Migne Patrologia Latina Tomus 83
Glossae in sacram Scripturam (Auctor incertus), J. P. Migne
GENESIS.
(1301D) CAP. I. Spiritus Dei ferebatur. Providentia qualiter cuncta creasset. Fiat lux. Ipsa est quae postea in vasa coeli, hoc est, sidera, diffundebatur. Dixit. Per verbum suum fecit. Mane. Initium creaturae. Vespere. Finis ejusdem. Imaginem, similitudinem. Imago eminet in spiritu hominis; similitudo in bonis operibus.
II. Patrarat. Perfecerat. Paradisum. Duo sunt: unum terrenum, ubi Adam fuit, alterum coelestium. Lignum vitae, lignum scientiae. In custodia praecepti (1302D)scientia erat boni. Boni et mali. In transgressione scientia erat mali. Bidellium. In arbore colligitur, et est pigmentum. Evilat. Hoc est proprium nomen terrae. III. Perizomata. Femoralia. Versatilem. Vibrantem. Versatilis dicitur pro eo, quod quandoque venisset tempus ut etiam removeri potuisset. 408 IV. Concidit. Mutavit colorem vultus sui Sin. Si non sic. Maledicta terra in operibus tuis. Hic non opera colendi, sed peccata exprimit. Num. Dicis. Eden. Sacratissimum ipsum paradisi locum interpretatur. Porro. Videlicet.(1303A) VI. Famosi. Fama nominati. Habitavit in terra Haid. In Hebraeo habet nodus instabilis. Laevigatis. Limpiditatis. Bitumen. Genus gluti, alii piculam, alii resinam Tristega. Tricamerata. VII. Cataractae. Fenestrae. In articulo diei. Initio dici IX. Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem. Japheth latitudo dicitur. ex quo gentium nascitur multitudo, Sem, ex quo Hebraei minores numero ejecti. Vegetat. Confortat. XI. Ur. Ignis, vel lumen. XII. Illustrem. Magnificum. XIII. In oppidis. In castris. XV. Trimam. Triennem. Altrinsecus. Separatim. Abigebat. Expellebat. XVI. Libet. Secundum arbitrium tuum. Ferus. Iracundus, indomitus. XVIII. Sata. Nomen mensurae: habet modium et semis.(1303B) XIX. Cubitum. Passi duo. Vallaverunt. Circumdederunt. Culminis. Altitudinis. Vim. Fortitudinis. Intuitus. Attendens. XXI. Stirpi. Generi. Nemus. Arborum ordo compositus, vel de silva. XXII. Pariter. Simul. Vepres. Rumices. XXIII. Funeris. Corporis. Quin. Magis, vel potius. Siclus. Sex denarii. Antrum. Speluncam. XXIV. Destravit. Dividit, vel vendidit. Aio. Dico. Suscitati. Interrogati. XXV. Hispidus. Pilosus. Protinus. Statim. Adultis. Maturis. Gnarus. Expertus. Edulio. Victu, esca, vel esu. Parvipendens. Pro nihilo habens. XXVI. Arcersito. Evocato. Perspicuum. Manifestum. Coire. Concumbere, vel convenire. Quispiam. Modicus aliquis. Sevit. Irascitur. Locupletatus. 409 Ditatus. Invidentes. Invidia habentes. Humo. Terra. Olim. In antiquo. Repererunt. Invenerunt. Jurgium. Rixa. Auctum. Inventum.(1303C) XXVII. Pharetram. Theca ad sagittas portandas. Dudum. Antea. Consternatus. Indomitus. Orbabor. Sine filiis. XXVIII. Innixum. Incumbentem.(1304A) XXIX. Valet. Sanus est. Hebdomadam. Septem annis Copulae. Conjunctioni. XXX. Edente. Generante. Mandragoras. Fructus similes pomi in illa herba nascuntur, et habet duorum sexum, masculini et feminini, et in radice ostendit similitudinem, et est fertilis, et dicitur qui eam eradicat non posse vivere. Experimento. Exercitudine sciens. Dem. Tradam. Furvus. Brunus. Populeas. Bidulaneas. Serotinus. Tardus. XXXI. Facultate. Possibilitate. Inclytus. Nobilis. Fetus. Portantes. Opes. Divitias. Clam. Occulte. Abigeres. Expelleres. Esto. Etsi putaveris, vel ecce si. Necetur. Occidatur. Nequeo. Non possum. Depopulati. Vastati. XXXIV. Stupri. Corruptelae virginitatis. Scorto. Meretrice. XXXV. Cedentes. Obedientes. Libans. Dogustans. XXXVI. Ad puteum juramenti. Ad aquam fidei. XXXVII. Ditioni. Potestati. Fomitem. Incendium, (1304B)initium. Nitebatur. Laborabat. Polymita. Operis plumarii. Stactem. Genus resinae pretiosae. Acquieverunt. Consenserunt. XXXVIII. Divertit. Non convertit. Opilio. Pastor ovium. Teristrum. Ligatura capitis, vel sindones. XXXIX. Arbitris. Judicibus. Lacinia. Ora vestimenti. XL. Pincerna. Butiliarius. Canistra. Quae palmarum virgulis texitur ad panes portandos. XLI. Conjectores. Aestimatores. In culmo. In calamo, in stipula. Uredine. Vento incendente. Demum. Postmodum. Praesagum. 410 Praescientem. Conjicere. Aestimare. Macie. Exilitate corporis. Squalore. Sorde. Industrium. Instantem. Segetes. Semina. XLII. Nutum. Providentiam, vel potestatem. Machinantur. Argumentantur. Molimur. Cogitamus, vel tentamus. XLIII. Dilatio. Admissio. XLIV. Augurari. Sortiri. Flagitii. Peccati, vel mali, vel turpitudinis.(1304C) XLV.Quantocius. Ocius. Solo. Terra. XLVII. In aerarium. In thesaurarium. Hemina. Dimidium sextarium. Serite. Seminate. XLIX. Cerastes. Cornuta serpens, flatu nocens. Emissus. Emissus dicitur cervus, quando cervam sequitur. (1305A)Obiit. Mortuus est. Aream. Terram arabilem. Resistere. Effugere, vel contradicere. EXODUS. CAP. I. Ellesmoth Hebraice, Exodus Graece, Exitus Latine. Lateris. Tegulis non coctis: de terra et paleis efficiuntur. Mares. Masculos. Ingrueret. Irrueret.
II. Elegantem. Pulchrum. Fiscellam. Ponaer in modum navis. Scirpeam. Juncinam. In carecto, loco palustri, vel in marisco; alii canalem. Per crepidinem. Per summitatem ripae. Alvei. Canalis in amne, vel sinus aquae. Papyrione. Papyrus. Adultum. Maturum, vel juvenem. III. Rubi. Spina, in qua rosa crescit. IV. Instar. Similitudo. Ab heri et nudius tertius. Totum tempus praeteritum significat. Impeditioris. Imparatioris. Diversorio. Receptaculo. Illico. Statim, vel mox. In montem Dei. In montem Sinai. Coreb et Sinai unum sunt. Sponsus sanguinis tu mihi es. Quia de sanguine meo natus es, vel quia circumcisus.(1305B) V. Exactoribus. Ministris cum vi exigentibus. VI. Adonai. Dominus. Ergastulo. Privata custodia, vel carceres. Praesertim. Maxime. Patruelem. Filius patrui, vel filia. VII. Colubrum. Colubrum et draconem pro uno posuit. Virga Aaron, et virga Moysis una erat, Arcana. Secreta, vel occulta. Malefici. Magicae artis inventores. VIII. Abigantur. Expellantur. Condixerat. Convenit, vel consensit. Statuit. Decrevit. Aggeres. Terrae tumulum. Sciniphes. Muscae minutissimae. Abominationes Aegyptiorum. Oves, quas coluerunt, et noluerunt manducare. IX. Renuis. Recusas. Turgentium. Tumentium. Virens. Viride. Induravit. Quia non emollivit. X. Corrodet. Demanducabit, delacerabit. Densae. 411 Spissae. XI. In solio. Throno. Mutiet. Modice murmuret. Ostenta. Praedicta signa.(1305C) XII. Coetum. Conventum. In aedibus. In domibus, vel templis. In monumentum. In memoriam. More. Ritu, observantia. Indigenis. Civibus, vel qui ibi nati sunt. Dimittit. Permittit. Caeremonias. Ritus sacrificandi. Dudum. Antiquitus, vel antea. Religio. Sanctitas, bonitas, pietas. Efferetis. Asportetis. XIII. Israel. Proficiscentis. Columna. Columna ignis et columna nubis una esse creditur ex altera parte ignea, et altera similis nubi. XV. Obriguerunt. Coturnix et perdix. XVI. Pilo. Pistillo, alio loco lancea. Gomor. Mensura (1306A)habens XII sextariorum. Scatere. Ebullire, vel efferbere. Atui. Nutrivi, vel pavi. Ephi. Ephi et batus unum sunt, mensura habens modios tres. XVII. Jurgata. Rixata, vel injuriam habentia. Pauxillum. Modicum. XVIII. Praestolatur. Observat, vel exspectat. Disceptatio. Altercatio, vel contentio, vel disputatio. Tribunus. Qui super mille viros est. Strenuis. Utilibus, vel fortibus. XIX. Jaculis. Telis, vel sagittis actis, vel jactis. Clangere. Sonare. Micare. Coruscare, fulgere. Perstrepebat. Personabat. Paulatim. Per partes. Prolixius. Longius. Contestare. Conjurare. XX. Zelotes . . . . . Insontem. Innocentem. Frustra. Sine causa, sine ratione, in vanum. XXI. Liberi. Infantes. Diis. Id est, sicut do tibi. De industria. De instantia, de cura. Cornupeta. Petulcus, cornu petens. XXII. Acervos. Tumulos. Segetes. Messes. Deferat. (1306B)Portet. Conductum. Congregatum. XXIII. Solemnitatem. Septem hebdomadas a Pascha usque Pentecosten. Severis. Seminabis. Crabrones. Furrlones. Ultroneus. Spontaneus. XXV. Concinnanda. Componenda. Ephod. Stola linea, vel superhumerale, vel dalmatica. Compingite. Jungite. Oraculum. Oraculum et propitiatorium 412 unum sunt, ubi audiebantur divina eloquia. Interrasilem. Anteranaglypham. Acetabula. Acinarios. Phialas. Calices minores. Calamos. Modum calami. Scyphos. Calices majores. Sphaerulas. In modum sphaerae rotundatas. XXVI. Saga. Una tela in cortinis. Fibulas. Ilrincas, vel fibulas. A summo usque ad summum. A fine usque in finem. Inseretur. Imponetur, immiscetur, includetur. XXVII. Fuscinulas. Tridentes. Arula. Vas aeneum quandrangulum, in quo prunas portant. Caelaturis. Picturis. Paxillos. Genus mensurae palus nominatae. Contusum. Contritum. Oppansum velum. Extensum, (1306C)quo undique pandatur. XXVIII. Applica. Junge, congrega. Fungantur. Utantur, obsequantur. Rationale. Pannus in pectore quadratus. Cidarim. Cidarim, mitra et tiara unum sunt. In marginibus. In his summitatibus vestimentorum. Malum Punicum et mala granata unum sunt, poma mirae pulchritudinis. Portabit iniquitates. Qui intercedit pro iniquitate. Feminalia. Femoralia. Femora. A femine. XXIX. Arietes immaculatos. Unius coloris, non morbidos, non scabiosos, non laesos. Lagana. De farina (1307A)est, primum in aqua, postea in oleo frigitur. Initiaberis. Sanctificaberis, quando redeunte tempore anni cuncta concludunt, mense septimo, quia Aegyptii initium anni et finem sic fecerunt. Mactabis. Occides. Jecoris. Hepatis. Arvinam. Exungiam. Vitalia. Intra ilia. Expiandum. Expurgandum. Jugiter. Perseveranter. Hin. Major sextariorum XIX, minor IX. Libandum. Sacrificandum. XXX. Liba. Sacrificia. Summam. Numerum. Recensiti. Numerati. Nomen. Potestatem. Obolus. Scrupulus semi. Labrum. Labium et labrum unum sunt: vas aeneum quadrangulum, in quo lavantur sacerdotes. Zmirnae. Calami. Casiae. Fistulae. XXXII. Callide. Astute, caute ducere. Quivero. Post reatum culpae. XXXIII. Papilionis. Tentorii. XXXIV. Deinceps. Rursum, vel iterum. Aras. Altaria. Lucus et nemus unum sunt: et dictus est: quod minime transluceat. Aemulator. Imitator, vel invidens, (1307B)vel sectator. Pepigi. Pactum feci, vel spondi. Foedus. Pax perpetua, vel amicitia. XXXV. Catervam. Turbam, multitudinem, conventum. Prompto. Velocitate 413 voluntatis, vel praeceps. Posuit testimonium in arca: duas tabulas. Armillas. Rotundarunt. Dextralia. Ampla sunt, et ante manicas portantur. Abietarii. Lignarii, abiete arbore. Polymitarii. Pro rotunditate imaginis: polum, rotundum. XXXVI. Necteretur. Ligaretur. Compagem. Juncturam. Cyathos. Viginti unum cochlearia faciunt. XXXVIII. Ad plagam. Ad latus. Septentrionalem. Contra mediam noctem. Australem. Contra meridiem. Bracteas. Laminas aureas subtilissimas. Excubabant. Vigilabant. XL. Sub tecto testimonii. Tabernaculi. LEVITICUS. Vagecra Hebraice, Leviticus Graece, Ministerialis Latine, quia ministeria sacerdotum in eodem scripta (1307C)sunt.
CAP. I. Crepidinem. Fundamentum.
II. In clibano. In camino, in furno. Torres. Asses. Farris. Genus frumenti. III. Ilia. Latus prope inguinem. Inficians. Insidians. (1308A)Quodlibet. Qualecunque. Collyridas. Cybus, quem nos nebulam dicimus. X. Sanctificabor in eis. Praesumentes punio. Profanum. Illicitum, violatum, pollutum. Lugubri. Flebili. XI. Choerogryllus. Bestia spinosa, major erinaceo. Haliaeetum. Avis similis aquilae, sed major, tamen minor vulture. Larum. Avis maritima, habens ungulas, quasi accipiter. Bubonem. Nycticorax. Onocrotalus. Avis quae sonitum facit in aqua, vel pelicanus. Porphyrionem. Alii avem albam similem cygno. Herodionem. Major est omnibus avibus, quia aquilam prehendit. Bruchus. Similis locustae, sed major. Crocodilus. Bestia in flumine, similis lacertae, sed grandis. Mygale. Similis chamaeleonti. Chamaeleon. Similis lacertae, et 414 sub aspectu mutat colores. Stellio. Verpestilio. Talpa. Sorex. Chytropodes. Vas fictile, pedes habens. XIII. Inolita. Contaminata. Effloruerit. Appellaverit. Perspicuae. Manifestae, apertae. Ulcus. Vulnus, sed (1308B)minus. Haud dubie. Sine dubio. XIV. Papulas. Verrucas, quae in leprosis apparent. Vallicula. Concava loca. XV. Sagma. Sella. XVI. Nebula eorum. Fumus aromatum. Imprecans. Solvens. XVII. Quilibet. Quicunque sit. Aucupio. Aviscapio, vel qui avium cantus auscultat. XVIII. In pellicatum. In domum concubinarum. XIX. Praeputia. Pomorum immunditia, quae idolis immolantur. Susurro. Occulte murmurans, vel injurias seminans. Stigmata. Figuras, vel signa. Noverca. Matrasta. Pythonicus. Incantatio, divinatio. XXI. Incisuras. Pro luctu. Aula. Vicinus. Prostibulum. Domus fornicaria. XXII. Inquilinus. Colonus, vernaculus. Spatulas. Fructus palmae, antequam aperiantur. NUMERI. Vaje Dabber, id est numerus, quia in eo numerantur (1308C)filii Israel.
CAP. I. Cuneos. Multitudines.
II. Vexilla. Victorias. III. Sanctificavi. Caput radet. De omnibus cibis pulmentum.(1309A) IV. Hyacinthinus. Violaceas. Coccineas. Rubeas. Batilla. Spatula ferrea. V. Zelotypiae. Invidiae. Toro. Lecto. Congessi. Coadunavi, vel collegi. Duntaxat. Videlicet, certe. VII. Consuleret. Requireret, et interrogaret. VIII. Stipes. Mendicus, in alio loco lignum. Conscius. Longius. X. Dimicant. Pugnant, in alio loco, lucent. XI. Nausea. Vomitus. XII. Aenigmata. Propositio, quaestiones XIII. Praecoce. Nimis mature. Lustravimus. Circuivimus. XIV. Vasta. Profunda. Querelas. Accusationes, vel clamores. Forent. Essent. XVI. Proceres. Primates, vel excelsi. Concilium. Conventum. Parum. Parvum, vel modicum. Expassus Duo passus. Globus. Agmen, vel rotundus. Coacervassent. Congregassent. Desaevit. Ab iracundia lenivit, vel desinivit. (1309B)415 XVII. Cohibebo. Privabo. Querimonias. Planctus.
XVIII. Sceptro. Regia potestate. Cedit. Evenit. Pareat. Obediat. XXI. Contagione. Inquinamento. XX. Petra. Quam jussit Dominus Moysen percutere. Alioquin quod si non, vel aliter. XXI. Puteus. Super quo Dominus locutus est. In libro bellorum Domini. Bellorum Israel. Quin potius. Multo magis. XXII. Ariolus. Sortitor, vel divinus. Cuncteris. Inquireris. XXIII. Rhinocerotis. Bestia in nare cornu habens. Augurium. Sortientes. XXIV. Complosis. Mutuo percussis. In trieribus. In navibus exercitus. XXV. Pugionem. Gladium. Lupanar. Locus meretricum. XXVII. Replicavit. Retexuit, vel revolvit. XXVIII. Juge. Perpetue, semper perseverans. XXX. Pollicita. Promissa. Distulerit. Dissimulaverit.(1309C) XXXI. Norunt. Sciunt. Jugulate. Necate, punite. Cognorunt. Convenerunt. Periscelides. Armillae; alii ornamenta tibiarum. Cis. Mista ripa. XXXIII. Clavi in oculis. Compunctiones. XXXV. Impulerit. Coegerit, impegerit. XXXVI. Promulgatur. Perfertur, ostenditur. DEUTERONOMIUM. Helle addabarim Hebraice, Deuteronomium Graece, Secunda lex Latine.
CAP. I. Guaros. Scientes. Ennacherim et Enim. De genere gigantum erant. Fanum. Templum. Egregiam. Nobilem, praeclaram, summam.
IV. Portenta. Miracula. V. Sequester. Susceptor pignoris. Protelentur. Prolongentur, differentur. VII. Spurcitia. Immunditia. Anathema. Abominationem.(1310A) VIII. Dipsas. Genus serpentis, pede et semis longus, et duorum palmorum grossus, caudam [habens] curvam, et venenatam, cum qua pungit; et interpretatur sitis, quia homo, ab ea percussus, siti moritur. IX. Ingentes. Magnos. Concio. Conventus populi. XI Procul. Longe.
XII. Caprea. Silvatica. Capra. Domestica. XIV. Sicera. Omnis potus absque vino, qui inebriare potest. XVI. Lucum. Lucus in isto loco nomen est arboris, cujus folia non cadunt. XVIII. Lustret. Illuminet per ignem trahendo. XX. Cuneos. Multas turbas populorum. XXI. Reatus. Culpa. Cruore. Sanguine. Caesariem. Comam capitis. Ungues. Ungulas. Contumacem. Contemptorem. Protervum. Perversum. Coercitus. Prohibitus, contradictus. Plectendum. Decollandum. XXII. Nefas. Crimen. XXIII. Mamzer. Filius scorti. Gerens. Agens, portans. (1310B)416 XXIV. Nuper. Nunc.
XXVI. In cartallo. Panerio de virgis. Funebri. Mortali. XXVII. Laevigabis. Planabis. Impolitis. Non rotundis. XXVIII. Rubigine. Vento corrumpente. Pruriginem. Scalpitudinem. In suris. In poplitibus. Procacissimam. Ingratissimam. Illuvie secundarum. Immundi humores qui sequuntur post partum, XXIX. Classibus. Navigiis militum. Absumat ebria sitientem. Quae jam ebria fuit, in idolis sitientem in Dei cultura ducit in errorem. XXX. Cardines coeli. Oriens, Meridies, Occidens et Aquilo. In sobole. In genere. XXXII. Meracissimum. Purissimum. Opitulentur. Adjuvent. Recens. In praesenti. Novum. In futuro. XXXIII. Thesaurus arenarum. Terrena sapientia. SANCTI HIERONYMI PRAEFATIO IN JOSUE. (1310C)Tandem. Postremo, vel modo. Efferunt. Dicunt. Exaplois. Exemplaribus. Arcuato vulnere. Quia cauda scorpionis curva est, unde ferit. Editiones. Translationes. Postlimen. Post mortem patris et matris. Flagitat. Postulat, petit. Sirenarum. Meretricum per magicas artes; vel undarum crispantium.
LIBER JOSUE. CAP. II.Quippe. Certe, nimirum, sine dubio. Fateor. Confiteor. Funiculus iste. Quo se cinxit a renibus usque pectus. Coccineus. Rubeus. III. Mole. Magnitudine. V. Polenta. Farina subtilissima. VII. Per prona. Per praeceps, per inclinata. Conglobali. In unum collecti, vel collecti. Legulam. Lablelli. VIII. Vallatus. Circumdatus. Digesserat. Descripserat, ordinavit.(1311A) IX. Pittaciis. Emplastris. Decrevit. Constituit. X. In libro justorum. In annalibus Hebraeorum. Praesidia. Firmitates. Saltem. Videlicet. XI. Subnervabis. Subjugabis, vel deficere facies. Unam tantum Asur flamma combussit. Quia ipsam solam totam combussit. XII. Raphaim. Gigantum. XV. A lingua maris. A sonitu maris. Civitas litterarum. Quia in ea litterati fuerunt, vel litterae custodiebantur. XVIII. Marcetis. Languetis. Ignavia. 417 Imbecillitate. XIX. Carmelum maris. Proprium nomen loci. XXIII. Connubia. Conjugia. Sudes. Stipites. XXIV. Novellis ovibus. Unius anni, quae necdum generarunt. LIBER JUDICUM. CAP. I. Judas ascendit. Othoniel. De ipsa tribu. Arctavit. Oppressit undique. Ascensu scorpionis. Proprium (1311B)nomen loci.
II. Experiar. Certe sciam. III. Satrapas. Principes Philistinorum. Filii Gemini. Filii filiorum Joseph, quia duo erant. Ancipitem. Utraque parte acutam. Capulum. Manubrium gladii. Sicam. Gladium. Alvi. Ventris. Posticam. Porticum. Circiter. Quasi. IV. Clavum tabernaculi. Ferreum, quod portavit de tabernaculo. V. Barathrum. Profundum, vel hiatus terrae. Discrimini. Judicio. Magnanimorum. Rubenitarum. Sibilos regum. Blandimenta. VII. Hydrias. Fictiles. Confodere. Collidere. VIII. Bullas. Sigilla, vel ornamenta cinguli. Pondus et libra unum sunt; sed pondus ferri, libra auri. Monilibus. Fidelis, vel ornamentis. Torques. Circuli aurei in collo. IX. Rhamnum. Arbor spinosa modica. Compulit. Coegit, vel impingit. Palantes. Fugientes.(1311C) XI.Sodalibus. Coaevis, sociis. XII. Jugulabant. Necabant, vel perimebant. XIV. Problema. Propositio, quaestio, parabola. Pronubis. Paranymphis, vel qui nuptiis praesunt. XV. Faces. Faculas, vel flammas. Suram. Suriculam. XVII. Teraphim. Imaginem. XVIII. Opulentam. Divitiis plenam, vel abundantem. Haud procul. Non longe.(1312A) XIX.Belial. Nomen idoli. XX. Diverti Posui in locum. Bacchati. Furentes. XXI. Ducentes choros. In choro tenentes manum invicem. LIBER RUTH. CAP. I. Confecta. Debili. Pubertatis. Barbam emittentis. Vetulae. Anae. Obstinato. Perseveranti, intento, irrevocabili.
II. Sarcinulas. Sagmas. Congessit polentam. Congregavit farinam. De industria. De incuria. Rubore. Verecundia. In horreis. In spicariis. 418 III. Aream. Locum ubi annona excutitur. IV. Cedo juri. Locum do, perdono legi. Privilegio. Propria lege. Celebre. Praeclarum. Gerulae. Nutricis, vel comportatricis. SANCTI HIERONYMI PROLOGUS GALEATUS IN LIBROS REGUM. 1. Characteribus. Figuris. Samaritani etiam Pentateuchum Moysi totidem litteris scriptitant. Antiquis (1312B)Hebraeorum litteris scriptitant. Sed unde apud eos antiquae litterae inventae sunt? Quia postquam de Assyriis colones illuc directi fuere, et a leonibus, bestiisque comesti, postea mandaverunt regibus Persarum se illic habitare non posse; et misit illis sacerdotem, qui doceret eos legitima terrae; quique veniens Bethel, accepit exemplar legis a tribu Juda, et descripsit illis Pentateuchum, et legem exposuit. Et postquam Juda et Benjamin a Chaldaeis captivi fuerunt, et lex incensa, remansit in Samaria, id est, post colones illos exemplar legis antiquis litteris expressum, scriptum, dum nihil illis nocuerunt; subjecti enim illis erant.
2. Esdras. Alias reperit litteras, quia non noverat priores. Nomen Domini tetragrammaton, antiquis litteris expressum. Scriptum invenimus litteris, in quibusdam Graecis voluminibus (non tamen in canone) quae a LXX interpretibus interpretata fuerunt, dum lex a Chaldaeis incensa est, et post tantum intervallum (1312C)in regno Graecorum Septuaginta interpretati sunt. Sed in historiis propriis, quia nomen Domini per omnes gentes atque omnia regna terrarum diffamatum est, audierunt multa mirabilia, quae operatus est.
3. Incisionibus. In discerptionibus, ac divisionibus versuum. Duplices. Duplices apud Hebraeos quinque litterae, quia duplicem figuram habent, et duplex vocabulum, ut aleph, ain, sade, samech, sin. Aliter enim (1313A)per has principia. Ut apud nos saepius initia verborum per k litteram scribuntur, ut in kalendae, fines per c, ut fac.
4. Dibre hajamin. Verba dierum: dibre verba, hajamin dierum, nonjamin dextrae. Beresith. In principio; quia Hebraei voluminibus suis nomina ex principiis posuerunt. Exodus. Exitus. Hebraei Genesi aleph litteram inscribunt, quae interpretatur doctrina, ut In principio fecit Deus coelum et terram; Exodo beth, quae interpretatur domus pro instructione tabernaculi; Levitico gimel, quia plenissime de victimis disputat; Numero daleth, 419 tabularum, quia de compositione tabernaculi tabularum loquitur; Deuteronomio he, quae interpretatur ista lex, pro iteratione legis; Job, David, Daniel inter agiographa non pro dedignatione, sed pro dignitate et sanctitate. Agio. Sancta. Graphia. Scriptura. Quod prophetarum ordinem incipiunt a Jesu Nave, quia tota sancta Scriptura digna est prophetiae vocabulo, dum (1313B)futura significat. Josue vero in omnibus pene gestis suis futura Christi opera prophetavit.
5. Chronicon. Temporale. Quinque incisionibus. Quinque incisiones pro satisfactione eorum dixit, qui hoc affirmare solebant. Prostratis vultibus. Inclinatis capitibus. Coronas suas. Opem, opera sua offerentes, quia opera reverentiae et subjectionis unius Dei docent cultum, per quae ad coronas pervenitur.
6. Stantibus coram quatuor animalibus. Dum tota prophetiae Scriptura in Evangelio impleta est. Galeatum. Munitum, vel ornatum. Apocrypha. Occulta, vel dubia. Seponendum. Separandum: dictum quasi, seorsum pono. Phrasin. Locutionem, vel interpretationem.
7. Paraphrasten. Conjectorem, vel interpretatorem. Pelles, cilicia. Fortitudinem et labores in Ecclesia, quae tentationibus et persecutionibus bene resistunt. Canticum canticorum. Pro excellentia carminis. Sapientia Salomonis. Apud Hebraeos non invenitur, (1313C)quod antea nesciebam; in Septuaginta, et in aliis Codicibus.
LIBER I REGUM. CAP. I. Ramatha. Civitas ipsa, quae in veteri translatione Arimathia dicitur, et fuit Helcanae et Samuelis in regione Tamnitica juxta Diospolim, unde fuit Joseph, qui in Evangelio de Arimathia scribitur. Sophim. Mons in tribu Ephraim. Statutis diebus. Phase, Pentecosten, Scenopegia. In Silo. Silo est in tribu Ephraim, in quo loco arca testamenti fuit usque ad tempus Samuelis. Est autem undecimo milliario Neapoleos in regione Acrabitena. Partem unam. Quando offerebant. Aemula. Adversa. Angebat. Cruciabat. Redeunte tempore. Anni circulo. Temulentam. Vinolentam, ebriam. Digere. Ebrietatem depone. Mades. Humida es. Filiabus Belial. 420 Filiabus (1314A)sine jugo legis Domini. Belial Hebraice Bel dicitur, et fuit idolum Ninivitarum, quia Bel pater Nini. Vultus ejus non est in diverso mutatus. In alia translatione: Et facies ejus non cecidit amplius; hoc est, ut nullam haberet tristitiam, vel differentiam. Non vadam, donec ablactetur infans. Contra morem dixit; ideo commemorat Scriptura. Hebraei asserunt tempus ablactationis sex annos, alii XII. Ut impleat Dominus verbum suum. Quod promisit per os Heli sacerdotis dicendo: Det tibi Deus petitionem. Obsecro, mi Domine. Subauditur: Ut benigne suscipias. Commodavi eum Domino. Quandiu fuerit, accommodatur Domino; quandiu vivet.
II. Cornu meum. Altitudo mea, et fortitudo. Vetera. Opprobria, et convicia. Saturati prius pro panibus se locaverunt. XX . . . . et colligunt ad alios postulando panem, et quodlibet, necessaria quaeque, si antea quasi nullius rei indigere videbantur: hoc de Phenenna dicitur. Deducit ad inferos. In pericula, quasi (1314B)ad mortem. Cardines. Fundamenta. Filii Belial, filii diaboli. Fuscinulam. Tridentem. Lebetem. Cacabum. Non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. Carnes crudas in altari semper offerre mos erat; et primum incendebatur adeps, et tunc hi qui portabant coquebant carnes, tam sacerdotibus quam sibi. Retrahebant homines a sacrificio Domini. Quia noluerunt venire homines ad sacrificandum Domino; quia illi per mala exempla sua plebem a sacrificio separarunt; vel quia homines in sacrificio blasphemare compellerent. Quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant. Viduae erant, quae ibi vacabant orationibus, et tamen non habuerunt licentiam introeundi in templum, sicut alia plebs. Si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Difficultatem in hoc ostendit, ut oretur pro eo, non ut ipse sacerdotali more oret pro caeteris. Virilem aetatem. Ad bellum aptam. Coram christo. Coram rege. Tortam panis. Pro qualicunque petitione intelligendum est, ut per hoc emeret sacerdotium. Ut comedam (1314C)buccellam. In loco tabernaculi, sicut et caeteri sacerdotes. III. Sermo Domini. De prophetia dicit. Pretiosus. Rarus. Non erat visio. Prophetalis. Porro Samuel nondum sciebat Dominum. Non habuit consuetudinem audire verbum Domini. Secando. Bis. Tinnient ambae aures ejus. Prae terrore sonent, quasi aliquid audiatur. Et non cecidit. In vanum, quod irrevocabile impletur. Verbis ejus. Samuelis. Et evenit sermo. Innotuit. IV. Aphec. Civitas Israelis. Heri et nudius tertius . . . . Incurvavit se, et peperit. Natura feminarum est cum subito terrore cito parere. V. Et percutiebat viros. Percussi sunt passione, quam Graeci syringion dicunt. Extales et anus unum sunt, quos fecerunt in similitudine intestinorum. 421 Satrapae. Philistaea lingua principes dicuntur.(1315A) VI. Levitae autem deposuerunt arcam Domini. Fuerunt enim tunc ibi aliqui Levitae. Ab urbe murata usque ad villam. Unde ab omnibus congregant pecuniam: de quibus vasa faciebant, ut proficeret omnibus, dum una plaga omnibus erat. Adabelmagnum. Proprium nomen lapidis. Percussit autem. Dominus, quia illicitum erat videre arcam, nisi solis sacerdotibus. De populo septuaginta viros. Civitatis Bethsamitis. Et quinquaginta millia plebis. Vulgaris extra civitatem. Cariathiarim. Cariatham, et Gabaa civitates prope inter se, et ibi fuerunt levitae. VII. Abinadab. Sacerdos fuit in diebus illis. Gabaa. Civitas Samuelis. Annus vicesimus. Ab eo tempore enumerat quod ducta est arca in domum Abinadab, usque dum eam David ad se transtulit, et requievit omnis Israel in religione divina, non colentes idola; et omnia mala cessaverunt ab eis. Hauserunt aquam, et effuderunt coram Domino. Hoc ad testimonium fecerunt, ut ultra non revocaretur mens eorum a Domino, (1315B)sicut diffusa aqua non potest colligi, aut revocari, Subter Bethchar. Juxta Masphat et Sen, duo loca et civitates. Nec apposuerunt ultra. Pro longo tempore dicitur. VIII. Focarias. Quae cibum ei parent, vel tinctorias. Reditus vinearum. Quod de vinea et melle potest colligi. In auribus Domini. Orans ante, coram Domino. IX. Filii viri Jemini. Jemini vero familia erat quae ad tribum Benjamin pertinebat, de qua et Saul ortus est: Melior illo. Dignior. Terra Salisa. Proprium nomen loci, non quae salsa sit. In sitarciis. In saccis, vel in pera. Clivum. Vallem. In excelso. Quia solebant semper altaria ponere in loco excelso, non tamen sub aedificio. X. Lenticulam olei. Modicum vas aeneum quadrangulum in latere apertum. Juxta sepulcrum Rachelis in finibus Benjamin. Quia in tribu Juda prope sunt fines Benjamin. Ad quercum Thabor. De nomine hominis (1315C)alicujus, ut quercus Mambre. Collem Domini. Proprium nomen loci propter aliquod adjutorium Domini, vel quia ibi excelsum fuit, et altare, et habitant prophetae. Gregem prophetarum. Non quia semper de futuris prophetarent, sed quia semper parati erant ad praedicendum et laudandum. Et ante eos psalterium. Quia eum tenebant in manibus. Descendes ante me in Galgala. Subauditur, ac si diceret: Semper cum necessarium tibi sit, aut pericula aliqua imminent, descende illuc, ut habeas certum locum ad exspectandum me. Immutavit ei Dominus cor aliud. Confirmavit eum in regnum. Exspectabis septem diebus. Noli taediosus esse in exspectando; ideo in Galgala, quia ibi populus cum Jesu pascha celebravit, et 422 ibi circumcisus est; ideo locus honorabitur. In proverbium: Num et Saul inter prophetas? Ideo quia ante non est visus inter eos, nec de genere prophetali fuit. Et convocavit Samuel populum ad (1316A)Dominum. Quia in praesentia Domini disputavit cum populo. XI. Jabes Galaad. Jabes civitate. Galaad populi. Sequens boves. Casu evenit ut boves praecederent eum. Insiluit spiritus Domini in Saul. Saul non prophetavit de futuro, sed laudavit Dominum. XII. Et Jephte, et Samuel. De ipso dixit XIII. Filius unius anni Saul. Viginti unum annum habuit, quia in lege praeceptum fuit ut viginti annis et supra eligerentur ad bellum, et ideo unius anni dicitur, quia unum annum super viginti habuit. Aliter filius unius anni subauditur filius Cis unum annum regnans nihil magnum egit, sed humilis permansit. In alia translatione filius unius anni, qui in eo anno nati sunt, ut ad ministerium suum nutrirentur. Duobus annis regnavit. Tunc, cum ejus filius eligeretur. Stationem. Exercitum. Clamavit post Saul. Secutus est eum, vel exhortavit se ad pugnam. Hebraei autem transierunt Jordanem. Ad orientalem plagam (1316B)fugerunt. Pergebant contra viam Ephrata. Ad viam quae ducit ad terram Saul, in tribu Benjamin, ubi Ephrata est. Ad iter termini imminentis valli Seboim. Terminus enim qui divisit Philisthaeos et Judaeos imminebat valli Seboim. Faber ferrarius non inveniebatur. Quia Philisthaei non permittebant. Descendebat Israel ad Philisthiim. Quandocunque necessarium fuit ut exacuerent ferramenta sua ad aliqua opera. Ligonem. Quo foditur terra. Ensis. Arma. Usque ad stimulum. A majoribus usque ad minora. Corrigentem. Boves, et quaelibet jumenta. XIV. In extrema parte Gabaa. In extrema Gabaa. In Magron. Proprium nomen loci. In media parte jugeri. Tale spatium fuit terrae, quale sufficiebat cadaveribus viginti virorum. Applica arcam Dei. Porta huc. Contrahe manum. Exspecta adhuc, donec sciamus unde tumultus oriatur, dum ante dixit: Applica arcam. Clamavit Saul, et populus, cohortantes se ad pugnam. Fluens mel. In herbis, et in foliis arborum, ut saepe contingit, dum terra fit; aut favus mellis in (1316C)multis locis apparuit collectus ab apibus. In alia translatione habet: Ecce examen apum erat. Et illuminati sunt oculi ejus . . . Volvite ad me jam nunc saxum grande. Ut aedificaret altare in oblationem pro peccato, sive ut, juxta ritum, fuissent 423 testes, quia populum carne vesci cum sanguine prohiberent. Adducat ad me unusquisque bovem, etc. Facite in praesentia mea, nec peccetis. Absque retractatione morietur. Sine mora morietur. Da sanctitatem. Da nos scire, ut in vindicta tua moriamur. Si ceciderit capillus. Non cecidit capillus. Reges Soba. In Syria; Soba enim civitas in Syria. XV. Quasi agnos. Propter obedientiam. Recensuit, quomodo restitit Amalec Israeli. Exeuntibus de Aegypto. Dixitque Saul Cinaeo. Quia de genere uxoris Moysis fuerunt Cinaei. Poenitet me, quod constituerim Saul regem. Poenitentia Domini dicitur rerum ab eo constitutarum mutatio, quod pro rerum vicissitudine, (1317A)vel pro recti dispositione succedit. In Carmelo. Carmelus Graece et Latine dicitur, Hebraice Carme. Duo montes sunt qui hoc nomine appellantur, unus, in quo fuit Nabal, maritus Abigailis, ad plagam australem; alter juxta Ptolemaidem mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluvias impetravit. Fornice triumphalem. Cameram, vel arcum volutum. Siccine. Sic etiam. Et non vidit Samuel ultra Saul. Quia Samuel non venit ad Saul, nec visitavit eum antea. XVI. Sanctificavit Isai, et filios ejus. Quia Samuel praecepit ut lavarent se aqua, et abstinerent ab uxoribus. Exagitabat Saul spiritus nequam a Domino. In terram. Spiritus Dei malus. Quomodo Dei, si malus erat? quia cuncta Domino auctore prolata divinae sunt subdita ditioni. Ergo ipse diabolus, non qualis nunc est, sed bonus a Domino creatus, et a Domino semper pro omnipotente potestate subjectus, Domini erat. Scientem psallere cithara. Quia naturale est (1317B)mentem ipsam per hanc artem mitigari posse in admiratione. XVII. Socoth et Azecha. Duo loca. In finibus Domini. Nomen civitatis. Spurius. Immundus. Cassis. Quae est galea. Lorica squamata. Catenata. In cruribus. In tibiis ocreas. Phalangas. Agmina, exercitus. Aiebat. Dicebat. Ephi polentae. Hanc mensuram trium modiorum farinae delicatissimae. Quispiam. Aliquis. Nunquid non verbum est? Nunquid non jussit me pater meus venire? Limpidissimas. Sincerissimas. De torrente. Torrentes dicimus rivos qui aquis hiemalibus colliguntur, et veris 424 tempore torrescunt. Fundam. Fundibulam. Ecclesia. Advocatio populi. De qua stirpe descendit. Pro invidia, quasi nesciens interrogavit, sive ut vestigaret cogitatum caeterorum de eo. Si novi. Non novi. XVIII. Usque ad gladium, et arcum, et balleum. Illa similiter dedit. In sistris. Hi genus musicae artis. Percussit Saul mille, et David decem millia. In his numeris sola perfectio fuit requirenda, quod David majorem (1317C)exerceret victoriam. Et prophetabat in medio domus suae. Insaniens loquebatur. Secundo. Prospere. In duabus rebus gener meus. Quia majorem promisit, et minorem dedit, sive quia Goliam occidisset, et Philisthinorum tulisset praeputia. XIX. Nisus casso vulnere. Declinato vulnere. Satellites. Apparitores, lictores. Pellem pilosam caprarum. Nigram, quia capilli nigri fuerunt Davidi et pulcherrimi in habitu corporis. In Nabaiot in Ramatha. In excelso loco illius civitatis. Exspoliavit se vesstimentis suis. Hoc ideo fecit, quia in exstasi mentis fuit. Nudus. Non quia omnino nudus esset. XX. Quod erat in Rama. In excelso loco sita. Et juravit rursum David. Jonatha juravit, ut non celaret sibi ea quae audiret a Saule. Perendie. Tertia. In quo licuit operari. Et requirere Dominum: hoc scriptor inseruit. Vindictam. Sessio tua. Tu qui reddere debuisti, requireris. Zehel. Proprium nomen lapidis. (1318A)Intra te. In ista parte. Et surrexit Jonatha. Idcirco surrexit, ne Abner juxta latus aliud regis in sede David sederet, sed ut appareret vacua sessio David. Obnixe. Intente, subjecte. Filius mulieris. Subauditur: Non es filius meus, sed adulterae matris, dum diligis inimicum tuum. XXI. Post ephod. Juxta ephod. Epilenticos. Caducos. XXII. In angustiis constituit. Qui exsules fuerunt de aliis gentibus. Pressi aere alieno. Tributo, quod alienis debebant. In praesidio, in loco munito, quem habuit ibi. Venit in saltum Haret, in nemore quod est in Rama. Nemus fuit in excelso loco urbis. Num hodie coepi pro eo consulere Deum? Quia inimicum tuum eum scio. XXIII. Et ait David: Domine Deus Israel. Ut sibi postea responderet per 425 sacerdotem: In monte opaco, in colle Hachilla. Fuit ibi collis et locus excelsi in civitate, quae est civitas ad dexteram deserti, (1318B)ad meridiem tribus Juda. Ziph et Maon. Loca deserta fuerunt. XXIV. Engaddi. Locus deserti est prope ripam maris Mortui. XXV. Mortuus est Samuel. Hoc addidit David. Sata polentae. Sata, genus [mensurae]; polenta, farina. Uvae passae . . . Caricarum. Fructum ficuum. In fasciculo viventium. In congregatione viventium. XXVI. Odoretur sacrificium. Sit gratum, quasi sacrificium. XXVII. Hi pagi habitabantur in terra antiquitus. Esdras hoc dixit, ac si diceret, non nunc, sed aliquando in diebus. Euntibus Sur usque ad terram Aegypti. Pergentes per pagos illos iter agebant. Jeramel et Ceni. In tribu Juda; ideo sine mendacio dixit contra Meridiem eorum, ita ut non putaret rex quod genti suae propriae noceret. XXVIII. Samuel autem mortuus. Hic recapitulatio est. Magos et ariolos . . . Habentem pythonem. Divinationem: (1318C)python dicebatur ille serpens quem Juno immisit ad persequendam Latonam, quando praegnans fuit, et in Delo insula Apollinem et Dianam genuit, et postea Latona praecepit Apollini ut [se] vindicaret in pythone, qui persequebatur, et ita evenit ut ipse interfecerit pythonem in jugis Perine; et excoriavit eum, et aedificavit templum in Delo insula, ubi ipse nutritus est; unde et Apollo Delius dictus, et corium serpentis posuit in templo, quae dicebatur cortina. Unde et cortinae tabernaculorum dictae sunt, et ibi semper responsa tam ipse quam sacerdotes sui audire [ Forte, edere] consuerunt; et divinabant in corio pythonis. Unde et pythones dicti sunt qui divinant. XXIX. Et est apud me multis diebus, vel annis. Pro multo tempore hoc dixit. In millibus suis. In exercitibus suis. In decem millibus suis. Quasi majorem exercitum haberet.(1319A) XXX.Careth, Caleb. Urbes in finibus Judaeorum. LIBER II REGUM. CAP. I. Stansque super illum, occidi eum. Hoc mentitus est, sed ob adulationem regi indicavit. In libro justorum. Quia multos habuerunt libros, quos Esdras non restauravit. In compitis. Vicis. A sanguine interfectum. Propter sanguinem.
II. Et venerunt usque ad collem aquaeductus. Quia (1320A)aquaeductus in ipso colle fuit. Ex adverso vallis. E regione vallis. Itineris deserti in Gabaon. Quia iter per desertum ducit ad civitatem. Et venerunt usque ad castra. Castra dicit locum ubi Jacob vidit angelum. III. Canis caput. Dum me omnes odio habebant causa tui. Sira. Nomen cisternae est. Tenens fusum. Sic molles et mulier. ( Desiderantur reliqua. )