Gesta Romanorum (Oesterley)/62

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
62. De pulchritudine fidelis anime.
1872
Fairytale left blue.png 61. De premeditatione semper habenda. 63. De mundanorum oblectationibus. Fairytale right blue.png

Cap. 62. (54.)

De pulchritudine fidelis anime.

Cajus regnavit prudens valde; in ejus regno mulier quedam erat nomine Florentina miro modo pulchra et graciosa, unde tanta pulchritudo erat in ea, quod tres reges eam obsidebant et a quolibet rege erat violata. Post hec inter reges propter nimium amorem commissum est bellum et quasi infiniti homines ex omni parte occubuerunt. Satrape imperii hec audientes omnes ad regem venerunt dicentes: [49b] Domine, illa Florentina in regno tuo est tam pulchra, quod quasi infiniti cotidie pro ejus amore occiduntur, et nisi cicius remedium apponatur, quotquot sunt in regno peribunt. Audiens hec rex, litteras scribi fecerat annulo suo signatas, quod sine ulteriori dilacione illa ad eum veniret. Preco cum litteris ad eam perrexit et antequam ad eam pervenit defuncta est. Rediit preco, de morte Florentine regi nunciavit. Rex contristatus est valde, quod eam videre non poterat in sua pulchritudine, et omnes pictores regni ad eum convocari fecit, cum autem venissent, ait rex: Carissimi, hec est causa quare pro vobis misi: erat quedam mulier nomine Florentina in tanta pulchritudine, quod quasi infiniti occubuerunt pro ejus amore; defuncta est et eam non vidi. Ite ergo et cum omni industria vestra imaginem ejus depingite cum sua pulchritudine, per quam potero discernere, quomodo tot occubuerunt pro ejus amore. At illi: Domine, rem difficilem vos queritis; tanta erat in ea pulchritudo et decencia, quod omnes pictores orbis imaginem ejus non depingerent quantum ad omnia, excepto uno pictore qui latet in montibus; ille solus est et non alius, qui voluntatem vestram adimplere poterit. Hec audiens rex pro illo pictore destinavit. Qui cum ad eum venisset, ait ei: Carissime, de tua industria informati sumus, ite et imaginem Florentine per omnia depingite in sua pulchritudine et condignam mercedem dabo tibi. At ille: Rem difficilem queritis, veruntamen michi concede, ut in conspectu meo omnes pulchras mulieres tocius regni, saltem per unam horam habeam, et faciam quod vobis placebit. Rex vero fecit omnes convocari et in conspectu ejus stare. Pictor quatuor pulchriores ex eis elegit et alias licentiavit, ut ad patriam suam redirent.[1] Pictor ille cum rubeo colore imaginem ejus incepit depingere, et que illarum quatuor mulierum habebat magis faciem graciosam aut nasum, et [sic] de ceteris membris, hoc in imagine posuit, ita quod ex qualibet muliere[2] aliquam partem accepit et imaginem complevit. Cum vero completa fuisset imago, venit rex ut eam videret; quam cum vidisset ait: O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnes istum pictorem deberes diligere qui depinxit te in tanta pulchritudine.

[50] Carissimi, rex iste est pater celestis, Florentina tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata; tres reges, diabolus, mundus et caro. Per istos tres reges anima propter peccatum primi parentis erat obsessa et a quolibet violata, unde tot occubuerunt per peccatum, quod omnes ante adventum Christi ad infernum descenderunt. Hoc videntes satrape hoc est patriarche et prophete de remedio clamabant dicentes: Domine, mitte nobis quem missurus es. Alii: Emitte agnum domine dominatorem terre etc. Deus vero misit preconem scilicet beatum Johannem baptistam sicut scribitur Malachie i: Ecce ego mitto angelum meum qui preparabit etc. Sed heu proh dolor, longe ante ejus adventum mortua est anima. Pictores sunt vocati qui se excusaverunt etc. i. e. in celo inter angelos, in terra inter homines scilicet patriarchas et prophetas non est inventus unus qui scivit vel potuit imaginem i. e. animam depingere quantum ad suam propriam pulchritudinem. Pictor, qui de montibus venerat, est dominus noster Ihesus Christus qui descendit de celis ut istam imaginem reformaret. Et quomodo? Certe cum rubeo colore i. e. proprio sanguine. Elegit quatuor mulieres pulchriores etc. pro prima muliere dedit esse cum lapidibus, pro secunda vegetare cum plantis, pro tercia sentire cum animalibus, pro quarta intelligere cum angelis. Rex cum vidisset, dicebat: O Florentina i. e. anima, multum deberes istum pictorem dominum nostrum Ihesum Christum ante omnia diligere, qui suo proprio sanguine te depinxit in tanta pulchritudine!




  1. redirent] orig. redeant.
  2. muliere] orig. parte.