PIUS PP. X
LITTERAE
- PII PP. X AD PRAESIDEM CONVENTUS LII CATHOLICORUM GERMANIAE,
- EORUMDEM ALACRITATEM IN RELIGIONE COMMENDANTIS*
- DILECTO FILIO BURGUBURN, DOCTORI, AC PRAESIDI COETUS
- CONVENTUI LII CATHOLICORUM GERMANIAE APPARANDO. ARGENTORATUM
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.
Habiti quotannis coetus catholicorum Germaniae in eam Nos opinionem adduci quotidie magis iusserunt, congressiones easdem, quo plures numero ac successione recensentur, eo etiam digniores et prae se ferre apparatus et edere fructus. Huius sane solatium rei communes nunc confirmavere litterae, Nobis a te datae atque a praesidibus ceteris, quum proximo adornando coetui studeretis: vestrarum enim curarum ea potissima fuit, aperire ex ordine omnia quaecumque erunt disceptanda congressui, sensusque declarare simul, quorum ductu convenietis. Neque modica ista est Nobis gaudendi, et gratulandi opportunitas: quid enim quam fecundam Germanorum alacritatem expetere possimus amplius ad inserendam propagandamque religionem? — Caussae equidem in disputatione versabuntur graves salubresque, atque eaedem ad multiplicem christianae vitae necessitatem peridoneae. Nam quibus maxime, pro conditione temporum, expediat viis fidei nostrae et Apostolicae Sedis cultum provehere, proximorum sententias, catholica praelucente doctrina, humane ac rite vereri, expeditiones adiuvare sacras, integritati morum prospicere, tenuium fortunam sublevare, locupletum alere inopumque amicam conspirationem, sacri denique civilisque principatus concordiae consulere, in hisce, quemadmodum nunciasti, maximi momenti rebus vestra debet se prudentia probare. Quod autem decretum vobis sit accedere ad disserendum eo animo, ut hinc Nostra Decessorisque Nostri Leonis XIII fel. rec. prae oculis documenta habeatis, inde hortamenta Pauli deducatis ad usum, qui, spiritu actus ac repletus Dei, omnia nostra iussit in caritate fieri, vehementis haec Nobis origo voluptatis est; compertum namque et exploratum habemus quam multum emolumenti consueverint qui haec sequi lumina et praecepta studeant, e collatis consiliis percipere. Nec minus oblectat coire vos in civitatem nobilem, antiquam et piam: cui gloriae est et Episcopatui Romano Pontificem dedisse insignem, et coelo Sanctissimam peperisse sobolem, et artibus monumenta illustria suppeditasse. Spem ideo firmam fovemus, auspiciis Praesulis Argentinensis vestraque diligentia prosperam apparando felicemque celebrando coetui debere operam impendi. Quoniam vero a summae dementiae Deo, quippe ipse est consilii boni largitur, implorandam censetis in primis opem, eius in vos atque in labores vestros devocamus ardentes gratiam, testemque votorum animi Nostri Apostolicam benedictionem tum vobis praesidibus, tum singulis e conventu sodalibus peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae die 14 Augusti 1905.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 131-132.