PIUS PP. X
EPISTOLA
QUA PONTIFEX COMMENDAT PLURES PAROCHOS
- PRO OBSERVANTIAE OFFICIIS AC PRO EORUM NAVITATE*
DILECTO FILIO
- ALOISIO MARIGLIANO SACERDOTI
Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Gratiam tibi collegisque tuis bene multis et agimus et habemus, propter oblatas Nobis amoris observantiaeque significationes egregias, additumque, animi vestri mansurum testem, nobile, re et artificio, donum: quae quidem a vobis, utpote animarum procurationi addictis, profecta, peculiarem in modum iucunda Nobis acciderunt. Nam si gratum commemoratu vobis est, Nos, ex ordine vestro egressos, inivisse, Deo volente, cursum honorum, quo ad Apostolicam Cathedram provecti sumus, non minus Nos libenter recordamur memoriam eius temporis, quum in eodem, ac nunc vos ministerio, fuimus: ministerio sane laborioso et arduo; sed magno et sanctissimo, cuius etiam asperitatem suavissima spiritus solatia saepe temperant. In praesens autem quanta Nos curarum et sollicitudinum moles premat, vos habetis cognitum; siquidem, ob inimicissima fidei moribusque christianis tempora, salutem animarum passim in discrimine esse deploratis. Iamvero ad medendum tot tantisque malis, proptereaque ad levamentum Nobis afferendum immensi ponderis, mirum quantum in vobis est, dilecti filii, quibus populus christianus, magis quam clero cetero, utitur ministris Christi et dispensatoribus mysteriorum Dei. Talis, ut plurimum, est paroecia, qualem finxerit ac formant, voce et exemplo suo, parochus. Quemadmodum enim, si parochus sanctimonia vitae ac studio animarum eluxerit, facile continebit in officio gregem, deviosque reducere ad frugem poterit, ita, contra, si ipse officiorum suorum immemor apparuerit, is non modo nullus iam erit ad salutem gregis, sed efficacissimus ad ruinam. At vero de vobis, dilecti filii, dubitandum non est, quin virtutibus omnibus, quae pastorem bonum decent, ornati sitis; quarum virtutum argumentum quoddam inest in ea diligentia, qua Vicarium Iesu Christi, Principis pastorum, observatis et colitis. Pergite ergo pro instituto vestro in aedificationem Corporis Christi elaborare, atque etiam sumite animos confisi patrocinio Virginis ab origine Immaculatae, quod Nos enixe vobis adprecamur. Auspicem caelestium munerum ac singularis Nostrae benevolentiae testem, tibi, dilecte fili, universisque et singulis collegis tuis, qui suam erga Nos voluntatem tecum testati sunt, atque iis omnibus, quorum curam geritis, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Decembris, festo Immaculatae Conceptionis Mariae, anno MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXIX (1906), p. 332-333.