Migne Patrologia Latina Tomus 96
Gesta regum Francorum (Auctor incertus), J. P. Migne
Gesta regum Francorum
Editio Marquardi Freheri consiliarii palatini collata cum diversis codicibus mss. qui sunt in bibliotheca V. Cl. Alexandri Petavii senatoris Paris., et appendice etiam ad Pippinum usque regem nunc primum aucta. Adjecta est quoque Gestorum eorumdem comparatio cum alia Historia scriptoris, ut videtur, antiquioris: ut pote qui in Chramno Clotarii I filio desinit. Ex pervetusto exemplari ms. ecclesiae Cameracensis.
GESTA REGUM FRANCORUM, Ex editione Marquardi Freheri.
CAP. I.-- De origine, ac gesta Francorum, vel eorum sequentia certamina. (1421B)
Principium Francorum gentis et originem, vel regum gesta proferamus. Est itaque in Asia oppidum Trojanorum, ubi est civitas quae Ilium dicitur, ubi regnavit rex Aeneas. Gens illa fortis et valida, viri bellatores atque rebelles nimis, inquieta certamina objurgantes, per gyrum finitima debellantes. Surrexerunt autem reges Graecorum adversus Aeneam regem Trojanorum, cum multo exercitu: pugnaveruntque contra eum caede magna, corruitque ibi exercitus maximus Trojanorum. Fugit autem Aeneas rex, et reclusit se in civitate Ilium. Pugnaverunt enim adversus hanc civitatem annis decem. Tunc ipsa civitate subacta, fugit Aeneas rex cum (1421C)caeteris viris suis in Italiam, locare gentes illas, ut ei auxilium ferrent. Alii autem de principibus ejus, Priamus et Antenor, cum aliis viris de exercitu Trojanorum duodecim millia fugerunt cum navibus. Qui introeuntes ripas Tanais fluminis per Maeotidas paludes (1422B)navigaverunt, et pervenerunt ad terminos finitimos Pannoniarum, tenentes finitima spatia secus Maeotidas paludes. Coeperuntque aedificare civitatem ob memoriale [ Al., memoriam] eorum, appellaruntque eam Sicambriam. Ibique habitaverunt annis multis, creveruntque in gentem magnam.
CAP. II.-- Quod gens Alanorum contra Valentinianum imperatorem rebellarunt eosque Franci devicerunt, et tributa Francis concessa sunt.
In illo tempore Valentinianus imperator imperium Romanorum regebat. Eo tempore gens Alanorum atrocissima rebellaverunt contra praedictum imperatorem. Ille itaque commoto exercitu magno Romanorum direxit aciem contra eos, superavitque eos, et adtrivit atque debellavit. Illi autem caesi super (1422C)fluvio Danubio fugerunt, et intraverunt in Maeotidas paludes. Tunc ait imperator: Si quis potuerit introire in paludes istas, et inde ejicere potuerit gentem hanc rebellem Alanorum, concedam ei tributa annos decem. Tunc congregati Franci, qui fuerunt de (1423A)Troja ejecti, fecerunt insidias ex adverso, sicut erant edocti, per incognita latibula: et ingressi in Maeotidas paludes cum reliquo exercitu Romanorum, ejecerunt inde Alanos, percusseruntque eos in ore gladii. Tunc appellavit eos Valentinianus imperator FRANCOS Attica lingua, quod in Latinum interpretatur sermonem, hoc est feros, a duritia vel ferocitate cordis.
CAP. III.-- Ubi imperator exactores misit, ut tributa solverent Franci.
Igitur post transactos decem annos, misit imperator exactores, una cum primario duce de Romano senatu, ut reciperent praetermissa tributa de populo Francorum. Illi quoque, ut erant immanissimi, consilium perfidum atque inutile accipientes, dixerunt (1423B)intra se: Imperator cum exercitu Romanorum non potuit ejicere Alanos de latibulo paludarum, gentem rebellem. Nos autem qui eosdem devicimus, cur solvimus tributa? Consurgamus autem contra primarium hunc, vel exactores istos, et irruamus super eos, et non demus Romanis tributa, ne forte si subjiciant nos, erimus nunquam liberi. Tunc insidiantes interfecerunt eos.
CAP. IV.-- Quod idem imperator exercitum commovit adversus Francos: et de adventu eorum partibus Rheni fluminis, et de rege eorum primo.
Haec audiens imperator, in ira magna commotus, praecepit commovere exercitum in hostem Romanorum, aliarumque multarum gentium auxilia adjungens, una cum Aristarco principe militiae, direxerunt aciem contra Francos. Fuitque ibi strages magna (1423C)de utroque populo. Videntes autem Franci tantum exercitum sustinere non posse, caesi valde fugerunt. Ceciditque ibi Priamus dux eorum. Illi quoque (1424A)egressi a Sicambria venerunt in extremis partibus Rheni fluminis in Germaniarum oppidis, illicque inhabitaverunt cum principibus eorum Marchomiro filio Priami, et Sunnone filio Antenoris, habitaveruntque ibi annis multis. Tunc defuncto Sunnone, et accepto consilio, in uno primatu eorum unum habere principem, petierunt consilium Marchomiro, ut regem unum haberent sicut et caeterae gentes. At ille dedit eis consilium, et elegerunt Faramundum filium ipsius Marchomiri, et levaverunt eum super se regem crinitum. Tunc et legem habere coeperunt, quam consiliarii eorum priores gentiles his nominibus, Wisovast, Wisogast, Arogast, Salegast, in villabus Germaniae, id sunt Bodecheim Salecheim, et Widecheim [ Al., id sunt Salegagme in Bothagam, (1424B)et Wisogagme in Wilegam], tractaverunt.
CAP. V.-- De morte Pharamondi regis, et de Chlodione filio ejus, et de Chunorum incursu in Gallias.
Mortuo quippe Faramundo. Chlodionem filium ejus crinitum in regnum patris ejus elevaverunt. Tunc temporis crinitos reges in initium sublimaverunt. Venientesque sagaciter in finibus Toringorum, ibique resederunt. Habitabat itaque Chlodio rex in Dispargo castello in finibus Toringorum, in regione Germaniae. Propterea omnes regiones gentium quae ultra Rhenum fluvium sunt, hoc nomine nuncupantur, Germaniae, eo quod in Germania corpora sunt immanissima, generatioque saevissima, et dura, et populi semper indomiti ac ferocissimi. Quorum fuisse centum pagos tradit scriptura. In illo tempore in (1424C)his partibus citra Rhenum usque Ligere fluvio habitabant Romani, ultra Ligere autem Gothi dominabantur: Burgundiones quoque, qui Ariani erant, habitabant (1425A)juxta Rodanum fluvium, qui praeterfluit Lugdunum civitatem. Chlodio autem rex misit exploratores de Dispargo castello Toringorum usque ad urbem Camaracum. Ipse postea cum grandi exercitu Rhenum transiens, multo populo Romanorum prostrato, hostes fugavit. Carbonariam silvam ingressus, Tornacensem urbem obtinuit. Exinde usque Camaracum urbem properavit: ibique pauco tempore residens, Romanos, quos ibi invenit, interfecit. Et exinde usque Sumnam fluvium omnia occupavit. Chlodione rege defuncto, Meroveus in regnum sublimatus est, regnavitque Chlodio annos 20. A Meroveo itaque rege utili, qui in regno Francorum sublimatus est, celebre nomen reges Francorum Merovinchi nuncupati sunt. Ipse Merovaeus genuit filium nomine Childericum, patrem Chlodovei sublimissimi (1425B)regis.
Erant autem tunc Franci fanatici, adorantes idola et simulacra, et non Dominum coeli et terrae, qui creavit eos. Erat autem tunc in ista parte Galliarum ex Romanis Egidius, rex militiae Romanorum, ab imperatore missus (Greg. Tur. lib. II, c. 10).
CAP. VI.-- Ubi Childericus rex ejectus est de regno.
Childericus autem rex, filius, ut diximus, Merovei, cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, coepit filias eorum distrahere, et violenter deludere eas. Illi autem ob hoc nimis indignantes, voluerunt occidere eum et ejicere de regno. Ille autem cum hoc audiisset, Toringiam petiit, vocavitque (1425C)amicum suum consiliarium nomine Wiomadum: petiitque cum eo consilium qualiter animos furentium Francorum posset mitigare, donantes inter se signum qualiter certo indicio cognoscere deberet, (1426A)si ad pacem quandoque reverti potuerit, quale signum invicem recognoscerent. Tunc diviserunt aureum unum inter se in signum. Unam partem Childericus rex secum portavit, aliam vero partem Wiomadus retinuit, dicens: Quando istam aliam partem tibi transmisero, scias me Francos tecum habere placatos; tunc securus revertere in pace. Abiit ergo Childericus in Toringiam, apud regem Bisinum uxoremque ejus Basinam, et ibidem latuit.
CAP. VII. Quod Franci super se statuunt Egidium Romanum, atque dejiciunt, et Childericum recipiunt. Franci vero, relicto Childerico, Egidium principem Romanorum elevaverunt super se regem: tenentes consilium non bonum, nimisque inutile atque absurdum. Qui cum octo annos super eos regnaret, (1426B)finxit se Wiomadus ejus consiliarius in amicitia familiare foedus inire, et hortabatur Egidio aliquos Francos dolose opprimere. Ille audiens consilium ejus, callide opprimere nitebatur eos. Illi hoc formidantes, nimio furore attriti, consilium expetierunt a Wiomado, quid agere deberent. At ille dixit eis: Non reminiscimini, nec recordatis, qualiter ejecerunt Romani opprimentes gentem vestram de terra eorum? Ejecistis et vos regem vestrum utilem atque strenuum, et elevastis super vos militem hunc imperatoris Romanorum, crudelem, elatum atque superbum. Sine consilio hoc fecistis, non bene, sed male hoc egistis. Illi dixerunt: Quia sine lege abutebatur filias nostras. Poenitet nos hoc fecisse contra regem nostrum. Utinam meruissemus invenire eum, (1426C)et cum pace regnaret super nos! Tunc amicus ille regis misit partem solidi, quem prius inter se diviserunt, dicens: Revertere ad regnum Francorum, quia pacificata sunt omnia. Ille vero cognoscens (1427A)hoc signum, medium aureum, intellexit certo indicio quod a Francis desideraretur. Ipsisque rogantibus, reversus est in regnum suum. Nam dum fuit in Toringia, cum Basina regina uxore Bisini [ Al., Basini] regis ipse Childericus rex commistus fuit. Reversusque ad Francos, in regno suo, restitutus est. Egidium autem Romanorum principem ejecerunt de regno eorum. Basina quoque illa regina Bisini regis Toringorum, relicto viro suo, ad Childericum venit. Cumque interrogata fuisset ab eo, quid quaereret, aut pro qua causa ad eum de tam longinqua regione venisset, respondisse fertur: Novi utilitatem tuam et pulchritudinem, quod sis utilis atque strenuus, ideo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis finibus maris utiliorem te cognovissem, (1427B)ipsum expetiissem, atque cum eo cohabitassem. At ille gaudens, eam sibi ad conjugium copulavit. Post haec igitur concipiens ex eo, peperit filium vocavitque nomen ejus Chlodoveum. Hic fuit rex magnus super omnes reges Francorum, pugnator bellicosissimus atque egregius.
CAP. VIII.-- Ubi capta est Agrippina civitas, et de morte Egidii: et de Adouagrio duce Saxonorum.
In illis diebus ceperunt Franci Agrippinam civitatem super Rhenum, vocaveruntque eam Coloniam; multumque populum Romanorum a parte Egidii occiderunt ibi. Egidius vero exinde per fugam lapsus, evasit. Venerunt autem Treveris civitatem super fluvium Mosellam, vastantes terras illas, ipsamque urbem succendentes ceperunt. Nam antea Chunis (1427C)fuerat disrupta atque afflicta. Eo tempore mortuus est Egidius dux Romanorum, tyrannus: et Syagrius filius ejus in regnum ejus resedit, habitavitque in (1428A)Suessionis civitate, ubi et sedem regni tenebat. Tunc Childericus rex commoto magno exercitu hostium usque Aurelianis civitatem perrexit, terras quoque illas vastavit. Adouagrius [Odouacrius] Saxonorum dux cum navale hoste Andegavis civitatem venit: magna tunc caede populum vastavit. Adouagrius itaque de Andegavis vel de aliis civitatibus obsides accepit. Redeunte quoque Adouagrio de Andegavis, Childericus rex cum Francorum exercitu ibidem advenit, interfecto Paulo comite, qui in ipsa civitate praeerat, ipsamque urbem cepit, et domum [ecclesiam] quae in ea civitate erat, igne combussit.
CAP. IX.-- De morte Childerici, et bellum Chlodovei contra Syagrium. (Greg. lib. II, c. 27.) Eo tempore mortuus est Childericus (1428B)rex Francorum, regnavitque annos 24. Chlodoveus vero filius ejus regnum Francorum sagaciter suscepit. Anno autem quinto Chlodoveo regnante, Syagrius filius Egidii rex Romanorum Suessionis civitatem, quam pater ejus tenuerat, residebat. Super quem Chlodoveus cum Ranacario [ Al., Ragnehario] parente suo cum hoste advenit. Convenientesque ad bellum, hisque inter se fortiter compugnantibus, Syagrius laesum cernens exercitum suum, per fugam lapsus ad Alaricum regem Gothorum fugit ad Tolosam. Chlodoveus enim missos suos ad Alaricum transmisit, ut redderet Syagrium: si autem reddere non vellet, pararetur ad praelium. Ille vero timens Francorum iram, reddidit Syagrium missis Chlodovei. Qui cum praesentatus Chlodoveo fuisset, jussit (1428C)eum occidere: totumque regnum ejus et thesauros in suo dominio recepit.
CAP. X.-- De petitione episcopi ad regem Chlodoveum, ut urceum redderet, et quia devicti Toringii sub tributo servierunt.
(1429A) Eo tempore multae ecclesiae a Chlodovei exercitu depraedatae sunt. Erat enim tunc fanaticus et paganus. De quadam autem ecclesia urceum [ Al., urceolum] mirae magnitudinis pulchrum hostis ejus tulerat, cum ministerio ecclesiae et ornamenta multa. Episcopus autem ecclesiae ipsius missos suos ad regem direxit, deprecans ut si aliud de sacris vasis ecclesiae recipere non mereretur, vel illum urceum reddere juberet. Haec audiens rex, ait ad missos ecclesiasticos: Sequimini nos usque Sessionis [Suessionis] civitatem, quia ibi cuncta quae acquisita sunt, dividenda erunt. Cumque mihi urceus ille in (1429B)partem obvenerit, quod episcopus postulat adimplebimus. Veniens autem rex Sessionis civitatem, cuncta praeda quae acquisita sunt, rogat afferre in medium, dicens: Rogo vos, o fortissimi pugnatores, ut mihi dare istum urceum non negetis. Haec rege dicente, illi Franci qui bono animo fuerunt, dicunt illi: Omnia, gloriose rex, quae cernis, tua sunt, et nos tuo dominio sumus subjugati. Quod tibi bonum videtur, hoc fac. Nullus enim tuae potestati resistere audet. Cum haec illi benigniter dixissent, unus Francus levis cum vociferatione elevata bipenne, quod est francisca, percussit urceum illum dicens: Tu nihil hinc accipias, rex, nisi quod tibi sors vera dederit. Obstupefactis omnibus, rex injuriam suam patienter ferens, acceptumque urceum nuntio ecclesiastico (1429C)reddidit, servans iram suam in corde suo absconsam. Transacto anno, Chlodoveus rex omnem exercitum suum jussit cum armorum apparatu advenire, ostensurum in campo Martio, omnium armorum nitorem horum videre. Verum ubi rex cunctum exercitum circuivit, venit ad hominem illum qui urceum antea percusserat, et ait ad illum: Nullus tam incultam (1430A)et sordidam armam habet quam tu. Quia neque clypeus, neque lancea, neque bipennis est utilis. Accepit autem rex franciscam ejus, quod est bipennis, et projecit in terram. At ille cum inclinasset se attollere eam, statim elevatis manibus suis rex franciscam suam in capite ejus defixit, et ait: Sic tu Sessionis civitate superiore anno in urceo illo fecisti. Mortuoque illo, alium exercitum rex de ipso campo jussit recedere in pace ad propria sua. Grandis pavor et timor pro hac causa in Francorum populo deinceps consurrexit. Chlodoveus exinde decimo anno regni sui commoto exercitu magno valde in Toringiam abiit: ipsosque Toringos plaga magna prostravit. Devictoque ipso populo, totaque eorum terra vastata, ipsos Toringos tributarios (1430B)Francorum fecit.
CAP. XI.-- Quod Aurelianus legatarius Chlodovei vestitus cultu peregrino ad opus domini sui sponsavit Chrodchilde.
(Greg. lib. II, c. 28). In illo tempore Gundeveus rex Burgundionum, qui ex genere Athanarici regis fuisse perhibetur, regnavit. Huic fuerunt quatuor filii, Gundobadus, Godeghiselus, Chilpericus et Godomarus. Gundobadus igitur Chilpericum fratrem suum interfecit gladio, uxoremque ejus ligato saxo ad collum in aqua necare [ Al., negare, noyer ] praecepit. Eilias ejus duas, quarum una senior vocabatur Chrona, quam mutata veste exsilio condemnavit, juniorem vero nomine Chrothilde [ Al., Chrodilde et Chrochilde] domo retinuit. Chlodoveus (1430C)itaque dum frequenter legationem in Burgundiam mitteret, Chrothildis puella invenitur a legatariis. Qui cum eam vidissent pulchram, elegantem atque sapientem, Chlodoveo nuntiaverunt haec. Et ille haec audiens, iterum legationem ad Gundobadum misit, Aurelianum legatarium suum, Chrothildem neptam suam ab illo petens. Erat autem Chrothildis Christiana. (1431A)Quadam die Dominica cum ad missarum solemnia Chrothildis venisset, Aurelianus missus Chlodovei accepit vestes pauperculas: bonas vero vestes, quas secum detulerat [ Al., vestitas habuerat], reliquit sodalibus suis in silvis, et ante ecclesiae matricolam in medio pauperum consedit. Transacta missarum solemnia, Chrothildis juxta consuetudinem solitam coepit eleemosynam erogare in pauperibus. Cumque ad Aurelianum pauperem se simulantem venisset, aureum unum in manu ejus immisit. Ipse vero osculans manum puellae, ipsius pallium caute retraxit. Post haec illa ingressa in cubiculum suum, misit ancillam suam vocare peregrinum illum. At ille annulum a Chlodoveo rege manu tenens, necnon et reliqua ornamenta sponsalia recondita tenebat in (1431B)sacculum suum. Quem post discedens, in loco retro ostium camerae secreto reliquit. Cui ait Chrothildis: Dic mihi homo juvenis, cur te pauperem simulas, vel pro qua causa retraxisti pallium meum? Et ille dixit: Loquatur, obsecro, servus tuus secreto tecum. Cui illa ait, Loquere. Orsus ille dixit: Dominus meus Chlodoveus rex Francorum misit me ad te; vult te sibi associare in reginam. Ecce annulus ejus, et reliqua ornamenta sponsalia. Respexitque retro ostium camerae, non invenit sacculum suum, et perterrefactus ob id, timere coepit. Illa vero sollicita, undique requisivit, dicens: Quis tulit pauperis istius sacculum? Statimque est prolatus. Quo aperto, recepit illa abscondita ornamenta sponsalia. Acceptoque annulo, quem Chlodoveus rex miserat (1431C)per Aurelianum reposuit illum in thesauro avunculi sui. Chlodoveoque salutem reprecans, dicere illi jubet: Non licet Christianae pagano nubere. Vide ut hanc causam nemo resciat. Sed sicut Dominus Deus meus, quem ego coram omnibus confiteor, vult, sic fiat. Tu vero vade in pace. At ille reversus, nuntiavit haec domino suo.
CAP. XII.-- Ubi Chlodoveus rex misit ad Gundobadum pro sponsa sua Chrodchilde.
Anno insecuto misit Chlodoveus Aurelianum legatarium suum ad Gundobadum pro sponsa sua Chrothilde. Audiens haec Gundobadus, territus in corde suo, ait: Ut sciant omnes fortissimi consiliarii et amici mei Burgundiones qualem occasionem quaerit rex Chlodoveus adversum nos, quia nunquam novit (1431D)neptam meam. Et ait ad Aurelianum: Tu explorare venisti domos nostras occasione quaerendi [petendi]. Renuntia domino tuo quia frustra mendacium locutus est, sponsam habere neptam meam. Et Aurelianus constanter loquitur ei, dicens: Mandat tibi dominus meus Chlodoveus rex: Si vis dare ei sponsam suam, ut locum ei praepares denominatum, ubi vis, quando Chrotildem sponsam suam recipiat. Sin autem non vis, ille cum exercitu Francorum in occursum tuum venire disponet. Et ille ait: Ubicunque vult, veniat: et ego contra eum ire dispono cum hoste plurimo Burgundionum, ut decedat ruina ejus ad internecionem, quam perpetratus est coram multis gentibus, et vindicetur sanguis multorum, qui effusus est in (1432A)manibus vestris. Audientes haec Burgundiones qui erant consiliarii ejus, metuentes valde iram Francorum et Chlodovei, consilium dederunt Gundobado [ Al., Gunbado], dicentes: Inquirat rex a ministris et cubiculariis suis publicis, si non fuerint aliquando deferta [ Al., deportata et allata] munera per ingenium a legatariis Chlodovei regis: ut non inveniatur occasio super populum tuum et regnum tuum, ut victor valeas superare eum, eo quod nimis furibunda est Chlodovei nequitia. Burgundiones, sicut est solitum, hoc consilium dederunt regi suo. Requirentesque invenerunt in thesauro regis annulum, Chlodovei inscriptione vel imagine inscriptum [ Al., signatum et insculptum]. Tunc contristatus valde Gundobadus rex, jussit puellam de hac causa inquirere. (1432B)Et illa ait: Scio, domine mi rex, ante hos annos tibi pro munere aurea munuscula a missis Chlodovei deferta [allata], et mihi ancillae vestrae annulum in manu positum parvulum. Ego vero in thesauris vestris ipsum recondi. Et ille dixit: Simpliciter et sine consilio hoc actum fuit. Acceptamque eam cum ira Aureliano misso Chlodovei tradidit. Ille autem cum sociis suis accepit Chrothildam cum magno gaudio et laetitia, adduxeruntque eam Chlodoveo, Suessionis civitate in Francia. Gavisus est autem Chlodoveus rex, eamque in matrimonium sibi copulavit. Cum esset sero die illa, quando insimul nuptiali more accumbere deberent, illa prudentiae suae more conversa et confisa in Dominum, ait: Deinceps, domine mi rex, audi ancillam tuam loquentem, (1432C)et concedere digneris quod deprecor, antequam famula tua vestrae dominationi coeam. Et rex ait: Postula quod vis, et ego tibi concedam. Et illa postulavit dicens: Primum peto ut Deum coeli Patrem omnipotentem credas, qui te creavit. Secundum, confitere Dominum Jesum Christum Filium ejus, qui te redemit, Regem omnium regum, a Patre de coelis missum. Tertium, Spiritum sanctum, confirmatorem et illuminatorem omnium justorum. Totam ineffabilem majestatem, omnipotentiamque coaeternam agnosce, et agnitam crede, et idola vana derelinque, qui non sunt dii, sed sculptilia vana, incendeque ea: et ecclesias sanctas quas succendisti, restaura. Memento, quaeso, insuper ut requirere debeas portionem genitoris mei et genitricis meae, (1432D)quos avunculus meus Gundobadus malo ordine interfecit. Sic sanguinem eorum Dominus vindicet. Et Chlodoveus ait: Unum restat difficile quod petis, ut deos meos derelinquam, et Deum tuum colam. Aliud vero quod petis, ut potero, faciam. Illa vero denuo institit, supplexque iterum postulavit: Hoc maximum obsecro, ut Dominum Deum omnipotentem, qui est in coelis, adores.
CAP. XIII.-- Quod iterum Chlodoveus misit ad Gundobadum pro thesauro Chrodchilde.
Chlodoveus iterum in Burgundiam Aurilianum ad Gundobadum dirigit, pro thesauro Chrothilde reginae suae. Gundobadus vero in ira commotus ait: Nunquid in manus Chlodoveo tradetur regnum meum, (1433A)aut thesauri mei? Nonne obtestatus fui tibi, Auriliane, ut non venires amplius in regno meo explorare substantiam meam? Per salutem principum obtestor, et cum juramento spondeo, revertere cito, et recede a me: sin autem, ego interficiam te. Cui Aurelianus respondit, dicens: Vivit dominus meus Chlodoveus rex, et primatus magnanimorum Francorum in regno ejus [et Franci qui cum eo sunt, quia], quia non timeo minas tuas, quandiu dominus meus advivit. Et sic mandat filius tuus proprius [ Al., propinquus], dominus meus Chlodoveus rex, ubi pro thesauro uxoris suae dominae meae cum exercitu suo tibi occurret. Igitur Burgundiones, sicut est consuetudo, dato consilio Gundobado regi suo dixerunt: Da neptae tuae aliquid de facultate thesauri sui qui ei contingit, quia (1433B)sic esse justum decernitur. Habeasque foedus et pacem cum Chlodoveo et gente Francorum; ne forte irruant in terram nostram, quia populus ferocissimus est [validus et ferus est], sine Deo existens. Audiensque eorum consilium Gundobadus, dedit per manus Auriliano ad partem Chlodoveo maximam partem ex thesauro suo, et supellectilem pretiosissimam neptae suae Chrothildae reginae transmisit. Aurum quoque multum et argentum, fabricaturasque speciosissimas, tradens legato, ait: Quid restat aliud, nisi ut omne regnum meum cum Chlodoveo dividam? Et dixit ad Aurilianum: Reverte ad dominum tuum, quia habes quod ei deferas, munera multa quae non laborastis. Et ait Aurilianus: Filius tuus est dominus meus Chlodoveus rex: omnia vestra communia (1433C)erunt. Et dixerunt sapientes Burgundionum: Vivat rex qui tales habet leodos [ Al., leudos]. Reversusque est Aurilianus cum thesauris multis ad dominum suum in Franciam. Chlodoveus vero rex habebat tunc filium de concubina, nomine Theudericum.
CAP. XIV.-- De praedicatione Chrodchildis ad Chlodoveum, ut Regem regum crederet.
In illis diebus dilatavit Chlodoveus amplificans regnum suum usque Sequanam. Sequenti tempore usque Ligere fluvio occupavit. Accepitque Aurilianus castrum Milidunensium, quem in ducatum accepit. Concepit vero et Chrothildis, peperitque filium, quem (1434A)baptismo consecrare voluit. Tunc non credebat Chlodoveus Dominum Deum coeli. Regina enim quotidie praedicabat eum. At ille nolebat audire eam. Interea regina parat ad baptismum filium, ornat ecclesiam velis atque cortinis: si quomodo cor regis ad credendum compungere posset [Regina vero, idem tentans, omnia quae ad baptismum necessaria videbantur adornat, filiumque velatum atque fasciatum latenter baptizandum offert, quo eo melius regis animus ad credendum compungeretur]. Baptizatus est autem puer, quem in albis Ingomirum vocavit, qui in ipsis albis transiit. Rex autem de morte ejus nimis contristatus, reputabat increpando dicens: Quia si in nomine deorum meorum dedicatus fuisset puer, vixisset utique. Quia in nomine Dei vestri baptizatus (1434B)est, vivere non potuit. Regina vero dicebat: Deo gratias ago quia me non duxit indignam ut de utero meo primogenitum in regno suo recipere dignaretur. Ego autem nullum dolorem in corde meo pro hac causa retineo. Postea vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomirum vocavit. Et hic cum aegrotare coepisset, dixit rex: Non potest aliud nisi ut de isto sic sit quomodo fuit et de fratre ejus, ut baptizatus in nomine Dei vestri cito moriatur. Sed hic orante regina, et Domini misericordia praecurrente, recepit sanitatem. Regina quoque non cessabat praedicare regem ut Deum verum coleret, et idola quae colebat vana derelinqueret. Sed nullo modo animum ejus ad credendum commovere potuit, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos Suevosque moveret, (1434C)in quo compulsus est confiteri quem antea negaverat.
CAP. XV.-- Bellum contra Alamannos, ubi Chlodoveus necessitate compulsus verum Deum invocat in adjutorio, et a sancto Remedio baptizatur.
Factum est autem, bellantibus inter se Francorum exercitu cum Alamannis, ut Chlodovei exercitus nimis corrueret. Aurilianus intuens regem, ait: Domine mi rex, crede tantummodo Dominum coeli, quem domina mea Chrothildis regina praedicat. Ille vero elevatis ad coelum oculis, commotus lacrymis ait: Jesu Christe, quem Chrothildis regina mea praelicat (1435A)esse Filium Dei vivi, qui subvenis in tribulatione, qui das auxilium in te sperantibus, tuum adjutorium devotus postulo, ut si mihi victoriam super hos hostes dederis, et expertus fuero illam virtutem quam de te populi praedicant, credam tibi, et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos; et, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo. Unde credo eos nulla potestate esse praeditos, qui sibi credentibus implorati non succurrunt. Te verum Deum ac Dominum invoco, tibique credere desidero, tantum ut liberes me ab adversariis meis. Cumque haec orans clamaret, Alamanni in fugam lapsi terga verterunt. Cumque regem suum vidissent interfectum, Chlodovei potestati se subdunt, dicentes: Parce precamur, domine rex, ne pereant plures de populo, (1435B)quia jam tui sumus. Tunc jussit rex imminentem plagam cessare: Alamannos cepit, ipsos terramque eorum sub jugo tributarios constituit. Factaque victoria, reversus est in Franciam ad reginam suam, narravitque ei qualiter per invocationem nominis Jesu Christi victoriam meruit obtinere. Acta sunt haec anno XV Chlodoveo regnante. Tunc regina clam vocavit sanctum Remedium [Remigium], urbis Rhemensis antistitem, deprecans eum ut regi viam salutis praedicando ostenderet. Regem vero ad baptismum beatus epicopus vocans, ab illo veniam loquendi deprecabatur. Cui rex ait: Libenter te audiam, beatissime Pater. Sed unum restat, quia populus qui me sequitur non vult relinquere deos suos, sed vadam adhortari eos juxta verbum tuum. Conveniens autem (1435C)rex ad populum, coepit cohortari eos. Acclamaverunt autem praecurrente misericordia Dei et potentia ipsius, omnis populus Francorum, fortiter dicentes: (1436A)Mortales deos derelinquimus nunc, gloriose rex, et Deum verum immortalem, quem Remedius praedicat, colere eique credere parati sumus. Nuntiaverunt autem haec sancto Remedio. Ille quoque gaudio magno repletus, jussit baptismi lavacrum parare. Velis divinis historiis depictis adumbrantur plateae, fabricantur ecclesiae, componitur baptisterium, balsamum et caetera odoramenta redolent. Talem enim gratiam Dominus subministravit in populo, ut aestimarent se paradisi odoribus repletos fuisse. Rex ergo prior petiit sanctum Remedium, ut se baptizaret. Venit novus Constantinus ad baptismum, abnegatis diabolo pompisque ejus (Greg., lib. II, c. 31). Cui ingresso ad baptismum, sanctus Dei regi sic ait ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber: adora quod incendisti, (1436B)incende quod adorasti. Erat autem sanctus Remedius vir sapiens atque sanctissimus, egregius rhetoricus, praeclarus in virtutibus, caecis visum restituens, mortuis vitam reparans, daemonia ejiciens. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti: delibutusque sacro chrismate cum signo sanctae crucis Domini nostri Jesu Christi. Baptizantur de exercitu ejus amplius quam tria millia virorum. Baptizantur sorores ejus, his nominibus, Alboflidis et Landehildis, ipsa die. Baptizaturque postea cunctus populus Francorum cum gloria.
CAP. XVI.-- Ubi Burgundiones a Chlodoveo devicti ejus dominio se subdunt: et de hominum devoratione a bestiis dicitur
(1436C)(Greg., lib. II, c. 32.) Post haec autem Chlodoveus contra Gundobadum [Gundebaudum] et Godeghiselum fratrem ejus, commoto exercitu Francorum grandi, (1437A)perrexit. Illi haec audientes, exercitum maximum colligunt Burgundionum. Venientesque Divione castrum super Hoscarum [ Al., Oscaram] fluvium, ibi inter se valde atrociter confligentibus Chlodoveo et Gundobado ac Godeghiselo, Burgundiones terga verterunt. Chlodoveus quoque, sicut solebat, victor exstitit. Afflictoque exercitu Burgundionum, Gundobadus et Godeghiselus in fugam versi vix evaserunt. Gundobadus in Avenionem civitatem super Rhodanum ingressus, ibi se reclusit. Sed Chlodoveus rex illuc eum persecutus obsedit. Qui cum ipsam urbem effringere non potuissent, regionem illam nimium vastaverunt Franci. Gundobadus itaque misit consiliarium suum sapientem, Aredium nomine, ut animum furentis Chlodovei regis per suum consilium (1437B)optimum mitigaret. Dederuntque ei munera infinita, auri et argenti pondera multa, atque se sub ejus tributo subjugaverunt. Chlodoveus vero ablatis thesauris cum praeda maxima cum Francorum exercitu reversus est victor.
In his temporibus fuit in Viennam urbem terraemotus maximus, ubi multae ecclesiae et domus multorum concussae fuerunt et subversae. Ibi bestiae multae oberrantes, lupi, ursi ac cervi. Ingressique per portam civitatis, devorabant plurimos. Per totum autem annum hoc faciebant. (Gregor., lib. II, cap. 34). Nam veniente Dominica solemnitate diei sanctae Paschae, sanctus Mamertus, qui in ea urbe erat episcopus, dum missarum solemnia [ Al., sacrificia] ipsa vigilia celebraret, palatium quoque regale (1437C)quod in civitate erat divino igne succensum est. Cumque haec agerentur, appropinquante Ascensione Domini, indixit jejunium triduanum vir Dei sanctus in populo, cum gemitu et contritione spiritus, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi hilarem dispensationem. Tunc [ Al., et contritione spiritus his temporibus semper celebrari. Tunc] cessavit ipsa tribulatio (1438A)et subversio. Deinceps omnes ecclesiae Dei et sacerdotes, hoc exemplum imitantes, usque ad praesens ipsas triduanas litanias ubique celebrare noscuntur.
CAP. XVII.-- De miraculis Dei Chlodoveo ostensis, et quia devictis Gothis Alaricum interfecit.
(Greg., lib. II, c. 37.) In illis diebus rex Chlodoveus cum venisset Parisius civitatem, ait ad reginam et ad populum suum: Satis mihi molestum est [durum videtur] quod Gothi Ariani partem optimam Galliarum tenent. Eamus cum Dei auxilio, et ejiciamus eos de ipsa terra, nostrisque eam ditionibus subjiciamus, quia valde bona est. Placuitque hoc consilium proceribus Francorum. Tunc Chrotildis regina consilium dedit regi dicens: Faciens, inquit, faciet Dominus (1438B)Deus victoriam in manibus domini mei regis. Sed tu audi ancillam tuam, et faciamus ecclesiam in honorem beatissimi Petri principis apostolorum, ut sit tibi auxiliator in bello. Et rex ait: Placet hoc quod hortaris, ita faciamus. Tunc rex projecit a se in directum bipennem suam, quod est francisca, et dixit; Fiatur ecclesia beatorum apostolorum, dum auxiliante Deo revertimur. Commovit autem rex cunctum exercitum suum, populum Francorum, et Pictavis direxit. Ibi enim tunc Alaricus rex Gothorum commorabatur. At vero cum multa pars hostium per territorium Turonorum [ Al., Torinicum] transiret, praecepit rex, pro reverentia sancti Martini, ut nihil aliud nisi herbam praesumerent accipere ad eorum equos sustentandum. Direxit itaque nuntios rex ad (1438C)beati Martini basilicam cum muneribus multis, et equo suo velocissimo, quem rex amabat plurimum, et ait: Ite, et forsitan victoriae aliquid ex sancto sermone accipietis a Scripturis sanctis. Tunc datis muneribus nuntius dixit: Si tu Deus adjutor mihi es, et gentem hanc incredulam tibi meis manibus tradideris, in ingressu basilicae, sancte Martine, dignatus (1439A)esto mihi revelare, ut sciam si propitius mihi sis famulo tuo. Venientibus autem pueris ad beati Martini ecclesiam, cum ad ipsa limina introissent [pervenissent], primicerius ecclesiae hanc antiphonam imposuit, dicens: Praecinxisti me, Domine, ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me: et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Quod psallentium ut audierunt, Domino gratias agentes, dimisso ibi equo regis, et alia munera multa, cum laetitia et exsultatione nuntiaverunt regi. Cum venisset autem rex ad fluvium Vincennam cum exercitu suo, in quo loco eum vadare deberet, non inveniebat. Inundaverat enim a multitudine pluviarum. Deprecatusque est Dominum ut ei vadum ostenderet, et nocte illa ibidem fuit. Mane autem facto, (1439B)cerva mirae magnitudinis ante eos Dei voluntate [nutu] praecedens vadum ostendit. Illaque vadante, populus quoque sequens vadavit. Veniente autem rege apud Pictavis civitatem, dum procul ab ecclesia sancti Hilarii tentoria fixisset, ea nocte pharus ignea [igneus] ex ea visus est exisse. Apparuit nempe super ipsa tentoria in auxilium Chlodoveo regi cum virtute beati Hilarii. Praecepit ergo tunc rex hosti suo, ut nec cibum, nec ulla stipendia de ipso pago tollerent, neque etiam spolia. Chlodoveus autem rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladise [ Al., Vocladinense] super fluvium Clinno, milliario decimo ab urbe Pictava convenit. Illisque inter se compugnantibus, Gothi cum rege suo nimis collaesi [collisi] terga verterunt, et Chlodoveus rex, sicut solebat, (1439C)victor exstitit. Cumque Alaricum interficeret, duo Gothi cum contis eum ex adverso in latere ferierunt. Sed propter loricam qua indutus erat non livoraverunt eum [nihil ei nocuerunt]. Dominus enim adjuvabat eum in cunctis quae agebat. Maximus autem tunc ibi Arvernorum populus, qui cum Apollonare duce venerat, corruit in gladio Francorum, cum senatoribus multis. De hac pugna Amalricus evasit per fugam, filius Alarici, et in Spaniis [Hispaniis] regnum patris sui sagaciter recepit. Chlodoveus autem Theodericum filium suum per Albiensem et Rotinus civitatem ad Arvernum dirigit. Qui pergens, omnes urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundiam subjugavit, et in potestatem patris sui restituit. Regnavit (1439D)igitur Alaricus annis 12; Chlodoveus quoque apud Burdigalensem [ Al., Burdalensem] civitatem totam hiemem resedit. Thesauros vero plurimos Alarici regis de Tholosa abstulit, omnesque urbes illas accipiens, Ecolosinam civitatem veniens, tantam ei gratiam Deus contulit, ut in ejus adventum muri ejus funditus corruerent. Interfectis quoque Gothis qui ibidem erant, ipsam urbem apprehendit. Atque ita omni terra eorum subjugata, in Santonico [ Al., Santoneo] vel Burdigalense Francos praecepit manere, ad defendam Gothorum gentem (Greg., lib. II, c. 38). Deinde Turonis civitatem reversus, multa munera basilicae beati Martini tribuit. Equus vero, quem antea ad ipsam ecclesiam transmiserat, illius matricolariis datus est. Ille vero centum solidos pro ipso (1440A)equo, ut eum reciperet; transmisit. Quibus datis, equus ille nullatenus se movit. At ille ait: Date illis alios centum solidos. Cumque alios solidos dedissent, statim ipse equus solutus abiit. Tunc cum laetitia rex ait: Vere beatus Martinus bonus est in auxilio, sed carus in negotio. Ab Anastasio imperatore accepit tunc codicillos Chlodoveus rex pro consulatu. Tunica blattea indutus rex in basilica beati Martini, corona aurea in capite suo: ascenso equo, aurum et argentum in atrium, quod est inter civitatem et ecclesiam beati Martini, praesente populo manu propria sparsit [erogavit], atque voluntate benignissima dispensavit. Ab ea die tanquam consul et Augustus est appellatus. De Toronis autem egressus, Parisius civitatem veniens, ibi sedem regni sui constituit.
CAP. XVIII.-- Bellum Chlodovei contra Ragnacharium parentem suum. (1440B)
(Greg., lib. II, c. 42.) Deinde commotus contra Ragnacharium [ Al., Ragneharium et Regnaharium] parentem suum. Erat autem ipse Ragnacharius apud Camaracum civitatem effrenis in luxuria. Habebat quoque consiliarium nomine Faronem simili spurcitia lutulentum. Cum enim aliquid muneris aut cibi ei deferti essent, dicebat: Sint ista mihi, et meo Faroni consiliario. Pro qua causa indignati Franci qui erant cum eo, consentiebant Chlodoveo, commoventes eum adversus Ragnacharium. Deditque eis Chlodoveus stipendia pro hac causa, balteos et armellas assimilatas de auro, sed de intus aeramen et cuprum [ Al., cobrium] erat deauratum, sub dolo factum, pro (1440C)munere leudibus Ragnacharii, qualiter super ipsum invitarent eum. Commoto Chlodoveus exercitu contra Ragnacharium parentem suum, misit Ragnacharius speculatores ad cognoscendum, interrogans, cujus esset hostis major? Qui interrogati responderunt mentientes: Tibi est fortior, et tuo Faroni consiliario. Venientes autem Chlodoveus et Ragnacharius ad pugnam, fortiterque inter se praeliantes, Ragnacharius caesum cernens exercitum suum, fugere nititur. Sed ab ipsis traditoribus comprehensus, ligatis a tergo manibus, una cum Richario fratre suo Chlodoveo praesentatur. Cui dixit Chlodoveus: Cur humiliasti gentem nostram, ut te vinciri permitteres? Nonne melius tibi fuerit mori? Et elevata bipenne, (1440D)in caput ejus defixit, et mortuus est. Conversusque ad fratrem ejus, ait: Si tu solatium fratri tuo praebuisses, ille ligatus non fuisset. Similiter et ipsum in capite percussum interfecit, et mortuus est. Post mortem eorum, cognoscentes traditores eorum aurum, quod a Chlodoveo acceperant, esse vitiatum, dixerunt hoc regi. Rex autem respondens, dixit eis: Merito tale aurum debet accipere, qui dominum suum ad mortem tradit. Sufficiat vobis vitam tantummodo habere concessam, ne inter tormenta deficiatis. Illi autem haec audientes, gratiam et vitam solummodo optabant habere adeptam, hoc sibi sufficere dicentes. Fuerunt autem supradicto Ragnachario parentes: quorum frater Regnemirus [Rignemiris] nomine apud Cenomannis civitatem jubente Chlodoveo rege interfectus (1441A)est. Quibus mortuis vel peremptis, omne regnum eorum et thesauros Chlodoveus accepit. Interfectisque multis et magnis regibus, vel parentibus suis, post haec omnia mortuus est Chlodoveus rex in pace, et sepultus est in basilica sancti Petri apostoli, quam ipse vel regina sua aedificaverant (Greg. lib. II, c. 43). Mortuus est autem anno 5 postquam cum Alarico rege Gothorum pugnavit. Regnavitque simul annis 30. A transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovei regis fuerunt anni 112. Chrothildis vero regina post mortem viri sui Toronis civitatem frequenter pergens, ad basilicam beati Martini diutissime commorata, Domino serviebat, et Parisius raro visitabat.
CAP. XIX.-- De morte Chlodovei, et quia quatuor filii ejus in regno successerunt: et de Danis qui in Gallias irruunt. (1441B)
(Greg., lib. III, c. 1-3.) Igitur post mortem viri sui Chlodovei regis, quatuor filii ejus, Theudericus, Chlodomirus, Childebertus et Chlotarius, regnum ejus diviserunt aequaliter. Habebat quoque tunc Theudericus filium nomine Theudobertum, strenuum et utilem: elevatique sunt in magna potentia. Amalricus quoque filius Alarici regis Gothorum sororem eorum ad conjugium petiit. Quam illi non negantes, cum ornamentis optimis transmiserunt, eamque ipse sibi in matrimonium assumpsit. In illo tempore Dani cum rege suo nomine Chochilago [ Al., Chohilaico et Cochilag], cum navale hoste per altum mare Gallias appetunt, Theuderico pagum Attoarios vel alios devastantes (1441C)atque captivantes, plenas naves de captivis habentes, alto mare intrantes, rex eorum ad littus maris resedit [plenas naves implebant spoliis, numeroque captivorum: altumque mare secantes, naves impellebant, rege eorum cum exercitu ad littus maris sedente]. Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset, Theudobertum filium suum cum magno exercitu in illis partibus dirigens. Qui consequens eos, pugnavit cum eis caede maxima, atque ipsis prostratis regem eorum interfecit, praedam tulit, et in terram suam restituit.
CAP. XX.-- Quod Chlodmirus et Childebertus et Chlodarius bellum ineunt adversus Burgundiones. (Greg. lib. III, c. 6 et 3.) In illis diebus Chrothildis (1441D)regina cum venisset Parisius, ait ad filios suos: Non me poenitet, o filii mei, vos dulciter enutrisse. Precor itaque, indignamini super injuriam meam, et patris mei et matris meae mortem vindicate. Illi haec audientes, in ira magna commoti, cum maximo exercitu Burgundiam petunt, contra Sismundum et Godomarum [ Al., Sigismundum et Gotmarum] reges filios Gundobadi. Tunc temporis aedificabat Sismundus rex monasterium sanctorum martyrum Agaunensium in Burgundia, sancti Mauricii scilicet cum sociis suis sex millibus sexcentis. Illi autem commoverunt hostem Burgundionum contra Chlodomirum regem, et Childebertum et Chlotarium fratres, filios Chlodovei. Illis inter se compugnantibus, fugerunt caesi Burgundiones cum Godomaro. Sismundus vero (1442A)dum ad sanctos Agaunis fugeret, consecutus est eum Chlodomirus, apprehenditque eum cum uxore et filiis ejus: captosque in pago Aurilianis eos adduxit, atque in carcerem retrudi jussit. Beatus autem Avitus, qui erat tunc vir sanctus, abba in Aurelianensi civitate, deprecabatur Chlodomirum [Chlodomerim] ut non occideret eos. Sed ille nolebat audire eum. Tunc interfecit tam Sismundum et uxorem ejus, quam et filios ejus, projecitque eos in puteum in loco qui dicitur Colomna vico.
CAP. XXI.-- Quod iterum Chlodmirus Burgundiones devictos interfectus est.
Post haec iterum commovit exercitum Chlodomirus, in Burgundiam pergens contra Godomarum [ Al., Gaismarum]. Cumque venisset cum magno hoste (1442B)in pago Viennense, in loco qui dicitur Visoroncia [Visroncia], et Godomarus locatis gentibus cum Chlodomiro praeliaretur, Burgundiones valde collaesi cum Godomaro fugerunt. Cumque eos persequeretur Chlodomirus, nimis valde praecucurrit, antecedensque eos cum equo valde veloci, in medio eorum ingressus est. Sed ex adversa parte percussus corruit, et mortuus est. Quod videntes Franci, nimio dolore et ira commoti, Godomarum persequentes exterminant, Burgundiones perimunt, cunctasque regiones devastantes, a puero usque ad senem omnes peremerunt, et ita reversi sunt. Chlotarius haec audiens, uxorem fratris sui accepit in conjugium, Gundeucam nomine. Filios quoque Chlodomiri orphanos, Theudoaldum, Guntharium, et Chlodoaldum, Chrothildis regina nutriebat, (1442C)eos secum retinens.
CAP. XXII.-- De caede magna quod Franci in Thoringorum populo prostraverunt, et de Ermenfredo rege eorum. (Greg., lib. III, c. 7.) In illo tempore Theodericus, et Theudobertus [Theutbertus] filius ejus, et Chlotarius rex, cum Francorum exercitu Rhenum transeuntes, in Toringiam dirigunt contra Ermenfridum regem Toringorum. Haec audientes Toringi, fossatos fecerunt sub dolo, desuper cooperientes eos cespitibus. Cumque ad bellum ibidem convenissent, intelligentes quod equi eorum ibidem corruissent, indignati sunt valde. Fugit autem Ermenfridus cum Toringis usque Onestrudem fluvium, illicque eum persecuti sunt Franci. Sed ille reparatis viribus contra Francos nitebatur. Sed tanta caedes ibi fuit de Toringis, (1442D)ut ipse fluvius ex eorum cadaveribus repleretur. Franci vero super eos tanquam per pontem transibant et conculcabant. Totamque regionem illam vastantes, et captivos abducentes, cuncta depopulati sunt. Ermenfridus quoque per fugam vix lapsus evasit. Franci autem cum multa praeda et spolio reversi sunt. Fuerunt autem Ermenfrido duo fratres, Baldericus et Bertecharius [ Al., Berecarius et Bertarius]. (Greg. lib. III, c. 8.) Post haec iterum Theudericus data fide Ermenfrido regi, Tulpiaco civitate eum ad se venire fecit. Cumque super murum ipsius civitatis colloquerentur, impulsus de muro urbis ipsius corruit ad terram, et mortuus est, suosque infantes Theudericus interficere rogavit [jussit].
CAP. XXIII.-- Bellum quod Childebertus exercuit adversus Gothos, et de Amalrici interfectione. (1443A)
(Greg. lib. III, c. 10.) Childebertus quoque cum esset Arvernis civitate, soror ejus uxor Amalrici regis Gothorum, nomen puellae Clothildis [ Al., Chlodchildis] regina, direxit ad eum nuntios de Spania, dicens, quanta mala ei Amalricus fecisset, et qualiter super ipsam insidiaretur propter catholicam fidem. Nam cum ad ecclesiam Christi iret orationem facere, stercora et multos fetores ipse super eam projiciebat, atque in tantum eam verberabat, ut sanguinem vomeret. Quem illa in sudario suo collectum fratri suo transmisit, dicens: Indignate [Vindicate], dulcissime frater, laborem et injuriam meam, domine charissime. Cum haec audisset Childebertus (1443B)rex, in ira magna commotus, hostem maximum collegit, et in Spaniam direxit, atque pugnam iniit cum Amalrico. At vero Gothi valde collaesi [collisi], Amalricus fugam vertit, naves parat ad fugiendum. Cumque attingere conaretur ad ipsas naves, persecutus est eum exercitus Childeberti. At ille victum se cernens, ad ecclesiam Christianorum fugere nitebatur. Sed antequam ad introitum ecclesiae pervenisset, quidam Francus eum lancea percussit, mortuusque est ibi. Tunc Childebertus Spaniam devastans, Toletum [ Al., Tulletum] urbem ingressus, thesauros magnos inde abstulit, et una cum sorore sua reversus est. Sed nescio quo periculo imminente languore in ipso itinere mortua est. Parisius quoque deportata, in basilica sancti Petri juxta patrem suum sepulta (1443C)est. Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum detulit, id est de vasis Salomonis pretiosissimis sexaginta calices, quindecim patinas, viginti capsas Evangeliorum ex auro purissimo gemmario opere caelatas, pulchre ornatas. Ille vero noluit ea confringere, sed per Ecclesias cuncta distribuens, dispensavit.
CAP. XXIV.-- Consilio impio Childebertus et Chlodtharius pertractantes nepotes suos interficiunt, et regnum patris eorum invadunt. (Gregor. lib. III, cap. 18.) In illis diebus Chrothildis regina, cum Parisius resideret, vidensque Childebertus rex, quod filios fratris sui senioris Chlodomiris praefata regina mater ipsius enutriret, et nimis eos diligeret, cogitans quod reges eos vellet facere, (1443D)dixit Chlothario fratri suo: Mater nostra filios fratris nostri secum retinet, et tenere diligit, eosque in regno fratris nostri vult elevare. Consilio igitur accepto pertractare debemus quid de eis faciamus. Aut tondamus eos, aut interficiamus, regnumque fratris nostri patris eorum inter nos dividamus. Miserunt autem ad reginam Parisius Arcadium, nobilem virum et industrium, dolose dicentes: Dic matri nostrae, ut mittat ad nos filios fratris nostri, nepotes nostros, ut eos reges constituamus. At illa credens hoc verum esse, gaudens ipsos eis transmisit. Illi vero statim remiserunt Arcadium ad reginam, dicentes: Hic sunt forfices, et ecce gladius. Sic mandant filii tui: Si vis eos tondere aut gladio perimere. Illa vero prae nimio (1444A)dolore et amaritudine cordis cum lacrymis ait: Satis undique me angustiae comprimunt. Si regnare non debent, quid mihi eos prodest nutrisse? Melius est illis mori quam tonderi. At ille renuntiavit eis dolose falsum, dicens: Sic dicit regina, Magis volo eos occidere, quam tondere. Nec mora etiam, apprehendit Chlotharius puerum seniorem, projecitque eum ad terram, ac defixit in ascella ejus cultrum. Qui transverberatus, statim mortuus est. Frater quoque junior cum hoc vidisset, projecit se ad pedes Childeberti, dicens flendo: Succurre mihi, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus. Tunc Childebertus commotus lacrymis, ait: Obsecro, dulcissime frater, ut isti vitam concedere digneris, et quantum [ Al., ut hujus vitam tua largitate mihi concedere (1444B)jubeas, et quantumcunque] volueris, pro hoc dabo tibi. At ille in ira succensus, ait ad eum: Ejice eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu es enim qui hoc malum consilium perpetrasti, et modo tu vis liberare eum. Haec audiens Childebertus, projecit eum a se. Chlotharius quoque elisit eum in terra, defixoque in ascellam cultro interfecit eum, sicut fratrem ejus: et pueros eorum nutritios similiter jugulavit, ascensisque equitibus [equis] abscessit. Regina quoque haec audiens, cum nimio moerore attrita, compositis corpusculis eorum, cum magno psallentio et immenso luctu Parisius ad basilicam sancti Petri deportata sepelivit. Quorum unus erat decem annorum, et alius septem. Tertius vero nomine Chlodoaldus effugit, et per auxilium puerorum fortium liberatus (1444C)est. Qui postea relicto terreno regno, ipse propria manu se totondit, et clericus factus est, ac bonis operibus praeditus presbyter ordinatus est. Plenus vero post modum virtutibus migravit ad Dominum. Noviento villa Parisiaci suburbano depositus requiescit. Chrothildis autem regina in eleemosynis profluens, cum summa abstinentia et sobrietate vitae jugiter degebat.
CAP. XXV.-- De morte Theuderici, et regnum Theudoberti, et bellum adversus Chlodtharium.
(Greg., lib. III, c. 28.) In illis diebus mortuus est Theudericus rex. Regnavit autem annos 23. Theudobertus [Theutbertus] quoque filius ejus regnum ejus recepit. Post haec Childebertus et Theudobertus commoventes exercitum, contra Chlotarium ire disponunt. (1444D)Ille autem haec audiens, videns quod eorum exercitui resistere non possit, in silvam confugit in Auriliano [ Al., Arelauno], fecitque combros, totam spem suam in Dei pietate transfundens. Sed et Chrothildis regina haec audiens, beati Martini sepulcrum adiit, ibique in oratione prostrata, tota nocte vigilans, deprecabatur Dominum, ne inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque convenissent cum hostibus magnis contra Chlotarium, ut sequenti die eum interficerent, mane facto in loco, in quo erant congregati, orta est maxima tempestas, tentoria disrumpens cum immixtis fulgoribus, atque cuncta subvertit, irruentibus imbribus cum tonitruis validis. Illi vero prostrati in terram corruentes, caesi grandinibus (1445A)validis, graviter verberati [ Al., turbati] corruunt. Nullum eis tegumen remansit, nisi clypeus tantum, hoc maxime timentes, ne ab igne coelesti cremarentur. Sed et equi eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicesimo stadio reperirentur. Multi etiam de his non sunt inventi. Tunc illi aut lapidibus caesi, aut humo prostrati, poenitentiam agentes veniam precabantur a Deo, quod talia contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlotarium vero neque una quidem pluviae gutta cecidit, neque ullatenus sonitus tonitrui est auditus, sed neque anhelitus [ Al., anillitus] venti in illo loco senserunt. Illi quoque mittentes nuntios, pacem et concordiam petierunt; qua data, ad propria sunt reversi.
CAP. XXVI.-- Quod Childebertus et Chlodtharius in Hispaniam dirigunt, Caesaraugustam obsident, et quia Longobardi sub tributo vixerunt. (1445B)
(Greg. lib. III, c. 28.) Post haec iterum Childebertus et Chlotarius commoto exercitu magno in Spaniam dirigunt. In quam ingressi, ipsam terram vastantes succenderunt, interficientes populum. Caesaraugustanam civitatem circumdantes obsederunt. Populus autem qui ibidem obsessus tenebatur, induti ciliciis, asperso capite cinere, in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circumirent. Mulieres similiter indutae nigris palliis, dissoluto crine, plagentes sequebantur, ut illic Ninivitarum jejunium celebraretur. Quod hi reges videntes, putabant eos aliquid agere maleficii. Tunc apprehensum (1445C)unum rusticum de civitate, interrogabant eum quid hoc esset quod agerent. Qui ait: Domine, tunicam Vincentii martyris deportant, et cum ipsa ut eis Dominus misereatur exorant. Et ille ait: Vade, dic episcopo civitatis ut cum fiducia veniat ad nos nihil dubitans. Ille vero cum haec episcopo nuntiasset, ipse cum muneribus statim occurrit eis. Childebertus quoque postulavit ut ei reliquias beati Vincentii daret. At ille dedit ei stolam ejus. Tunc memorati reges acquisita maxima parte Spaniae, cum multis thesauris et spoliis reversi sunt. Childebertus vero Parisius veniens ecclesiam in honore beati Vincentii martyris aedificavit. Tunc Theudobertus rex, filius Theuderici, in Italiam cum hoste plurimo abiit, Langobardis devictis atque prostratis, maximam (1445D)partem de ipsa terra vastavit, ipsosque Langobardos tributarios subjugavit [sibi fecit], et cum multo spolio reversus est. Sed quia terra illa vel loca, ut fertur, morbida sunt, exercitus ejus diversis febribus vexabatur. Dicitur etiam tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccelenum direxit. Qui minori Italia capta, atque in ditionem antedicti regis redacta, majorem petiit. In qua contra Belsuarium [ Al., Belisarium] multi vicibus pugnans, victoriam obtinuit. Cumque imperator vidisset quod Belsuarius crebrius vinceretur, amoto eo Narsitem in ejus loco statuit. Belsuarium vero comitem (1446A)stabuli esse constituit. Buccelenus vero contra Narsitem magna certamina gessit, captaque omni Italia, usque in mare terminum suum dilatavit. Thesauros vero magnos ad Theudobertum de Italia direxit. Quod cum Narsis imperatori innotesceret, imperator conductis pretio gentibus, Narsiti solatium misit. Confligensque postea victus abscessit. Deinde Buccelenus Siciliam occupavit, de qua etiam tributa exigens, regi transmisit.
CAP. XXVII.-- De morte Theodoberti, et Chrodchilde, et Theudoaldo, et quia Chlodcharius regnum recepit, et bellum contra Saxones.
(Greg., lib. III, c. 36; lib. IV, c. 1, 2.) Post haec rex Theudobertus aegrotans, febre valida correptus, mortuus est. Regnavitque annos 14. Regnum ipsius in superiores Francos in Auster, Theudoaldus filius (1446B)ejus accepit. Igitur bonae memoriae gloriosissima Chrothildis regina bonis operibus pollens, apud urbem Toronicam migravit ad Dominum plena dierum. Quae cum magno psallentio Parisius deportata, in sacrario basilicae sancti Petri ad latus Chlodovei regis viri sui sepulta est, a filiis suis Childeberto et Chlotario regibus humata. Ubi et beatissima Genovefa sepulta est. Chlotharius quoque rex de diversis mulieribus septem filios habuit, id est, de Ingunde Guntharium, Childericum, Haribertum [Charibertum], Guntramnum, Sigibertum, et Chlodsindam filiam. De Heregunde [Charegunde] quoque sorore Ingundis habuit Chilpericum. De Gunsina [Gunsinde et Gunsinane] habuit Chramnum. Per amorem enim (1446C)Ingundis, eo quod pulchra esset et decora, et ipse esset nimis luxuriosus, Herigundem sororem ejus in conjugium accepit. Theudoaldus autem rex filius Theudoberti regis in Auster, aegrotans febre valida mortuus est; regnavitque annos 7, regnumque ejus Chlotarius rex cum thesauris multis accepit. Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlotarius rex, commoto Francorum exercitu, contra eos pugnam iniit super Wiseram fluvium, exercitum eorum maximum interfecit, terramque eorum vastavit: pervagans totam Toringam, ac depopulans, pro eo quod solatium Saxonibus praebuissent.
CAP. XXVIII.-- Quod Chramnus conjurationem adversus patrem suum fecit cum Childeberto, et de obitu Childeberti. (Greg. lib. IV, c. 10.) Chramnus itaque filius Chlotarii (1446D)pulcher et decorus erat nimis, et acer et callidus. Cumque ultra Ligere a patre missus in loco ejus fuisset, cepit regionem valde iniquiter opprimere. Quod cum patri nuntiatum fuisset, ille eum ad se venire praecepit. Sed Chramnus noluit jussum patris implere, durius agens. Duxitque Willehari [ Al., Wilicharii] filiam sibi in uxorem nomine Chaldam. Apprehensisque multis thesauris Parisius veniens, cum Childeberto rege patruele suo sacramento constrictus est, jurans se esse patri certissimum inimicum. Cum autem Childebertus rex aegrotare coepisset, diutissime Parisius febribus decubans, mortuus (1447A)est, et in basilica beati Vincentii martyris, quam ipse construxit, sepultus. Cujus regnum et thesauros Chlotarius rex accepit. Chramnus quoque cum evadere patri non posset, Britannias petivit. Ibi cum Britannorum rege Cunoberto ipse et uxor ejus, et filii [ Al., filiae] ejus latuerunt. Willeharius autem socer ejus Turonos ad basilicam sancti Martini confugit. Tunc ipsa basilica per peccata Willeharii et uxoris ejus succensa est: quam postea Chlotarius rex stanno cooperire jussit, et illam ea, qua prius fuerat, elegantia reparavit. Post haec Chlotarius rex commoto magno exercitu contra Chramnum in Britanniam frendens direxit. Sed et Chramnus nihil timens, contra patrem ad bellum cum Cuniberto [ Al., Conoberto et Conobro] rege Britannorum egreditur. Cumque (1447B)fortiter inter se compugnarent, Chlotarius rex commotus lacrymis aiebat: Respice, Domine, de coelo, et judica juste, illudque impone judicium, quod quondam inter Absalonem et patrem ejus David posuisti. Confligentesque pariter, Britannorum rex in fugam vertitur, ibique cecidit. Chramnus quoque dum per fugam evadere conaretur, navesque in mari paratas haberet, et dum uxorem vel filias liberare vellet, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est. Quod cum Chlotario regi nuntiatum fuisset, jussit eum cum uxore et filiabus igne consumi: inclusique in tugurium cujusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extentus orario suggillatus [ Id est strangulatus] est, et sic postea super eos ipsa casella incensa, cum uxore et filiabus est combustus.
CAP. XXIX.-- Quo tempore sanctus Medardus transiit: et de morte Chlodcharii, et quia filii ejus successerunt in regnum. (1447C) (Greg., lib. IV, c. 19.) Tunc quoque in illis temporibus beatissimus Medardus episcopus, plenus virtutibus praeclaris et gloria, migravit ad Dominum. Quem Chlotarius rex Suessione civitate cum magno psallentio gloriose sepelivit, tribuens illic multas facultates. Rex vero Chlotarius ad beati Martini sepulcrum abiit: illic diutissime orans, multa munera largitus est, et per multas basilicas sanctorum complurima dona tribuit. Post haec dum in Cottia sylva venationem exerceret, a febre valida corripitur. Exinde Compendio villa, quae est palatium regale, rediit. Ubi cum graviter vexaretur, dicebat: Vua, (1447D)vua! quid putatis qualis est ille rex coelestis, qui sic tam magnos reges interficit? In hoc enim taedio positus spiritum exhalavit, regnavitque annos 51 [ Al., obiit autem anno 51 regni sui]. Quem quatuor filii sui cum magno honore Suessionis civitate deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Chilpericus vero post mortem patris sui thesauros, qui in villa Brinnaico [ Al., Brinago et Brinnaco] erant congregati, accepit, et ad Francos utiliores petiit, ipsisque munera multa dedit, et sibi subdidit. Mox Parisius ingreditur, sedemque Childeberti regis occupat. Sed non diu licuit ei hoc possidere. Nam conjuncti fratres ejus, eum exinde expulerunt, et sic inter se hi quatuor, id est, Charibertus [Cherebertus], Guntrannus, (1448A)Chilpericus, atque Sigibertus, divisionem legitimam fecerunt. Accepitque Charibertus regnum Childeberti, sedemque constituit Parisius; Guntrannus regnum Chlodomeris accipiens, Aurilianis sedem instituit; Chilpericus vero regnum Clotarii patris sui accipiens, Suessionis civitate sedem statuit. Sigibertus autem regnum Theuderici accepit, et sedem habere Remis civitatem constituit.
CAP. XXX.-- Ubi Chuni Gallias appetentes prostrati sunt, et bellum inter Sigiberto et Chilperico, et de uxoribus Chareberti. (Greg. lib. IV, c. 23 et 26.) Igitur post mortem Chlotarii regis, Chuni commoti cum Cagano rege suo Gallias venire destinant. Contra quos Sigibertus exercitum movit, ac fortiter contra eos pugnans (1448B)prostravit atque devicit, et in ore gladii eos fugavit. Sed postea rex eorum amicitias cum Sigiberto petiit, et per missos suos pacem cum eo postulavit [ Al., pepigit], reversusque est in terram suam. Dum autem illic moraretur Sigibertus, Chilpericus frater ejus hoste collecto Remos pervasit, et Campaniam succensam atque pradàtam devastavit. Sigibertus autem a Chunis rediens victor, contra Chilpericum exercitum commovit, Suessionis civitatem occupat: ibique invento Theudeberto filio Chilperici apprehendit eum, et in exsilium transmisit [retrusit]. Accedens etiam contra Chilpericum bellum commovit. Quo victo atque fugato, civitates suas in suo dominio restituit [in suam dominationem revocavit]. Theudobertum vero filium ejus apud Ponticonem villam custodire (1448C)jussit per annum integrum. Quem postea, clemens ut erat, muneribus ditatum patri reddidit sanum, dato sibi sacramento, ne unquam contra eum agere deberet. Quod tamen postea, peccatis ingruentibus, fuit irruptum. Charibertus rex Ingobergam [ Al., Ingodotergam] duxit uxorem. Habebatque ipsa regina puellas duas cujusdam pauperis filias, nimis pulchras et speciosas. Nomen senioris Marcouefa [Marcoueva], nomen vero junioris Merofledis vocabatur. In quarum amore rex Charibertus nimis exarserat. Ingoberga quoque affligebat eas nimio odio pro ea causa. Nam et patrem earum compositorem lanificii fieri jussit. Pro qua causa rex nimis iratus Ingobergam reliquit, et Merofledem accepit uxorem. Post haec quoque Marcouefa sororem ejus ad conjugium (1448D)copulavit: pro qua causa a sancto Germano Parisiorum episcopo excommunicatus uterque est. Sed cum rex eam relinquere nollet, percussa judicio Dei mortua est.
CAP. XXXI.-- De morte Chareberti: et quia Sighibertus Brunchildem accepit uxorem sibi, et Chilpericus Galsuintem, et de Fredegunde. (Greg. lib. IV, c. 27 et 28.) Non post multum tempus Charibertus etiam rex mortuus est, et in Blavia castello in basilica sancti Romani sepultus. Porro Sigibertus rex cum videret quod fratres ejus indignas sibi uxores acciperent et ancillas ad conjugium copularent, legationem in Spaniam misit, et cum multis muneribus Brunchildem Athanigildi regis filiam petiit. Erat enim puella elegans opere, et pulchra, (1449A)et ingeniosa. Quam pater ejus non denegans, cum magnis thesauris antedicto regi transmisit. Ille vero cum magno apparatu et immenso gaudio eam accepit uxorem. Et quia Arianae legi subjecta erat, eam Sigibertus rex in nomine sanctae Trinitatis baptisare praecepit: et fidem catholicam confessa, perfecte imbuta est. Quod videns Chilpericus rex, cum jam plures haberet uxores, sororem Brunchildae nomine Galsuindam [Gailsuuindam] expetiit, promittens per legatos alias uxores dimittere. Pater vero ejus has promissiones audiens, filiam suam praefatam cum multis thesauris ei destinavit. Nam ipsa Galsuinda aetate senior erat Brunchilde. Chilpericus vero cum magno gaudio eam in conjugio suscepit, et ipsa in nomine sanctae Trinitatis chrismata, magna (1449B)christiana [magnae sanctitatis femina] effecta est. Per odium autem Fredegundis valde pessimae concubinae suae ortum est inter eas grande scandalum. Dicebat enim ipsa Galsuinda tantas sibi injurias a rege se sufferre non posse, propter inimicitias Fredegundae. Petiit itaque ut relictis thesauris, quos secum de Spania tulerat, liberam eam redire dimitteret in patriam ad patrem suum. Sed ille eam verbis mollibus blandiebatur. Per consilium itaque pessimae Fredegundis eam per noctem in stratu suo strangulavit. Post cujus obitum Deus pro ea virtutes ostendit. Quo facto, fratres Chilperici hoc indignantes, eum de regno ejicere voluerunt. Habebat autem tunc Chilpericus rex tres filios de Audovera regina sua, id est, Theudobertum [Theutbertum], Meroveum, et (1449C)Chlodoveum. Nunc autem ad coepta redeamus, qualiter Fredegundis dominam suam Audoveram reginam decepit. Nam ipsa Fredegundis ex familia infima fuit. Cum autem Chilpericus rex in hostem cum Sigiberto fratre suo contra Saxones ambulasset, Audovera regina gravida remansit, quae peperit filiam. Fredegundis vero per ingenium consilium dedit ei, dicens: Domina mea, ecce Dominus rex victor revertitur: quomodo potest filiam suam gratanter [ Al., gratulanter et dignanter] recipere non baptisatam? Cum haec audisset regina, baptisterium parare praecepit, vocavitque episcopum, qui eam baptisare deberet. Cumque episcopus adfuisset, non erat matrona ad praesens, quae puellam suscipere deberet. Et ait Fredegundis: Nunquid similem tui invenire (1449D)poterimus, quae eam suscipiat? Modo tumet ipsa suscipe eam. Illa vero haec audiens, de sacro fonte eam suscepit. Veniens autem rex victor, exiit Fredegundis obviam ei, dicens: Deo gratias, quia Dominus noster rex victoriam recepit de adversariis suis; nataque tibi est filia. Cum qua dominus meus rex dormiet hac nocte? quia domina mea regina commater tua est de filia tua Childesinde [ Al., Chelsindane]. Et ille ait: Si cum illa dormire nequeo, dormiam tecum. Cumque introisset rex in aulam suam, occurrit Audovera regina cum ipsa puella. Et ait ei Rex: Nefandam rem fecisti per simplicitatem tuam. Jam enim conjux mea esse non poteris amplius. Rogavitque eam sacro velamine induere, (1450A)cum ipsa filia sua: deditque ei praedia multa et villas. Episcopum vero, qui eam baptisavit, exsilio condemnavit. Fredegundem vero copulavit sibi ad reginam.
CAP. XXXII.-- Bellum quod fuit Sigeberto et Chilperico: et de morte Sighiberti. (Greg. lib. IV, c. 37, 43, 49, 50, 51.) Tunc Justinianus imperator apud Constantinopolim civitatem obiit: Justinus ambivit [ Al., accepit] imperium. Chlodoveus quoque junior filius Chilperici abiit usque Burdegalam [ Al., Burdigalem, et Burgundigalam] urbem. Ubi cum nullo inquietante resideret, Sigulfus quidam a parte Sigiberti regis missus, cum exercitu se super eum objecit. Quem fugientem, cum tubis et buccinis quasi fugientem cervum insequebatur. (1450B)Qui vix ad patrem labens Parisius pervenit. Chilpericus quoque Theudobertum filium suum seniorem, qui antea Sigiberto juraverat, ultra Ligerem cum hoste [ Al., hostili manu] direxit. Qui abiens civitates Sigiberti avunculi sui pervasit, id est Toronis, Pictavis, vel reliquas. Apud Pictavis autem contra Gundoaldum ducem pugnavit; collaesusque est exercitus Gundoaldi, et fugit. Magnamque caedem illic Theudobertus de hoste Gundoaldi fecit. Commoto inde exercitu Lemovicinum Cadurcinumque abiit, easque pervastavit, ecclesias multas incendit, ministeria detrahit [abolivit], clericos interfecit, monasteria virorum dejecit, puellarum deludit, et cuncta devastavit. Fuitque in illo tempore pejor in Ecclesiis gemitus quam tempore persecutionis Maximiani et Diocletiani (1450C)imperatorum. Cumque has discordias inter hos fratres disseminari videret, commoto iterum Chilpericus exercitu usque Remis accessit, cuncta incendens atque debellans. Quod audiens Sigibertus, convocatis gentibus illis quae ultra Rhenum sunt, Parisius venit, et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntios Dunensibus vel Toronicis, ut contra Theudobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes, rex Godegisilum et Guntramnum duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. Ille quoque derelictis suis cum paucis remansit, sed tamen ad bellum exire non dubitavit. Venientesque ad pugnam Theudobertus [Theutbertus] devictus prosternitur, mortuusque est ibi. Ab Aunolfo quoque duce collectus, Ecolosinam civitatem (1450D)deportatus, ibidem sepultus est. Chilpericus vero per Rodomagensem urbem fugiens cum uxore sua ac filiis, Turnacum civitatem ingressus, ibi se reclusit et communivit. Sigibertus vero civitates illas, quae ultra Parisius sunt positae, usque Rodomacum accepit. Regressus inde Parisius introiens, ibi ad eum Brunchildis cum filiis suis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum seniorem aspexerant, ad Sigibertum legationem mittunt ut ad eos veniret, et illic Chilperico derelicto, ipsum supra se regem stabiliunt. Qui haec audiens, misit eos ut fratrem suum in supra memorata civitate Turnaco obsiderent, dicens se cum exercitu eos esse secuturum. Cui beatus Germanus episcopus dixit: Si abieris, et fratrem tuum interficere (1451A)nolueris, vivus et victor redis; sin autem aliud cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem ait: Foveam quam fratri tuo praeparabis, in eam cades. Quod ille audire neglexit. Venientem autem illum apud villam, cui nomen Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque supra clypeum regem eum super se statuunt. Tunc Fredegundis memor artium suarum inebriavit duos pueros Tarwanenses, dixitque eis: Ite ad cuneum Sigiberti, et assimulate ut eum supra vos in regem elevare debeatis, eumque interficite. Si evaderitis vivi, ego mirifice honorabo vos, et sobolem vestram; si autem corrueritis, ego pro vobis eleemosynas multas per loca sanctorum distribuam. Illi vero nec dubii, ad eum venientes, cum aliam causam suggerere (1451B)simularent, abstractis cultris (quos vulgus scramxaxos [ Al., scramsaxos-- Sachso longiores cultri et machaerae] vocant) utraque ei latera feriunt. At ille vociferans atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum suum. Ubi etiam et illi homicidae corruerunt. Chilpericus vero nesciens de fratris interitu, quid Fredegundis egisset, dubius haesitabat, quomodo angustias, quas ab hoste fratris sui patiebatur, an evadere posset, aut non. Donec Fredegundis omnia de fratris sui morte narravit. Tunc egressus Chilpericus rex cum satellitibus suis de Turnaco cum uxore et filiis, vestitum Sigibertum vestibus ornatis apud Lambros vicum sepelivit. Unde postea Suessionis in basilica sancti Medardi juxta patrem suum Chlotharium sepelierunt. Obiit autem anno 14 regni (1451C)sui, aetate quadragenaria. Interempto igitur Sigiberto rege apud Victoriacum villam, Brunhildis regina cum filiis suis Parisius residebat, plena luctu, quid de se agere deberet, ignorans. Gundoaldus dux apprehensum Childebertum filium ejus parvulum furtim per noctem abstulit, et cum eo in Auster fugit. Collectisque gentibus, super quas pater ejus regnaverat, regem eum constituit.
CAP. XXXIII.-- Quod Brunchildis in exsilio retruditur, eamque Merovechus in uxorem assumit, et bellum Campanorum. (Greg. lib. V, c. 2, 3, 8, 22.) Chilpericus vero rex Parisius veniens, apprehensa Brunhilde, apud Rotomagensem civitatem in exsilio retrusit, thesaurosque ejus, quos Parisius detulerat, abstulit, et filias (1451D)ejus Meldis urbe tenere praecepit. Chilpericus post haec filium suum Meroveum cum exercitu ultra Ligerim dirigit. At ille relicta ordinatione patris, per Cenomannicum reversus, matrem suam Audoveram visitare se fingens, Rotomacum civitatem venit. Ibique Brunihildae reginae conjunctus, eam sibi in conjugium copulavit. Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas et legem canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus factus est, et festinus ad ipsam urbem perrexit. Illi vero cum cognovissent, quod eos separare decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae est ligneis tabulis supra murum constructa, confugiunt. Rex vero cum eos per ingenium inde ejicere non posset, dolose eis jurans: Si, inquit, (1452A)voluntas Dei fuerit, ipse eos separare non conaretur. Haec illi sacramenta accipientes, de basilica egressi sunt: exosculatisque dolose, et dignanter acceptis, epulavit cum eis rex. Post dies vero paucos, cum ipso Meroveo assumpto Suessionis civitatem rediit. Cumque ibidem moraretur, collecto hoste de Campania adversus Chilpericum, ille quoque similiter cum exercitu aciem dirigit contra eos. At illi nimis caesi in fugam dilabuntur, multosque ibi nobilissimos viros occidit. Quae postquam acta sunt, rex Chilpericus propter conjugationem Brunhildae, vel ejus maleficia, Meroveum suspectum habebat pro hac pugna, insidiante Fredegunde. Tunc exspoliatum eum ab arma, commendavit custodibus, tractans [ Al., consultans] quid de eo facere deberet. Post haec (1452B)tonsuratus est ipse Meroveus jubente Chilperico, presbyter ordinatus cum veste sacerdotali monasterium Aninsula in Cinomannicum eum direxit, ut illic regulari ordine degere deberet. Tempore quoque illo beatus Germanus Parisiorum episcopus plenus dierum ac virtutibus magnis migravit ad Dominum, et cum gloria et psallentio maximo in beati Vincentii martyris basilica est sepultus. Childebertus post haec junior legationem ad Chilpericum misit propter Brunhildem matrem suam. Illa quoque pacifice reddita est. Eo tempore Samson filius Chilperici mortuus est.
CAP. XXXIV.-- De descriptiones pessimas, quas Chilpericus fieri jussit. (Greg. lib. V, c. 28.) Chilpericus autem rex descriptiones (1452C)novas et graves per consilium Fredegundis in cuncto regno suo fieri jussit. Pro qua causa multi relinquentes civitates illas vel possessiones proprias, alia regna petierunt, dicentes: Sibi melius esse peregrinari, quam tali periculo subjacere. Sic enim statutum fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per arepennem redderet. Sic et de reliquis terris et universa substantia faciebant. Similiter et de mancipiis cuncta agebantur. Populus vero valde oppressus vociferabantur ad Dominum. Eo tempore rex Chilpericus graviter aegrotavit. Quo recuperante [ Al., revalescente], filius ejus junior necdum baptisatus aegrotare coepit. Qui baptisatus, vix convaluit. Fraterque ejus senior nomine Chlodobertus hoc morbo corripitur valde [ Al., valida (1452D)tabe]. Et Fredegundis plena dolore filiorum et gemitu, ait ad regem sero poenitens [ Al., jam repoenitens]: Diu nos male agentes pietas divina sustinet. Nam nos saepe febribus et aliis malis corripuit, et emendare negleximus. Ecce jam perdimus filios: ecce jam eos lacrymae pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interimunt. Ecce auri et argenti immensa pondera, cellaria et horrea plena redundant, et nescimus cui congregamus ea. Ecce quod pulchrius habebamus, perdimus. Quid nobis proderunt omnia ista? Nunc vero placeat tibi consilium meum, et jube reddere quod male pervasimus, et descriptiones novas, quas injuste et nequiter fecimus, jube incendere [ Al., igne cremari], ut si natos perdimus, (1453A)vel poenam perpetuam evadamus. Tunc rex compuncto corde tradidit omnes descriptiones iniquas ad comburendum in ignem. Post haec parvulus filius ejus moritur. Quem cum grandi moerore Parisius in basilica sancti Dionysii martyris deportantes sepelierunt. Deinceps Chlodobertus [ Al., Robertus] filius eorum alius cum nimis aegrotaret, componentes eum in feretro, Suessionas [ Al., Sexonis] ad basilicam sancti Medardi deduxerunt. Projicientesque eum ad sanctum sepulcrum, voverunt vota pro eo. Sed media nocte deficiens mortuus est. Quem in basilica sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani sepelierunt. Magnus quoque planctus in omni populo fuit. Nam mulieres cum viris sumentes lugubria flebant, nigris vestibus indutae, percussae pectora hoc (1453B)funus sunt prosecutae. Multa quoque munera ac dona Chilpericus rex ecclesiis vel pauperibus, ac praedia multa est largitus.
CAP. XXXV.-- De Justino et Tiberio imperatoribus, et de Italia subjugata: et transitu Gunthramni regis, et quod per ingenium Fredegondis interfectus est Chilpericus. (Gregor. lib. V, cap. 30.) Eo quoque tempore Justinus imperator amens effectus 13 anno imperii sui apud Constantinopolim civitatem obiit. Tiberius quoque imperium suscepit. Post haec Theudericus puer filius Chilperici obiit. His diebus peperit Fredegundis puerum, quem Chlotharium vocaverunt. Hic fuit postea rex magnus, qui genuit Dagobertum. In illis quoque diebus Childebertus rex in Italiam abiit, (1453C)rursumque eam ad partem Auster, quam ipse regebat, acquisivit, et sub tributo subjugavit. Tunc etiam maximae discordiae inter Chilpericum et Childebertum nepotem suum consurgebant. Irritabantque eos ex utraque parte Fredegundis et Brunhildis. Eo quoque tempore mortuus est bonae memoriae Guntramnus rex inclytus, frater Chilperici. Cavelone [ Al., Cabillono] autem civitate Burgundiae in basilica sancti Marcelli martyris sepultus est. Regnavit autem annos 31. Fredegundis itaque filiam suam nomine Rihgunde [ Al., Riccundem, et Ricohundem], cum magnis opibus et infinitis thesauris, in Hispaniis ad Leudegildum regem, uxorem filii sui cum magna legatione Gottorum direxit. Erat autem Fredegundis regina pulchra, et ingeniosa nimis, atque adultera. (1453D)Landericus quoque erat tunc in aula regis Chilperici, vir efficax atque strenuus. Quem memorata regina diligebat multum, quia luxuria commiscebatur cum ea. Quadam die maturius mane, cum rex ad venationem exercendam de villa Calinsa [Callense] in Parisiaco dirigeret, cum nimis ipsam Fredegundem diligeret, reversus in camera palatii de stabulo equitum, illa caput suum abluens aqua in ipsa camera; rex vero retro veniens, eam in natibus suis de fuste percussit. At illa cogitans quod Landricus esset, ait. Quare sic facis, Landrice? Respiciens sursum [ Al., retro] vidit quod rex esset, et expavit vehementer. Rex vero nimis tristis effectus, in ipsam venationem perrexit. Fredegundis itaque vocavit ad (1454A)se Landericum, et narravit ei haec omnia quae rex fecerat, dicens: Cogita quid agere debeas: quia crastina die ad tormenta valida exibimus. Et ait Landericus contristatus spiritu, et commotus lacrymis, dicens: Tam mala [male] hora te viderunt oculi mei. Ubi fugere possum domino meo regi? Ignoro enim quid agere debeam, quia comprimunt me undique angustiae. Et illa dixit ei: Noli timere: audi consilium meum, et faciamus hanc rem, et non moriemur. Cum enim rex de venatione summo noctis vespere obtenebrante crepusculo advenerit, mittamus qui eum interficiat: et praecones clament, quod insidiae sunt Childeberti. Illo quoque mortuo nos cum filio meo Chlothario regnemus. Factum est autem in mitium noctis, revertente Chilperico rege de venatione, (1454B)quidam pueri adulatores inebriati vino a Fredegunde missi, dum de equo descenderet, pergentibus reliquis personis ad metata [ Al., ad hospitia] sua, ipsi gladiatores percusserunt regem in alvum scramsaxis [ Al., scramxasis]. At ille vociferans expiravit, et mortuus est. Succlamaverunt quoque adulatores, quos regina fraudulenter miserat, dicentes: Insidiae, insidiae fuerunt hae Childeberti regis Austrasiorum super dominum nostrum regem. Tunc exercitus huc illucque discurrentes cum nihil invenissent, reversi sunt ad propria sua. Mallulfus [ Al., Mathulfus] itaque Silvanectensis episcopus, qui in ipso palatio tunc aderat, indutum eum vestibus regalibus, in nave levatum, cum hymnis et psallentio magno, cum Fredegunde regina vel reliquo exercitu, Parisius civitatem (1454C)in basilica beati Vincentii martyris eum sepelierunt. Regnavit enim annos 23.
CAP. XXXVI.-- Ubi Fredegundis bellum cum Austrasiis gessit, eosque devictos Campaniam succendit. Fredegundis autem cum Chlothario rege parvulo filio suo, et Landerico, quem majorem domus palatii constituerat [ Al., elegerunt], in regno resedit. Franci quoque praedictum Chlotharium regem parvulum supra se in regnum statuerunt. Audiens autem Childebertus rex Austrasiorum filius Sigiberti, nepos Chilperici, avunculo suo mortuo maleficia Fredegundis reginae, hostem collegit. Nam defuncto Guntramno patruele suo, regnum Burgundiae ipse accepit. Igitur Burgundiones et Austrasii, et superiores Franci, simul commoto grandi exercitu valde per Campanias (1454D)digressi, pago Sessaunico [ Al., Suessionico] cum Gundobaldo et Wintrione patriciis suis vastantes ingrediuntur. Haec audiens Fredegundis, cum Landerico et reliquis Francorum ducibus hostem congregat; et ad Brinnacum villam veniens, multa dona et munera Francis donavit, eosque ad pugnandum contra inimicos eorum cohortans. Cumque vidisset, quod nimius esset exercitus Austrasiorum conjuncti [coadunati] simul, consilium dedit Francis qui cum ea erant, dicens: De nocte consurgamus contra eos cum lucernis, portantes socii qui nos praecedunt ramos silvarum in manibus, tintinnabulis supra equos ligatis, ut nos cognoscere ipsorum vigiles custodes hostium non queant. Illucescente initio diei irruamus (1455A)super eos, et forsitan eos devincemus. Placuitque hoc consilium. Cum autem denuntiatum fuisset placitum, qua die ad praeliandum in loco nuncupante Trucciae in pago Suessionico [Truncia pago Saxonego] convenire deberent. Illa sicut consilium dederat, de nocte consurgens, cum armorum apparatu, cum ramis in manibus, vel reliqua quae superius diximus, ascensis equitibus, Chlotharium parvulum regem in brachia vehitans, usque Trucciago [ Al., Trunciaco] pervenerunt. Cum autem custodes hostium Austrasiorum ramos silvarum, quasi in montibus, in agmine Francorum cernerent, et tinnitum tintinnabulorum audirent custodes, dixit vir ad socium suum: Nonne hesterna die in illo et illo loco campestria erant? quomodo nunc silvas cernimus? Et (1455B)ille irridens dixit: Certe inebriatus fuisti, modo deliras. Non audis tintinnabula equorum nostrorum juxta ipsam silvam pascentium? Cum haec agerentur, et aurora diei initium daret, irruerunt Franci cum strepitu tubarum super Austrasios et Burgundiones dormientes, cum Fredegunde et Chlothario parvulo. Interfeceruntque maximam partem de hoste illo, et innumerabilis multitudo maximi valde exercitus a majore usque ad minorem ibi cecidit. Gundoaldus quoque et Witrio [ Al., Wintrio] per fugam dilapsi vix evaserunt. Landericus vero insecutus Witrionem, ille per auxilium equi velocissimi evasit. Fredegundis vero cum reliquo exercitu usque Remos accessit, Campaniam succendit atque vastavit, cum multa praeda et spoliis reversa est Suessionis civitatem cum (1455C)exercitu suo
CAP. XXXVII.-- De morte Fredegundis, et bellum Theudoberti contra Chlotarium. Eo tempore Childebertus rex Austrasiorum habebat filios duos, seniorem ex concubina nomine Theudobertum, juniorem vero ex regina nomine Theudericum. Ipsumque cum avia sua Brunichilde in Burgundiam in regno Guntramni regis magnis direxit. Eo tempore mortuus est Childebertus rex junior, regnavitque annos 20. Theudebertus filius ejus in regno patris sui in Austria [ Al., Auster] statutus est, Theudericus vero in Burgundia. Eo etiam tempore mortua est Fredegundis regina senex et plena dierum, et Parisius in basilica sancti Vincentii martyris est sepulta. Theudericus vero rex Burgundiae erat (1455D)pulcher et strenuus atque callidus nimis. Qui per consilium aviae suae Brunhildae hostem maximum ex Burgundia congregans, contra Chlotharium patruelem suum direxit. Chlotharius haec audiens, commoto Francorum exercitu, contra eum festinus perrexit. Convenientesque simul cum hostibus in pago Senonico super fluvium Aroanna constiterunt, belloque invicem commisso, tanta caedes illic fuit de utroque populo, ut ipse alveus de hominum cadaveribus repletus, aqua ipsa penitus currere non valeret [ Al., cursum aquae solitum mutaret], tanto cruore fuso. Ibi enim in ipso certamine visus fuit angelus Domini evaginato gladio super populum illum. Chlotharius autem rex cernens laesum exercitum suum, in fugam (1456A)dilapsus, secus fluvium Sequanam Miclitanum [ Al., Militonem, et Miclitonem] castrum ingressus, exinde Parisius urbem penetravit. Theudericus quoque regionem illam devastans atque succendens, usque Sciona [Isquinam vicum] vico cum multa spolia reversus est. Chlotharius autem a Parisius regressus, usque Arelauno [ Al., Erelauno, et Aurellano] silva properavit.
CAP. XXXVIII.-- De consilio pessimo Brunchildis, et quia Theudericus fratrem suum occidit. Brunchildis vero saepius per invidiam pejora consilia Theuderico regi nepoti suo subministrabat, dicens: Cur negligis et non requiris thesaurum patris tui ac regnum ejus de manu Theudoberti? cum certissime scias eum non esse fratrem tuum, quia filius (1456B)meretricis est, concubinae patris tui, et in adulterio fuit natus. Cum haec audisset Theudericus, acerbis moribus ut erat, exercitum plurimum commotum contra Theudobertum germanum suum direxit, et ad Tulbiacum castrum ad bellum convenerunt. Illis inter se valde confligentibus, Theudebertus laesum cernens exercitum suum, in fugam dilabitur, et Coloniam civitatem ingressus est. Theudericus autem terram Ribuarinsem [ Al., Ribariensem] succendit atque vastavit. Populus itaque regionis illius ejus se ditionibus subdunt, dicentes: Parce nobis, piissime rex. Jam enim subditi sumus tibi: noli nos amplius opprimere. Et ille ait: Aut adducite mihi vivum Theudobertum, aut caput ejus amputate, et mihi deferte, si vultis ut vobis parcere debeam. Illi haec (1456C)audientes, in ipsa civitate ingressi ei alia pro alia mentientes dixerunt: Sic mandat frater tuus: Redde thesaurum patris tui, quem apud te retines: ille post haec revertetur cum exercitu suo. Cumque haec ei mentientes dicerent, ille cum eis in palatium thesauri sui ingressus est. Cumque in arca thesaurorum ornamenta requireret, unus ex eis abstracto gladio a retro eum in cervicem percussit, et amputavit caput ejus. Sustuleruntque eum per murum civitatis Coloniae, Theudericus vero haec videns, ipsam civitatem apprehendens, thesauros magnos accepit. Cumque sacramenta ab ipsis Francorum sublimibus accepisset in basilica sancti Gereonis martyris, visum fuit ei quod percussus fuisset in latere dolose. At ille ait: Observate ostia, nescio quis de istis perjuratis Riboariis (1456D)me percussit. Cumque revolvissent vestimenta ejus, non aliud invenerunt, nisi signum parvulum purpureum. Inde enim cum multa spolia Theudericus rex reversus, cum filia Theudoberti regis fratris sui, vel duobus filiis ejus parvulis, reversus est ad urbem Metensem, ibique Brunhildis regina advenerat. Apprehensosque pueros filios Theudoberti interfecit.
CAP. XXXIX.-- Quod Theudericus neptem suam ad conjugium sociare voluit, et quia Brunchildis ipsum Theudericum occidit. Theudericus itaque rex videns filiam Theudoberti, neptem suam, quod esset pulchra, voluit eam sibi ad conjugium copulare. Cui ait Brunhildis: Quomodo accipere poteris filiam fratris tui? At ille ait: Nonne (1457A)tu dixisti mihi, quod non esset frater meus? Cur induxisti super me hoc peccatum, inimica, mala et rea mortis, ut fratrem meum et parentes interimerem? Et evaginato gladio [ Al., cultro] voluit eam transverberare. Illa vero a circumstantibus erepta, evasit in cubiculum domus elapsa. Post haec odio nimio infecta [ Al., exterrita] potionem venenatam per manus ministrorum crudelium ei transmisit. Qui statim nesciens hunc dolum venenum bibit; ac deinde deficiens iniquum fudit [ Al., efflavit] spiritum. Illoque mortuo parvulos filios ejus iniquiter ipsa Brunnildis jugulavit. Juniorem vero puerum in albis eliso cerebro ad petram interfecit.
CAP. XL.-- Quod Austrasii et reliqui Franci Chlodcharium in monarchiam elevant et Brunchildem morte condemnant. (1457B)His regibus mortuis, Burgundiones, et Austrasii, cum Francis pace facta, Chlotarium regem in totis tribus regnis in monarcham super se stabilierunt. Rex quoque Chlotarius commoto exercitu in Burgundiam abiit. Brunhildem dolose quasi eam ad conjugium sociare se fingeret, data fide venire ad se fecerat. At illa credens ei, ornata cultu regali ad eum venit. Qui cum eam vidisset, ait: Inimica Domini, cur tanta mala perpetrare invaluisti, ut tam nobilissimam sobolem regalem interimere in maleficiis tuis non formidasti, tantumque nefas agere non dubitasti? Tunc adunato agmine Francorum et Burgundionum, cunctis vociferantibus, Brunihildam morte turpissima esse condignam: tunc jubente Chlothario rege (1457C)in camelo levata, toto exercitu girato, deinde equorum indomitorum pedibus ligata, dissipatis membris obiit. Ad extremum sepulcrum ejus ignis fuit, ossa ipsius combusta. Rex vero pace per circuitum facta reversus est.
CAP. XLI.-- Ubi Saxones adversus Dagobertum pugnam ineunt, ducemque eorum Chlodcharius interfecit, et non longiorem hominem ex eis reliquit quam spata sua erat. Erat eo tempore post Landericum Gundoaldus [ Al., Godolandus et Gundobaldus] nobilis, major domus in aula regis, vir egregius atque industrius. Eratque Chlothario regi tunc filius nomine Dagobertus, puer efficax, atque strenuus, ad omnia solers atque versutus. Quem rex adultum una cum Pippino duce in Auster regnaturum direxit. Austrasii vero Franci (1457D)superiores congregati in unum, Dagobertum super se regem statuunt. In illis quoque diebus Saxones rebellantes nimis commoverunt exercitum gentium plurimarum contra Dagobertum regem, vel Chlotharium. Dagobertus vero collecto hoste plurimo, Rhenum transiit, contra Saxones ad pugnam exire non dubitavit. Illisque valide pugnantibus, Dagobertus super galea capitis sui percussus, abscisa particula de capillis ejus ad terram, retro stans armiger ejus colligit eam. At ille [ Al., abscisa est particula capillorum ejus. Quae cum ad terram decidisset, collegit eam armiger ejus. Qui] laesum cernens populum suum, dixit ad ipsum puerum suum: Perge velociter festinus cum crine capitis mei nunc ad patrem meum, ut (1458A)succurrat nobis antequam cunctus exercitus corruat. Qui cucurrit velociter, et Ardennam silvam transito Rheno fluvio penetravit. Illic Chlotharius rex cum exercitu plurimo pervenerat. Cumque ille nuntius festinus adfuisset, deferens regi de absciso crine filii sui, ille nimio dolore commotus, cum strepitu turbarum de nocte consurgens, cum exercitu suo Rhenum transiit, in auxilium filii sui festinus pervenit. Cumque simul conjuncti in unum hilari corde manibus plauderent, super Wisera fluvium tendentes fixerunt tentoria. Berthoaldus vero dux Saxonorum ex alia parte ripae hujus fluminis stans, paratus ad placitum, vel ad pugnam procedere, audiens hunc tumultum populi, interrogavit quid hoc esset? At illi responderunt dicentes: dominus Chlotharius rex (1458B)venit, et ob hoc laetantur Franci. Qui respondit cum ganno [ Al., cachinno] dicens: Mentitis vos, delerare formidatis, cum Chlotharium habere dicitis: cum nos eum mortuum esse auditum [auditu compertum] habeamus. Rex quoque illic stans lorica indutus et galea in capite, crines cum canitie variatos obvolvit. Cumque discopertus, a galea apparuisset caput regis, cognovit Berthoaldus esse regem, et ait: Tu ne hic eras bile [ Al., blare jumentum et bale jumenti] jumentis. Rex vero haec audiens, valde indignatus hoc convicio, Wiseram fluvium ingressus cum equo velocissimo, transnatavit, ferus ut erat corde, Berthoaldum persequebatur. Francorumque exercitus sequens regem, natantes vix fluvium cum Dagoberto transiiciebant per gurgites immensos. Rex quoque Chlotharius (1458C)persecutus Berthoaldum, certabat valde cum eo. Dixitque Berthoaldus: Recede a me, oro [ Al., o rex], ne forte interficiam te. Quia si praevalueris adversus me, sic omnes homines dicent, quod servum tuum Berthoaldum gentilem peremisti. Si autem interfecero ego te, tunc rumor magnus in cunctis gentibus audietur, quod fortissimus rex Francorum a servo sit interfectus. Rex autem nequaquam acquievit dictis ejus, sed magis consurgebat animus illius, contra et supra eum. Eques itaque quidam regis a longe secutus regem, clamat: Confortare, confortare contra adversarium tuum, domine mi rex. Jamque erant manus regis graves valde. Erat enim loricatus. Consurgensque rex super eum, interfecit ipsum Berthoaldum, sustulitque caput ejus in conto. Reversusque (1458D)ad Francos, illisque lugentibus, nesciebant quid regi contigisset. Viso ergo eo, gavisi sunt gaudio magno. Rex vero tota terra Saxonorum vastata, populo illo interfecto, non ibi majorem hominem reliquerunt viventem, nisi et gladius suus (quod spatam vocant) per longum habebat [ Al., nisi qui gladii sui staturam aequare posset]. Hoc signum in regione illa statuit. Reversusque est rex victor in terra sua.
CAP. XLII.-- De morte Chlodcharii, et regnum Dagoberti. Succedente vero tempore mortuus est Chlotharius rex, senex et plenus dierum: regnavitque annos 44. Regnumque ejus Dagobertus rex filius ejus in monarchia in totis tribus regnis sagaciter accepit. Fuitque (1459A)ipse Dagobertus rex fortissimus in bellis, enutritor Francorum, severissimus in judiciis, ecclesiarum largitor. Ipse enim eleemosynarum copia de fisco palatii per ecclesias sanctorum primus distribuere censum jussit. Pacem in cuncto regno suo statuit. In multis gentibus rumor ejus personuit, timorem et metum in universis regnis per circuitum incussit. Ipse pacificus sicut Salomon, quietus regnum obtinuit Francorum. Tunc et beatus Audoenus episcopus exortus enituit. Eo tempore defuncto Gundoaldo majore domus inclyto, Dagobertus rex Erconaldum [ Al., Archenaldum] virum illustrem in majorem domatus statuit. Habuitque praedictus rex ex regina sua Nanthilde [ Al., Lanthilde] de genere Saxonorum filios duos, Sigibertum, et Chlodoveum. Sigibertum (1459B)vero majorem filium suum in Auster, una cum Pippino duce, direxit in regno statutum [ Al., regnaturum]. Chlodoveum quippe juniorem secum retinuit.
CAP. XLIII.-- De morte Dagoberti et Sigiberti, et regnum Chlodovei. Post haec igitur rex Dagobertus a febre valida correptus, aegrotans mortuus est in Spinogilo villa in pago Parisiacense [ Al., Parisiaco], et in basilica beati Dionysii martyris sepultus est. Planxeruntque eum Franci diebus multis: regnavitque annos 34. Chlodoveum filium ejus Franci super se regem statuunt. Accepitque uxorem de genere Saxonorum nomine Bathildem, pulchram valde, et omni ingenio strenuam. Post haec autem Sigibertus rex Austrasiorum Pippino defuncto Grimoaldum filium ejus in majorem (1459C)domatus statuit. Decedente vero tempore, defuncto Sigiberto rege, Grimoaldus major domus filium ejus parvulum nomine Dagobertum totondit, et per Didonem Pictavensis urbis episcopum in Scotia ad peregrinandum eum dirigens, filium suum in regno constituit. Franci itaque commoti atque vehementer indignati, Grimoaldo insidias praeparant: eumque eximentes, ad condemnandum regi Francorum Chlodoveo deferunt [ Al., eumque comprehensum ad condemnandum regi Chlodoveo, ut erat morte dignus, destinant. Item in alio: eumque de imperio dejicientes, regnum Clodoveo deferunt]. Et Parisius civitate in carcere mancipatus, vinculorum cruciatu constrictus, ut orat morte dignus, propter scelus quod in dominum exercuit, morte vitam finivit.
CAP. XLIV.-- Quo tempore regnum Francorum concidit, et de morte Chlodovei, et regnum Chlodcharii. (1459D) Eo tempore Chlodoveus brachium beati Dionysii martyris abscidit, instigante diabolo. Per idem tempus concidit regnum Francorum casibus pestiferis. Fuit autem ipse Chlodoveus omni spurcitiae deditus, fornicarius et illusor feminarum, gula et ebrietate contentus. De hujus morte et fine nihil dignum historia recolit. Multi enim scriptores ejus finem condemnant, nescientes finem nequitiae ejus, in incertum de eo alia pro aliis reddentes et referentes. Nam ex Bathilde regina ejus habuit tres filios, Chlotharium, Childericum atque Theudericum. Decedente itaque in extremis praefato rege Chlodoveo, qui regnavit (1460A)annos 16, Franci Chlotharium seniorem puerum ex tribus sibi regem statuerunt, cum ipsa regina matre regnaturum.
CAP. XLV.-- Ubi Ebroinus major domus eligitur, Chlodchariusque rex moritur, regnumque Theudericus et Childericus assumunt. Eo tempore defuncto Erchonaldo [ Al., Erchenoldo] majore domus, Franci in incertum vacillantes, praefinito consilio Ebruino hujus honoris altitudine majorem domo in aula regis statuunt. In his diebus Chlotharius rex puer obiit, regnavitque annis quatuor. Theudericus autem frater ejus rex elevatus est Francorum. Childericus itaque alius frater ejus in Austria una cum Vulfaldo duce regnum suscipere perrexit. Eo tempore Franci adversus Ebroinum insidias (1460B)praeparant, super Theudericum consurgunt, eumque a regno dejiciunt. Crinesque capitis amborum vi abstrahentes, incendunt, Ebroinum tondunt, eumque in Luxovio monasterio in Burgundia dirigunt. In Auster quoque propter Childericum legationem mittentes accommodant, et una cum Vuolfoaldo duce veniens in regno Francorum elevatus est. Nam ipse Childericus levis nimis omnia incaute peragebat, donec inter eos odium maximum et scandalum crevit, Francos valde opprimens. E quibus unum Francum, nomine Bodolenum [ Al., Bodileno, et Bodilonem] ad stipitem tensum caedi valde sine lege praecepit. Haec videntes Franci, in ira magna commoti, Ingobertus videlicet et Amalbertus, et reliqui majores natu Francorum, seditionem contra ipsum Childericum (1460C)concitantes, Bodolenus super eum cum reliquis surrexit insidiatoribus, regem interfecit, una cum regina ejus praegnante, quod dici dolor est. Vulfoaldus quoque per fugam vix evasit, in Auster reversus. Franci autem Leudesium filium Erchinaldi [ Al., Archenoldi] nobilem in Majorem domus palatii eligunt. Eratque ex Burgundia in hoc consilio beatus Leudegarius Augustodunensis episcopus, et Gerinus frater ejus, consentientes. Ebroinus itaque consilio accepto, capillos crescere sinens, congregatis in auxilium sociis, hostiliter a Luxovio coenobio egressus in Franciam revertitur cum armorum apparatu. Ad beatum Audoenum direxit, quid ei consilium daret interrogaturus. At ille per internuntios hoc solum scripto dirigens, ait: De Fredegunde tibi subveniat (1460D)in memoriam. At ille, ingeniosus ut erat, intellexit, et de nocte consurgens, commoto exercitu usque Hissera [ad Iseram] fluvium veniens, interfectis custodibus ad sanctam Maxentiam Hissera transiens, ibi quos reperit de insidiatoribus suis occidit. Leudesius una cum Theoderico rege et sociis quamplurimis per fugam evasit. Ebroinus autem eos usque ad Bacio [ Al., Stoacio] villa insecutus est, ibique thesauros regales adprehendit. Deinde post haec Crisciago [ Al., Crisiacum] veniens, regem recepit. Leudesium autem data fide sub dolo ad se venire mandavit. Quo facto, Leudesium interfecit, et ipse principatum sagaciter recepit. Sanctumque Leudegarium episcopum diversis poenis caesum gladio ferire jussit. Gairoenum [ Al. (1461A)Cerinum, et Garinum] fratrem ejus dura poena damnavit. Reliqui vero Franci eorum socii per fugam vix evaserunt. Nonnulli vero in exsilio pervagati [in exsilium acti], propriis facultatibus privati sunt.
CAP. XLVI.-- Quod Martinus et Pippinus duces Austrasiorum bellum agunt contra Ebroinum et Theudericum. Eo quoque tempore decedente Vulfoaldo de Auster, Martinus et Pippinus, junior filius Ansigiseli, quondam decedentibus regibus, dominabantur in Auster: donec tandem aliquando hii duces in odium versi contra Ebroinum, exercitum plurimum Austrasiorum commoti, contra Theudericum regem et Ebroinum aciem dirigunt. Contra quos Theudericus rex et Ebroinus cum hoste occurrunt, loco nuncupante (1461B)Lufao [ Al., Lucofao, et Lucofago], simulque conjuncti se invicem caede magna prosternunt, corruitque ibi infinita turba populi. Austrasii devicti, in fugam lapsi, terga verterunt. Ebroinus eos caede crudelissima insecutus, maximam partem ex illa regione vastavit. Martinus per fugam elapsus, Lauduno Clavato ingressus, illuc se reclusit. Pippinus autem altrinsecus evasit. Ebroinus itaque perpetrata victoria reversus est, et cum exercitu magno venit Ercherego [ Al., Ercheco, et Ercariaco] villa. Itaque ad Martinum nuntios dirigit, ut dato sacramento cum fiducia ad regem Theudericum veniret. Hoc dolose ac fallaciter super vacuas capsas ei jurantes. Ille vero credens eis, Erchreco veniens, ibi cum sociis suis interfectus est.
CAP. XLVII.-- Ubi Ebroinus occiditur, Waratto in majoremdomatus assumitur, et sanctus Audoinus ad Dominum migravit. (1461C) Ebroinus igitur magis ac magis Francos crudeliter opprimebat. Sed tamen Deo donante dum Ermenfrido Franco pararet insidias, ipse Ermenfridus hoc cognoscens, et nocte irruens super eum, interfecit illum atrociter, atque ad Pippinum in Auster fugiens evasit. Franci vero, consilio accepto, Warattonem virum illustrem in loco ejus cum jussione regis majorem domum palatio constituunt. Accepit itaque Waratto inter haec obsides a praedicto Pippino, et pacem cum eo iniit. Erat in illo tempore memorato Warattoni filius efficax industriusque, fero animo, et acerbis moribus, insidiator patris sui, eumque ab honore generositatis supplantans, (1461D)eratque nomen ejus Gislemarus. Cui beatus Audoenus episcopus prohibuit, ne hanc nequitiam contra patrem suum inferret: Quod ille audire contempsit, fueruntque inter ipso Gislemaro et Pippino bella civilia et multae discordiae. Qui ob injurias patris vel alia peccata crudelia a Deo percussus, iniquissimum spiritum exhalavit, juxta quod sanctus Audoenus ei praedixerat. Illoque defuncto, Waratto iterum honorem pristinum functus est. Sub his diebus Audoenus Rotomagensis episcopus plenus dierum, atque virtutibus praeclarus, Clippiago villa regale in suburbana Parisiorum civitate migravit ad Dominum, et cum magna gloria in basilica sancti Petri apostoli Rotomago civitate sepultus est.
CAP. XLVIII.-- Quod Waratto moritur, et Bertharius in loco ejus constituitur, Pippinusque eos devictos majordomatum in sua redigit potestate. (1462A) Succedente quippe temporum curriculo praedictus Waratto defunctus est. Fuitque ei matrona nobilis ac ingeniosa, nomine Ansefledis [ Al., Ansfledis, et Ansafilidis]. Franci namque in diversa tendentes vacillabant: Bertharium [ Al., Bertharium] quemdam statura pusillum, sapientia ignobilem, consilio inutilem, in majorem domatus oberrantes statuunt. Franci in invicem divisi, Pippinus in Auster consurgens, commoto hoste quamplurimo, contra Theudericum regem et Bertharium aciem dirigit. Convenientesque ad praelium in loco nuncupante Textricio, illisque inter se belligerantibus, Theudericus rex cum Berthario (1462B)majore domo terga verterunt. Pippinus vero victor exstitit. Procedente itaque tempore ipse Bertharius ab adulatoribus suis occisus est, instigante [insidiante] Ansflede. Post haec Pippinus cum Theuderico rege coepit esse princeps regiminis ac major domus. Thesauris acceptis, Nortbertum [ Al., Nordebertum] quemdam de suis cum rege reliquit, ipse in Austriam remeavit. Erat autem Pippino uxor nobilissima ac sapientissima nomine Plectrudis. Ex ipsa genuit filios duos. Nomen majoris Drocus [ Al., Drogo], et nomen minoris Grimoaldus. Drocus ducatum Campaniae accepit.
CAP. XLIX. De obitu Theuderici et regnum Chlodovei et Childeberti, et Grimoaldo majore domus. Obiit autem Theudericus rex, regnavitque annos 19 (1462C)[ Al., 18]. Chlodoveus filius ejus puer regalem sedem suscepit, ex regina nomine Chlothilde [ Al., Rotilde] progenitus. Nec multo post ipse Chlodoveus rex puer mortuus est: regnavitque annos 2. Childebertus autem frater ejus, vir inclytus, in regno statutus est. Eo quoque tempore Nortbertus mortuus est. Grimoaldus quoque Pippini principis filius junior in Aula regis Childeberti major domus effectus est. Ipse igitur Pippinus multa bella gessit contra Ratbodem gentilem, vel alios principes, contra Suevos, vel quamplurimas gentes. Grimoaldus quippe genuit filium ex concubina, Theudaldum nomine. Sub idem vero tempus Drogus filius Pippini defunctus est. Habebatque Pippinus praefatus princeps filium ex alia uxore, nomine Carolum, virum elegantem, egregium (1462D)atque utilem.
CAP. L.-- De transitu Childeberti, et regnum Dagoberti: et quia Grimoaldus interficitur, et honorem patris sui Theudoaldus ambitur. Tunc enim beatae memoriae Childebertus rex justus migravit ad Dominum. Regnavit autem annos 18 [ Al. 19], sepultusque est Cauciago [ Al., Causiaco] monasterio in basilica sancti Stephani martyris. Regnavitque Dagobertus filius ejus pro eo. Habebat tum Grimoaldus uxorem in matrimonio, nomine Teutsindam [ Al., Theodesindam], filiam Ratbodi ducis gentilis. Eratque ipse Grimoaldus major domus pius, modestus et justus. Eodem enim tempore aegrotante Pippino duce genitore suo, dum ad eum (1463A)visitandum accessisset, nec mora, in basilica sancti Landeberti martyris Leodosio [ Al. Leodico] peremptus est a Rangario gentile filio Belial [ Al., Beluabi], Theudoaldum vero filium ejus, jubente Pippino avo, in aula regis honore patris sublimem statuunt.
CAP. LI.-- De morte Pippini: et bella Francorum inter se, et Theudoaldo fugato Ragamfredus in principatum est elevatus. Eo tempore Pippinus febre valida correptus, defunctus est. Obtinuitque principatum sub suprascriptis regibus annos 27. Plectrudis quoque cum nepotibus suis, vel rege, cuncta gubernabat sub discreto regimine. In illis diebus instigante diabolo Franci denuo in Cotia silva in Francos invicem irruunt ac se mutuo durissima caede prosternunt. Theudoaldus autem per fugam elapsus, ereptus est. Fuitque illo (1463B)tempore valida persecutio. Theudoaldo enim fugato, Ragenfredum in majorem domatum [in principatu majoris palatii] elegerunt. Qui commoto cum rege exercitu, Carbonariam silvam transeuntes, usque mosam fluvium terras illas vastantes succenderunt. Cumque Radbodo duce gentili amicitias feriunt. Carolus his diebus cum captus a Plectrude femina sub custodia teneretur, auxiliante Domino vix evasit.
CAP. LII.-- De morte Dagoberti, et regnum Chilperici, et quod bellum gessit Carlus contra Ratbode. Sequente tempore Dagobertus rex aegrotans mortuus est, regnavitque annos 5. Franci post haec Danielem quondam clericum, caesarie capitis crescente, (1463C)in regno stabiliunt, eumque Chilpericum nuncupant. Quo etiam tempore denuo exercitu commoto, usque ipsum fluvium Mosam veniunt, contra Carolum aciem dirigentes: atque ex alia parte Frigiones [Fresiones] cum Ratbodo duce consurgunt. Carolus quoque super ipsos Frigiones irruit, ibique maximum dispendium de sodalibus suis perpessus est, atque per fugam dilapsus abscessit.
CAP. LIII.-- Quod Carlus pugnam gessit contra Chilperico et Ragamfredo, in loco nuncupante Vinciaco; eosque devictos atque fugatos, omne regnum Francorum in sua redegit potestate. Succedente igitur tempore iterum ipse Chilpericus cum Ragenfredo [ Al., Raganfredo], hoste commoto, Ardennam silvam ingressus, usque Rhenum fluvium, (1463D)vel Colonia civitate, pervenerunt, vastantes terram. Multoque thesauro a Plectrude matrona accepto, revertebantur gaudenter. Sed in loco quodam, qui dicitur Amblava, maximum, Carolo super eos irruente, perpessi sunt dispendium. Quo etiam tempore praedictus vir Carolus exercitu commoto iterum contra Chilpericum vel Ragenfredum ad bellum surrexit. Illi etiam e contra hostem colligunt, bellumque parantes accelerant. Sed Carolus pacem fieri postulat. Illisque contradicentibus, ad praelium egressi sunt in loco nuncupante Vinciago [ Al., Vicicco], Dominico die illucescente 12 Kal. April. in Quadragesima. Illisque fortiter bellantibus, Chilpericus cum Ragenfredo terga vertit. Carolus victor exstitit. Regionibusque (1464A)illis vastatis atque captivatis, iterum cum multa praeda in Austria reversus, Coloniam civitatem venit, ibique seditionem intulit. Cum Plectrude matrona disceptavit, et thesauros patris sui sagaciter recepit, regemque sibi statuit Chlotarium nomine. Chilpericus itaque et Ragenfredus Eudonem ducem expetunt in auxilium. Qui movens exercitum, contra Carolum perrexit. At ille constanter occurrit ei intrepidus. Sed Eudo fugiens, Parisius civitatem regressus est. Chilpericus quoque cum thesauris regalibus sublatis ultra Ligerem secessit. Quem Carolus persecutus non reperit. Chlotarius quidem memoratus rex eo anno obiit. Carolus anno insecuto legationem ad Eudonem direxit, amicitiasque cum eo fecit. Ille vero Chilpericum regem cum (1464B)multis muneribus reddidit, sed non diu in regno resedit. Mortuus quidem est post haec, et Noviomo civitate sepultus: regnavitque annos 5 et dimidio. Franci vero Theudericum II Cala monasterio enutritum, filium Dagoberti junioris, regem super se statuunt. Qui usque nunc in regno subsistit.
HISTORIA FRANCORUM, Ex codice ms. ecclesiae Cameracensis. (1421) I. (1421D)Principium regnorum Francorum, eorumque originem, vel gentium illarum, ac gesta proferamus. Est autem in Asia oppidum Trojanorum, ubi est civitas quae Ilium dicitur, ubi regnavit Aeneas. Gens illa fortis et valida, viri bellatores, atque rebelles nimis, inquieta certamina objurgantes, per gyrum finitima debellantes. Surrexerunt autem reges Graecorum adversus Aeneam cum multo exercitu, pugnaveruntque contra eum caede magna: obruiturque illic multum populus Trojanorum. Fugit itaque Aeneas, et reclusit se in civitate Ilium. Pugnaveruntque adversus hanc civitatem annis decem. Ipsa enim civitate subacta, fugit Aeneas tyrannus in Italia, locare gentes ad pugnandum. Alii quoque ex principibus, Priamus videlicet et Antenor, cum reliquo exercitu Trojanorum, duodecim millia intrantes in navibus, abscesserunt, et venerunt usque ripas Tanais (1422D)fluminis. Ingressi Maeotidas paludes, navigantes pervenerunt intra terminos Pannoniarum juxta Maeotidas paludes, et coeperunt aedificare civitatem ob memoriale eorum, appellaveruntque eam Sicambriam. Habitaveruntque illic annis multis, creveruntque in gentem magnam.
II. Eo itidem tempore gens Alamannorum [ Al., Alanorum] prava ac pessima rebellaverunt contra Valentinianum imperatorem Romanorum ac gentium. Tunc ille exercitum movit hostem magnum de Roma, contra eos perrexit, pugnam iniit, superavitque eos, atque devicit. Illi itaque caesi super Danubium fluvium fugerunt, et intraverunt in Maeotidas paludes. Dixit autem imperator: Quicunque potuerit introire in paludes istas, et gentem istam pravam ejecerit, concedam eis tributa donaria annis decem. Tunc congregati Trojani fecerunt insidias, sicut erant (1423C)edocti ac cogniti: et ingressi in Maeotidas paludes cum alio populo Romanorum, ejecerunt inde Alamannos, percusseruntque eos in ore gladii. Tunc appellavit eos Valentinianus imperator FRANCOS Attica lingua, hoc est feros, a duritia vel audacia cordis eorum. III. Igitur post transactos decem annos, misit memoratus imperator exactores, una cum primario duce de Romano senatu, ut darent consueta tributa de populo Francorum. Illi quoque, sicut erant crudeles et immanissimi, consilio inutile accepto, dixerunt (1423D)ad invicem: Imperator cum exercitu Romano non potuit ejicere Alamannos de latibulis paludarum, gentem fortem ac rebellem. Nos enim, qui eos superavimus, cur solvimus tributa? Consurgamus igitur contra primarium hunc, vel exactoribus istis, percutiamusque eos, et auferamus cuncta, quae secum habent, et non demus Romanis tributa, et erimus nos jugiter liberi. Insidiis vero praeparatis, interfecerunt eos. IV. Audiens haec imperator, in furore et ira nimis succensus, praecepit hostem commovere Romanorum et aliarum gentium, cum Arestarco principem militiae, direxeruntque aciem contra Francos. Fuit autem ibi strages magna de utroque populo. Videntes enim Franci quod tantum exercitum sustinere non possint, interfecti ac caesi fugerunt. Ceciditque ibi Priamus eorum fortissimus. Illi quoque egressi a Sicambria, venerunt in extremis partibus Rheni fluminis. in Germaniarum oppidis: illucque (1424C)inhabitaverunt cum eorum principibus, Marchomire filium Priamo, et Sunnone filium Antenor. Habitaveruntque ibi multis annis. Sunnone autem defuncto, acceperunt consilium ut regem sibi unum constituerent, sicut caeterae gentes. Marchomiris quoque dedit eis hoc consilium, et elegerunt Faramundum ipsius filium, et elevaverunt eum regem super se crinitum. Tunc habere leges coeperunt, quae eorum priores gentiles tractaverunt, his nominibus, Vuisowastus, Vuisogastus, Arogastus, Salegastus. In villabusque ultra Rhenum sunt, Vibothagin, Salechagin, et Vuidechagin.(1424D) V. Mortuo quippe Faramundo rege, Chlodionem filium ejus crinitum in regnum patris sui elevaverunt. Id temporis crinitos reges habere coeperunt. Venientesque sagaciter in finibus Toringorum, ibique resederunt. Habitavit itaque Chlodio rex in Disbargo castello, in finibus Toringorum, regionem Germaniae. In illo tempore in his partibus citra Rhenum usque Ligure fluvio habitabant Romani, ultra Ligure quoque Gothi dominabantur. Burgundiones itaque paganismo in Ariana doctrina prava tenebantur, inhabitantes juxta Rodanum fluvium, quae adjacet ( sic ) Lugdunum civitatem. Chlodio autem rex misit exploratores de Disbargo castello Toringorum usque ad urbem Camaracum. Ipse postea cum grande exercitu Rhenum transiit, multo Romanorum populo occidit atque fugavit. Carbonaria silva ingressus, Tornacensem urbem obtinuit: exinde usque Camaracum civitatem veniens, illic resedit. Pauco temporis spatio Romanos quos ibi invenit, (1425C)interfecit. Exinde usque Sumnam fluvium occupavit Chlodione rege defuncto, Merovechus de genere ejus regnum ejus accepit. Regnavit Chlodio annis 20. Ab ipso Merovecho rege utile Franci Merovingi sunt appellati. Eodem tempore Chuni Rhenum transierunt, Mettis succenderunt, Treveris distruunt, Tuncrus pervadunt, usque Aurilianis pervenientes. Id temporis sanctus Anianus episcopus virtutibus praeclarus, veniente ad eum Egecio patricio Romanorum, et Tursomodo rege Gothorum, (1425D)auxiliante Domino, Chuni ad ipsam civitatem orante sancto Aniano, cum Attelane eorum rege devicti atque prostrati sunt. VI. Ipse itaque Merovechus genuit filium nomine Childerico, qui fuit pater Chlodovecho rege inclyto atque fortissimo. Erant enim tunc Franci pagani atque fanatici, adorantes idola et simulacra: et non Deum coeli ac terrae, qui creavit eos. Erat quoque tunc in ista parte Galliarum ex Romanis Egidius rex ab imperatore missus. Childericus itaque rex filius Merovecho; cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, coepit eorum filias deludere atque distrahere. Illi enim grande furore hoc indignantes, voluerunt occidere eum, et ejicere de regno. Ille haec audiens, vocavit amicum suum, prudentem consiliarium, nomine Viomadum; petiit cum eo consilium, qualiter animus furentium Francorum possit mitigari. Tunc dederunt inter se signum, qualiter certa indicia cognoscere deberet, si ad pacem (1426C)quandoquidem reverti poteretur, quod signum inter se recognoscerent. Tunc diviserunt aureum unum adinvicem in signum, unam medietatem Childericus rex secum portavit, aliam partem Viomadus retinuit, dicens: Quando istam aliam partem tibi transmisero, scias me Francos tecum habere pacatos, et securus reverte in pace. Abiit ergo Childericus rex in Torringam, apud regem Bisinum nomine uxoremque ejus latuit. VII. Franci vero relicto Childerico, Egidium principem (1426D)Romanorum in regnum super se statuerunt, malum consilium tractantes. Qui cum octo annos super eos regnaret, finxit se Viomadus amicitiam cum eo sociare, dum ab eo quid cogitaret cognosceret, hortabatur Egidio aliquos Francos dolose opprimere. Ille audiens consilium ejus, acrius coepit oppremere eos. Illi vero in timore ac seditione conversi, iterum consilium a Viomado expetierunt, qualiter facere deberent, et ille dixit eis: Quare non recordatis, quomodo ejecerunt Romani opprementes gentem vestram? De eorum terra ejecerunt eos. Vos vero ejecistis regem vestrum, utilem et sapientem, et elevastis super vos militem istum imperatoris superbum atque elatum. Non bonum consilium fecistis, sed nimium malum. Et illi responderunt: Calidus enim erat nobis, poenitet nos haec fecisse contra regem nostrum. Utinam meruissemus invenire eum, et cum pace regnaret super nos! Tunc amicus ille regis misit partem solidi, quae prius inter (1427C)se diviserant, dicens: Revertere ad regnum Francorum, quia pacificata sunt omnia. Ille vero cognoscens hoc signum dimidium aureum, intellexit certa indicia quod a Francis desideraretur. Ipsisque rogantibus, reversus est in regnum suum. Nam dum in Toringa fuit, cum Basina regina uxorem Bisini regis ipse Childericus rex adulterium commisit. A regno Francorum receptus, Egidium Romanum principem de super se expulerunt a regno. Basina quoque illa regina Bisini regis Toringorum, relicto viro suo, ad Childericum venit. Cumque inquisitus interrogasset (1427D)quid quaereret, aut pro qua causa ad eum de tam longinqua regione venisset, respondisse fertur: Novi utilitatem et pulchritudinem tuam, quod utilis sis et sapiens; ideo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis finibus maris utiliorem te cognovissem, ipsum expetissem, atque eum copulassem. Illeque gaudens, eam ad conjugium suum copulavit. Illa vero concipiens ex eo, peperit filium, vocavitque nomen ejus Chlodovechum. Hic fuit rex magnus super omnes reges Francorum, et pugnator fortissimus. VIII. In diebus illis ceperunt Franci Agrippinam civitatem super Rhenum, vocaveruntque eam Coloniam, quasi coloni inhabitarent in eam. Multo populo Romanorum a parte Egidii illic interfecerunt. Ipse Egidius fugiens evasit. Venerunt itaque Treviris civitate super Mosellam fluvium, vastantes terras illas, et ipsam succendentes ceperunt. Post haec igitur mortuus est Egidius Romanorum rex. Syagrius (1428C)enim filius ejus in regnum ejus resedit, constituit sedem regni sui in Suessionis civitate. Tunc Childericus rex commovit maximo exercitu hostium Francorum, usque Aurelianis civitate pervenit, terras quoque illas vastavit. Adouacrius Saxonorum dux cum navale hoste per mare usque Andegavos civitate venit, illaque terra succendit, magna tunc caede in illa fecit. Redeunte igitur Adouacrio de Andegavis, Childericus rex Francorum exercitu commoto illic advenit: Paulo comite, qui tunc ibi erat, occidit, ipsamque urbem cepit. Domum, quae in ea (1428D)civitate erat, igne succendit indeque reversus est. IX. Post haec mortuus est Childericus rex, regnavitque annis 24. Chlodovechus filius ejus regnum Francorum viriliter recepit. Anno autem quinto Chlodovecho regnante, Syagrius filius Egidii Suessionis civitate, quam pater ejus tenuerat, resedebat. Super quem Chlodovechus cum Ragnachario parente suo cum hoste advenit. Convenientesque ad bellum, illis inter se fortiter compugnantibus, Syagrius laesum cernens exercitum suum, per fugam lapsus ad Alaricum regem Gothorum aufugit ad urbem Tolosam. Chlodovechus enim missos suos ad Alaricum dirigens, ut redderet Syagrium; si autem reddere non vellet, pararetur ad praelium. Ille autem timens Francorum iram, tradidit Syagrium missos Chlodovecho. Qui cum ei praesentatus fuisset, jussit eum occidere, totumque regnum ejus ac thesauros Chlodovechus recepit.(1429C) X. Eo tempore multae ecclesiae a Chlodovecho exercitu depredatae sunt. Eratque ipse tunc fanaticus et paganus, De quadam autem ecclesia urceum mirae magnitudinis pulchrum hostes ejus tulerunt, cum alio ministerio ecclesiae, et ornamenta multa. Episcopus autem Ecclesiae ipsius missos suos ad regem direxit, (1429D)deprecans ut si aliis vasis ecclesiae recipere non mereretur, vel illo urceo reddere juberet. Haec audiens rex, ait ad missos ecclesiasticos: Sequimini nos usque Suessionis civitate, quia ibi cuncta quae acquisita sunt dividenda erunt. Cumque mihi urceus ille in parte venerit, quae episcopus postulat adimpleam. Veniens autem rex Suessionis civitate, cuncta praeda quae acquisita erat rogat afferre in medium, dicens: Rogo vos, o fortissimi ac nobilissimi pugnatores, ut mihi dare istum urceum non negetis. Haec rege dicente, illi Franci, qui bono animo fuerunt, aiunt: Omnia, gloriose rex, quae cernis, tua sunt, et nos tuo dominio sumus subjugati. Quod tibi bonum videtur, hoc fac. Nullus enim tuae potestati resistere ausus est. Cum haec illi benigniter dixissent, unus Francus levis cum vociferatione elevata bipenni, quod est francisca, percussit urceo illo, dicens: Tu nihil hinc accipies, rex, nisi quod tibi sors vera dederit. Obstupefactis omnibus, rex injuriam (1430C)suam in patientiam mittens, acceptumque urceum nuntio ecclesiastico reddidit, servans iram in corde absconsam. Transacto anno, Chlodovechus rex omnem exercitum suum apud armorum apparatum jussit venire, ostensurum in campo Martio horum armorum nitorem visurum erunt. Ubi rex cunctum (1430D)exercitum circumivit, venit ad hominem illum qui antea ursum percusserat, et ait ad eum: Nullus tam inculta et sordida arma habet quam tu, quia neque clypeus, neque lancea, neque bipennis est tibi utilis. Accepit autem rex franciscam ejus, quod est bipennis, et projecit in terram. Et ille cum se inclinasset colligere eam, rex statim elevatis manibus suis franciscam suam in capite ejus defixit, et ait: Sic tu Suessionis civitate superiori anno in urceo illo fecisti. Illoque mortuo, alio exercitum rex de ipso campo jussit decedere in pace ad eorum propria. Grandis pavor et tremor pro hac causa in Francorum populo deinceps consurrexit. Chlodovechusque exinde decimo anno regni sui commoto Francorum grande hoste in Torringam abiit, Toringosque plaga magna prostravit: devictoque populo eorum, tota illa terra vastata, sub tributo servire fecit. (Capp. 11, 12 et 13 a vulgatis Gestis non differunt.) XIV. (1433D)Eo tempore dilatavit Chlodovechus, amplificans regnum suum usque Sequanam. Sequenti tempore usque Ligure fluvio occupavit. Accepitque Aurilianus castrum Malidunensem, omnemque ducatum regionis istius. Tunc concepit Chrodchildis ex Chlodoveo, et peperit filium, quem cum baptismo consecrare vellet. Non enim credebat rex Dominum Deum. Regina enim quotidie praedicabat eum, et ille nolebat audire eam. Interea regina parat ad baptismum filium, ornat ecclesiam velis atque cortinis: quomodo cor regis ad credendum compungerent. Baptizatus est autem puer, quem in albis Ingomirem vocavit: qui in ipsas albas aegrotans obiit. Pro quo rex nimis contristatus, reputabat increpando, dicens: Quia si in nomine deorum meorum puer dedicatus fuisset, vixisset utique. Quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere non potuit. Regina vero dicebat: Deo gratias ago, quia me non duxit indignam, ut de utero meo primogenitum in regno suo recipere dignatus est. Ego autem nullo dolore in corde meo pro hac causa retineo. Post haec (1434D)vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomirum vocavit. Et hic cum aegrotare coepisset, dixit rex: Non potest aliud, nisi et de isto sic sit quomodo fuit de fratre ejus, ut baptizatus in nomine Christi vestri cito moriatur. Sed orante regina, et Domini misericordia praecurrente, recepit sanitatem. Regina vero non cessabat praedicare regem ut Deum verum coleret, et idola vana quae colebat relinqueret. Sed nullo modo animum ejus ad credendum commovere poterat, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos Suevosque moveretur: in quo compulsus est confiteri quem ante negaverat.
XV. Factum est autem, pugnantibus inter se Francorum et Alamannorum exercitu, ut populus Chlodovechi nimis caderet. Aurilianus haec videns, ait ad regem: Domine mi rex, crede tantummodo Deum coeli quem regina tua praedicat. Ille vero elevatis ad coelum oculis, commotus lacrymis dixit: Jesu Christe, quem Chrodchildis uxor mea praedicat esse Filium Dei vivi, qui subvenis in tribulatione, qui (1435C)das auxilium in te sperantibus, tuum adjutorium devotus postulo, ut si mihi victoriam super hos hostes dederis, et expertus fuero illam virtutem, quam de te populi praedicant, credam tibi, et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos, et video, elongati sunt ab auxilio meo. Unde credo eos nullam habere potestatem, qui sibi credentibus non succurunt. Te verum Deum ac Dominum invoco, tibique credere desidero, tantum ut liberer ab adversariis meis. Cumque haec orans clamaret, Alamanni in fugam lapsi terga verterunt. Cumque regem suum (1435D)vidissent mortuum, Chlodovecho se subdunt, dicentes: Parce, precamur, domine rex, ne pereat plus populus, jam tui sumus. Tunc jussit rex imminente jam plaga cessare, Alamannosque cepit ipsos, vel terram eorum sub jugo tributario constituit. Factaque victoria, reversus est in Francia ad reginam suam. Narravitque ei: qualiter per invocationem nominis Jesu Christi victoriam meruit obtinere. Acta sunt haec anno 15 Chlodovecho regnante. Tunc regina abscondite vocavit sanctum Remidium urbis Rhemensis episcopum, deprecans eum ut regi viam salutis ostenderet. Quem sacerdos ab baptismum venire praedicabat. Et ille ait: Libenter te audiam, beatissime Pater: sed unum restat, quia populus qui me sequitur, non vult relinquere deos suos. Sed vadam adhortare eos juxta verbum tuum. Conveniens autem rex cum populo, coepit eos cohortare. Acclamaverunt autem, praecurrente misericordia Dei et potentia ipsius, omnis populus Francorum, una voce dicentes: Mortales deos relinquimus, gloriose rex, et (1436C)Deum verum immortalem, quem Remidius praedicat, credere parati sumus. Nuntiantur haec sancto Remidio. Ille quoque gaudio magno repletus, jussit baptismi lavacrum parare. Velis divinitus depictis adumbrantur plateae, fabricantur ecclesiae, componitur baptisterium, balsamum redolent cerea odorata. Talem gratiam Dominus subministravit in populo, ut aestimarent se paradisi odoribus collocare. Rex ergo prior petiit a sancto Remidio baptizari. Venit novus Constantinus ad baptismum, abnegatis diaboli pompis. Quo ingresso ad baptismum, sanctus Dei sic ait (1436D)ore fecundo: Mitis depone colla, Sicamber, Adora quod incendisti, incende quod adorasti. Erat autem sanctus Remidius vir sapientissimus, rhetoricus praeclarus, in virtutibus magnus. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, delibutusque sacro chrismate cum signo sanctae crucis Domini nostri Jesu Christi. Baptizantur de exercitu ejus amplius quam tria millia virorum. Baptizantur sorores ejus his nominibus, Albofledis, et Landechildis, ipsa die. Baptizaturque postea cunctus populus Francorum. XVI. Post haec Chlodovechus contra Gundobadum et Godeghiselum fratrem ejus perrexit, cum multo exercitu Francorum. Illi haec audientes, populo multo Burgundionum movent, ad pugnam praeparant. Venientesque Divione castro super Oscaram fluvium, ibique se fortiter compugnantes, Chlodovecho, Gundobado, et Godeghiselo, Burgundiones valde caesi terga verterunt ad fugam. Chlodovechus, sicut solebat, victor exstitit. Afflictoque exercitu Burgundionum, (1437C)Gundobadus et Godeghiselus in fugam versi vix evaserunt. Gundobadus in Avennione civitate super Rhodanum ingressus, ibi se reclusit. Chlodovechus illic eum persecutus obsedit, quatenus de civitate extractum interimeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat ne ei mors repentina succederet. (1437D)Habebat tamen secum virum illustrem Aridium, strenuum atque sapientem. Quem ad se accersitum, ait: Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi barbari super nos, ut nobis interemptis regionem totam evertant. Ad haec Aridius ait: Oportet te lenire feritatem hominis hujus, ne pereas. Nunc ergo, si placet in oculis tuis, ego a te fugere et ad eum transire consimulabo. Cumque ad eum accessero, ego faciam ut neque te, neque hanc noceant regionem. Tantum ut quod tibi per me consilium demandaverit implere studeas, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur. Et ille, Faciam, inquit, quodcunque mandaveris. Haec eo dicente, vale dicens Aredius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: Ecce ego humilis tuus, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum me famulum atque fidelem, tu et posteri tui habebitis. Quem ille promptissime colligens, secum retinuit. Erat enim (1438C)jucundus in fabulis, strenuus in consiliis, justus in judiciis, et in commissis fidelis. Denique Chlodovecho cum omne exercitu circa muros urbis residente, ait Aridius: Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones vellet accipere, consilium, licet non egeatis, tamen fide integra (1438D)ministrarem. Idemque vel tibi congruum, vel civitatibus erit, per quas transire deliberas. Cur, inquit, retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, praedia depascis, vineas desecas, oliveta succidis, omnesque fructus regionis evertis. Interim et illi nocere nihil praevales. Mitte potius legationem, et tributum quod tibi annis singulis dissolvat impone: ut et regio salva sit, et tu tributa dissolventi perpetuo dominaveris. Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies. Quo consilio rex accepto, hostem patriae redire jubet ad propria. Tunc missa legatione ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa imposita reddere debeat jubet. Et ille et de praesente solvit, et deinceps soluturum se esse promittit. Chlodovechus vero ablatis thesauris, cum praeda maxima reversus est victor. His temporibus fuit in Viennam urbem terrae motus, etc., ut in Gestis vulgaribus, usque ad haec verba capitis 28: Sed Chramnus noluit jussum patris implere.
APPENDIX A THEODORICO II USQUE AD PIPPINUM REGEM, NUNC PRIMUM ADJECTA. Ex cod. ms. bibliothecae Alex. Petavii regii senatoris. Eo etenim tempore ab urbe Roma papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis sancti Petri, et muneribus magnis et infinitis, legationem, (quod antehac nunquam accidit, neque unquam auditum (1464C)fuit) ad memoratum principem Carolum destinavit: eo pacto patrato, ut a partibus imperatoris recederet, et Romano consulto praefato principi Carolo sanciret. Ipse itaque princeps magnifico honore ipsam legationem recepit, munera pretiosa contulit, atque cum suis nuntiis Romam remisit. Itemque memoratus prinecps, consilio optimatum suorum expetito, filiis suis regna dividit. Idcirco primogenito suo Carlomanno nomine Austrasiam, Sueviam, id est Alemanniam et Turonicam [ forte, Turingiam] tradidit. Alteri vero filio minori Pippino nomine, Burgundiam, Austriam, atque provinciam commisit. Eo anno Pippinus commoto exercitu cum avunculo suo Hildebrando duce, et multitudine primatum et agmine satellitum plurimorum, in Burgundiam (1464D)dirigunt, fines regionum praeoccupant. Interim in sole et luna et stellis nova signa apparuerunt, et Paschalis quoque ordo sacratissimus turbatus fuit. Carolus itaque princeps Parisiis basilicam sancti Dionysii martyris multis muneribus ditavit. Veniens Carriacum [ Al., Carisiacum] villam palatii super Isira fluvium valida febri correptus obiit. Obtinuit principatum annis 27. Obiit XI Kal. Novembr. sepultusque est in basilica sancti Dionysii martyris. Hiltrudis filia ejus, faciente consilio novercae suae, fraudulenter per manus sodalium suorum Rhenum transiit, et ad Ottilonem ducem Baucoarias pervenit. Ille vero eam ad conjugium copulavit contra voluntatem vel consilium fratrum suorum.
(1465A)Interea rebellantibus Vuasconibus in regione Aquitaniae, cum Hunoaldo duce filio Eodonis quondam, Carlomannus atque Pippinus principes et germani congregato exercitu Ligeris alveum apud Aurelianas urbem transeunt, Romanos proterunt, usque Bituricas urbem accedunt, suburbana ipsius igne comburunt. Hunoaldum ducem persequentes fugant, multa praeda capta, . . . . . . . inde victores circa tempus autumni reversi sunt. Eodem anno iterum exercitum moverunt contra Alemannos, supra fluvium Danubium castra metati sunt. Ibique residentes, quousque ipsi Alemanni victos se viderunt, obsides donant, jura promittunt, munera offerunt: et pacem petentes, eorum ditioni sese submittunt. Inde reversi anno secundo in Bavoariam commovent exercitum (1465B)contra Ottilonem cognatum ipsorum rebellantem. Venientesque castra metati sunt super fluvium qui dicitur Lech. Bavoariorum exercitus ex alia parte. Hinc inde se mutuo videntes, usque ad XI diem Franci provocati irrisionibus gentis illius, periculo se dederunt per loca deserta et invia, ubi nullum iter unquam patebat cuiquam mortalium. Nocteque irruentes super eos, divisis exercitibus commissum est bellum. Praedictus dux Ottilo caesum exercitum suum videns, vix cum paucis turpiter ultra Ignem fluvium fugiendo evasit. His triumphis peractis, praedicti principes victores ad propria sunt reversi.
Evoluto itaque triennio, iterum Carlomannus confinium Saxonorum ipsis rebellantibus cum exercitu (1465C)irrupit. Ibique captis habitatoribus, qui suo regno affines esse videbantur, absque belli discrimine feliciter acquisivit. Plurimi eorum Christiani effecti, baptizati sunt. Per idem tempus, rebellante Theodobaldo filio Godfridi ducis, Pippinus cum virtute exercitus sui eum a patria expulit. Illoque fugato, renovavit sibi ejusdem loci ducatum, atque exinde victor rediit. Sequenti anno praecelsi Germani provocati coturno Vuasconorum, iterum usque ad Ligerim fluvium pariter adunati venerunt. Quod videntes Vuascones, praeoccupaverunt pacem petere, et voluntatem Pippini in omnibus se exsecuturos pollicentes, muneratum cum a finibus suis ut rediret (1466A)precibus obtinuerunt. His ita transactis, sequenti anno dum Alemanni contra Carlummannum eorum fidem fefellissent, ipse cum magno furore et exercitu in eorum patriam peraccessit, et plurimos eorum, qui rebelles exstiterant, gladio trucidavit. His ita gestis, sequenti anno Carlomannus devotionis causa instinctu succensus, regnum una cum filio suo Drocone manibus germani sui Pippini committens, ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli Romam in monastico ordine perseveraturus advenit. Qua successione Pippinus roboratur in regno.
Eodem anno Saxones rebellare conati sunt. Qua de causa Pippinus cum exercitu eos praevenire compulsus est. Cui etiam reges Vuinidorum et Frisinorum ad auxiliandum uno animo occurrerunt. Quod (1466B)videntes Saxones, timore compulsi sunt. Multi ex eis fuere trucidati, plures in captivitatem abducti, regiones eorum igni concrematae. Pacem petierunt, juri Francorum, ut mos fuerat, se submiserunt, et ea tributa, quae Chlotario quondam solvebant, plenissima solutione ab eo tempore et deinceps se reddituros promittunt. Ex quibus quoque plurima multitudo videntes se contra impetum Francorum rebellare non posse, propriis viribus destituti, petierunt sibi Christianitatis sacramenta conferri. Quo peracto tempore, Baioarii fidem, quam antea promiserant, fefellunt. Qua de re princeps Pippinus commoto exercitu eorum patrias accessit. Ipsi vero ultra fluvium Igni cum uxoribus ac liberis fugerunt. Praefatus princeps super ripam Igni castra metatus, navale praelium (1466C)praeparavit, qualiter eos usque ad internecionem persequeretur. Hoc videntes Baioarii se evadere non posse, legatos cum multis muneribus transmittunt, et ejus ditioni se subdunt, et sacramenta vel obsides donant, promittentes se ulterius rebelles non exstituros. Ipse vero princeps in Franciam remeavit, et quievit terra a praeliis duobus annis. Quo tempore cum consilio Francorum missa relatione, sedis apostolicae auctoritate percepta, ipse Pippinus cum consensu Francorum et consecratione episcoporum sublimatur in regno.
[ Hactenus codex ms. ]