Gesta Romanorum (Oesterley)/43

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
43. Quod Christus clausit infernum sua passione et voluntaria morte.
1872
Fairytale left blue.png 42. De defectu caritatis. 44. De invidia. Fairytale right blue.png

Cap. 43. (42.)

Quod Christus clausit infernum sua passione et voluntaria morte.

In medio Rome in quodam loco aperta est semel terra et hyancia infra patuerunt. Super hoc dii sunt interrogati; responderunt: Non claudetur hec vorago, nisi aliquis voluntarie se immergat. Sed cum hoc nemini persuadere possent, dixit Marcus Anilius: Si per annum in Roma pro libitu meo me vivere sinitis, anno elapso gaudenter et voluntarie me immergam. Romani hoc audientes gavisi sunt, concorditer consenserunt et nichil sibi clauserunt. Qui rebus et uxoribus libere utens anno lapso cum nobili equo saltu precipiti se immersit et statim terra se clausit.

Carissimi, Roma mundum istum signat, in cujus medio est infernus in centro, qui erat apertus ante Christi nativitatem, et infiniti homines in eo ceciderunt. Unde a diis i. e. a prophetis recepimus responsum, quod numquam clauderetur, donec virgo pareret filium, qui pro genere humano contra diabolum pugnaret, et anima ejus cum divinitate ad infernum descenderet. Unde scire debetis, quod numquam de cetero apertus erit, nisi aliquis voluerit voluntarie per peccatum mortale aperire.