Jump to content

Habitum a vobis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Habitum a vobis
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 406

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X LAUDIBUS PROSEQUENTIS EPISCOPOS

OCEANIAE OB CELEBRATUM AB EISDEM CONVENTUM*

DILECTO FILIO NOSTRO

PATRITIO FRANCISCO TIT. S. SUSANNAE S. R. E. PRESB. CARD. MORAN
ARCHIEPISCOPO SYDNEIENSIUM
CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS OCEANIAE - SYDNEIUM


Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Habitum a vobis haud ita pridem conventum et consulta prudenter in eodem complura, non humane minus, quam grate communi epistola nunciastis. Equidem certe plenos vos divini spiritus, eosdemque officii apostolici diligentissimos in eiusmodi coetu impertiistis, ea maxima in re quum, non modo creditarum incremento ovium, sed eorum etiam, qui foris sunt, invitationi suavi dedistis operam. His quidem caritatem quae a Christo fortiter urget, demonstrare omnem curae fuit: pietatem vero commendare illis, et catholici nominis suadere omne genus opera studuistis. O utinam, quemadmodum pastoralem in vobis sollicitudinem Nos laude prosequimur, sic efficacitate Dominus ditet! Id sane sperare bene iubet vestra in Immaculatam Virginem religio, cui uberius provehendae multum sane sollertiae in congressu impendistis. Virgo propterea Deipara consiliis ac laboribus vestris propitia prece obsecundet, vobisque caelestes gratias conciliet, quarum auspicem, Apostolicam benedictionem et vobis et gregibus vestris peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XX Decembris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 406-407.