Jump to content

Gratiarum Actio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Gratiarum Actio
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Ausonii Gratiarum Actio


1.

[1] Ago tibi gratias, imperator Auguste; si possem, etiam referrem. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem nec nostra suggerit restituendi facultatem. Privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt.

[2] Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo; atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum, sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore. Nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi.

[3] Quis enim locus est aut dies, qui non me huius aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam significationis ignavae! Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? Nullus, inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile acceperis 2, amabile praestitisti; non forum et basilicae olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis (nam de sua cui non te imperante securitas?), non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari; non domus commune secretum.

[4] Lectus ipse ad quietem datus beneficiorum tuorum reputatione tranquillior; somnus, abolitor omnium, imagines tuas offert. Ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non ingratus beneficiis, sed oppressus. Ades enim locis omnibus,

[5] nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. Spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris, quaeque animi nostri celeritas divini instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur: praestare tibi est quam nobis optare velocius.

2.

[6] Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi, sed nihil poterit proferre facundius.

[7] Aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum neque sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe Oriens ordinatus; piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor evectus.

[8] Possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur, vocarem Germanicum deditione gentilium, Alamannicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum;

[9] conecterem omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare neque persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis.

[10] Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur.


[11] Tot gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult voce simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta, cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum.

3.

[12] Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui muneris peculiare secretum. Consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. Quot quidem et ipse sibi invenit gradus!

[13] Cum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos, qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum diribitore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.

[14] Iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum, incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus enim cuique animus, suum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam, meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum.

[I5] Sunt quos votorum excruciat inanitas: non optavi. Quos exercet ambitus: non petivi. Qui assiduitate exprimunt: non coegi. Qui offeruntur occasione: non affui, Quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina; non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. Unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.

4.

[16] Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari, viros gloriae militaris (habent enim tecum ut semper laboris ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio), viros nobilitatis antiquae (dantur enim multa nominibus et est Roma pro merito), viros fide inclitos et officiis probatos, quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. [17] Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: deferre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam eruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius retorquere quam verius. Tua haec verba sunt a te mihi scripta: «solvere te quod debeas et adhuc debere quod solveris». O mentis aureae dictum bratteatum!

[18] 0 de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! Quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? Quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? Quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare quam donum?

[19] Certent huic sententiae veteres illi et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor Ithacensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis. Sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit.

[20] Solvere te dicis quod debeas et debiturum esse, cum solveris. Auguste iuvenis, caeli tibi et humani <generis> rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singulorum: in Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem.

[21] Subiciet aliquis: «ista equidem adeptus es, sed effare, quo merito?» Quid me oneras, sciscitator? Rationem felicitatis nemo reddit. Deus et qui deo proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare iudicium, mavult de subditis dedisse miraculum.

[22] «Quo», inquis, «merito?» Ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis et hoc «debere» latissime pertinet, sive hoc eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis affectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum patris exsolvis, seu magnanimitate caelesti, ostentatione suppressa, dei munus imitaris.

[23] Debere te dicis. Cui? Quando? Quo nomine? Lege syngrapham, nomina creditorem, accepti et expensi tabulae conferantur. Videbis alio summae istius transire rationem: tibi coepit deus debere pro nobis.

[24] Quid autem mihi debes, gratissime imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. Quid tu mihi debes? Et contra quid non ego tibi debeo? Anne quod docui? Hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres, timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.

6.

[25] Negat Cicero consularis ultra se habere quod cupiat. Ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor: te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes,

[26] Plures tibi potest aetas tua et fortuna praestare, verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris.

[27] Scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem.

[28] Quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse mediocritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis?

[29] Ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota saturavi. Tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit, tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies. Invenies? Sic intellexere omnes, sic nobis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus adipiscimur.

7. [30] Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius. «Nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt ? An tu solus praeceptor Augusti?» Immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo.

[31] Nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. Superiora contingam. Dives Seneca, nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non erudisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. Quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit! [32] Unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. Sed consulatus ille cuius modi? Ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus, quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. [33] Ecce aliud quod aliquis opponat: in tanti ergo te oratoris fastigium gloriosus attollis? Cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum.

[34] Celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione <et> Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum fluminis Alexandria, sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii. Loca inter se distant, vota consentiunt. [35] Unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Auo gustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.

8.

[36] Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regrus, sed ea, quae nota sunt, dicere potius quam praedicare, patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verum tamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum vestitum supellectilem munda, non splendida, veteribus ut illis consulibus (excepta quae tum erant bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat opulentiam, non derogaturus industriam.

[37] Verum quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae, tu orationi meae, Gratiane, succede. [38] Tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit. Neque enim iustius Metellus cognomento Pius patre revocato, qui esset impius exulante, aut verius Sulla Felix, qui felicior ante quam vocaretur, quam tu Gratianus, cui et hoc nomen est et illa Metelli Sullaeque cognomina. [39] Tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti, cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur, tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptore multiplicas.

[40] Agat gratias clementia, quam humano generi inpertis; liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vincis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus quam unus hausisti. Agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. Ultra progredior, et, hoc quia debere te dicis, agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui.

9.

[41] Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae neque adhuc illa perstrinxi, quae ne inIantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret. Quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus, tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi. [42] Tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur, comitia consulatus mei armatus exerces. Tributa ista, quod in urbe Sirmio geruntur, an, ut quod in procinctu, centuriata dicentur? An ut quondam pontificalia vocabuntur sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? Sic potius, sic vocentur, quae tu, pontifex maximus deo participatus habuisti.

[43] Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. Verba sunt litterarum tuarum, quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. Sic enim loqueris: «cum de consulibus in annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti, atque ut facere debui, ut velle te scivi, consilium meum ad deum rettuli. Eius auctoritati obsecutus te consulem designavi et declaravi et priorem nuncupavi».

[44] Cuius orationis ordo lucidior? Quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? Valete modo classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. Quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?

10. [45] Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri dictorum tuorum timidus interpres offendam, divinitatis tuae prope cum piaculo verba transcurro.

[46] «Cum de consulibus», inquis, «in annum creandis»: erudita vox et cura sollemnis! «<solus> mecum volutarem»: o profundi altitudo secreti! Habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem. «Ut me nosti»: quid familiarius? «Ut facere debui»: quid constantius? «ut velle te scivi»: [47] quid dici blandius potest? «consilium meum ad deum rettuli»: et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? An plenius cum senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? «Consilium meum ad deum rettuli»:

[48] non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas. «Eius auctoritati obsecutus»: scilicet, ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti. [49] «Te consulem designavi et declaravi et priorem nuncupavi»: quis haec verba te docuit? Ego tam propria et tam Latina nescivi. «Designavi et declaravi et nuncupavi»: non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio.

[50] Has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi possint 60, instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?

11.

[51] Sed ad blandiora festino. Ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. Non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? In Illyrico arma quatiuntur:

[52] tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea tractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine. Namque iste habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. Parum est, si qualis ad me trabea mittatur interroges: te coram promi iubes. [53] Nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. «Palmatam», inquis, «tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intextus est». Me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! Haec plane, haec est picta ut dicitur vestis non magis auro suo quam tuis verbis. [54] Sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego. Geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.

12.

[55] Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum. Interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti tu et qui tecum boni sunt dubitare non poterant. Sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant requirebant.

[56] Hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti, non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant. Deinde ilico subdidisti: «quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? Anne alius quam quem praefectura constituit?»

[57] 0 felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! Scisti aliud, Gratiane, quod diceres, sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. Scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam appetivi, gloriam, recusandus. Cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum. [58] Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Non est haec gloria ignota Ciceroni, «Praetorem me», inquit, «populus Romanus primum fecit, consulem priorem». Ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius ei videri <uni> quam pluribus esse praepositum: nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati.

13.

[59] Alexandri Macedonis hoc fertur: cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu 66, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem, «occiderem», inquit, «illum qui me tertium nominasset»

[60] 0 magnanimitatem fortissimi viri! Nominari inter novem tertius recusabat, ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. Quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? Est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. Cum universis mortalibus duo qui fiant consules praeferuntur, qui alteri praeponitur non uni, sed omnibus antefertur.

[61] Exspectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum. Existimant enim, cum ea, quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo sicut dicitur deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.

[62] Quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare, nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. Itaque faciam, quando cogunt volentem: sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter<ne> praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. Nec excellentia, sed cotidiana tractabo.

14.

[63] Nullum tu umquam diem ab adulescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et ilico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera.

[64] Cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris accinctior? In exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? Quis palaestram tam lubricus expedivit? Quis saltum in tam sublime collegit? nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit 68.

[65] Mirabamur poetam, qui infrenos dixerant Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi 69: obscurum hoc nobis legentibus erat. Intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam coherceres. Qui te visi sunt haec docuisse, non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt.

[66] In cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? In vino cuius senis mensa frugalior? Operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius nec pulvinar flaminis tam pudicum.

[67] In officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et, quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. In illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrarii tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultius cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.

15.

[68] Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. Non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias! Quae inflexio, cum remissa! Quae temperatio, cum utraque dispensas! Quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? [69] Vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius quam historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet. Si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas.

[70] Atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exsequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente: sed nec huius diei nec huius ista materiae. Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum iugera compleatis: ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset.

[71] Possem pari brevitate dicere <qua> superiora. Emendatissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti. Pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent. Magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. Laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunctantes et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas.

16.

[72] Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem. Tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo rei publicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae. Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas.

[73] Vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis tributorum? Quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit aut certiore securitate prospexit aut prudentia consultiore munivit? Fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati. Et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populo condonata repetivit. Tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti.

[74] Videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii. Ardebant stirpes fraudium veterum, ardebant seminaria futurarum. Iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus <se> involverat et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant lectum legi posse et tum verentes. Quid te, imperator Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius? Quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. [75] Haec provincialibus indulgentiae bona. Quid illa nostro ordini, quid illa militibus? Antoninorum cognita fuit et iam ante Germanicorum <in> cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere. Abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas.

17.

Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi bona nostra quo praestent. [76] Aegrotantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est: tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis medelarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. In quot vias de una eius humanitate progrederis!

[77] Legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, «satin salvae» quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae apponerentur medelae atque ut non cessaretur, instare. Vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem <te> verba profari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vehere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. [78] Inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna conciliat.

18.

[79] Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste, sermonis magis fine quam gratiae. Namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat. Flexu tamen parvo nec a te procul convertar ad deum.

[80] Aeterne omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano, humanarum rerum domino, eius modi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu senior factus meminisset relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium.

[81] Quae enim umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt. Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt. [82] Tu, Gratiane, tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Raetiae, Rheni acclivia, Sequanorum invia, porrecta Germaniae celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. Hoc senectuti meae, hoc honori a te datum.

[83] Supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.