Jump to content

Haberi Percepimus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Haberi Percepimus
1243
editio: incognita
fons: incognitus

1243-1254 – SS Innocentius IV – Haberi Percepimus [AD 1254-6-26]

http://www.procasp.org.br/

Haberi percepimus (1254)

Abbatissae et sororibus monasterii s. Elisabeth de Briscina ordinis S.Damiani.

1 Haberi percepimus in desiderio vestro continuum, quod per afflictionem carnis assiduam mereamini praemia beatorum; verumtamen ex fragilitate naturae adeo spiritus promptitudo retunditur, quod vix absque incursu discriminis in omnibus rigorem formulae vitae vestrae perpeti valeatis.

2 Huiusmodi siquidem fragilitatem venerabilis frater noster... Ostiensis et Velletrensis episcopus, cui ordo vester a sede apostolica est commissus, affectu paterno considerans rigorem ipsius formulae in certis articulis pie ac provide temperavit, prout in patentibus litteris eius confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius continetur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eodem episcopo factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus fecimus annotari, qui talis est:

4 “Raynaldus miseratione divina Ostiensis et Velletrensis episcopus dilectis in Domino filiabus... abbatissae et sororibus monasterii s. Elisabeth de Briscina ordinis s. Damiani salutem et benedictionem paternam.

5 Quoniam frequenter propter imbecillitatem conditionis humanae contingit, quod, cum corpus oneri submittitur graviori, de facili confunditur ac cito potest irreparabili periculo subiacere: debet attente discretionis sale condiri victima observantiae regularis et rigor: rigidus manna dulcedinis est infra extremorum medium temperandus, ut, sicut, ne relaxetur religio nimis, habendus est fervor, ita etiam, ut ne ad praecipitium tendat, est discretio in obsequio Creatoris sollicitius adhibenda.

6 Igitur, dilectae in Domino filiae, quia, licet relevetur aliquando ex hiis spiritus, corpus tamen posset non sine damno interioris hominis interdum importabiliter aggravari, nos, qui ad curam et gubernationem vestram sumus a summo pontifice deputati, devotionis vestrae precibus annuentes, ac volentes, ut per viam regiam incedendo in vestris observantiis illud medium amodo teneatis, in quo fortes et debiles possitis communiter atque in finem stabiliter permanere, ita quod non cogarnini propter impotentiam forsitan desistere ab inceptis, vitae vestrae rigorem auctoritate praesentium sic duximus temperandum:

7 videlicet, quod vino et pulmentis non obstante verbo abstinentiae, quod in eadem formula continetur, omni tempore tam sanis quam aliis, necnon ovis et lacticiniis praeterquam in ieiuniis ab ecclesia constitutis et in sextis feriis liceat vobis uti; a festo vero resurrectionis dominicae usque ad festum s. Francisci non teneamini nisi ieiuniis ab ecclesia constitutis et sexta feria ieiunare. Sororibus autem, quae sunt tempore imbecilles seu debiles vel infirmae aut minutae, conscientia solida et secura in vestibus, calciamentis, cibis, potibus et aliis necessaria ministretur, nec servare austeritatem ieiunii et legem abstinentiae permittantur, sed iuxta infirmitatem vel debilitatem ipsarum cum eis tam in cibariis quam ieiuniis misericorditer dispensetur.

8 Insuper huiusmodi sorores imbecilles seu debiles vel infirmae ac aliae deputatae ad servitium earulmdem infirmitatis suae tempore tenere silentium in infirmitorio non cogantur, et etiam dominae, eum ad praedictas causa visitandi eas accesserint, loquendi, quae faciunt ad consolationem et aegritudinem earumdem, in infirmitorio habeant potestatem.

9 Et pro eo, quod inhabitatis frigidas regiones, habendi pelles vobis licentiam exhibemus. Tres etiam habendi tunicas aut plures, si necessitas exegerit, mantellum unum ordinatum ac unum curtum, si volueritis pro 1abore, ac pedules 1aneos soleatos et utendi fisconibus foeno vel palea seu plumis vobis licentiam impertimur.

10 De silentio vero servando et quod possitis inter vos loqui binae et binae, praeterquam ad locutorium et ad cratem, sic duximus ordinandum, quod abbatissa possit dare vobis licentiam loquendi in locis decentibus, prout eidem visum fuerit abbatissae. Praeterea servientes vestrae, quae intus et extra monasterium vestrnm monasterii onus portant, temporibus singulis, si voluerint, habere valeant calciamenta et cum nimis laborant vel vadunt de loco ad locum, praeterquam in ieiuniis ab ecclesia constitutis, non teneantur nisi sexta feria ieiunare.

11 Ad haec penitus prohibemus, ne in monasterio vestro deinceps aliquis visitator auctoritate sua constitutiones faciat aliquas ultra formam vestram et regulam, quae vos ad aliquid culpae vel poenae obligent, sine consensu et voluntate omnium dominarum; quod si forte aliquas faceret, eas non teneamini aliquatenus observare.

12 Et ut omnis conscientiis vestris auferatur turbationis materia, notum vobis, dilectae in Domino filiae, facimus per praesentes, quod nos, qui mentem instituentis regulam eamdem agnovimus, sentimus et scimus, quod fel. rec. domini Gregorii papae non fuit intentio nec est nostra, laqueum vobis iniicere in silentio, in ieunio, lectis et aliis pluribus, quae continentur in forma vitae ab ipso data, cum vir piissimus et discretissimus fuerit et tanta vos dilectionis ac beneficiorum profusione prosecutus extiterit,

13 vel ad transgressionem mortalis peccati, si vos contrarium contingeret facere, suis ordinationibus vos, sicut vobis ab aliquibus suggeritur; obligare, constituimus, ut confessori vestro, qui pro tempore fuerit, liceat de illorum transgressionibus, quae secundum praedictam formulam vel ordinem vestrum aut factas circa vos provisiones servare debetis, confessionem vestram audire et poenitentiam vobis iniungere salutarem. Datum Anagniae X kal. iulii pontiticatus domini Innocentii papae IV anno undecimo. Nulli ergo etc. Datum Anagniac VI (non III) kal. iulii anno undecimo.