PIUS PP. X
EPISTOLA
PII PP. X DE CAPITE S. AGNETIS V. ET M. IN ECCLESIA EIUSDEM NOMINIS AD FORUM AGONALE ASSERVANDO*
DILECTO FILIO NOSTRO MARIANO TITULO S. CAECILIAE S. R. E. PRESB. CARD. RAMPOLLA DEL TINDARO
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.
Hagnae virginis Aedem, quae in Foro agonali est, nihil possidere cognovimus de exuviis Martyris sanctissimae: idque eo mirum magis videri debet, quod nobilissima Aedes eo ipso loco est aedificata quo Puella insigne omnique aetate celebratum martyrium fecit. Hanc ob rem placuit Nobisipsum Hagnae caput, quod antehac ad Lateranum in augusto Sanctissimi Servatoris sacello asservabatur, postmodum inpraedicto templo, Deo in honorem sanctae Hagnae dicato, asservandum concedere. Id ubi Tu audivisti, qui eidem templo praees, munificentia qua polles, obtulisti Nobis ditissimam aeque atque operis praeclari thecam, in qua sacrum Caput includeremus. De sumptuoso munere et gratias tibi agimus et laudes amplissimas impertimus. — Habeto igitur Hagnae sanctissimae venerandum Caput, quod in theca a te oblata Nos ipsi collocavimus. Illud tamen sic memorato templo servandum palamque proponendum adhibuimus, ut et sacri Pignoris simul et continentis thecae dominium integrum ac perfectum sit penes Nos ac Successores Nostros Romanos Pontifices. — Peculiaris Nostrae benevolentiae testem et munerum divinorum auspicem, Apostolicam benedictionem Tibi, dilecte Fili Noster, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae die XIX Ianuarii MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.
PIUS PP. X
- ASS, vol. XLI (1908), pp. 66-67.