Hamartigenia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Hamartigenia
Saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Praefatio

(p.200)

Fratres ephebi fossor et pastor duo,
quos feminarum prima primos procreat,
sistunt ad aram de laborum fructibus
Deo sacranda munerum primordia.
hic terrulentis, ille vivis fungitur; 5
certante voto discrepantes inmolant,
fetum bidentis alter, ast alter scrobis.
Deus minoris conprobavit hostiam,
reiecit illam quam paravit grandior.
vox ecce summo missa persultat throno: 10
Cain, quiesce; namque si recte offeras,
oblata nec tu lege recta dividas,
perversa nigram vota culpam traxerint.
armat deinde parricidalem manum
frater, probatae sanctitatis aemulus; 15
germana curvo colla frangit sarculo,
mundum recentem caede tinguit inpia,
sero expiandum, iam senescentem, sacro
cruore Christi, quo peremptor concidit.
mors prima coepit innocentis vulnere, 20
cessit deinde vulnerato innoxio.
per crimen orta dissoluta est crimine,
Abel quod ante perculit, Christum dehinc;
finita et ipsa est finis exsortem petens. (p.202)
ergo ex futuris prisca coepit fabula 25
factoque primo res notata est ultima,
ut ille mortis inchoator rusticus
insulsa terrae deferens libamina
Deumque rerum mortuarum deputans
rastris redacta digna sacris crederet, 30
viventis atrox aemulator hostiae.
agnosco nempe quem figura haec denotet,
quis fratricida, quis peremptor invidus
prave sacrorum disciplinam dividat,
mactare dum se vota censet rectius. 35
Marcion, arvi forma corruptissimi,
docet duitas discrepare a Spiritu,
contaminatae dona carnis offerens
et segregatim numen aeternum colens.
qui si quiescat nec monentem neglegat, 40
pacem quieta 1 diligat germanitas,
unum atque vivum fassa vivorum Deum.
hic se caduco dedicans mysterio
summam profanus dividit substantiam;
malum bonumque ceu duorum separatis 45
regnum Deorum sceptra committit duo,
Deum esse credens quem fatetur pessimum.
Cain cruentus, unitatis invidus,
mundi colonus, immolator squalidus,
cuius litamen sordet et terram sapit, 50
terram caduci corporis, venam putrem, (p.204)
umore denso conglobatam et pulvere,
natura cuius fraude floret fertili
fecunda fundens noxiorum crimina,
animaeque vitam labe carnis enecat. 55
caro in sororem tela mentem dirigit,
mens in cerebro ventilatur ebrio,
ex quo furores suculentos conligit
madens veneno corporis lymphatico.
Deum perennem findit in duos Deos, 60
audet secare numen insecabile.
cadit perempta denegans unum Deum,
Cain triumphat morte fratris halitus.


(p.204) Hamartigenia


Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,
divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus
non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
insincera acies duo per divortia semper
spargitur, in geminis visum frustrata figuris. 5
terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors
dividuum regnare Deum super aethera credas.
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens
hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
non idcirco duos retinent caelestia reges 10
quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
exterior terrenus homo est, qui talia cernens
conicit esse duo variarum numina rerum.
dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim,
et qui recta itidem condens induxerit, ambos 15
autumat esse Deos natura dispare summos.
quae tandem natura potest consistere duplex
aut regnare diu, quam fons divisus ab arce (p.206)
separat, alternaque apicum dicione recidit?
aut unus Deus est, rerum cui summa potestas, 20
aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa,
porro nihil summum nisi plenis viribus unum,
distantes quoniam, proprium dum quisque revulso
vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt,
ius varium non est plenum, quia non habet alter 25
quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit,
nos plenum sine parte Deum testamur et unum,
in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,
qui viget ac viguit super omnia quique vigebit
participem nullum collato foedere passus. 30
summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,
virtutum sublime caput, fons unicus orbis,
naturalis apex, generisque et originis auctor;
ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni
et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum; 35
unus enim princeps numeri est, nec dinumerari
tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter
non sit, item Christus non sit genitore secundus,
anterior numero est, cui Filius unicus uni est.
ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus, 40
in virtute sua primus, tum primus in illo
quem genuit, quid enim differt generatio simplex?
unum semper erit gignens atque unus ab uno
ante chaos genitus numeroque et tempore liber,
quis dixisse duos rem maiestate sub una (p.208)
   45regnantem propriamque sibi retroque perennem
ausit, et unius naturae excindere vires?
numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter
externi generis numerum praestare duorum
debeat et geminum distans inducere numen? 50
forma Patris veri verus stat Filius ac se
unum rite probat dum formam servat eandem,
non amor adscitus sociat nec iungit utrumque
coniurata fides, pietas sed certa genusque
unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam. 55
haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat
secta fidem dominis caelum partita duobus,
quae te confundunt nebulae? quis somnus
inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex
occurrit species bivio dispersa superne 60
si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem
obvia terrenis oculis elementa, quibus se
res occulta Dei dignata est prodere signis,
hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim
maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis 65
scinderet in partes geminatum segrege regno,
idcirco specimen posuit spectabile nostris
exemplumque oculis, ne quis duo numina credat
imperitare, vagis mundi per inania formis. 1
una per inmensam caeli caveam revolutos 70
praebet flamma dies, texit sol unicus annum;
triplex ille tamen nullo discrimine trina
subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet,
motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget. (p.210)
sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen, 75
una eademque tamen rota sideris indiscretis
fungitur his, uno servat tot munera ductu
et tribus una subest mixtim substantia rebus.
non conferre Deo velut aequiperabile quidquam
ausim, nec Domino famulum conponere signum; 80
ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse
coniectare homines, quibus ardua visere non est.
parvorum speculo non intellecta notamus,
et datur occultum per proxima quaerere verum.
nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit 85
aut, si fusca polum sntfudit palla serenum,
oppositus quotiens radiorum spicula nimbus
igne repercusso mentitos spargit in orbes.
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer,
est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, 90
libera ne tenerum penetret meditatio caelum
neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
spargitur in bifidas male sana intentio luces,
et duplices geminis auctoribus extruit aras.
si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum 95
milia cur numero Deitas contenta gemello est?
an non in populos dispersa examina Divum
fundere erat melius mundumque inplere capacem
semideis passim nullo discrimine monstris,
quis fera barbaries perituros mactat honores? 100
dissona discretum retinent si numina caelum,
convenit et nebulis et fontibus et reboanti
oceano et silvis et collibus et speluncis, (p.212)
fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis
assignare Deos proprios, sua cuique iura. 105
vel, si gentiles sordet venerarier umbras
et placet esse duos sceptris sodalibus aequos,
dic, age, quis terras dicionis sorte retentet,
quis regat aequoreas aeterna lege procellas,
ede coheredum distinctum ius dominorum. 110
unus, ais, tristi residet sublimis in arce,
auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus,
qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe
sevit, et anguino medicans nova semina suco
rerum principium mortis de fomite traxit. 115
ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit,
condidit ipse hominem lutulenta et membra coegit,
effigians quod morbus edat, quod crimine multo
sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat.
ast alii pietatis amor placidumque medendi 120
ingenium, recreans homines, mortalia servans.
Testamenta duo fluxerunt principe utroque:
tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.
haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est,
immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri. 125
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum
haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae
mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno,
Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator,
vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris 130
anguiferum caput et fumo stipatur et igni,
liventes oculos subfundit felle perusto
invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris (p.214)
obtegit et virides adlambunt ora cerastae. 135
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos
in nodum revocat, facilique ligamine tortas
innectit pedicas nervosque in vincula tendit,
ars olli captare feras, animalia bruta
inretire plagis, retinacula denique caecis 140
indeprensa locis erranti opponere praedae,
hic ille est venator atrox, qui caede frequenti
incautas animas non cessat plectere, Nebroth,
qui mundum curvis anfractibus et silvosis
horrentem scopulis versuto circuit astu, 145
fraude alios tectisque dolis innectere adortus,
porro giganteis alios luctando lacertis
frangere, funereos late exercere triumphos,
inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
ipse suam (pudet heu!) contempto principe vitae 150
perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum
carnificem gladiique aciem iugulandus adorat,
in tantum miseris peccati nectare captis
dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
qui mala principio genuit Deus esse putatur, 155
quique bona infecit vitiis et candida nigris!
par furor illorum, quos tradit fama dicatis
consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
inventor vitii non est Deus: angelus illud
degener infami conceptum mente creavit, 160
qui prius augustum radiabat sidus et ingens
ex nihilo splendor nutrito ardebat honore. (p.216)
ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est,
at non ex nihilo Deus et Sapientia vera
Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam 165
coepta, sed aerios etiam molita ministros,
horum de numero quidam pulcherrimus ore,
maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus
inflatur, dum grande tumens sese altius effert
ostentatque suos licito iactantius ignes, 170
persuasit propriis genitum se viribus ex se
materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse
inciperet, nascique suum sine principe coeptum,
hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam,
quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum, 175
qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum
vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
aemulus, ut memorant, opera ad divina repente
corrumpenda caput caligine protulit atra.
hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam 180
infirmare fidem, sacro quae tradita libro est.
nil, ait, absque Deo factum, sed cuncta per ipsum,
cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.
sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum
proditus et primo generis de fonte serenus, 185
deterior mox sponte sua, dum decolor illum
inficit invidia stimulisque instigat amaris.
arsit enim scintilla odii de fomite zeli
et dolor ingenium subitus conflavit iniquum,
viderat argillam simulacrum et structile flatu (p.218)
   190concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1
inpositum, natura soli pelagique polique
ut famulans homini locupletem fundere partum
nosset et effusum terreno addicere regi.
inflavit fermento animi stomachante tumorem 195
bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi
corporis enodem servabat recta iuventam,
conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus,
involvens nitidam spiris torquentibus alvum. 200
simplex lingua prius varia micat arte loquendi,
et discissa dolis resonat sermone trisulco.
hinc natale caput vitiorum, principe ab illo
fluxit origo mali, qui se corrumpere primum,
mox hominem didicit nullo informante magistro. 205
ultimus exitium subverso praeside mundus
sortitur mundique omnis labefacta supellex,
non aliter quam cum incautum spoliare viantem
forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum
ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, 210
quo pereunte trahat captivos victor amictus
iam non obstanti locuples de corpore praedo,
sic homini subiecta domus, ditissimus orbis
scilicet in facilem domino peccante ruinam
lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit. 215
tunc lolium lappasque leves per adultera culta
ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus
triticeam vacuis segetem violavit avenis;
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, (p.220)
iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos 220
occiso pastore truces didicere leones,
nec non et querulis balatibus inritatus
plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas,
omne animal diri callens sollertia furti
inbuit et tortos acuit fallacia sensus. 225
quamvis maceries florentes ambiat hortos,
saepibus et densis vallentur vitea rura,
aut populator edet gemmantia germina bruchus,
aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
uid loquar herbarum fibras medicante veneno 230
tinctas letiferi fudisse pericula suci?
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis,
cum prius innocuas tulerit natura cicutas,
roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen
pabula lascivis dederit sincera capellis. 235
ipsa quoque oppositum destructo foedere certo
transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque
omnia legirupis quassantia viribus orbem.
frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos,
et cadit inmodicis silva exstirpata procellis. 240
parte alia violentus aquis torrentibus amnis
transilit obiectas, praescripta repagula, ripas
et vagus eversis late dominatur in agris.
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse
conditor instituit, sed laxa licentia rerum 245
turbavit placidas rupto moderamine leges.
nec mirum si membra orbis concussa rotantur,
si vitiis agitata suis mundana laborat (p.222)
machina, si terras luis incentiva fatigat:
exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent, 250
vita hominum, cui quidquid agit vesania et error
suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas
diffluat, inpuro fervescat ut igne libido,
sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis
gurges avaritiae, finis quam nullus habendi 255
temperat aggestis addentem vota talentis,
auri namque fames parto fit maior ab auro.
inde seges scelerum, radix et sola malorum,
dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla
eliquat ornatus solvendi leno pudoris, 260
dum venas squalentis humi scrutatur inepta
ambitio scalpens naturae occulta latentis,
si quibus in foveis radiantes forte lapillos
rimata inveniat, nec enim contenta decore
ingenito externam mentitur femina formam 265
ac, velut artificis Domini manus inperfectum
os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus
pingere sutilibus redimitae frontis in arce,
colla vel ignitis sincera incingere sertis,
auribus aut gravidis virides suspendere bacas, 270
nectitur et nitidis concharum calculus albens
crinibus aureolisque riget coma texta catenis,
taedet sacrilegas matrum percurrere curas,
muneribus dotata Dei quae plasmata fuco
inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat 275
quod fuerat, falso non agnoscenda colore,
haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto
mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu. (p.224)
quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex,
qui regit invalidam propria de carne resectam 280
particulam, qui vas tenerum dicione gubernat,
solvitur in luxum? cernas mollescere cultu
heroas vetulos, opifex quibus aspera membra
finxerat et rigidos duraverat ossibus artus,
sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque 285
quis niteant,genuina leves ut robora solvant,
vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis
ramorum spoliis fluitantes sumere amictus
gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
additur ars, ut fila herbis saturata recoctis 290
inludant varias distincto stamine formas,
ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu,
pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu
venantem tunicas, avium quoque versicolorum
indumenta novis texentem plumea telis, 295
illum pigmentis redolentibus et peregrino
pulvere femineas spargentem turpiter auras,
omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,
sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,
auribus atque oculis, tum naribus atque palato 300
quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
ipse etiam toto pollet qui corpore tactus
palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit,
pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges,
captivasque trahi regnante libidine dotes! (p.226)
   305perversum ius omne viget, dum quidquid habendum
omnipotens dederat studia in contraria vertunt,
idcircone, rogo, speculatrix pupula molli
subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum
membra theatrali spectet vertigine ferri, 310
incestans miseros foedo oblectamine visus?
aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri
demittunt geminas sociata foramina nares,
ut bibat inlecebras male conciliata voluptas
quas pigmentato meretrix iacit inproba crine? 315
num propter lyricae modulamina vana puellae
nervorumque sonos et convivale calentis
carmen nequitiae patulas Deus addidit aures
perque cavernosos iussit penetrare meatus
vocis iter? numquid madido sapor inditus ori 320
vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram
ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent,
per varios gustus instructa ut prandia ducat
in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens, 325
quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet
ad tactum voluit palpandi interprete sensu,
at nos delicias plumarum et linea texta
sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
felix qui indultis potuit mediocriter uti 330
muneribus parcumque modum servare fruendi,
quem locuples mundi species et amoena venustas
et nitidis fallens circumflua copia rebus
non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori,
qui sub adumbrata dulcedine triste venenum 335
deprendit latitare boni mendacis operto,
sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque (p.228)
principio rerum, Christus cum conderet orbem,
vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses
historicus mundi nascentis testificatus 340
vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit.
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo,
inspirante Deo quod sanctus vaticinator
prodidit antiquae recolens primordia lucis,
esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit. 345
conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus,
nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
quippe unum natura facit, quae constat utrique
una voluntatis, iuris, virtutis, amoris,
non tamen idcirco duo numina nec duo rerum 350
artifices, quoniam generis dissensio nulla est,
atque ideo nulla est operis distantia, nulla
ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor
nascitur aut primae violatur origine venae, 355
sed dum liventes liquor incorruptus harenas
praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum
in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris 360
sed manus est; nec equum vesania fervida circi
auctorem levitatis habet rabidive fragoris:
mens vulgi rationis inops, non cursus equorum
perfurit: infami studio perit utile donum,
sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras 365
novimus et placidum servire ad crimina sucum,
inde per aerium pendens audacia funem (p.230)
ardua securis scandit proscaenia plantis,
inde feras volucri temeraria corpora saltu
transibunt mortisque inter discrimina ludunt. 370
sanguinis humani spectacula publicus edit
consensus legesque iubent venale parari
supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis
morsibus oblectent hilarem de funere plebem,
mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi 375
percensere piget, quae veri oblita Tonantis
humanum miseris volvunt erroribus aevum,
nemo animum summi memorem genitoris in altum
excitat, ad caelum mittit suspiria nemo,
nec recolens apicem solii natalis ad ipsum 380
respicit auctorem, nec spem super aera librat,
sed mentem gravidis contentam stertere curis
indigno subdit domino perituraque pronus
diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert 385
lubrica, commendat quod perniciosa voluptas,
quod velut excitus difflato pulvere ventus
praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae,
his aegras animas morborum pestibus urget
praedo potens, tacitis quem viribus interfusum 390
corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes
nequitias spargitque suos per membra ministros,
namque illic numerosa cohors sub principe tali (p.232)
militat horrendisque animas circumsidet armis,
Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1 395
Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri,
Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum,
informes horrent facies habituque minaces.
Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit,
personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit. 400
inde canina foro latrat Facundia toto,
hinc gerit Herculeam vilis Sapientia clavam,
ostentatque suos vicatim gymnosophistas,
inccrat lapides fumosos Idololatrix
Religio et surdis pallens advolvitur aris. 405
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis
armigeris, quanto ferrata satellite ductor
bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset
casside terribilis, saetarum pondera mento 410
concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
ast alia de parte furens exercitus ardet
regis Amorraei, tum milia Gergeseorum
effundunt aciem toto volitantia campo;
eminus hi feriunt, confligunt comminus illi. 415
ecce Zebusiacae fervent ad proelia turmae,
aurea tela quibus de sanguine tincta draconis
mortifero splendore micant radiantque
necantque. nec non terrificas pilis armare catervas (p.234)
te, Cittaee, iuvat; sed gens Pherezaea sagittis 420
insultat virtute pari, sed dispare ferro,
postremum cuneum rex promovet Euvaeorum
squamosum thoraca gerens de pelle colubri,
his subnixa viris scelerum perversa potestas
edomat invalidas mentes, quae simplicitate 425
indociles bellique rudes sub foedere falso
tristis amicitiae primum socia agmina credunt,
Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes
addictis subeunt cervicibus, et nebulonum 430
spirituum iussis servire ferocibus optant.
ille,supervacuis augens patrimonia fundis
finitimisque inhians contempto limite agellis,
ducitur innexus manicis et mille catenis
ante triumphales currus post terga revinctus, 435
nec se barbaricis addictum sentit habenis.
hic, qui ventosae scandit fastigia famae
inflaturque cavo pompae popularis honore,
qui summum solidumque bonum putat ambitionis
crescere successu, praeconum voce trementes 440
exanimare reos, miserorum in corpora fasces
frangere, terribiles legum exercere secures,
in laqueum iam colla dedit, iam compede dura
nectitur et pedibus servilia vincula limat.
credite, captivi mortales, hostica quos iam 445
damnatos cohibent ergastula, quos famulatu
poenarum virtus non intellecta coercet, (p.236)
haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae
gentis et horribilis victoria principis Assur,
carmine luctifico quam deflens Hieremias 450
orbatam propriis ululavit civibus urbem,
num latet aut dubium est animas de semine Iacob
exilium gentile pati, quas Persica regna
captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
illic natali desuescunt vivere ritu 455
moribus et patriis exutae in barbara iura
degenerant linguamque novam vestemque sequuntur,
deque profanato discunt sordescere cultu
nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt 460
organa et externi laudant anathemata regni.
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae
imperium tolerasse patres penitusque sinistris
adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui
sub pedibus, limo et paleis servire paratos, 465
carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
quo tantum auxilii per prodigialia signa
effudit Dominus, populum dum forte rebellem
servat ope inmerita, vinclis dum subdita colla
solvit et Aegyptum virga serpente coercet? 470
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum
pulverea calcasse via, cum conscia ponti
saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo
aruit et medio sitiens in gurgite limus,
si victor virtute Dei mediasque tenebras 475
luce columnari scindens exercitus olim (p.238)
perdidit inventi vallem botryonis opimam,
si nescit versare solum, cui melle perenni
glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos,
si domitam Ierichon lituis atque aere canoro 480
rursus in antiquos patitur consurgere muros,
si ripis reflui Iordanis pellitur et iam
deserit adscriptam dimensa in iugera sortem,
denique si structam tantis sudoribus urbem
et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos 485
defensare nequit, si nescit quis lapis ille est
hostibus obsistens et inexpugnabile turris
praesidium, quem non aerato machina rostro
arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
angulus hic portae in capite est, hic continet omnem 490
saxorum seriem constructaque limina firmat,
quem qui rite suis per propugnacula muris
noverit insertum, seque ac sua moenia vallo
praecingat triplici celsa stans eminus arce,
fretus amore petrae castis et pervigil armis, 495
non illum regina Tyri, non accola magni
Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus
tempora pinnatis redimitus nigra sagittis,
quin si fulmineos cogens ad bella gigantas
allophilus tua castra velit delere tyrannus, 500
tutus eris, nec te firma statione movebit
ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse,
qui regit aerio vanas sub sole tenebras,
nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis (p.240)
cuncta solubilibus fluxoque creamine constant. 505
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem
subiectam vanis non sponte laboribus orsus
periuro ingemuit miserans servire latroni:
errat ait, qui luctamen cum sanguine nobis
et carne et venis ferventibus et vitioso 510
felle putat calidisque animam peccare medullis.
non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus
oppugnat sensus liquidos bellove lacessit,
sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque
congredimur, quorum dominatibus umidus iste 515
et pigris densus nebulis obtemperat aer.
scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae
quod patet et vacuo nubes suspendit hiatu,
frena potestatum variarum sustinet ac sub
principe Belia rectoribus horret iniquis. 520
his conluctamur praedonibus, ut sacra nobis
oris apostolici testis sententia prodit.
nemo habitum naturae, aut inritamina peccans
corporis accuset; facile est frenare rebelles
affectus carnis nimiosque retundere pulsus 525
materiae fragilis et viscera victa domare.
quippe animus longe praestantior, utpote summo
aethere demissus, subiectos si velit artus
imperio quassare gravi iussisque severis
dedere, regnanti domino vis nulla resistet. 530
maior inest vis illa homini, quae flatile virus
ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
Parthica non aeque ventos transcurrit harundo, (p.242)
cuius iter nullus potis est conprendere visus;
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, 535
inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante
adventum leti quam pectoris abdita rumpat,
securam penetrans medicato vulnere vitam;
sed magis aligera est magis et medicata sagitta,
quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, 540
eludens excussa oculos calamique volantis
praepete transcursu cordis penetralia Agens,
nec segnis natura animae est aut tarda cavendi
vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli
ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, 545
mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum,
factorem modo casta suum veneretur et ipsi
militet ac victum proculcet sobria mundum,
nil de pestiferis opibus aut falsificatis
terrarum spoliis stulto oblectamine libans, 550
ne sub fasce iacens alieno et dedita regno
non queat argutas hostis vitare sagittas,
sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni
hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra
ex nostris concreta animis genus et caput et vim, 555
quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est,
sed tantum turbare potest aut fallere quantum
nos volumus, qui decrepito suggesta leoni
armamenta damus: friget fera futtile frendens, 560
humani generis ni per suffragia gliscat.
gignimus omne malum proprio de corpore nostrum,
ut genuit David, alias pater optimus, unum
crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum, (p.244)
innocuas inter suboles genuit patricidam, 565
ausus in auctorem generis qui stringere ferrum
(a pietas!) signis contraria signa paternis
egit et unius commisit sanguinis arma.
nostra itidem diros urente propagine natos
pectora parturiunt, versis qui protinus in nos 570
morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
depopulantur enim nimium fecunda parentum
viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
progeniem verum ille suam, rex utpote summus
atque Dei vates pariturae et virginis auctor, 575
tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis
frater Abessalon sereret sua crimina iustis
pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet
solus Abessalon lacerans pia viscera ferro. 580
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si
de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt,
dentibus cmoritur fusae per viscera prolis,
mater morte sua, non sexu fertilis aut de
concubitu distenta uterum, sed cum calet igni 585
percita femineo, moriturum obscena maritum
ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue
coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat,
insinuans oris coitu genitale venenum,
nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum 590
frangit amatoris blanda inter foedera guttur,
infusasque bibit caro pereunte salivas. (p.246)
his pater inlecebris consumitur, at genitricem
clausa necat subolis; nam postquam semine adulto
incipiunt calidis corpuscula parva latebris 595
serpere motatumque uterum vibrata ferire,
aestuat interno pietatis crimine mater
carnificemque gemit damnati conscia sexus
progeniem, saepti rumpentem obstacula partus,
nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus 600
fetibus in lucem nitentibus excruciata
carpitur atque viam lacerata per ilia pandit,
tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum
ingressum vitae vix eluctatus et ortum
per scelus exculpens; lambunt natale cadaver 605
reptantes catuli, prolis dum nascitur orba,
haud experta diem miserae nisi postuma matris,
non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore
vipereo infusum sic conbibit illa venenum
coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu 610
interiusque rapit, sic felle libidinis ardens
inpletur vitiis perituro mixta marito,
tunc praegnans letale genus concepta maligni
fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
quem poenis pensare prius sua facta necesse est 615
corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt
mille puerperiis, suboles dum parturit ex se
contra naturam genitas, peccamina crebra (p.248)
scilicet et pastos materno funere natos. 620
hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,
concubitu carnis semen sitientis iniquum
vos genuit? sanctum, lector, percense volumen:
quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis 625
vera obiectantem mortalibus: ex Patre nam vos
esse meo genitos pietas, ait, ipsa probaret
ac pietatis opus. pro caeca libido! quid hoc est,
quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
noverit, inque torum regis nuptura vocetur, 630
et regis semper iuvenis senioque repulso
divinum decus aeterno servantis in ore,
malit adulterium fulvo et se munere vilem
vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,
aspernata Dei fusam per virginis artus 635
progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
sentio quam contra moveat pellacia litem,
quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet
nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit. 640
nil refert auctor fuerit factorque malorum,
anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,
cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes
innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
degeneret, facto nec se manus inquinet ullo. 645
condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto
et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit;
ipse creavit enim quod, cum discludere possit, (p.250)
non abolet longoque sinit grassarier usu.
damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus 650
obbrutescentis capitis, ne pervia tales
concipiat flexura sonos; est perdere tanti
extinctum vitae officium de parte cerebri,
inmunem modo sese anima expertemque nefandi
auditus felix stolida conservet ab aure. 655
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
divinis meminit praecellere nobilitatum
muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum
res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
excitat e tumulis homines regnique per aevum 660
participes iubet esse sui. qui si foret auctor
servatorque mali, nunquam post damna salutis
peccantumque obitus redivivam ferre medellam
vellet et amissos ope restaurare secunda,
labi hominis, servare Dei est: meritis perit iste, 665
ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit,
argumentum ingens Dominum, qui talia praestet,
nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
invitone aliquis potis est peccare Tonante,
cui facile est in corde hominis conponere sensus 670
quos libeat, fibrasque omnes animare
pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?
nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso
formatore datam? nescis ab origine quanta
sit concessa tibi famulo super orbe potestas, 675
et super ingenio proprio laxaeque soluto (p.252)
iure voluntatis, liceat cui velle sequique
quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?
an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat,
praeficeret mundumque tuis servire iuberet 680
imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos
dederet, arbitrium de te tibi credere avarus
nollet ut indigno libertatemque negaret?
quale erat electus magni rex orbis ut esset
non rex ipse sui, curto foedatus honore? 685
nam quis honos domini est, cuius mens libera non est,
una sed inpositae servit sententia legi?
quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo
inter utramque viam discrimine vivere iuste?
non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas 690
velle aliud flexosque animi convertere sensus,
atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille
qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta
gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans 695
emicet et meliore viam petat indole rectam.
vade, ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris,
insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem
et iudex mentis propriae, mihi subdere soli 700
sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto
libera iudicio, non cogo nec exigo per vim,
sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris. (p.254)
lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui,
elige rem vitae; tua virtus temet in aevum 705
provehat, aeternum damnet tua culpa vicissim,
praestet et alterutram permissa licentia sortem.
hac pietate vagus et tanto munere abundans,
transit propositum fas et letalia prudens
eligit atque volens, magis utile dum sibi credit 710
quod prohibente Deopersuasit callidus anguis,
persuasit certe hortatu, non inpulit acri
imperio; hoc mulier rea criminis exprobranti
respondit Domino, suadelis se malefabris
inlectam suasisse viro; vir et ipse libenter 715
consensit, licuitne hortantem spernere recti
libertate animi? licuit; namque et Deus ante
suaserat ut meliora volens sequeretur; at ille
spernens consilium saevo plus credidit hosti,
nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum 720
consistit medius; vocat hinc Deus, inde tyrannus
ambiguum atque suis se motibus alternantem.
accipe gestarum monumenta insignia rerum,
praelusit quibus historia spectabile signum.
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum 725
pignera cara domus properabat sede relicta
nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam
nimboso ignitus coelum subtexeret aer
flagrantemque diem crepitans incenderet imber,
angelus hanc hospes legem praescripserat ollis 730
emissus virtute Dei sub imagine dupla, (p.256)
omnis ut e portis iret domus atque in apertum
dirigeret constans oculos, nec pone reflexo
lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est, 735
ut semel e muris gressum promoverit, ore
post tergum verso respectet funera rerum.
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor
mobilitate animi torsit muliebre retrorsus
ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit. 740
traxerat Eva virum dirae ad consortia culpae:
haec peccans sibi sola perit; solidata metallo
diriguit fragili saxumqtie liquabile facta
stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans
caute sigillati longum salis effigiata, 745
et decus et cultum frontemque oculosque comamque
et flexam in tergum faciem paulumque relata
menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae,
liquitur illa quidem salsis sudoribus uda,
sed nulla ex fluido plenae dispendia formae 750
sentit deliquio, quantumque armenta saporum
attenuant saxum, tantum lambentibus umor
sufficit attritamque cutem per damna reformat,
hoc meruit titulo peccatrix femina sisti,
infirmum fluidumque animum per lubrica solvens 755
consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti (p.258)
propositum contra non conmutabile servat
Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto
in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum
et mores populi, tabularia, iura forumque, 760
balnea, propolas, meritoria, templa, theatra,
et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis
ignibus involvunt et Christo iudice damnant.
haec fugisse semel satis est; non respicit ultra 765
Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae
fugerat inverso mutabilis ore revisit,
atque inter patrias perstat durata favillas.
en tibi signatum libertatis documentum,
quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, 770
sub nostra dicione situm, passimque remissum
alterutram calcare viam. duo cedere iussi
de Sodomis; alter se proripit, altera mussat,
ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
liber utrique animus, sed dispar utrique voluntas. 775
dividit huc illuc rapiens sua quemque libido,
talem multa sacris speciem notat orbita libris,
aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orphan,
illa socrum Noomin 1 fido comitatur amore,
deserit haec. atquin thalamis et lege iugali 780
exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes
iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae
fanorum ritus praeputia barbara suasit
malle et semiferi stirpem nutrire Goliae;
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, (p.260)
   785fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili
Christigenam fecunda domum, Davitica regna,
edidit atque Deo mortales miscuit ortus,
saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum
pervenisse simul bivium nutante iuventa 790
et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam
esset iter melius; cum dextrum spinea silva
sentibus artaret scopulosaque semita longe
duceret aerium clivoso margine callem,
at laevum nemus umbriferum per amoena virecta 795
ditibus ornaret pomis et lene iacentem
planities daret ampla viam: squalentibus unum
contentum spinis reptasse per ardua saxa,
porro alium campo sese indulsisse sinistro;
illum sideribus caput inmiscere propinquis, 800
hunc in caenosas subito cecidisse paludes,
omnibus una subest natura, sed exitus omnes
non unus peragit placitorum segrege forma,
haud secus ac si olim per sudum lactea forte
lapsa columbarum nubes descendat in arvum 805
ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps
praetendit lentoque inlevit vimina visco,
sparsit et insidias siliquis vel farre doloso,
inliciunt alias fallentia grana, gulamque
innectunt avidam tortae retinacula saetae, 810
molle vel inplicitas gluten circumligat alas,
ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi,
gressibus innocuis sterili spatiantur in herba
suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram (p.262)
   815libera sideream plaudens super aera pinnis,
pars captiva iacet laceris et saucia plumis
pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
sic animas caeli de fontibus unicoloras
infundit natura solo, sed suavibus istic 820
devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae
conscendunt reduces, multas viscosus inescat
pastus et ad superas percurrere non sinit auras,
praescius inde Pater liventia Tartara plumbo
incendit liquido piceasque bitumine fossas 825
infernalis aquae furvo subfodit Averno,
et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces
perpetuis scelerum poenis inolescere vermes,
norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse
corporibus nostris animamque ex ore perenni 830
formatam non posse mori, non posse vicissim
pollutam vitiis rursum ad convexa reverti
mersandam penitus puteo ferventis abyssi,
vermibus et flammis et discruciatibus aevum
inmortale dedit, senio ne poena periret 835
non pereunte anima, carpunt tormenta foventque
materiam sine fine datam, mors deserit ipsa
aeternos gemitus et flentes vivere cogit. (p.260)
at diversa procul regionibus in paradisi
praemia constituit maiestas gnara futuri 840
spiritibus puris et ab omni labe remotis,
quique Gomorraeas non respexere ruinas,
aversis sed rite oculis post terga tenebras
liquerunt miseri properanda pericula mundi.
ac primum facili referuntur ad astra volatu, (p.264)
   845unde fluens anima structum vegetaverat Adam.
nam quia naturam tenuem declivia vitae
pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes,
concretum celeri relegens secat aera lapsu
exsuperatque polum fervens scintilla remensum, 850
carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
tunc postliminio redeuntem suscipit alto
cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam
deliciis, multos post divorsoria carnis
ore renarrantem querulo, quos passa, labores. 855
illic purpureo latus exporrecta cubili
floribus aeternis spirantes libat odores
ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem,
ditibus et longo fumantibus intervallo
fluminaque et totos caeli sitientibus imbres 860
inplorata negat digitum insertare palato,
flammarumque apices timenti extinguere tactu,
nec mirere locis longe distantibus inter
damnatas iustasque animas concurrere visus
conspicuos meritasque vices per magna notari 865
intervalla, polus medio quae dividit orbe.
errat, quisque animas nostrorum fine oculorum
aestimat, involvit vitreo quos lucida palla
obice, quis speculum concreta coagula texunt
inpediuntque vagas obducto umore fenestras. 870
numne animarum oculis denso vegetamine guttae
volvuntur teretes aut palpebralibus extra
horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur?
illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis (p.266)
traiector nebulae vasti et penetrator operti est. 875
nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat,
nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt
nubila, praetenti cedit teres area mundi,
nec tantum aerios visu transmittit hiatus
spiritus, oppositos sed transit lumine montes, 880
oceani fines atque ultima littera Thylae
transadigit volucresque oculos in Tartara mittit,
nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores
visibus et caeco delentur tempore formae,
numquid et exuti membris ac viscere perdunt 885
agnitione notas rerum, vel gressibus errant?
una animas semper facies habet et color unus
aeris, ut cuique est meritorum summa, sinistri
seu dextri: alternas nec commutabile tempus
convertit variatque vices; longum atque perenne est 890
quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus,
expertus dubitas animas percurrere visu
abdita corporeis oculis, cum saepe quietis
rore soporatis cernat mens viva remotos
distantesque locos, aciem per rura, per astra, 895
per maria intendens? nec enim se segregat ipsa
ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul
sanguinis et carnis penetralia seque medullis
exuit abductamve abigit de pectore vitam,
viscerea sed sede manens speculatur acutis 900
omnia luminibus et, qua circumtulit acrem
naturae levis intuitum nullo obice rerum
disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem (p.268)
atque orbis sub mole situm sordens elementum.
obiacet interea tellus nec visibus obstat. 905
quin si stelligerum vultus convertat ad axem,
nil intercurrens obtutibus inpedit ignem
pervigilis animae, quamvis denseta graventur
nubila et opposito nigrescat vellere caelum,
sic arcana videt tacitis cooperta futuris 910
corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus,
munere sed somni paulisper carne sequestra
liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans
ordine dispositos Venturis solibus annos,
procinctum videt angelicum iam iamque cremandi 915
orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure
mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus,
secedente anima, non discedente videbat.
nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit 920
corporis involucris tumulo frigente repostis?
certa fides rapidos subterna nocte caminos,
qui pollutam animam per saecula longa perenni
igne coquunt, oculis longum per inane remoti
pauperis expositos; nec setius aurea dona 925
iustorum dirimente chao rutilasque coronas
eminus ostendi poenarum carcere mersis.
hinc paradisicolae post ulcera dira beato
proditur infelix ululans in peste reatus
spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt. (p.270)
   930o Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe,
cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus,
te moderante regor, te vitam principe duco,
iudice te pallens trepido, te iudice eodem
spem capio fore quidquid ago veniabile apud te, 935
quamlibet indignum venia faciamque loquarque.
confiteor; dimitte libens et parce fatenti.
omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer
quod merui; meliora favens largire precanti
dona animae quandoque meae, cum corporis huius 940
liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle,
ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu
heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora
clauserit hos orbes, et conclamata iacebit
materies oculisque suis mens nuda fruetur, 945
ne cernat truculentum aliquem de gente latronum
inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci
terribilem, qui me maculosum aspergine morum
in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem
inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque 950
quadrantem minimum damnosae debita vitae,
multa in thensauris Patris est habitatio, Christe,
disparibus discreta locis, non posco beata
in regione domum; sint illic casta virorum
agmina, pulvereum quae dedignantia censum 955
divitias petiere tuas, sit flore perenni
candida virginitas animum castrata recisum.
at mihi Tartarei satis est si nulla ministri
occurrat facies, avidae nec flamma gehennae (p.272)
devoret hanc animam mersam fornacibus imis. 960
esto, cavernoso, quia sic pro labe necesse est
corporea, tristis me sorbeat ignis Averno:
saltem mitificos incendia lenta vapores
exhalent aestuque calor languente tepescat;
lux inmensa alios et tempora vincta coronis 965
glorificent: me poena levis clementer adurat.