Gesta Romanorum (Oesterley)/60

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
60. De avaricia et ejus subtili conamine.
1872
Fairytale left blue.png 59. De superbia nimia et quomodo superbi ad humilitatem maximam sepe perveniunt; satis notabile. 61. De premeditatione semper habenda. Fairytale right blue.png

Cap. 60. (52.)

De avaritia et ejus subtili conamine.

Quidam rex erat, qui filiam unicam pulchram et graciosam nomine Rosimundam habebat. Puella ista cum ad etatem denam pervenisset, erat tam abilis in currendo, quod cicius ad terminum pervenerat, antequam aliquis eam tangere posset. Rex per totum regnum proclamari fecerat, quod quicumque cum filia sua volebat currere et ad finem termini ante eam perveniret, ipsam in uxorem haberet et totum regnum post ejus decessum; si vero aliquis hoc attemptaret, et de cursu deficeret, caput amitteret. Facta proclamacione quasi infiniti se obtulerunt cum ea currere, et quotquot cum ea currebant, omnes deficiebant et capita amiserunt. Erat tunc quidam in civitate pauper nomine Abibas, qui intra se cogitabat: Pauper ego sum et de vili sanguine productus. Si per aliquam viam possem istam puellam devincere, non solum ego promotus essem, sed et omnes [47b] de meo sanguine. Providebat sibi detri bus cautelis, scilicet de serto rosarum, quia illa puelle appetunt, secundo de zona serica quam puelle libenter optant, tercio de loculo serico et infra loculum pila quedam erat deaurata, super pilam descriptio talis: Qui mecum ludit numquam de ludo saciabitur. Hec tria ipse in sinu suo posuit, ad palacium perrexit, et pulsavit. Adest janitor et causam pulsacionis petebat. Qui ait: Paratus sum cum puella currere. Illa cum hoc audisset quandam fenestram aperuit, et cum eum vidisset in corde suo despexit et ait: Ecce quam reprobus est cum quo currere debeo! Tamen non poterat contradicere, ad currendum se preparavit. Ambo adinvicem currebant, cito puella ad magnam partem ante eum cucurrit. Abibas cum hoc vidisset, sertum rosarum ante eam projecit; viso serto puella inclinavit se et sertum levavit, et in capite posuit. Tantum in serto delectabatur et exspectabat, quod Abibas ante eam cucurrit. Puella cum hoc vidisset, ait in corde suo: Numquam filia patris mei cum tali ribaldo debet copulari! statim sertum projecit in quandam foveam profundam et post eum cucurrit et apprehendit. Quem cum apprehendisset, alapam dedit ei dicens: Siste gradum, miser! non [decet] ut filius patris tui in uxorem me ducat, statim ante eum cucurrit. Abibas cum hoc vidisset, ante eam zonam de serico projecit. Quam cum vidisset, inclinavit se et eam levavit, se succinxit et tantum de ea delectabatur, quod ibidem moram traxit, et iterum Abibas longe ante eam cucurrit. Puella cum hoc vidisset, flevit amare et zonam accepit et in tres partes fregit et post eum cucurrit et apprehendit; quem cum apprehendisset, manum levavit et ei alapam dedit dicens: O miser, me in uxorem non habebis. Statim ante eum longe cucurrit. Abibas cum hoc vidisset, exspectabat, quousque ipsa prope finem esset. Hoc facto loculum de serico ante eam projecit; viso loculo, inclinavit se et loculum levavit, aperuit pilam deauratam, intus invenit superscripcionem, legit: Qui mecum ludit numquam ludo saciabitur, incepit tantum et tamdiu ludere cum pila, quod Abibas cicius ad finem pervenit et eam in uxorem obtinuit.

Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, filia pulchra est anima ad dei similitudinem creata, que velociter in bonis operibus currit, quamdiu in puritate vite manet, intantum quod eam peccatum mortale [48] vincere[1] non potest. Clamor factus est etc. Clamor iste nichil aliud est, quam quod homo se defendat et protegat contra diabolum, mundum et carnem, et si bellum contra ista tria aggreditur, et victoriam obtinuerit, tunc peccata mortalia succumbunt, et hoc est capita amittere. Abibas est diabolus, qui cum videret hominem superasse per opera misericordie, providet sibi de tribus cautelis, scilicet de serto. Sertum istud est superbia, quia sicut sertum non ponitur nisi super caput, ut ab hominibus videatur; sic superbus semper videri vult, et ideo dicit Augustinus: Cum superbum videris, filium diaboli esse non dubites. Cum igitur homo utitur serto superbie, statim currit diabolus ante eum. Quid ergo est faciendum? Certe ut sertum superbie projiciatur in foveam humilitatis, et sic dabis diabolo alapam et eum dimittes. Post hec puella se inclinavit et zonam levavit etc. Zona ista est luxuria, quam diabolus projicit ante hominem, cum tamen contra tales dicat Gregorius: Succingite lumbos vestros in castitate. Si ergo succingis te zona luxurie, statim diabolus ante te currit et de bona vita tua te impedit. Quid ergo est faciendum? Certe ut zona luxurie in tres partes frangatur, scilicet in oracionem, jejunium et elemosinam et sic per consequens diabolum vinces. Post hec diabolus loculum ante hominem projicit; scitis quod loculus habet duas cordas ad aperiendum. Cor vero est loculus, quod debet esse clausum inferius inquantum ad terrena, et superius apertum quantum ad celestia ad graciam sustinendam. Due corde, que claudunt, sunt timor dei et pena eterna, per que duo cor hominis clauditur ne intret peccatum. Pila in loculo sepius invenitur in cordibus nostris, scilicet avaricia, cupiditas; quia sicut pila movetur ad omnem differenciam disposicionis, sic et avarus movetur in terra, movetur in mari, non cessat pes ejus currere, nec cor cogitare quomodo et per quam viam bona mundana poterit acquirere. Superscriptio est: Qui mecum[2] ludit i. e. qui cum cupiditate incipit vitam ducere, ut vix aut nunquam poterit sustinere, sicut dicit Seneca: Cum omnia peccata senescunt, sola cupiditas juvenescit. Ideo timendum est de aliquibus qui tantum cum pila ludunt cupiditatis, quod diabolus ipsos occupabit, quia, sicut dicit apostolus, radix omnium malorum est cupiditas. Studeamus ergo [48b] vitam nostram sic in piis operibus dirigere, ut vitam eternam etc.




  1. vincere] orig. vinci.
  2. mecum] orig. enim.