Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/64

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
64. De dominica incarnacione.
1872

 63. De mundanorum oblectationibus. 65. De cura anime. 

Cap. 64. (56.)

De dominica incarnacione.

Quidam rex regnavit qui tres virtutes habebat: primo erat forcior omnibus hominibus in corpore, secundo sapiencior, tercio pulchrior; qui diu sine uxore vixit. Tandem venerunt amici ejus ad eum et dixerunt: Domine, bonum est uxorem ducere et prolem generare, quia non est bonum sine uxore stare. At ille: Carissimi, vobis constat quod satis dives et potens sum, ideo diviciis non indigeo; ite ergo per regna et castra et michi virginem speciosam ac prudentem querite, et si ista duo in aliqua inveneritis, licet paupercula, eam in uxorem habebo. Perrexerunt illi per regna et castra et tandem puellam nimis pulchram ac prudentem invenerunt de sanguine regum, et ejus virtutes regi denunciaverunt. Rex volebat ejus sapienciam experiri, preconem vocavit et ait ei: Carissime, tibi trado pannum lineum habentem in longitudine tres pollices; vade ad puellam et ex parte mei eam saluta et trade ei istum pannum, de quo secundum sapienciam suam faciat michi satis longam et latam camisiam pro corpore meo, et si hoc fecerit, conjunx mea erit. Perrexit nuncius ad virginem et eam ex parte regis salutavit, dixitque ei: Ecce pannus lineus habens tantum in longitudine et latitudine tres pollices; si camisiam sufficientem de isto panno pro corpore ejus poteris operari, te in uxorem habebit. At illa: Quomodo fiet istud, ex quo non sunt nisi tres pollices in longitudine et latitudine et inde camisiam ei facere est impossibile; verumptamen michi vas concedat, in quo operari potero, et camisiam satis longam ei promitto. Nuncius est reversus denunciansque regi de virginis responsione, statim rex vas debitum et preciosum ei misit, illa vero de tam parva quantitate in eodem vase operata est camisiam satis sufficientem pro corpore suo. Ille hoc videns statim eam in uxorem duxit.


Carissimi, rex iste est deus ipse potens ac dives, puella generosa de stirpe regum beata virgo Maria mater dei et hominis est [52] que fuit pulchra et generosa quia gracia plena. Nuncius missus Gabriel archangelus, qui eam ex parte dei salutavit dicens ei: Ave gracia plena. Pannus missus [est] spiritus sancti operatio in ea, quia antequam nata fuit, sanctificata fuit, habensque pollices i. e. in conceptione filii sui erat potencia patris, sapiencia filii, clemencia spiritus sancti. De quibus quesivit vas, scilicet uterum suum sanctificatum in utero matris sue, in quo fecit camisiam i. e. humanitatem, que quidem humanitas erat in ea operata. Hec videns pater celestis eam reginam in celo coronavit, ubi pro nobis interpellat [suum filium] et filius patrem, juxta verbum beati Bernardi: O homo, securum accessum habes ad deum etc.