1243-1254 – SS Innocentius IV – Gloriosus Deus [AD 1253-10-18]
Gloriosus Deus (1253)
Venerabili Fratri [Bartolomeo] Episcopo Spoletano Salutem et Apostolicam Benedictionem.
1 Gloriosus Deus in Sanctis suis, qui facit mirabilia magna solus, fideles suos, quos ad supernae praemia gloriae ac caelestis beatitunis bravium eligit, post cursum et transitum hujus vitae multímoda, et miranda signorum ostensione declarat; ut per signa et prodigia, et talium, tantorumque testimonia mirabilium, quae unius in trinitate, et trini in unitate Dei tantum possibilia sunt potentiae, intellecta quasi virtus conspiciatur Altissimi; et reverentius adoretur magnum, et admirabile nomen ejus in terris, cujus manet in aevum imperium, tonatque majestas mirifice in excelsis.
2 His utique desiderabilibus illecta praemiis sanctae memoriae Clara, abbatissa pauperum inclusarum Monialium S. Damiani Assisinatis attendens illud propheticum: Audi Fi lia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum,et domum patris tui, quia Rex tuam speciem concupivit: caducis, et transitoriis terga dedit; seque ad anteriora convertens omnino posteriorum oblita pronum, et promptum sancto praebuit auditum oraculo;
3 non fuit in mora prosequendi celeriter, quod delectabat audire; moxque abnegans se, suosque, et sua, Christum pauperem Regem Regum adamavit in sponsum adolescentula jam regalis; seque ipsi in et humilitatis spiritu mente et corpore totaliter devovens, haec duo praecipue bona pro dote quase spopondit eidem paupertatis donum, votumque castmoniae virginalis:
4 sicque juncta est virgo pudica desideratis virginis sponsi amplexibus; et de intemeratae virginitatis thalamo admiranda cunctis, foecunda, castaque proles prodiit, quae sub sanctae suae conversationis odore, ac amore salutaris ad modum professionis Deo affluenter, ut plantatio caelestis fructificat per cuncta fere mundi climata dilatata.
5 Haec inquam sponsa, dum hic vixit mortua quidem mundo, sic Altissimo placuit affectibus, efetibusque virtutum, et salutarium studiis operum, quod postquam feliciter obiit, quin potius abiit de hoc seculo, pia Remuneratoris omnium bonorum dignatio, quae suae abundantia pietatis et merita supplicum excedit, et vota, pro sui exaltatione nominis, quod est gloriosum in secula, claris ipsius Clarae meritis interpellationibus apud eum, magna praestare fertur petentibus beneficia; multaque pro ea, ejusque interventu in terris, et varia miracula operari.
6 Cum igitur dignum, debitumque nimis existat, ut illa , quam Divina clementia dicitur Venerabilem suis Fidelibus exhibere per gratiarum hujusmodi munera, et miraculorum insignia percolenda, in militanti Ecclesia honoretur; Fraternitati tuae per Apostolica Scripta mandamus, quatenus de vita, conversione, et conversatione ipsius, ac de praedictis miraculis, eorumque circumstantiis universis inquiras secundum interrogatoria, quae sub Bulla nostra tibi mittimus interclusa, diligenter et sollicite veritatem:
7 et quae super praemissis inveneris, fideliter publica manu conscripta sub tuo sigillo Nobis studeas destinare; ut cujus anima stola immortalitatis in caelis laetari jam creditur, dignis sic laudibus eam devota justorum concio prosequatur.
Datum Laterani XV. Kal. Novembris Pontificatus Nostri Anno Undecimo.