Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/90

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
90. De libertate arbitrii.
1872

 89. De triplici statu mundi. 91. De accidia et pigricia. 

Cap. 90. (82.)

De libertate arbitrii.

Lex[1] aliquando erat in quodam regno, quod frater senior hereditatem divideret et junior eligeret; cujus racio est, quia majoris discrecionis est dividere quam eligere, senior autem discrecior esse debet. Alia lex fuit, quod liceret filium ex ancilla hereditatem accipere, sicut et filii liberi. Contigit autem, duos fratres, unum [75] de ancilla et unum de libera, hereditatem dividere. Frater enim senior divisit sic: ex una parte totam hereditatem posuit et ex alia parte matrem fratris sui posuit. Frater ejus cogitabat: Matrem meam ante omnia debeo diligere. Et per consequens preelegit matrem et hereditatem dimisit, sperans de curialitate fratris sui aliquid optinere, sed nichil ab eo optinebat. Adiit judicem et fratrem suum accusavit, quod eum ab hereditate sua exclusit. Respondit frater suus et dixit, quod eum non decepit, quia ille, qui elegit, non qui dividit, certus est.

Carissimi, deus pater duos filios habuit, unum de ancilla, alium de libera; de libera Christum, qui est de eadem essencia, de qua pater, et coeternus sibi, de ancilla hominem, quia quoad corpus est de terra, et iste est minor, quia ex tempore productus. Christus filius senior hereditatem divisit; quomodo? Certe matrem i. e. terram et terrena posuit ex una parte, et ex alia parte posuit celum et celestia, electionem tamen homini dedit, quam si matrem i. e. terrena eligeret, hereditate celesti careret. Sed revera peccans mortaliter hereditate celesti spreta matrem elegit, nec Christum poterit accusare, quoniam non qui dividit, sed qui elegit, circumscribit. Patet ergo, quod qui terrenas voluptates preponit et in peccato mortali existens vitam eternam non potest de gracia nec de jure sibi vindicare, seu presumere de hereditate, sed forte ex quadam pietate. Consulo ergo, ut non eligamus matrem i. e. mundum istum, quia totus in maligno positus est. Studeamus ergo, eligere hereditatem celestem.




  1. Lex] orig. Rex.