Graecorum poetarum epigrammata

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Graecorum poetarum epigrammata
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

- 1. Platonis, in Archeanassam


Archeanassa mihi meretrix colophonia nunc est,
Cuius et in rugis insidet acer amor.
Ah miseri a prima tetigit quos illa iuventa
Igne suo! Medii vos rapuere rogi.

- 2. Sapphus, in Timadem


Archeanassa mihi meretrix colophonia nunc est,
Cuius et in rugis insidet acer amor.
Ah miseri a prima tetigit quos illa iuventa
Igne suo! Medii vos rapuere rogi.

- 3. incerti, in Homerum

Troiam canens, Homere, flammis erutam,
Urbes gravi livore stantes concutis.


- 4. Diotimi, in Herculem et Antaeum

Incaluere animis dura certare palestra
Neptuni quondam filius atque Iovis.
Nec certamen erant operoso ex aere lebetes,
Sed quod vel vitam vel ferat interitum.
Occidit Antaeus: Iove natum vincere fas est; 5
Estque magistra pales Graecia non Libya.


- 5. anonymi, in Niobem lapidem



Hoc est sepulchrum intus cadaver non habens,
Hoc est cadaver et sepulchrum non habens,
Sed est idem cadaver et sepulchrum sibi.

- 6. Gaetulici, de Alcone et serpente



Vidit ut implicitum puero pater anxius anguem,
Intendit dubia cornua flexa manu;
Inque ferae fauces calamum sic torsit, ut audax
Terruerit natum non minus angue senex.
Sed nunquam pius errat amor: puer, hoste perempto, 5
Salvus erat: stupuit morte dirempta salus.
Victor ab hac pharetram quercu suspendit et arcum,
Fortunae atque artis quae monumenta suae.


- 7. Iuliani Aegyptii, ad fures


Ite alio, fures; nulla hic occasio lucri:
Nam fida est custos addita pauperies.

- 8. Archiae, ad hirundinem nidificantem | sub Medeae statua


Medeae statua est, misella hirundo,
Sub qua nidificas. Tuos ne credas
Huic natos, rogo, quae suos necavit.


- 9. incerti, de lectulo meretricio e lauru

Ut omnium fierem torus

- 10. incerti, de lauro securi caesa

Cum Mars Daphne se miscuit,
Apollo tunc ubi fuit?

- 11. anonymi, in Spem et Nemesin


Spem simul et Nemesin posita dicat Eunus in ara;
Scilicet ut speres omnia, nil habeas.


- 12. incerti, in oleam vitibus implicatam



Quid me implicatis, palmites,
Plantam Minervae non Bromi?
Procul racemos tollite,
Ne, virgo, dicar ebria.

- 13. Maximi Planudis, in Ptolemaei geographiam


Si coelum e terra spectes, coelum omne videbis;
Si terram e coelo, penitus tibi terra patebit:
Nunc terram penitus cernis: coelum esse putato.


- 14. anonymi, in Daphnen


Complexus virides frondosae virginis artus:
Sic quoque mutata, dixit Apollo, fruar.
Utque novas gusta baccas tentavit: Eamdem,
Hei mihi! , servat, ait, nunc quoque amaritiem.