- LITTERAE SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD EPISCOPUM BRIXIENSEM*
Gratam scito Nobis epistolam tuam fuisse. In ea enim visi sumus novum perspicere testimonium episcopalis vigilantiae tuae, itemque studii singularis, quo perseveras cum colere Nos amantissime, tum iurium Apostolicae Sedis velle atque optare incolumitatem. Animique tui declarandi siqua detur opportunitas, te videmus eam libenter arripere, nec praeterlabi facile sinere : uti nuper cum illud in lucem prodiit Opusculum quod ipse commemoras: quodque sane si displicet tibi, ut scribis, iure displicet. Imo vero nemo prudens rerumque existimatur aequus reperiatur, quin tecum, magna voluntate consentiat. Hoc enim quis ferendum putet, res permagni momenti, cum potestate Pontificis Maximi, cum ipsa Apostolici muneris libertate copulatas, audacter ad suum revocari arbitrium, publiceque diiudicari ab homine quidem privato, nulla ad id auctoritate praedito? Atqui ab ipso Pontifice iudicata caussa est: is enim quid et sentiat ipsemet et sentire ceteros oporteat, non semel neque obscure significavit. Utrumne suadere secus multitudini, salva officii religione, liceat? Illud vero magis arrogans magisque praeposterum consilia rerum gerendarum dare, Sedique Apostolicae quid optimum factu sit, velle ostendere. Sane eiusmodi disputationum huc fere summa redit, expedire atque utile esse, se date Nos pacateque acquiescere rebus novis ac temporibus. Scilicet quod est per vim iniuriamque actum, id cuperent Nostra fieri voluntate ratum; perinde ac minime liqueret, hanc rerum conditionem in quam diu compellimur, omnino esse et a dignitate romani Pontificis alienam, et verae eius libertati repugnantem, ita quidem ut non illam accipere, sed perpeti necessitate coacti debeamus quoad summo ac providentissimo rerum humanarum moderatori Deo placuerit. Praeterea civilem romanorum Pontificum auctoritatem non populorum voluntas, sed verius pravarum sectarum audacia violavit : illae quippe sacram coniuratae evertere potestatem, initium excidii a civili principatu fecere, ut hoc veluti expugnato deiectoque praesidio, in illam ipsam conatus suos impetusque converterent. Id iam quam aperte obstinateque moliantur, res loquitur ipsa. Opportunum est igitur ac magnopere salutare munire animos diligenter contra huius generis scripta, eo periculosiora quod, ut plurimum simulatione modestiae atque ementita religionis specie multitudini imponunt. — Caelestium munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem tibi, Venerabilis Prater, et Clero populoque tuo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die 31 Martii An. 1889, Pontificatus Nostri duodecimo.
- ASS, vol. XXI (1888), pp. 520-521.