum est confessoribus, et ideo veri fures non suspenduntur, teste philosopho, qui vidit, quod judex duxit furem ad patibulum philosopho ridente et judice querente, quare rideret, respondit, quod magnus fur duxit parvum furem. Spiritualiter verum est de illis, qui pro modica delectacione deo animas, quas suo sanguine acquisivit, furantur et diabolo subjiciunt. Tercium corobola; vulgariter deme wevel wilt vligen also hoege also der aern scilicet aquila. Ideo non est discrecio, nam illi, qui deberent agrum colere, hodie volunt dominari, nam postquam habent unum par ocrearum et calcarum et equum, ipsi equitare volunt et vocari domicelle Johannes et sic de aliis. Verum est de istis civitatentibus, quorum parentes fueruat pellifices et sutores etc. ipsi autem se habent ut milites; modica differencia est hodie in mundo. Similiter applica sicut scis et vis de mulieribus. Spiritualiter verum est de istis monialibus, monachis et clericis. Nota quomodo hodie vadunt etc. Quartus philosophus dixit: Voluntas est racio, ideo regnum male cogitur. Que est racio, quod terra male cogitur? Certe nulla alia, nisi quod dominorum consilium est malum; nam olim consiliarii solebant dare consilia juxta equitatem, nunc autem ea dant secundum voluntatem. Applica sicut vis et scis, quare hoc faciunt. Spiritualiter eciam verum est; quicquid racio dictat pro eterna salute, voluntas vult oppositum. Secundum: Denarius dat sentenciam etc. Que est racio, quod sic venditur justicia? Nulla alia quam denarius, quia, si veneris ad judicium, et si habueris dare pecuniam et si causam in justiciam habueris, judex pro te sentenciabit, non videt, si reus fueris, quia munera judicum oculos excecant. Spiritualiter eciam verum est in judicio confessionis; quia si volueris de magnis peccatis impetrare veniam faciliter et judicem confessorem placare, pecuniam ostendas, et licet non habuerit auctoritatem, te absolvet, penitenciam imponet. Nota eciam litteraliter de istis officialibus et curia romana, que non petit ovem sine lana. Tercium: Deus est mortuus etc. Certe si deus adhuc viveret, sicut ante incarnacionem, quando propter [121] peccatum luxurie totum mundum submersit octo animabus exceptis. [Nota,] quomodo homines tunc se solebant retrahere a peccatis, saltem timore, si non amore eo, quod sciebant deum omnia vindicare! Sed nunc quasi mortuus a nobis reputatur, nec de faturo judicio, vel de inferno, vel eterna pena, vel eterno regno cogitamus etc. Ecce audivistis duodecim raciones, quare totus mundus est in maligno positus. Quiescite ergo, carissimi, agere perverse! Discite[2] bene facere! Ysai. lxviii: Tunc cognoscetis veritatem, et veritas liberavit vos, quod nobis concedat.




  1. Nota — hodie] orig. Nota quod ex isto hodie.
  2. Discite] orig. Dicite.