Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/5

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
5. De sectanda fidelitate.
1872

 4. De justitia judicantium. 6. De sequenda ratione. 

Cap. 5.

De sectanda fidelitate.

Rex quidam regnavit, in cujus imperio erat quidam juvenis a piratis captus, qui scripsit patri suo pro redempcione. Pater [3b] noluit eum redimere sic quod juvenis multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in domo erat quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae sepius incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat, quod nullam consolacionem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue emittebat. Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait juvenis ei: O bona puella, utinam velles pro mea liberacione laborare! Que ait: Quomodo potero hoc attentare? pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare? Et si te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redempcionem perderet pater meus. Verumtamen michi unum concede, et liberabo te. Ait ille: O bona puella, pete a me quid tibi placuerit! Si michi est possibile, ego concedam. At illa: Nichil aliud peto pro tua liberacione, nisi quod me in uxorem ducas tempore opportuno. Qui ait: Hoc tibi firmiter promitto. Statim puella patre ignorante ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: O fili, de tuo adventu gaudeo. Sed dic michi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti? Ait ille: Filia regis est, quam in uxorem habeo. Ait pater: Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas. Ait ille: O pater, quid dicis? Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manus inimici et fortiter vinculatus, tibi pro mea redempcione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in uxorem ducere volo. Ait pater: Fili, probo tibi, quod non possis in eam confidere, et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium decepit, quando ipso ignorante te a carcere liberavit. Pro qua liberacione pater ejus multa perdidit, que pro tua redempcione habuisset. Ergo videtur, quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Item alia racio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere, et ideo quia ejus libido erat causa liberacionis tue, non michi videtur, quod uxor tua erit. Puella audiens istas raciones ait: Ad primam respondeo, quando dicis, quod ego decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo [4] bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicujus auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, juvenem istum a carcere liberavi, et si pater meus pro eo redempcionem accepisset, non multum propter hoc dicior fuisset, et tu per redempcionem depauperatus esses. Ergo in isto actu te salvavi, quod redempcionem non dedisti, et patri meo nullam injuriam feci. Ad aliam racionem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter pulchritudinem aut propter divicias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus nullum istorum habuit, quia pulchritudo ejus per carcerem erat annichilata; nec dives fuit, quia non habuit unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia fortitudinem perdidit per carceris maceracionem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi. Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.

[Moralisatio.] Carissimi, filius captus a piratis erat totum genus humanum captum per peccatum primi parentis in carcere demonis sc. in ejus potestate. Pater, qui noluit eum redimere, est mundus iste, qui nullo modo volebat hominem juvare a carcere diaboli, sed pocius eum tenere. Filia, que eum in carcere visitavit, est divinitas anime conjuncta, que humano generi compaciebatur, que post passionem suam ad infernum descendit et hominem a vinculis diaboli liberavit. Pater vero celestis nostris diviciis non indiget, quia super omnia est dives et summe bonus. Ideo Christus motus pietate ad nos de celis descendit, nos visitavit, quando carnem nostram assumpsit, et tamen nichil aliud peciit pro nostra redempcione, nisi quod sit homini desponsatus, juxta illud Osee ii: Desponsabo eam michi in fide. Verumtamen pater noster mundus, cui multi obediunt, contra hoc semper murmurat et allegat: Si deo adhereas, hereditatem meam i. e. mundana non habebis, quia impossibile est, deo servire et mammone, Matth. vi. Sed melius est nobis spernere mundum, quam societatem dei amittere, juxta illud Matth.: Qui reliquerit patrem et matrem, uxorem aut agros propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Quam nobis etc.