Graves ac diuturnae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


PIUS PP. IX

GRAVES AC DIUTURNAE*

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

PII

DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE IX

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Fratribus Episcopis ae Dilectis Filiis Clero et Fidelibus Helveticae Regionis
Gratiam et Communionem cum Apostolica Sede habentibus.


ADMIRABILES FRATRES ET DILECTI FILII

Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Graves ac diuturnae insidiae et conatus, quos in dies magis Neo-haeretici qui se veteres catholicos dicunt in ista regione adhibent, ut fidelem populum decipiant et ab avita fide divellant, Nos movent ut pro supremo nostri Apostolatus officio ad spiritualem filiorum nostrorum salutem tuendam paternas curas et sollicitudines studiosissime conferamus. Agnoscimus enim, Venerabiles Fratres, et cum dolore deploramus, praedictos schismaticos et haereticos in dioecesis Basi leensis territorio et in aliis istius regionis locis dum religiosa catholicorum libertas publice per schismaticas leges oppressa iacet, ipsos civili auctoritate favente, damnatae suae sectae ministerium exercere, ac violenter occupatis per apostatas presbyteros Paroeciis et Ecclesiis, nullum fraudis et artis genus omittere ut catholicae Ecclesiae filii in schisma misere inducantur. Quoniam autem proprium semper et peculiare haereticis et schismaticis fuit simulatione et fallaciis uti, ita huiusmodi filii tenebrarum inter eos recensendi quibus per Prophetam dictum est : « Vae filii desertores habentes fiduciam in umbra Aegypti; reprobastis verbum et sperastis in calumnia et tumultu » nihil habent antiquius, quam ut fucum facientes incautis et imperitis eos per simulationem et hypocrisim in errores trahant, palam dictitantes sese minime reficere Ecclesiam catholicam et eius visibile Caput, imo puritatis catholicae doctrinae se esse studiosos, seque antiquae fidei haeredes et solos catholicos esse, dum reipsa divinas omnes praerogativas Christi in terris Vicarii nolunt agnoscere, nec eius supremo magisterio obsequantur. Ut autem haereticis suas doctrinas late diffundant, scimus etiam eorum nonnullos munus docendi sacram theologiam in universitate Bernensi assumpsisse, sperantes hac ratione posse novos e iuventute catholica asseclas suae damnatae factioni lucrifacere.

Nos quidem huiusmodi deplorabilem sectam, quae tot errores adversus praecipua catholicae fidei principia e veteri haereticorum penu deprompta in medium protulit, quae catholicae religionis fundamenta evertit, quae dogmaticas definitiones oecumenici Concilii Vaticani impudentem reiicit, quae ad ruinam animarum tot modis incumbit iam reprobavimus ac damnavimus, eosque infelices homines qui ad eam pertinent eique adhaerent et favent ab Ecclesiae communione segregatos et tamquam schismaticus esse habendos, nostris litteris die 21 Novembris anno 1873 editis ediximus ac declaravimus. Hoc ipsum rursus nunc palam declarantes, muneris nostri esse putamus, Venerabiles Fratres, Vobiscum agere, ut pro spectato zelo vestro et pro egregia vestra virtute cuius illustria exempla in tribulationibus pro Dei causa sustinendis edidistis, omni qua potestis ratione, fidei unitatem in fidelibus vestris tueamini, iisque in mentem revocetis, ut ab insidiosis illis gregis Christi hostibus eorumque venenatis pabulis omni studio caveant, ut ab eorum religiosis ritibus, instructionibus, cathedris pestilentiae quas ad sacras doctrinas tradendas impune posuerunt, ab eorum scriptis et quacumque contage omnino refugiant, ut cum intrusis presbyteris et a fide apostatis qui audent obire munera ecclesiastici ministerii, quique legitima missione et omni iurisdictione carent, nullam sibi consuetudinem et congressum esse patiantur, ab iisque abhorreant tamquam ab alienis et furibus, qui non veniunt nisi ut furentur, mactent et perdant.

Cogitare enim debent Ecclesiae filii, id agi ut custodiatur pretiosissimus fidei thesaurus sine qua impossibile est placere Deo, ac pariter agi, ut ipsi rectam iustitiae viam tenentes, olim reportent finem fidei salutem animarum suarum.

Quoniam vero agnoscimus isti ic ab auctoritate civili, praeter caeteras leges divinae constitutioni et auctoritati Ecclesiae infensas, alias etiam editas esse omnino adversantes canonicis praescriptionibus quae Christianum Matrimonium respiciunt, iisque legibus auctoritatem et iurisdictionem Ecclesiasticam esse penitus oppressam, facere non possumus, Venerabiles Fratres, quin Vos in Domino hortemur, ut opportunis instructionibus catholicam de Christiano Matrimonio doctrinam quam tradit Ecclesia fidelibus vestris explicetis, eorumque in mentem re vocetis ea, quae saepius nostris Apostolicis litteris aut allocutionibus, praesertim die 9 Septembris anno 1855, et die 27 eiusdem mensis eodemque anno de hoc Sacramento inculcavimus, quo ipsi sanctitatem et vim huius Sacramenti penitus perspiciant, et canonicis legibus in hac re sese pie conformantes, vitare possint ea mala, quae ex contempta Matrimonii sanctitate in familias et in societatem humanam dimanant.

Plurimum autem confidimus in Domino Vos, Dilecti Filii Parochi et Ecclesiastici viri, qui non solum in vestram sed in aliorum etiam sanctificationem et salutem positi estis, vos inquam in taiata impiorum conspiratione et in tot seductionum periculis, pro vestra pietate et zelo, cuius egregia argumenta habuimus, valido solatio et auxilio futuros Episcopis vestris, et sub eorum ductu strenuam et alacrem daturos operam ut Dei, Ecclesiae, et salutis animarum causam diligenter agatis, utque stantium fidelium virtutem confirmetis, nutantium infirmitati opitulemini, et ea apud Deum merita, quae adepti estis patientia, constantia sacerdotali, fortitudine in dies magis augeatis. Graves quidem sunt labores quos sustinere debent hoc tempore qui pro Christo legatione funguntur, sed fiducia nostra in eo esse debet qui vicit mundum, quique in suo nomine adlaborantes adiuvat, eosque immarcescibili corona gloriae remuneratur in coelis.

Vos autem, Dilecti Filii, fideles universi, in Helvetia degentes, quos ob sollicitudinem quam de vestra salute gerimus paterno cum affectu alloquimur, Vos probe intelligentes quam pretiosum est donum Catholicae Fidei, quod Deus vobis largitus est, nulli unquam curae, nulli labori parcite ut donum illud fideliter custodiatis, ac avitae religionis gloriam quam a maioribus accepistis, incolumem ac integram conservetis.

Illud itaque summo studio Vobis commendamus, ut legitimis vestris Pastoribus qui ab hac Apostolica Sede legitimam missionem acceperunt, quique pro animabus vestris advigilaut tamquam rationem pro iis Deo reddituri, firmiter constanterque adhaereatis, eorumque voces obsequenter excipiatis, ac prae oculis habentes aeternae Veritatis verba, quae dixit : « Qui mecum non est contra me est, qui mecum non colligit spargit » Eius doctrinae obsequentes sitis, Eius suave iugum diligatis, reiicientes impigre a Vobis eos de quibus a Redemptore nostro dictum est : « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. » Antiquo igitur humani generis hosti resistite fortes in fide, donec Dei omnipotentis dextera omnia diaboli arma contingat, cui ob hoc aliquid audere per mittitur, ut a fidelibus Christi gloria maiore vincatur, quoniam ubi veritas est magistra, nunquam desunt divina solatia (S. Leo in Epistola ad Martinum Presbyterum). Haec vobis, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, scribenda censuimus pro supremi Nostri ministerii munere quo universum Christi gregem ab omni fraudis periculo eripere, eiusque salutem ac fidei et Ecclesiae unitatem tueri tenemur. Quoniam vero omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, Ipsum ex corde precamur ut vires vestras in certamine confortet, ac suo vos praesidio et protectione tueatur, utque istam regionem propitius respiciat, quatenus destructis erroribus et impiorum consiliis, veritatis et iustitiae tranquilla pace fruatur. Nec porro omittimus pro miseris etiam errantibus supernum lumen implorare, ut desinant thesaurizare sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, et ab errore viae suae, dum adhuc tempus eis datur, sincera poenitentia convertantur. Vos, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, fervidas preces vestras nostri: coniungite, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno; ac accipite Apostolicam Benedictionem quam ex intimo corde depromptam vobis singulis universis in pignus praecipuae nostrae caritatis pei amanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 23 Martii anno 1875. Pontificatus Nostri anno vicesimonono.


PIUS PP. IX


*A.S.S., vol. VIII (1874-1875), pp. 570-575.