Gesta Romanorum (Oesterley)/158

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
158. De perpetuitate anime.
1872

Fairytale left blue.png 157. De pena peccatorum non satisfacientium pro delictis. 159. De invencione vinearum. Fairytale right blue.png

Cap. 158.

[134] De perpetuitate anime.

Rome inventum est corpus incorruptum altius muro civitatis cum istis versibus: Filius Evandri, Pallas quem lancea curvi Militis occidit, morte sua jacet. Lucerna ardens erat ad caput ejus, que nec liquore nec flatu exstingui poterat, donec subter flammam foramine facto cum acu aer fuisset immissus; vulnus autem gigantis quatuor pedum fuit et dimidii. Qui post eversionem Troje occisus jacuerat per duo milia annorum ducentos et quadringenta.

Carissimi, gigas iste est primus pater noster Adam, qui erat plasmatus et non corruptus nisi per peccatum. Iste erat altior muro civitatis, que mundus iste dicitur, altior enim erat, quia teste psalmista omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Iste erat graviter vulneratus, quando contra dei preceptum de fructu ligni vetiti comedit; non tamen ipse vulneratus, sed et totum genus humanum vulnere perditionis profundissimo laceratum erat, ita quod nec in celo nec in terra nec inter angelos nec inter homines inventus est aliquis, qui poterat illud curare, donec filius dei de regalibus sedibus ad ima nostre mortalitatis descendens venerat, qui per passionis sue sanguinem roseum vulnus humani generis atrocissimum perfecte curavit. Lucerna ardens ad caput, que nec liquore nec flatu exstingui poterat, est pena infernalis, in qua divina visione carebat per quatuor milia annorum, que nec liquore i. e. oracione alicujus sancti nec flatu i. e. jejunio poterat eum ab ista pena liberare nec exstinguere, donec flamma i. e. divina misericordia cum acu acerbissime passionis ex ejus virtute anima cum dignitate descendit ad inferos et eum secum ad paradisi gaudia perduxit, ubi eternaliter clara visione dei perfrui poterit, nisi peccatis se voluntarie subjiciens subjacere penis velit.