Jump to content

Graviter molesteque

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Graviter molesteque
1890

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1989-90 p. 705

EPISTOLA SSMI PATRIS LEONIS XIII

AD EPISCOPUM VIGLEVANENSEM;
QUA DOLET DE CONTUMELIA HUIC ILLATA;
EX QUO VOCATUS SIT CORAM LAICO MAGISTRATU,

PERFUNCTIONIS SACRI MUNERIS GRATIA*

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. Graviter molesteque tulimus allatum Nobis nuncium de gravi contumelia Tibi irrogata, quum propter sacri muneris tui perfunctionem coram laico magistratu quaestioni obnoxius fuisti, quae de suspectis criminis haberi solet. Dolor autem, quem tua causa cepimus eo fuit acerbior quod episcopalis dignitas in Te laederetur et novum suppeteret, triste satis indicium dirae insectationis qua in Italia conflictatur Ecclesia. Lenit tamen aegritudinem Nostram cogitatio effectuum, quos necesse est oriri ex huiusmodi vexatione adversos consiliis hominum qui eam intulerunt. Quo enim exploratior fit iniusta vis, qua saevit in Ecclesiam civilis potestas quae ipsa conscientiae arcana contendit accensere ditioni suae metuque poenarum deterrere ab officio dispensatores mysteriorum Dei, eo liquet apertius quam impudens mendacium sit quo religionis hostes sese iustae libertatis iactant adsertores, et quam irritus eorum conatus ut sanctae militiae Christi proditores faciant qui sese illi addixere.

Hi enim, Deo opitulante, neque minis cedent neque ab officio desciscent, novam imo e nobili certamine adepti gloriam gestient, Apostolorum instar, quippe eo nomine quod Deo paruerint digni habiti sint contumeliam pati.

Macte igitur animo, Venerabilis Frater, Nosque Tibi gratulari sinito pro sacerdotali zelo et constantia, qua pastorale ministerium obis: quam strenue iniisti viam ea pergito alacriter, neve molestias reformides quas Tibi forte vis et nequitia hominum adhuc erit allatura. Erigant Te veterum exempla fidelium de quibus illud traditum est « quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit : » erigat spes mercedis amplissimae manentis eos qui « certamen sustinuerunt propter nomen Christi et non defecerunt » Tibique adiutricis gratiae Dei sit Apostolica Benedictio, quam nostri in Te animi testem Tibi, clero et populo Dioecesi cui praees peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XIII Iunii anno MDCCCXC, Pontificatus Nostri decimotertio.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXII (1889-1890), p. 705.