Jump to content

Glossae super "De hebdomadibus" Boethii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Glossae super "De hebdomadibus" Boethii
Commentarium in Boethium
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus

<PROLOGUS>

POSTULAS UT EX HEBDOMADIBUS NOSTRIS EIUS QUAESTIONIS OBSCURITATEM QUAE CONTINET MODUM QUO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT BONAE SINT, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA, DIGERAM ET PAULO EVIDENTIUS MONSTREM; IDQUE EO DICIS ESSE FACIENDUM, QUOD NON SIT OMNIBUS NOTUM ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM.

HEBDOMADIBUS: id est conceptionibus. Conceptiones animi Graeci duobus nominibus appellant, id est *entimema* et ebdomadas. Entimema autem dicitur quasi in anima, *TIME* enim graece dicitur, latine anima; unde et liber Platonis quo de anima disputat Timeus uocatur. *esaomache* uero dicuntur a uerbo graeco quod est *esao*, id est concipio. Declinatur autem haec ebdomas, ebdomadis et pluraliter hae ebdomades, ebdomadum. Scribitur uero per b; caeterum epdomada, quod significat septimanam, primae declinationis est et scribitur per p, sicut et nomen graecum a quo deriuata est, hoc est *hepta*, id est septem.

IN EO QUOD SINT: quia a bono esse qui deus est processerunt.

DIGERAM: exponam.

EVIDENTIUS: apertius.

TUUS VERO TESTIS IPSE SUM QUAM HAEC VIVACITER FUERIS ANTE COMPLEXUS.

VIVACITER: perspicaciter.

ANTE COMPLEXUS: ante uidelicet quam a me scriberentur. Nam misit idem Iohannes epistulam Boethio quae usque hodie habetur, in qua de hac quaestione disserens rogauit ut ab eo plenius discuteretur.

HEBDOMADAS VERO EGO MIHI IPSE COMMENTOR POTIUSQUE AD MEMORIAM MEAM SPECULATA CONSERVO QUAM CUIQUAM PARTICIPO QUORUM LASCIVIA AC PETULANTIA NIHIL A IOCO RISUQUE PATITUR ESSE <CONIUNCTUM>.

MIHI: Tanta profunditate illas adinuenio, ut uix alteri pateant praeter me et similes sapientes, uidelicet ne facile a pluribus intelligerentur et fortassis despectui haberentur.

IPSE: solus.

COMMENTOR: excogito.

MEAM: quia de nullo praesumo, in omnibus inuenio quod reprehendam.

SPECULATA: adinuenta.

CUIQUAM: scilicet eorum.

LASCIVIA: leuitas. Quia uidelicet quos delectant aniles fabulae et res ludicrae, illi non possunt bene intendere rebus seriis et sententiis philosophicis.

PETULANTIA: inconstantia.

A IOCO: id est praeter iocum et praeter risum.

CONIUNCTUM: scilicet in his.

PROHINC TU NE SIS OBSCURITATIBUS BREVITATIS ADVERSUS, QUAE CUM SINT ARCANI FIDA CUSTODIA TUM ID HABENT COMMODI, QUOD CUM HIS SOLIS QUI DIGNI SUNT CONLOQUUNTUR.

OBSCURITATIBUS: Unum pendet ex altero: ideo obscurum quia breue et ideo breue quia obscurum.

QUAE: scilicet obscuritates.

ARCANI: arcanae rei.

CUSTODIA: Illud enim, quia obscurum est, quasi in scrinio tenetur nec ab omnibus intelligitur.

HIS SOLIS: studiosis et uigilantibus.

UT IGITUR IN MATHEMATICA FIERI SOLET CAETERISQUE ETIAM DISCIPLINIS, PRAEPOSUI TERMINOS REGULASQUE QUIBUS CUNCTA QUAE SEQUUNTUR EFFICIAM.

IN MATHEMATICA: arithmetica, musica, geometrica, astronomia.

PRAEPOSUI: Quasi capitulatim describit suas conceptiones, de quibus inferius disputabit.

TERMINOS: id est aeras numeri.

REGULASQUE: rectitudines linearum.

<TERMINI>

COMMUNIS ANIMI CONCEPTIO EST ENUNTIATIO QUAM QUISQUE PROBAT AUDITAM. HARUM DUPLEX MODUS EST.

COMMUNIS: definitio conceptionis et stulti et sapientis.

ENUNTIATIO: pronuntiatio.

PROBAT: approbat, affirmat.

HARUM: conceptionum.

NAM UNA ITA COMMUNIS EST UT OMNIUM SIT HOMINUM, VELUTI SI HANC PROPONAS "SI DUOBUS AEQUALIBUS AEQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUANTUR AEQUALIA ESSE" NULLUS ID INTELLEGENS NEGET.

SI DUOBUS: Verbi gratia: quaternarius aequalis est quaternario. Si ergo ex utroque quaternario duos demas, remanent ex utroque aequaliter duo; similiter ex denario pari si auferas senarium, qui est par numerus, remanet iterum quaternarius et ipse par.

ALIA VERO EST DOCTORUM TANTUM, QUAE TAMEN EX TALIBUS COMMUNIBUS ANIMI CONCEPTIONIBUS VENIT, UT EST "QUAE INCORPORALIA SUNT, IN LOCO NON ESSE" ET CAETERA; QUAE NON UULGUS SED DOCTI COMPROBANT.

QUAE TAMEN: Ex illa generali conceptione quae communis dicitur uenit haec quae specialis dici potest, quia doctorum est tantum. Utraque tamen conceptio dicitur.

EX TALIBUS: Licet docti tantummodo probent, tamen ueniunt ex conceptionibus communis animi.

IN LOCO NON ESSE: Localiter, ut sunt animae et angeli, qui sunt in loco, illo caliter tamen, quia non habent loci partes. Nam angelus Gabriel, quando beatam Mariam alloquebatur, uidebatur tam en esse in loco, sed erat in eo illo caliter. Ita et cuncta incorporea.

<REGULA>

DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST; IPSUM ENIM ESSE NONDUM EST, AT VERO QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA EST ATQUE CONSISTIT.

DIVERSUM EST ESSE: uidelicet Dei, quod uerum est et est id quod est nec constat ex partibus, et id quod est, id est illud esse hominis uel alicuius rei, quod constat diuersis partibus nec est id quod est. Ipsum uero esse nondum est, donec incipiat apparere, quia esse hominis non est antequam in genera et species prodeat. Dum uero latet eius esse, quod est in prouidentia dei, quodam modo secundum se nondum est, sed secundum illam prouidentiam diuinam, in qua omnia quae futura sunt esse coeperunt et quodam modo sunt quamuis adhuc non appareant. Unde scriptum est (Eccli. 18:1), "Qui uiuit in aeternum creauit omnia simul". Hoc est: deus antequam fierent simul prospexit, prospiciendo praedestinauit, ut sicut sunt, ita fierent. Per creationem tamen et operationem distincte fecit ea quae prouidendo simul operatus est ante. Unde et alibi scriptum est (Gen. 1:1), "In principio creauit deus caelum et terram"; ubi cunctae creaturae comprehensae sunt. Nomine enim caeli caelestia cuncta et nomine terrae terrena omnia scriptura significauit, quae quamuis ita generaliter praemisisset, specialiter tamen narrando cuncta prosequitur. 'In principio' autem hoc est in filio, uel ante mundi constitutionem.

ESSE: id est essentia.

QUOD EST: id est quod iam apparet. Non est illud esse, quod uere est, sed adhuc in mente dei latet et nondum est creatum, sed illud quod iam per creationem in genera ac species prodiit.

NONDUM EST: id est nondum apparet in genera ac species, scilicet donec accipiet formam essendi. Omnes enim res quaecumque sunt, ante essentiam, id est antequam in formam essendi ueniant, deus sunt et sapientia sunt in pro uidentia et dispositione eius, quia in deo nihil aliud potest esse nisi deus.

CONSISTIT: scilicet per creationem.

QUOD EST PARTICIPARE ALIQUO POTEST, SED IPSUM ESSE NULLO MODO ALIQUO PARTICIPAT. FIT ENIM PARTICIPATIO CUM ALIQUID IAM EST; EST AUTEM ALIQUID, CUM ESSE SUSCEPERIT.

QUOD EST: id est quod habet formam essendi et quod apparet iam in tempore.

PARTICIPARE ALIQUO POTEST: quia uidelicet non solum habet esse a substantia, sed etiam ab accidenti. Homo enim est et habet quantitatem, ut magnus, et qualitatem, ut albus: sic et reliqua accidentia.

ALIQUO: accidenti.

SED IPSUM ESSE: scilicet Dei.

NULLO MODO ALIQUO PARTICIPAT: quia fons et origo est omnium rerum ut sint, qui accidens non recipit.

PARTICIPATIO: scilicet accidentium.

IAM EST: in forma essendi, id est: quod iam apparet in genere ac specie.

CUM ESSE SUSCEPERIT: scilicet ab illo uero esse per creationem.

ID QUOD EST HABERE ALIQUID PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST POTEST; IPSUM VERO ESSE NIHIL ALIUD PRAETER SE HABET ADMIXTUM.

HABERE ALIQUID: id est partem, quia non est simplex, id est accidens, albedinem uel nigredinem et caetera.

NIHIL ALIUD: quia simplex est.

DIVERSUM EST TANTUM ESSE ALIQUID ET ESSE ALIQUID IN EO QUOD EST; ILLIC ENIM ACCIDENS HIC SUBSTANTIA SIGNIFICATUR.

ALIQUID: id est substantia.

ESSE: id est accidens.

EO QUOD: in substantia.

ILLIC: id est in eo quod est aliquid: praepostere exponit.

SUBSTANTIA: cum dico aliquid esse.

OMNE QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT; ALIO VERO PARTICIPAT UT ALIQUID SIT. AC PER HOC ID QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT; EST VERO UT PARTICIPET ALIO QUOLIBET.

PARTICIPAT: Omne quicquid esse dicitur participat illi uerae essentiae ut sit.

ESSE: Subaudis: participat.

ALIO: id est accidenti.

ALIQUID: longus aut albus.

QUOD EST: id est substantia.

UT SIT: scilicet uerum.

EST: Quia non potest esse nisi habeat accidens, ideo recipit formam ut possit accidentia recipere.

OMNE SIMPLEX ESSE SUUM ET ID QUOD EST UNUM HABET; OMNI COMPOSITO ALIUD EST ESSE, ALIUD IPSUM EST.

OMNE SIMPLEX: sicut esse dei quod uere summe est. Non enim habet aliud exemplar ad cuius similitudinem sit, sicut nostrum esse, quod est compositum et ad illud exemplar quod fuit in mente dei creatum.

COMPOSITO: Omni rei quae ex partibus constat aliud est ipsa res et aliud sunt partes eius ex quibus constat. Verbi gratia: homo aliud est et aliud eius esse, id est anima et corpus. Neque enim est homo solum corpus uel solum anima, sed corpus et anima simul unus homo. Igitur aliud est esse hominis, aliud ipse homo est.

OMNIS DIVERSITAS DISCORS, SIMILITUDO VERO APPETENDA EST; ET QUOD APPETIT ALIUD, TALE IPSUM ESSE NATURALITER OSTENDITUR QUALE EST ILLUD HOC IPSUM QUOD APPETIT.

SIMILITUDO: Ergo omnis creatura bona quia ad simile, hoc est ad bonum, tendit.

SUFFICIUNT IGITUR QUAE PRAEMISIMUS; A PRUDENTE VERO RATIONIS INTERPRETE SUIS UNUMQUODQUE APTABITUR ARGUMENTIS.

SUFFICIUNT: ad ea quae necessaria sunt in sequentibus.

INTERPRETE: id est expositore.

UNUMQUODQUE: scilicet praemissorum capitulorum.

<QUAESTIO>

QUAESTIO VERO HUIUSMODI EST. EA QUAE SUNT BONA SUNT. TENET ENIM COMMUNIS SENTENTIA DOCTORUM OMNE QUOD EST AD BONUM TENDERE, OMNE AUTEM TENDIT AD SIMILE; QUAE IGITUR AD BONUM TENDUNT BONA IPSA SUNT. SED QUEMADMODUM BONA SINT, INQUIRENDUM EST -- UTRUMNE PARTICIPATIONE AN SUBSTANTIA?

EA: Satis prouide et cum magna cautela legenda sunt ea quae hic sequuntur, quia falsa argumenta ueris permixta sunt, quae abinuicem prudenti iudicio segreganda sunt. Ex hac autem nouissima conceptione sumit exordium argumentationis.

BONA: Verum est.

PARTICIPATIONE: id est per accidens.

SI PARTICIPATIONE, PER SE IPSA NULLO MODO BONA SUNT; NAM QUOD PARTICIPATIONE ALBUM EST, PER SE IN EO QUOD IPSUM EST ALBUM NON EST, ET DE CAETERIS QUALITATIBUS EODEM MODO. SI IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA, IPSA PER SE NULLO MODO BONA SUNT; NON IGITUR AD BONUM TENDUNT. SED CONCESSUM EST. NON IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA SED SUBSTANTIA.

PARTICIPATIONE: ut uidelicet albedinis.

CONCESSUM: tendere ad bonum.

PARTICIPATIONE: boni.

SUBSTANTIA: Hoc falsum est. Substantiae quidem bonae sunt in eo quod sunt, sed non sunt substantialia neque substantialiter bona.

QUORUM VERO SUBSTANTIA BONA EST, ID QUOD SUNT BONA SUNT; ID QUOD SUNT AUTEM HABENT EX EO QUOD EST ESSE.

SUBSTANTIA: sicut omnium creaturarum.

ID QUOD SUNT: id est quod bona sunt. Omnia quae sunt ex esse Dei descenderunt. Ergo, quia ab eo defluxerunt ut essent, bona sunt in eo quod sunt.

ESSE: scilicet Dei.

ESSE IGITUR IPSORUM BONUM EST; OMNIUM IGITUR RERUM IPSUM ESSE BONUM EST.

BONUM: Verum est, quia a uero et bono esse uenit.

ESSE: non tamen substantialiter: et ista dicendo concludit uera.

SED SI ESSE BONUM EST, EA QUAE SUNT IN EO QUOD SUNT BONA SUNT IDEMQUE ILLIS EST ESSE QUOD BONI ESSE.

ESSE: sicuti est.

IN EO QUOD SUNT: Verum est.

EST ESSE: Hoc falsum est.

SUBSTANTIALIA IGITUR BONA SUNT, QUONIAM NON PARTICIPANT BONITATEM.

SUBSTANTIALIA: quod et hoc falsum est.

QUOD SI IPSUM ESSE IN EIS BONUM EST, NON EST DUBIUM QUIN SUBSTANTIALIA CUM SINT BONA, PRIMO SINT BONO SIMILIA AC PER HOC HOC IPSUM BONUM ERUNT; NIHIL ENIM ILLI PRAETER SE IPSUM SIMILE EST. EX QUO FIT UT OMNIA QUAE SUNT DEUS SINT, QUOD DICTU NEFAS EST.

IN EIS: creaturis.

SUBSTANTIALIA: quod tamen non sunt.

SINT BONA: Falsum est.

IPSUM BONUM: quod nequit fieri.

ILLI: scilicet primo bono.

NON SUNT IGITUR SUBSTANTIALIA BONA AC PER HOC NON IN HIS EST ESSE BONUM; NON SUNT IGITUR IN EO QUOD SUNT BONA. SED NEC PARTICIPANT BONITATEM; NULLO ENIM MODO AD BONUM TENDERENT.

SUBSTANTIALIA: Verum est.

EST BONUM: Falsum est.

IN EO QUOD SUNT: Falsum est.

AD BONUM TENDERENT: nisi participarent bonitatem.

NULLO MODO IGITUR SUNT BONA.

NULLO MODO IGITUR SUNT BONA: Falsi sumptus falsam fecerunt conclusionem.

<SOLUTIO>

HUIC QUAESTIONI TALIS POTERIT ADHIBERI SOLUTIO. MULTA SUNT QUAE CUM SEPARARI ACTU NON POSSUNT, ANIMO TAMEN ET COGITATIONE SEPARANTUR; UT CUM TRIANGULUM VEL CAETERA A SUBIECTA MATERIA NULLUS ACTU SEPARAT, MENTE TAMEN SEGREGANS IPSUM TRIANGULUM PROPRIETATEMQUE EIUS PRAETER MATERIAM SPECULATUR.

ACTU: opere. In corporibus figurae non possunt a materia separari.

TRIANGULUM: trigona figura.

IPSUM: id est cum corporalem rem consideramus mente.

PRAETER: sine.

AMOUEAMUS IGITUR PRIMI BONI PRAESENTIAM PAULISPER EX ANIMO, QUOD ESSE QUIDEM CONSTAT IDQUE EX OMNIUM DOCTORUM INDOCTORUMQUE SENTENTIA BARBARARUMQUE GENTIUM RELIGIONIBUS COGNOSCI POTEST.

AMOUEAMUS: Hoc ad illud respicit, quod praemisit, scilicet multa posse separari mente, non etiam corpore.

PRIMI: id est summi.

EX ANIMO: id est: fingamus apud animum nostrum, quasi illud summum bonum non sit. Est autem et summe est.

QUOD: scilicet primum bonum.

IN QUEM: uidelicet quod primum bonum sit, id est deus.

BARBARARUM: quia barbarae nationes deum colunt et quamquam diuersis ritibus, ipse tamen cultus ostendit deum esse, cui honor et reuerentia est exhibenda tametsi peruerso ordine fiat.

RELIGIONIBUS: Religio dicitur eo quod mentes religet et obnoxios faciat suis institutis. Idem est et sup erstitio. Sed hoc nomen, id est superstitio, duplicem recipit ethimologiam, alteram quidem secundum illos, qui dicunt nullum religionis cultum in eo intelligi, ita: superstitio dicitur a superstitibus, id est ab aniculis diu uiuentibus, quia diu uiuendo delirant et quaeque superflua faciunt. Altera uero est secundum religionis significationem, ita: superstitio est superstantium, id est caelestium, cultus.

HOC IGITUR PAULISPER AMOTO PONAMUS OMNIA ESSE QUAE SUNT BONA ATQUE EA CONSIDEREMUS QUEMADMODUM BONA ESSE POSSENT, SI A PRIMO BONO MINIME DEFLUXISSENT.

HOC: scilicet primo bono.

EA: scilicet quae ponimus.

BONO: per accidens.

HINC INTUEOR ALIUD IN EIS ESSE QUOD BONA SUNT, ALIUD QUOD SUNT.

HINC: ex hac tali disputatione.

QUOD BONA: secundum accidens.

QUOD SUNT: secundum substantiam.

PONATUR ENIM UNA EADEMQUE SUBSTANTIA BONA ESSE ALBA, GRAVIS, ROTUNDA.

GRAVIS: Albedo, grauitas et rotunditas qualitates sunt, quarum participatione fit album, graue et rotundum. Si ergo primum bonum non esset, a quo omnia quae sunt bona sunt, et tamen dicerentur esse bona ea quae sunt, tunc esset bonitas qualitatis nomen, sicut albedo, grauitas et rotunditas, et ab illa bonitate dicerentur bona participatione bonitatis, sicut sunt alba albedinis participatione, et tunc non essent substantiae in eo quod sunt bonae, sicut nec alba sunt in eo quod sunt.

TUNC ALIUD ESSET IPSA ILLA SUBSTANTIA, ALIUD EIUS ROTUNDITAS, ALIUD COLOR, ALIUD BONITAS; NAM SI HAEC SINGULA IDEM ESSENT QUOD IPSA SUBSTANTIA, IDEM ESSET GRAUITAS QUOD COLOR, QUOD BONUM, ET BONUM QUOD GRAVITAS -- QUOD FIERI NATURA NON SINIT.

TUNC: id est: si non essent a primo bono bona, sed sicut ab albedine qualitatis alba, ita et a bonitate qualitatis bona.

COLOR: id est albedo.

SINGULA: accidentia.

IDEM: id est: si unum esset substantia et id quod in substantia est, tunc esset color substantia corporalis.

IDEM: id est substantia corporalis.

FIERI: ut diuersae res idem sint.

ALIUD IGITUR TUNC IN EIS ESSET ESSE, ALIUD ALIQUID ESSE.

IGITUR TUNC IN EIS: si a primo non essent bono.

ESSET ESSE: substantia.

ALIQUID: secundum accidens.

AC TUNC BONA QUIDEM ESSENT, ESSE TAMEN IPSUM MINIME HABERENT BONUM.

QUIDEM: secundum accidens.

IGITUR SI ULLO MODO ESSENT, NON A BONO AC BONA ESSENT AC NON IDEM ESSENT QUOD BONA, SED EIS ALIUD ESSET ESSE ALIUD BONIS ESSE.

AC BONA: scilicet non.

AC: pro tunc.

NON IDEM ESSENT QUOD BONA: id est: non ipsum esse haberent bonum.

QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD ESSENT NISI BONA, NEQUE GRAVIA NEQUE COLORATA NEQUE SPATII DIMENSIONE DISTENTA NEC ULLA IN EIS QUALITAS ESSET, NISI TANTUM BONA ESSENT, TUNC NON RES SED RERUM VIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM NEC POTIUS VIDERENTUR, SED VIDERETUR; UNUM ENIM SOLUMQUE EST HUIUSMODI, QUOD TANTUM BONUM ALIUDQUE NIHIL SIT.

NISI BONA: substantialia.

SPATII: id est si nullam quantitatem haberent.

NON RES: scilicet creatae.

PRINCIPIUM: id est deus qui solummodo bonus est nec habet pluralitatem, quia non est diuersis ex partibus.

SED: scilicet una substantia, ut deus, quia simplex esse haberent.

BONUM: subaudis: est.

ALIUDQUE NIHIL SIT: quia substantiale bonum est.

QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA, NEC ESSE OMNINO POTERANT, NISI EA ID QUOD SOLUM BONUM EST ESSE VOLUISSET. IDCIRCO QUONIAM ESSE EORUM A BONI VOLUNTATE DEFLUXIT, BONA ESSE DICUNTUR.

QUAE: Ideo bonae sunt quia deus uoluit ut essent. Voluntas quidem dei non potest esse nisi bona. Dicemus ergo, quia creaturae per se non sunt bonae, eo quod non sint substantialia bona, nec participatione boni bonae sunt, sed uoluntate creantis. Igitur quia ab esse summi boni acceperunt esse, bonae sunt.

SIMPLICIA: sicut deus.

PRIMUM ENIM BONUM, QUONIAM EST, IN EO QUOD EST BONUM EST; SECUNDUM VERO BONUM, QUONIAM EX EO FLUXIT CUIUS IPSUM ESSE BONUM EST; IPSUM QUOQUE BONUM EST.

PRIMUM:summum et maximum.

EX EO: id est: ex eius uoluntate et non ex eius substantia.

SED IPSUM ESSE OMNIUM RERUM EX EO FLUXIT QUOD EST PRIMUM BONUM ET QUOD BONUM TALE EST UT RECTE DICATUR IN EO QUOD EST ESSE BONUM.

QUOD EST ESSE: id est substantialiter.

IPSUM IGITUR EORUM ESSE BONUM EST, TUNC ENIM IN EO.

TUNC: id est si esse bonum habent.

IN EO: id est in esse dei, scilicet bona sunt.

QUA IN RE SOLUTA QUAESTIO EST. IDCIRCO ENIM LICET IN EO QUOD SINT BONA SINT, NON SUNT TAMEN SIMILIA PRIMO BONO, QUONIAM NON QUOQUOMODO SINT RES IPSUM ESSE EARUM BONUM EST, SED QUONIAM NON POTEST ESSE IPSUM ESSE RERUM, NISI A PRIMO ESSE DEFLUXERIT, ID EST BONO; IDCIRCO IPSUM ESSE BONUM EST NEC EST SIMILE EI A QUO EST. ILLUD ENIM QUOQUOMODO SIT BONUM EST IN EO QUOD EST.

LICET IN EO: id est in ipso esse.

NON QUOQUOMODO: id est: si sint iniustae et si ordinem et modum suae naturae non seruent. In hoc non est bonum esse creaturarum.

SIMILE: quia non quoquomodo sit bonum est.

NON ENIM ALIUD EST PRAETERQUAM BONUM.

NON ENIM ALIUD EST: ita iungitur cum subauditione: non enim praeter hoc aliud est quam quod bonum est.

HOC AUTEM NISI AB ILLO ESSET, BONUM FORTASSE ESSE POSSET, SED BONUM IN EO QUOD EST ESSE NON POSSET.

HOC AUTEM: id est bonum secundum.

FORTASSE: sicut est album ab albedine.

TUNC ENIM PARTICIPARET FORSITAN BONO; IPSUM VERO ESSE QUOD NON HABERENT A BONO, BONUM HABERE NON POSSENT.

TUNC: scilicet nisi a primo bono essent.

IGITUR SUBLATO AB HIS BONO PRIMO MENTE ET COGITATIONE, ISTA LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD ESSENT BONA ESSE NON POSSENT, ET QUONIAM ACTU NON POTUERE EXSISTERE, NISI ILLUD EA QUOD VERE BONUM EST PRODUXISSET, IDCIRCO ET ESSE EORUM BONUM EST ET NON EST SIMILE SUBSTANTIALI BONO ID QUOD AB EO FLUXIT.

MENTE: quia actu non possent.

ISTA: creaturae.

IN EO: esse non haberent bonum.

ACTU: Ac si diceret: mente quidem apud nos fingere possumus, quasi creaturae esse possint sine primo bono, sed actu, id est opere, non nisi a primo bono ne esse quidem, nedum bona, possunt.

ET NISI AB EO FLUXISSENT, LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD SUNT BONA ESSE NON POSSENT, QUONIAM ET PRAETER BONUM ET NON EX BONO ESSENT, CUM ILLUD IPSUM BONUM PRIMUM [EST] ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM BONUM ET IPSUM ESSE BONUM.

IN EO: sed per accidens.

PRAETER: sine primo bono, scilicet essent.

NON: sed sicut ab albedine alba sunt, ita a bonitate bona essent.

IPSUM: scilicet bonum; nam id ipsum repetit.

BONUM: scilicet sit.

<OBIECTIO>

AT NON ETIAM ALBA IN EO QUOD SUNT ALBA ESSE OPORTEBIT EA QUAE ALBA SUNT, QUONIAM EX VOLUNTATE DEI FLUXERUNT UT ESSENT ALBA?

AT NON: Obicit quis quaestionem: quare non sunt alba ea quae sunt in eo quod sunt, sicut et bona sunt. Hoc ideo, quia deus qui ea fecit non est albus. Si enim esset albus, sicut est bonus, ea quae ab eo essent alba utique essent. Quia ergo bonus est, quae ab eo sunt in eo quod sunt bona sunt. Quae tamen ipse alba esse uoluit qui albus non est, alba sunt, sed non in eo quod sunt.

ALBA ESSE: quia deus non est albus.

<RESPONSIO>

MINIME. ALIUD EST ENIM ESSE, ALIUD ALBIS ESSE; HOC IDEO, QUONIAM QUI EA UT ESSENT EFFECIT BONUS QUIDEM EST, MINIME VERO ALBUS.

BONUS: ideo in eo quod sunt bonae sunt.

VOLUNTATEM IGITUR BONI COMITATUM EST UT ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT; VOLUNTATEM VERO NON ALBI NON EST COMITATA TALIS EIUS QUOD EST PROPRIETAS UT ESSET ALBUM IN EO QUOD EST; NEQUE ENIM EX ALBI VOLUNTATE DEFLUXERUNT.

COMITATUM: prosecutum et associatum est.

ALBI: scilicet dei.

NON: quia non ab albo defluxerunt.

QUOD EST: ei rei quae est.

ALBUM: id est non per substantiam sed per accidens.

ITAQUE QUIA VOLUIT ESSE EA ALBA QUI ERAT NON ALBUS, SUNT ALBA TANTUM; QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS, SUNT BONA IN EO QUOD SUNT.

ALBA: scilicet non in eo quod sunt.

QUIA VERO VOLUIT: Hic namque notandum est, quare omnia quae sunt bona sint.

<OBIECTIO>

SECUNDUM HANC IGITUR RATIONEM CUNCTA OPORTET ESSE IUSTA, QUONIAM IPSE IUSTUS EST QUI EA ESSE VOLUIT?

SECUNDUM: ex obicientis persona accipiendum, quasi diceret: sicut tu dicis omnia bona esse in eo quod sunt, sic oportet omnia iusta esse, quia ex uoluntate uenerunt. Concessiue legendum est, sensu tamen negatiuo.

<RESPONSIO>

NE HOC QUIDEM. NAM BONUM ESSE ESSENTIAM, IUSTUM VERO ESSE ACTUM RESPICIT.

NE HOC QUIDEM: scilicet putemus.

IDEM AUTEM EST IN EO ESSE QUOD AGERE; IDEM IGITUR BONUM ESSE QUOD IUSTUM. NOBIS VERO NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE; NON ENIM SIMPLICES SUMUS. NON EST IGITUR NOBIS IDEM BONIS ESSE QUOD IUSTIS, SED IDEM NOBIS EST ESSE OMNIBUS IN EO QUOD SUMUS.

IN EO: id est in deo. In deo idem est esse quod agere. Ergo in deo opus substantia est, quia ei idem est esse et operari.

BONA IGITUR OMNIA <SUMUS>, NON ETIAM IUSTA.

BONA IGITUR OMNIA SUMUS: Quia a deo sumus, ideo bona. Nam et diabolus in eo quod est bonus est, quia a bono deo creatus est; non tamen iustus, quia malum agere semper festinat.

AMPLIUS BONUM QUIDEM GENERALE EST; IUSTUM VERO SPECIALE NEC SPECIES DESCENDIT IN OMNIA.

AMPLIUS: id est: adhuc amplius aliquid dicam.

NEC SPECIES: id est iustitia.

IDCIRCO ALIA QUIDEM IUSTA ALIA ALIUD OMNIA BONA.

ALIA: id est quaedam.

IUSTA: per pios actus.

ALIUD: scilicet praeterquam iustum.