LITTERAE SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
- AD EPISCOPOS HELVETIAE*
LEO P.P. XIII
Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Gratissimae extiterunt Nobis litterae a Vobis datae, nec non eae quas uno tempore accepimus Calaritani et Episcopi Luxemburgensis, ac Dilectorum Filiorum Sacerdotum et Fidelium, qui solemnem conventum in ista civitate habitum ad Sacramenti Augusti gloriam promovendam celebrarunt. In iis enim non solum novum Nobis testimonium oblatum est obsequii omnium vestrum erga Nos et hanc Beati Petri Cathedram quod satis iam cognitum et perspectum habebamus, nec non alacritatis animi et egregiae voluntatis qua documentis Apostolicae Sedis adhaeretis, sed etiam religionis amor et nobilissimum studium enituit, quo incensi estis in tot malis quae Ecclesiam et humanam societatem premunt, ut operam vestram conferatis iis partibus implendis quas Nos hoc potissimum tempore Pastorum et Fidelium esse declaravimus. Haec sane ad consolationem Nostram plurimum valuerunt; ac Nos simul impellunt, ut iisdem grati animi sensibus, quos Vos ad Deum effunditis, eius auxilii causa quod Nobis in ministerio Nostro largitur, benignitatem Eius vicissim prosequamur quod suo praesidio efficit, ut studiosos in Vobis curatores gloriae Suae et strenuos communis certaminis socios habeamus. Praecipue autem laudes Nostras Vobis omnibus deferimus ob praeclaram pietatem, qua Eucharistici Mysterii honorem et cultum tueri ac amplificare studetis hoc tempore, quo Religionis et fidei contemptus in iis qui Ecclesiam oppugnant et impietatis vias sequuntur, maximas infert divini Sospitatoris nostri amori et beneficiis iniurias. Quo magis haec dolenda sunt, eo magis curae esse optamus veris Ecclesiae filiis ut Sacramenti Augusti gloriam tueantur, et ex eo unde olim Christi Martyres robur ad tormenta superanda sumebant, validas vires ad bonum certamen certandum hauriant, ac Christo Domino caritate coniuncti mutua illa caritate inter se copulentur, quae a Christi dilectione seiuncta esse non potest. De postulationibus vero quas litterae ad Nos datae complectebantur, persuasum Vobis omnibus esse volumus Nobis plurimum cordi esse ea, quae ad Beatorum Caelitum honores et incrementum divinae gloriae referuntur. Benevolentiam demum Nostram Vobis omnibus ex corde testificantes, caelestium gratiarum divitias a divino Reparatoris Nostri corde imploramus, atque in earum auspicium Apostolicam Benedictionem Vobis, ipsis, cunctisque pietatis vestrae consortibus, peramenter in Domino impertimus.
Datum Romae.apud Sanctum Petrum die XXIII Novembris Anno MDCCCLXXXV, Pontificatus Nostri Octavo.
LEO P.P. XIII
- ASS, vol. XVIII (1885), pp. 262-263.