Gesta Romanorum (Oesterley)/181

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
181. De adulterio.
1872
Fairytale left blue.png 180. De fidelitate.

Cap. 181.

De adulterio.

Legitur, quod quidam rex habuit leonem, leenam et leopardum, quos multum dilexit. Leo vero cum absens esset, leena cum leopardo adulterium commisit. Ut vero leo fetorem adulterii in ea non sentiret, solebat semper balneare in fonte juxta castrum regis. Rex vero cum hoc sepius vidisset, quadam vice, cum leena adulterata fuisset, fontem jussit claudi. Leo vero veniens, et fetorem adulterii sentiens coram omnibus [159b] eam tanquam judex per sententiam latam occidit.

Mistice. Iste rex est pater celestis; leo est dominus noster Ihesus Christus, scilicet leo de tribu Juda; sed leena est anima hominis, que sepe adulteratur cum leopardo i. e. cum diabolo. Que cum sic adulterata est, currit ad confessionem et salvatur; sed si descendit sine confessione et contritione, vindictam leonis evadere non potest, sed eam per justam sententiam damnabit, que omnibus reprobis dicetur: Ite, maledicti, in ignem eternum etc. A quo nos defendat, qui sine fine vivii et regnat deus per cuncta secuta benedictus. Amen.




EX GESTIS ROMANORUM CUM PLURIBUS APPLICATIS HISTORIIS DE VIRTUTIBUS ET VITIIS MISTICE AD INTELLECTUM TRANSSUMPTIS RECOLLECTORII FINIS EST FELICITER.


LAUS DEO.