Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/155

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
155. De modo pugne in passione Christi contra diabolum.
1872

 154. De celesti patria. 156. De causa subversionis Troje. 

Cap. 155.

De modo pugne in passione Christi contra diabolum.

In Anglia, ut narrat Gervasius, ad terminos episcopatus Elienensis est castrum Cathubricha nomine, infra cujus limites e vicino locus est, quem Wandleburiam dicunt, eo quod illic Wandali partes Brittannie seva Christianorum peremptione vastantes [131b] castrametati sunt. Ubi vero ad monticuli apicem fixere tentoria, planicies in rotundum vallatis circumcluditur, unico adinstar portalis aditu patens ad ingressum. In hanc campi planiciam, ut ab antiquissimis temporibus colitur fama, que vulgo testatur, post noctis canticinium lucente luna, si quis miles exclamat: Miles contraveniat! statim ex adverso miles occurrit, qui ad congrediendum paratus concurrentibus equis aut resistentem dejicit aut dejicitur, et intra aditus illius septa solus miles ingreditur et ab exteriori adspectu alicujus foris non artatur. Ad hujus rei fidem rem gestam et multis vulgo cognitam subjungo, quam ab incolis et indigenis auditui meo subjeci. Erat in Brittannia majori paucis exactis diebus miles Albertus in armis strenuissimus omnibus virtutibus decorus. Hic aliquo die castrum memoratum hospes ingreditur, et cum in hyemis intemperie post cenam noctu familia divitis ad focum, ut potentibus moris est, recensendis antiquis gestis operam daret, tandem occurrit ab indigenis pretaxatum mirabile recensitum. Vir ergo strenuus, ut quod auribus hauserat rei ipsius experientia probaret, unum de nobilibus armigeris elegit. quo comite locum adiit. Ad ostensum locum loricatus miles appropinquans ascendit, dimissoque servo nobili solus campum ingreditur. Exclamat miles, ut alterum inveniat, et vocem ex opposito miles adinstar militis celer occurrit, pariterque ut videbatur armatus. Quid plura? Extensis clipeis, directis hastis equi concurrunt, equites impulsibus mutuis concutiuntur, et elisa jam alterius lancea ictuque evanescente per libricum, Albertus adversarium suum potenter impellit ad casum. Cadens et sine mora resurgens Albertum per luta respicit, equum ex causa lucrativa abducere, lanceam subducit, et dum eam modo jaculi missilis emittit, femur Alberti ictu atrocissimo transfodit. Ex adverso miles noster, aut pre gaudio victorie ictum vulnusque non sentiens aut dissimulans, disparente adversario campum victor egreditur, equum lucratum armigero tradidit, statura grandem, levitate agilem et in apparentia pulcherrimum. Regredienti viro nobili turba familiaris occurrit, eventum miratur, casum dejecti militis gratum habens, et strenuitatem tam illustris baronis commendans, et cum caligas ferreas discalciaret, unam sanguinis coagulo vidit oppletam. [132] Stupet familia de vulnere, sed dominus indignatur timere, concurrit excitatus populus, et quos ante somnus presserat, excrescens admiratio ducit ad vigilandum. Testis triumphi equus freno non dimisso tenetur ad publicum conspectum expositus, oculis torvis, cervice erecta, pilo nigro, sella militari. Jam gallicantus advenerat, equus saltibus estuans, naribus ebulliens, pedibus terram pulsans, loris quibus tenebatur diruptis, in naturam se recipit, libertatem fuga facta insecutus disparuit et nobilis miles noster id injusti vulneris perpetuum habet monumentum, quod singulis annis, illo eodem noctis renovante momento vulnus in superficie cutis superductum recrudescebat. Unde factum est, ut post annos paucos miles illustris transfretavit et sub multiplicata contra paganos pugnandi strenuitate vitam domino reddens commendavit.

Moralizacio. Carissimi, miles iste strenuissimus est dominus noster Jhesus Christus, qui est miles et rex regum et dominus dominantium, qui cum milite adversario scilicet diabolo pugnaturus de castro supernorum civium mundum istum ingreditur. Humanum enim genus redimi non potuisset, nisi dei filius mundum contra diabolum pugnaturus intrasset. Nam ante Christi nativitatem nullus sanctorum, quamquam justus fuerit, regnum celorum intrare potuit; propterea dei filius ex consultu dei patris ab indigenis suis hoc mirabile intelligens, qui ante multa annorum milia limbum inferni introierant. Unum de nobilibus armigeris elegit, quo comite mundum istum intravit, cui equum ante tempus pugne commendavit, quia dum Christus de Maria virgine nasci voluit, ab ejus purissimo sanguine spiritu sancto cooperante carnem sumpsit, quam pro armigero deputavit. Sed cum miles iste campum intrasset et adversarium suum diabolum considerasset, exclamat miles, ut alterum inveniat, et ecce ex opposito alter miles scilicet diabolus adinstar militis per superbiam armatus occurrit. Sed dominus noster omnes, quos secum habuit, dimisit, solus campum intravit preter equum id est humanitatem; qui dum tempus passionis ejus appropinquaret et Judei eum caperent et crucifigerent, nullum secum habuit, quia discipuli, ut evangeliste testantur, relicto eo fugerunt, in orto solus, in captura solus, in cruce solus, in omnibus passionibus suis et angustiis corporis solus, ita ut impleretur illud Ysaie: Torcular calcavi solus, de gentibus non est vir mecum. Quid plura? Extensis clipeis, directis hastis [132b] equi etc. Quia dum Christus humanam naturam, ad quam redimendam venerat a lapsu primorum parentum erigeret, humilitatis sue clipeum extendit, hastam superbie nequissimi diaboli fregit et adversarium suum potenter impulsit ad casum, et ad inferni profundissima dimersit. Sed miles noster Jhesus Christus in hac pugna i. e. passione sua per Jude traditionem et multivariam derisionem ac postremum per mortis et crucis sententie prolationem cadens et cito resurgens, quia die tercia, sicut ipse de se testatur: Precedam vos in Galileam, resurrexit. Tunc adversarius Christi lanceam in die parasceves subducit et femur nobilissimi regis[1] nostri ictu atrocissimo transfodit; quod Christus autem pre gaudio victorie ictum vulnusque non sentiens aut dissimulans, disparente adversario, quia dum Christus moreretur in cruce, diabolus, si quid in eo potestatis habere potuisset, ad eum venit, quia purum hominem credidit. Miles disparente adversario et debellato mundi campum victor egreditur, equum lucratum i. e. corpus et animam in die ascensionis sue deo patri tradidit; sed dum nobilis iste de mundo in monte Oliveti ad patrem regreditur, turba familiaris occurrit, quoniam omnium prophetarum et patriarcharum numerus aliorumque sanctorum exercitus letissimi ex victoria facti et in limbo infernorum adhuc reclusi singilatim dicebant: Advenisti, desiderabilis etc. Eventum mirantur, casum dejecti militis adversarii sui gratissimum habentes et strenuitatem tam illustris baronis commendantes, sed et miles vulnera de triumpho in signum victorie retinuit, que in extremo judicio justis ad premium et peccatoribus ad supplicium ostendet. Stupet familia de vulnere i. e. omnes electi mirantur de tam acerba morte et Christi passione, ei regraciantes, sed dominus dedignatur timere, quia viriliter contra mundum, carnem et demonem pugnavit ac potenter superavit. Devotus concurrit excitatus populus, qui prius cum Christo compassionem non habuit, sed visis vulneribus et in mente pertractatis amaris passionibus, quos prius somnus oblivionis et ignorantie presserat, excrescens admiracio ducit ad vigilandum. Hujus triumphi testis est equus i. e. Christi cruentatum corpus, in quo, ut Ysaias dicit, a planta pedis usque ad verticem capitis non est sanitas. Ad publicum conspectum omnium fidelium in memoriam est expositum. Jam gallicantus advenerat et equus saltibus estuans, naribus ebulliens, [133] pedibus terram pulsans etc. Per gallicantum horam mortis Christi videlicet nonam, que tunc erat secundum gentiles hora vere meridiei, intelligimus; attamen omnibus nobis erat nox, cum propheta dicat: Vanum est vobis ante lucem surgere, quia quotquot ante Christum nascebantur, ad infernum descenderunt. Propterea Christus estuans est saltibus resurgendi et ad celos ascendendi, ebulliens naribus in terrorem omnium damnatorum in die judicii extremi, et pedibus terram pulsans i. e. homines de terra resurgere faciens, cum vox tube novissime sonuerit: Surgite, mortui, et venite ad judicium! Tunc dicturus est justis: Venite, possidete paratum vobis regnum ab inicio seculi! Sed reprobi exspectabunt illam sententiam tremendam, qua eis dicetur: Ite, maledicti in ignem eternum, a quo etc.




  1. regis] orig. cordis regis.