Halieutica

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
accepit mundus legem. dedit arma per omnes,
admonuitque sui. uitulus sic †manuque† minatur,
qui nondum gerit in tenera iam cornua fronte,
sic dammae fugiunt, pugnant uirtute leones,
et morsu canis, et caudae sic scorpius ictu, 5
concussisque leuis pinnis sic euolat ales --
omnibus ignotae mortis timor, omnibus hostem
praesidiumque datum sentire, et noscere teli
uimque modumque sui -- sic et Scarus arte sub undis
si n. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10
decidit, adsumptaque dolos tandem pauet esca,
non audet radiis obnixa occurrere fronte:
auersus crebro uimen sub uerbere caudae
laxans subsequitur, tutumque euadit in aequor.
quin etiam si forte aliquis, dum praenatat, arcto 15
mitis luctantem scarus hunc in uimine uidit,
auersi caudam morsu tenet, atque †lita†. . . . . .
liber, seruato quem texit ciue, resultat.
Sepia tarda fugae, tenui cum forte sub unda
deprensa est, iamiamque manus timet illa rapacis, 20
inficiens aequor nigrum uomit illa c〈ruorem〉sa
auertitque uias, oculos frustrata sequentis.
clausus rete Lupus, quamuis inmitis et acer
dimotis cauda submissus sidit arenis,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in auras 25
emicat, atque dolos saltu deludit inultus.
et Murena ferox, teretis sibi conscia tergi,
ad laxata magis conixa foramina retis,
tandem per multos euadit lubrica flexus,
exemploque nocet: cunctis iter inuenit una. 30
at contra scopulis crinali corpore segnis