Glossarium Gothicae Linguae/Praefatio
PRAEFATIO.
[recensere]Quo plura atque diversiora e glossario exiguntur, eo plures atque diversoriores sunt rationes, quibus suscipi potest. Officium igitur nostrum esse censuimus principia, quae in hoc opere elucubrando secuti sumus, paucis verbis exponere.
Quoad materiam, in hoc equidem omnes conveniunt, quod lexicon thesaurum totius linguae integrum, quantum potest, continere debeat [6326]; sed in casu praesenti quantus sit hic thesaurus, haec quaestio resolvenda. Jamvero, praeter vocabula quae in ulfilana versione invenire est, ea etiam in reliquis gothicae linguae  monumentis occurrentia, Skeireins [6327] scilicet, necnon Calendario gothico [6328], neapolitano et aretino documentis [6329], admittere curavimus: hic enim nullo scrupulo locus. Quin imo, habita ratione scopi, quem intendimus, ea insuper vocabula, quae e graecis latinisve auctoribus desumpta, habitu gothico donata sunt, ut Azdiggs, Ans, Gepanta, Bilageineis (Strava, Sihora) non negligenda esse duximus, sed inserenda, eo tamen discrimine, quod quae parum gothica vel dubiae auctoritatis nobis visa sunt, ea signo crucis (+) nota verimus. Sed hic stetimus: longius enim aequo essemus progressi, etiam vocabula admittentes, quae alii sermones primitus mutuati sunt, ut ex. gr. recens Hispanorum lingua aut Taurorum idiomata, in quibus nonnulli auctores (in hispanica lingua, Adelung [Mithridates II, 535] et Keil [Span. Sprachlehre 103, coll. Mascov, Geschichte der Deutschen II, annot. XXVI, 4, pag. 176 sq.]; in Taurica, inter plurimos viatores recentius Busbeck [vid. apud Knittel, in editione fragmentorum latinae epistolae, pag. 429, coll. Zahn, Ulfilas Einleitung, pag. 14 sqq.; Zeuss, die Deutschen, pag. 43 sqq.]) gothica vocabula jam agnoverunt. Similiter hoc glossarium nimis protractum fore duximus, acceptis propriis nominibus, quae, ut Friþareiks, Sunjaifriþas, Gudilubs [6330], Vereka, Merila [6331], Ufitahari, Viljariþ, Alamod, Batvins, non equidem in cognitis linguae gothicae monumentis, sed solummodo apud alienigenas auctores occurrunt; si enim quaedam, ut Gudila, Eisarna (Isarna), Alareiks (Alarich [Alaric]), þiudareiks (Theoderich [Theodoric]), etc. gothicam formam evidenter prae se ferunt, haec forma in aliis plurimis, ut Ermanarich (Airmanareiks secundum Grimm. DM. 89) Amala [6332] (Jornandes, p. 95 Lindenbr.), Thorismund (Jornandes, p. 195, ubi et alia reperies), etc., valde dubia est, addito quod eorum nominum significatio adeo remanet incerta, ut, nisi per latum campum conjecturarum aberrare velis, gothico glossario minimum afferret commodum, eoque minus, quod, judice ipso Jornandi, Gothi sua nomina ab Hunnis frequenter mutuati sint [6333]. Quoad vero nomina propria, quae, licet gothica reipsa non sint, in gothicis tamen scriptis, in versione praesertim bibliorum occurrunt, ea, non aliter atque nomina ex alieno sermone desumpta, ut aikklesjo, aivaggeljo, aiffaþa, apaustaulus, kavtsjo, laiktjo, praitoriaun, praufetus, etc., minime praetermittenda esse putavimus, his enim mediantibus, jam potentia rectaque gothicarum, nec non et vice versa graecarum litterarum illius temporis prolatio nosci potest et systema sonorum adstrui (coll. gramm. goth. § 19). His praeterea inter se collatis, jam grammatica habet, quo certas regulas de eorum saepe propria declinatione praecipiat. Vocabula autem, quae in prioribus quidem editionibus Ulfilanae versionis occurrentia, falsa tamen lectione nituntur, cum in nostro textu ea sollicite emendavimus, ea etiam in glossario expungere curavimus, ut, v. gr. frajaiþan, taihundonda, þrussaba, blisson, fairainan, gahiv; quae vero ex mera conjectura correximus, ut hauiþ, ligïnon, ea equidem accepimus, remittentes tamen explicanda ad locum, ubi legitima lectio invenitur.
Quod in ordinandis vocabulis eum ordinem quem praebet series alphabeti gothici, e graeco mutuati (gramm. goth. § 11 col. 898 sq.), secuti erimus, nemo sane laudator non erit. Sed praeter ordinem alphabeticum, praesens scientiae status hoc a nobis exigebat, quod vocabula singula suis radicibus subjicerentur, quo melius inde cognatio eorum et derivatio simul innotescerent. Hic autem nimium et parum erant evitanda, ne scilicet cognatio vel sine auctoritate admitteretur, vel sine ratione negaretur. Jam vero si ex una parte perioulosius futurum esse duximus, simplices et omnino ficticias radices evocare, quemadmodum, Indorum more, fecit Graff in suo Thesauro, ex altera autem parte non potuimus nec producere quaedam, praesertim verba conjugationis fortis dictae (gramm. goth. § 114 col. 980), quae, licet in plurimis casibus sint radices nobis deperditae, eo tamen facilius concipi possunt, quod ex his plurima vocabula originem ducere videntur, nec simplicia quaedam admittere, in compositis tantum occurrentia: ea asterisco (*) indicavimus. Composita autem ultimo componentium vocabulo, ut quod regulariter significatione princeps, subjecimus, ea sub aliis repetentes quidem, sed tantum nota reduce munita. Quasdam tamen particulas, ut ei, uh, hun, tigus, quae separatis compositi vocabulis mediae intersunt et syllabae formativae, ex consulto excepimus, vocabula ex illis composita etiam priori componentium subjicientes.
Quamvis gothicae linguae affinitas cum aliis ejusdem familiae jamdiu ab omnibus fere probata sit, tamen eo minus in hoc opere negligenda esse nobis visa est, quod gothici thesauri melior pars, in his hodiernis temporibus nota, hac affinitate opus habet, ut in dominio germanicarum linguarum civitate donetur. Singulis igitur radicibus, imo et derivatis quibusdam, ubicumque necessum fuit, cognata vocabula aliarum germanicae familiae linguarum induximus, et, ne collatio ista nimium spatii obtineret illustrata, ad auctores scholari fama gaudentes, lectorem remisimus, nempe ad Bopp (vergleichende Grammatik), Grimmium (deutsche Grammatik [Gr.], Mytologie [DM.], Rechtsalterthümer [DRA.]), Graff (althochdeutsche Proeposition et Sprachschatz [Gf.]), Schmellerium (bayerisches Wörterbuch, Glossar zum Helvand), Richthofenium (altfriesisches Wörterbuch [Rchth.]), in quibusdam tantum et raris casibus affinitatem vel derivationem vocabuli brevi illustratione notantes.
Haec eadem ratio, parcendi scilicet spatii, causa est cur in nostra collatione nonnullas stirpis indogermanicae linguas non invocaverimus, ut sanskritam, persicam, slavicam, celticam, quarum de caetero affinitas cum germanicis ex conspicuis operibus Boppii, Pottii, etc. jam dudum indubia est. Hic tamen lectorem admonitum volumus, quod scilicet nonnulla gothica vocabula, quibus originem aut explanationem in germanico dominio quaerentes frustra circumspiceremus, e slavico vel lithuanico sermone omnino illustrentur (coll. Grimmium praefat. ad versionem servicae grammaticae, auctore Wuk Stephanowitsch, pag. II; Schaffarik Slawische Alterthümer, I, 429), ut dulgs slav. dolg, dluh; hnuto, slav. knota, knut; mota, slav. myto, mytar; plinsjan, slav. plasać, plesati; smakka, slav. smokva; tekan, slav. tykati, staurran, litth. storawoti; faþs, litth. pats (sanskr. patis). Conspicuum est, quod Gothi pro debito, tributo, saltatione, flagello, propria vocabula non habuerint, sed ea e Slavis mutuati sint, quod etiam facultates non aliter exprimere potuerint, nisi per suum faihu (pecus), in hac re convenientes Latinis, qui pecuniam ex pecude deduxerunt. Ubi autem Gothus de moneta loqui opus habet, vel expressione aliena utitur, ut drakma, unkja, sikls, vel generalem usurpat, nempe skatts thesaurus, silubrein argenteus (nummus); vocabulum tamen unicum, origine obscurius, kintus in propriis Gothorum monetis inscribi videtur, nisi ex alieno nobis prorsus ignoto sermone derivetur. Recentioribus tantum temporibus primo exorta est expressio skilliggs, quae adhuc hodie in omnibus germanicis linguis usurpatur. Sed hoc obiter dictum sit. Longius enim a proposito declinaremus, si totum gothicae linguae thesaurum eo modo discutere vellemus, et, v. gr. vocabula, quae ad agrorum culturam, vestes, arma, chronologiam, etc. referuntur, hic colligere, ut jam fecit Grimmius (deutsche Gramm. III, 344 sqq.). Gradum vero culturae et urbanitatis (gall. degré de civilisation), quem gothica gens sive ante sive per emigrationis tempus asecuta est, investigantes, hunc laborem non infructuose suscipient.
Caeterum licet affinitas gothicae cum aliis germanicae familiae linguis sit indubia, hoc tamen e glossario patet, quod pars vocabulorum non mediocris sine analogia in sermonibus cognatis remaneat. Exceptis quibusdam vocabulis, qui ex latino graecove illustrentur, ut aistan, akeits, aurali, aurkeis, vel hlifan, þragjan, liteins, alia sunt numero plurima, de quibus mens suspensa dubitat, utrum ad hanc familiam prorsus alienam pertineant, necne, cum imprimis eorum derivatio e monosyllaba radice nullomodo fieri possit, ut ahaks, astaþs, biari, ïbuks, ïnilo, riqiz, siponeis, vel cum eorum facies alienum fontem sapiat, ut bnauan, gards, daddjan, qrammis, plapja, snaga, etc. Enim vero utrum haec vocabula et quae, sint reipsa gothica, an ad quamnam referenda omnigenarum gentium, quibus Gothi et ante et per emigrationem commisti fuerunt, quadam certitudine dijudicare arduum est.
Ad quamnam grammaticae (orationis) partem singula vocabula pertineant, accurate notavimus, addito quod pro substantivis genus tantum dedimus, non autem declinationem, quia ex una parte grammaticam sub hoc respectu anticipare [6334] noluimus, et ex altera, quia, genere et terminatione cognitis, jam regulariter innotescit declinatio. Masculinorum tamen, quae in nom. sing. per s et in nom. plur. per eis desinunt, declinatio indicari debuit, ut ab aliis pluralem in os efformantibus sedulo discernerentur. Item nonnullorum irregularium substantivorum deflexionem a regula breviter describi curavimus. Sed et adjectivorum declinationes notare negleximus, cum grammatica eas singulatim exponat. Praeterea a Grimmio deflectentes (de quo in grammatica rationem exhibuimus [§§ 114]), tres in verbis conjugationes agnovimus. Prima ea verba continet, quae Grimmius in conjugatione forti dicta ordinavit, id est, quae praeteritum partim reduplicatione, partim circumscriptione, partim denique utraque via efformant; quibus verbis subjicienda esse duximus cum infinitivo etiam 3 personam praeteriti sing. et plur., necnon et participium praet., cum aliae formae derivataque vocobula ex illis deducantur. Nostra secunda grimmianae conjugationi debili respondet, tertia tandem amplectitur verba in nan finita, quae passiva vel media significatione gaudent, ortumque ducunt e verbis primae secundaeve conjugationum, et inter anomala gothicae conjugationis a Grimmio adscribuntur.
E contrario superfluum fuisset, si singulis vocabulis formas omnes et inflexiones quas induere possunt, ut Graff et Richtofen fecerunt, subjecissemus; etenim non solum orthographia gothica certior est simul et  regularior, quam in veteri Frisonum lingua et imprimis veteri germanica, quibus immoderata libido lex unica fuisse videtur, sed etiam ad evolvendas grammaticales fornas grammatica nobis remanet, locus, ut vidimus, longe accommodatior.
Quoad vocabulorum interpretationem, hoc approbandum fore nobis visum est, si cum brevi illustratione etiam omnia vocabula graeca gothico in ulfilana versione respondentia, huic adjecerimus. Cum enim Ulfilas textus sacros e graeca in gothicam linguam sine dubio convertit, meliorem certo Gothi interpretem alium quam graecum offerre non poteramus. Hinc, eadem ratione moti, glossarium graeco-gothicum potius quam latino-gothicum ad calcem hujus glossarii gothico-latino-graeci apposuimus. Jam vero praeter quod ex hac conjunctione non exigua exurget utilitas ad discutiendum gothicum textum sive qui cognoscitur, sive qui olim felici casu detegetur (et hanc utilitatem nosmetipsi in discernendis veris lectionibus haud semel experti sumus), ex ea insuper et quasi uno conspectu evolventur gothica synonyma, probabiturque quantus vocabulorum thesaurus interpreti obvius fuerit, ut graeca vocabula, quibus in proprio idiomate perfecte et in omnibus casibus aequivalentia non inveniebat, habita potius ratione sensus quam verbi, diversis vocabulis convertere atque circumscribere posset. Qua de re, lector studiose, mentem praesertim advertas ad vocabula, ut <NOBR>δικκαιοῦν,</NOBR> <NOBR>ἡσυχία,</NOBR> <NOBR>περισσεύειν,</NOBR> etc.
Denique ut hoc glossarium quam perfectissimum exhibeamus, nos non taeduit singulis vocabulis subjicere loca omnia, in quibus occurrunt. Ex hoc enim labore manifestum erit, quod nullam uniuscujusque vocabuli significationem pertermiserimus, et magnum insuper adjumentum eis offertur, qui formas et connexus vocabuli uno intuitu forsan conspicere vellent. Hoc vero praecipue fecimus pro praepositionibus et conjunctionibus, quas eo modo in grammatica tractare non potuimus. Excepimus tamen nonnulla vocabula, ut qiþan, ïs, jah, quibus selecta tantum loca, salva tamen significatione, excerpsimus, ea potissimum eligentes, quae formas diversas remotasque significationes exhibere videntur. Et sane neminem vituperatorem habebimus, quod, ad parcendum spatio et lectorem nimis exercendum, quibusdam vocabulis centum circiter loca non subjecerimus.
Glosa
[recensere][6326] Glossaria gothica hos usque hodiernos dies confectaad id tantum extendi potuerunt, quod auctoribussuis notum erat, ut Junii Gothicum glossariumquo pleraque argentei codicis vocabula explicantur,Dortrechi 1664, Amstelaed. 1684; Stiernheilm GlossariumUlfila-gothicum, Holmiae 1670; Dictionariumsaxonico- et gothico-latinum, auct. Ed. Lye, ed. OwenManning. Land. 1772; Fulda's von Reinwald umgearbeitetesGlossar hinter Zahn's Ausgabe des Ulfilas;vel ad quaedam loca tantum relata sunt, ut, ne parvaquaedam glossaria memoremus, Castillionaeum glossariumin epistolas ad Corinthios, et Masmannenseglossarium in Skeireins.
[6327] Skeireins Aivaggeljons þairh Iohannen, Auslegungdes Evangelii Joannis in gothischer Sprache, aus römischenund mayländischen Handschriften herausg. v.H. F. Massmann, München 1834, 4o. Pars sextae paginaejam fuerat edita in Specimine (vid. not. 3) conjunctiscuris Maji et Castillionaei; collecta sunt fragmentaet castigate edita in 871-878 coll. nostraeeditionis.
[6328] Calendarium gothicum in codice mediolanensi(cod. A) reperitur, et publicatum est in Ulfilae partiumineditarum specimine, conjunctis curis Maji etCastillionaei edito, Mediolani 1819, 4, recentius revisumet castigatum a Massmanno, qui iterum in lucemedidit juxta revisionem suam. Vid. coll. 877sqq nostrae editionis.
[6329] Zahn, Versuch einer Erläuterung der GothischenSprachüberreste in Neapel et Arezzo, Braunschweig1804; ibid. praef. pag. 76 sqq; Massmann Frabauhtabokosvel die gothischen Urkunden von Neapel undArezzo, Wien 1838, fol.] (non autem in hoc Γοτθικόν, quod gothicum non est)
[Note: Vid. gramm. introd. § 7, coll. 892 sq. Interpr.
[6330] Massmann propter lectionem Gudilebus, quam inparte latina aretini documenti occurrit, legendumpraefert Gudilaibs: genuinam vero lectionem nosse nequimus,gothico ipso deperdito.
[6331] Hoc nomen in neapolitano documento occurrens inglossario suo loco supplendum est.
[6332] Hoc Amala Jornandes non explicat; qui ergo(Schlegel Indische Bibl. tom. I, pag. 2, no 5; MansoGesch. der Ostgothen, pag. 11; Aschbach Gesch. derWestgothen, pag. 22) illud e sanskrita lingua deducereet flectendi nescius vel secretus convertere conatisunt, arbitrio animi sui indulserunt.
[6333] Jornandes, p. 90: Gothi plerumque mutuanturnomina Hunnorum. Coll. gramm. goth. § 5, col.886. Interpr.
[6334] Glossarium in editione germanica grammaticam praecedere jam monuimus, col. 884, not. 3 Interpr.