Gesta Romanorum (Oesterley)/166

E Wikisource
Sine Nomine
166. De ludo schacorum.
1872

 165. Item de mundi perversitate. 167. De audiendo bono consilio. 

Cap. 166.

De ludo schacorum.

Schacarium habet lxiv puncta per viii divisa, scilicet virum et mulierem, sponsos et sponsas, clericos et laicos, divites et pauperes. Istum ludum sex homines ludunt; primus est rochus, et est in duplici genere, scilicet albus et niger; dexter est albus et sinister niger; hujus virtus est, quod cum omnes schaci fuerint in locis suis situati, tam nobiles quam populares, habent virtualiter certos terminos, ad quos possunt progredi; soli autem rochi, cum sint inclusi, nullam habent progrediendi virtutem, nisi eis per nobiles aut populares via fuerit expedita, et vadit recto semper tramite et nunquam ad angulum, sive antecedat sive revertatur, et quando vadit lateraliter, ex altera parte capit alium et fit fur. Carissimi, sic pauper verus nihil habet, nisi unum transitum paupertatis sue, per quam recto tramite incedit ad omnium pauperum dominum Ihesum Christum, et fit regina juxta regem regum. Sed si murmurans de statu suo lateraliter retrocedat, fit fur et rapit quicquid potest; nec de regine solio curat. Secundus est alphinus, qui currit per tria puncta, nam in sede propria ille, qui est niger, ad dexteram regis collocatur et albus ad sinistram; dicuntur autem albi et nigri non ex colore, sed ex loci situatione; dexter enim, qui niger est, pergens versus dextram se in spacio nigro et vacuo ante agricolam locat; sed sinister de propria virtute habet duos progressus, unum versus dexteram ad spacium album, alium versus sinistram ad spacium vacuum et album, et sic de tercio ad tercium quadrum vadunt servando proprium situm in forma, at si est niger, semper in nigro et econtra, et hoc procedendo semper in angulo. Carissimi, alphini isti sursum et deorsum ambulantes signant mundi sapientes, qui habent tria, scilicet intellectum, rationem et fortitudinem. Ista deberent dirigere sursum ad deum per opera misericordie, sed tendunt deorsum per eloquentiam et humanam fraudulentiam, et currunt lateraliter ad angulum per tria puncta, que significant gulosos in crapulis quotidie currentes, raptores aliena bona sine consensu depredantes et auferentes, ac superbos in prosapia, pulchritudine et divitiarum affluentia gloriantes. Hii omnes lateraliter et a recta via currunt et tandem per regem i. e. diabolum rapiuntur et in infernum justo dei judicio detruduntur. Tercium est genus militum, quorum dexter est albus et sinister niger. Albus habet tres progressus in loco proprio situatos, unum versus dextram in loco nigro ante agricolam, secundum in spacio nigro et vacuo ante lanificem; tercium versus sinistram in loco mercatoris. Cum vero ad regem constituitur, sex quadra ambulare potest; cum vero ad medium, octo. Idem est de sinistro; cum enim niger adversus regem et albus versus eundem perambulant, unus ante reginam ut sinister, alius ad regem ut dexter se locat. Carissimi, sic milites ad bella descendentes et campum requirentes strenui et fortes bellare debent et regem ad modum corone cingere ac defendere; omnes enim nos milites sumus et pugnare contra diabolum in campo hujus mundi nos oportet, et regem nostrum i. e. animam defendere, quia adversarius noster fortis est temptando aliqua mala et illicita suggerendo, sed debilis est, si volumus superare;[1] cui, ut Paulus ait, fortes in fide resistere debemus, nec timere; consueverunt namque fortes milites et experti in principio, cum arma suscipiunt, tremere, colore pallescere, sanguinem de naribus emittere, cujus signum probitati potius attestatur, quam vitio; credibile namque est, eum, qui in principio belli timore concutitur, cum ad bellum redierit, constantius agere nec terga vertere, cum ad hoc pervenerit, ubi timor mortis ante previsus presentialiter videtur imminere; timor enim nobis [140b] omnibus imminet de morte futura, utinam temporali saltem! Ideo strenue et sine omni timore armis fidei susceptis et clipeis boni operis protelatis pugnare oportet, ut secundam mortem i. e. eternam fortiter devincamus, de qua Boetius ait: Jacetis prorsus ignorabiles; jam vos secunda mors manet. Milites isti cum post pugnam ad fines exiliunt, tanquam cordati et virtute assumpta ad octo quadra prosiliunt, et inventos hostes prosternunt. Sic est de omni homine, qui de se humilia sentit et in nullo superbit; postea saltabit ad octo quadra octo beatitudinum, quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur. Quartum genus est popularium, quorum omnium est unus atque idem progressus; nam de uno quadro, in quo situati sunt, possunt progredi ad tercium quadrum, eo quod quasi securi infra regis confinia consistunt. Cum vero extra regis terminos prosiliunt, uno quadro contenti semper in directum ascendunt, nunquam tamen revertuntur in rectum, ut euntes curent per virtutem acquirere, quod nobiles situati retinent in dignitate. Unde si sic per milites et alios nobiles adjuti fuerint, quod ad lineam adversariorum nobilium quadratam perveniant, per virtutem acquirunt, quod regine per gratiam est concessum; est autem sciendum, quod populares ascendentes in rectum, si quem nobilem aut popularem invenerint adversarium, et hoc in angulis ipsum a dextris et a sinistris capere et occidere possunt, nunquam autem extra lineam rectam ad dextram vel sinistram progreditur popularis, nisi cum regine obtinet dignitatem. Carissimi, populares isti utriusque conditionis et sexus homines significant, inter quos reges potentes nobiles et alii illustres ad regendum et perficiendum positi sunt. Qui cum eorum officia secundum leges et rationes non dirigunt, nobilitatis sue virtutem amittunt et actum conditionemque popularium incurrunt; omnes enim ab uno patre geniti et procreati sumus Adam, inter quos virtutibus preclari regis et nobilium nomina merito sortiuntur; sed dum populares i. e. plebeji homines simplices juxta discretorum confessorum suorum consilia viventes et mandatis ecclesie obedientes lineam recte vite ascendunt, merito regum et nobilium sanctorum nomina ex officio perfectionis vite in celestibus sortiuntur. Nemo ergo tales populares despiciat, quia tam ad imperium quam [141] ad summum pontificatum virtutibus plenos et gratiis eos legimus pervenisse. Cum gigas quidam nomine Arius divitiis esset in opulentissimo Indie regno inflatus et omnino rex impius, hic cum venisset ad hospitium Appollinis sciscitaturus, an aliquis mortalium esset eo felicior, ex abdito sacrorum specu vox insonuit, que ei pretulit quendam popularem Agalaum nomine; hic erat pauperrimus rebus, animo vero dives et etate senior, qui terminos agri sui nunquam excesserat. Sic ergo Appollo magis approbat cum securitate tranquilla Agalai rude tugurium, quam tristem et sollicitudinibus aulam plenam gigantis ditissimi. Magis enim approbavit paucas glebas pavorum inexpertes quam oram Lidie pinguissimam metu plenam. Hic pauper Agalaus virtuosissimus fuerat; quanto enim homo est natione inferior, virtute vero superior, tanto gloriosior redditur et famosior. Virgilius, Longobardus origine, natione Mantuanus prosapia humili ortus, sapientia tamen maximus et eximius poetarum claruit. Cum quidam sibi diceret, quod versus Omeri operi suo insereret, respondit, magnarum esse virium clavam excutere de manu Herculis. Quintus, qui in isto scacario ludit et nominatur, est regina, cujus progressus est de albo in nigrum, et ponitur juxta regem; et quando recedit a rege, capitur. Que cum mota fuerit de proprio quadro nigro, ubi primo fuit locata, non potest procedere, nisi a quadro in quadrum unum, et hoc angulariter, sive procedat, sive retrocedat, sive capiat, sive capiatur. Sed si queratur, cur regina bellis exponatur, cum conditio mulieris debilis sit et fragilis, dicendum est, si scire velimus, quod morem illarum mulierum sequitur, ubi viri ad bella procedentes mulieres et uxores cum tota familia ad castra deducuntur; Tartari enim hoc faciunt, et licet non utantur arcu, magis possunt tamen homines impedire, quam corporis virtute prosternere. In solacium tamen regis factum est et ad amoris ostensionem provisum, ut ad bella regem regina sequatur. Carissimi, per reginam animam nostram intelligimus, que regina in celis per tramitem bonorum operum constituetur. Hec regina alba est et nigra; alba per confessionem et absolutionem, quando servus ejus scilicet corpus pure confitetur et absolvitur, satisfaciens pro delictis in tantam albedinem [141b] redditur, et decies clarior sole apparebit; sed nigra efficitur per peccati fuliginem et deturpationem. Hec juxta regem stare debet; quod si non fecerit, capitur et violatur. Anima enim nostra ad hoc corpori infusa est, ut ejus recuperatione et salvatione angelorum exercitus, qui ruinam magnam cum Lucifero fecerat, ad integrum restauretur, et ut ad regem glorie ut regina collocetur. Que cum a rege, cujus cura regitur et gubernatur, discesserit, capitur et per mortalia facta ad inferos mattatur, et ibi irrecuperabiliter demergitur, et quamvis regina ista i. e. anima ab extra bellare nesciat, corpus tamen, ut meritoria operetur, abintus instiget, quia corpus nostrum sicut insessor equum anima i. e. ratio nostra dirigere debet ad virtutes et informare, ne ultra limites mandatorum ecclesie prosiliat, sed recto tramite de quadro unius virtutis in quadrum alterius gressum faciat; propterea regina in schacario gressum lentum et non saltum debet habere et infra proprios limites permanere, nam Dyana Jacob filia virginitatem servavit, dum in domo fratrum suorum quievit, sed statim cum ad videndum alias regiones curiose exivit, a filio Sichen corrupta fuit. Seneca dicit, quod mulieres, que malam faciem habent, leves et impudice sunt; non enim illis deest animus, sed corruptor. Solinus dicit, quod preter mulieres pauca animalia coitum movent gravida, nigram faciem ad omnium virorum adspectum debent habere, ne ab aliis sollicitate de incontinentia diffamentur. Ovidius:

Que dant queve negant, gaudent tamen esse rogate;
Ludunt formose; casta est, quam nemo rogavit.

Sexti, qui hunc ludum exercent, reges sunt et nuncupantur; rex enim super omnes alios est, quod motionis et progressionis natura manifestat; cum enim resideat in quarto quadro albo, cum ipse sit niger, habet a dextris in albo militem, alphilem vero et rochum in nigro, in sinistra vero tenet loca opposita; quia vero rex, ut dictum est, super omnes obtinet dignitatem et dominium ratione dignitatis, non decuit eum multo spacio a regni sui solio absentari, et ideo cum moveri incipit de suo quadro albo, naturam sequitur rochorum a dextris et a sinistris, ita tamen quod a sinistris non potest se ponere in loco nigro juxta rochum situatum in albo, sed potest se ponere in albo loco juxta dictum rochum ad angulare quadrum, ubi situati sunt civitatis custodes [142] et ibi naturam habet militis in tali progressu; istos autem duos progressus sortitur vice regine. Carissime, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, qui est rex regum super omnes in celo et in terra, quod progressionis et motionis sue natura manifestat. Dum enim progreditur, omnes sanctorum angelorum chori ipsum tanquam dominum venerantes comitantur, qui et secum habet rochum et alphilem aliaque schacalia, et locum universorum recto tramite occupat circum quaque, teste Psalmita, qui ait: Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Denique reginam secum ducit i. e. misericordiarum piam matrem et dominam nostram Mariam. Cujus vice unum progressum miserationis ad popularium quadrum i. e. hominum in mundo viventium facit, unde merito nomen illud gloriosum per prophetam sortitus est, ubi eum patrem misericordiarum et deum totius consolationis esse protestatur; dum enim meroris et perditionis nostre per peccatum protoplasti nullus sanctorum aut electorum recuperacionem facere poterat, ipse misericors rex ad popularium suorum restaurandum gregem et numerum de celestibus sedibus ad hujus mundi miserabilem quadrum ingredi dignatus est, et a servitute diabolica liberavit, cujus sibi gratias per infinita secula reddamus.




  1. superare] orig. superando.