Jump to content

Harmonices mundi libri V/Dedicatio

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Harmonices mundi libri V - Dedicatio)

 Titulus Liber I 

AD
Serenissimum & Potentissimum
Principem & Dominum
D. I A C O B V M,
Magnæ Britanniæ, Franciæ, Hiber-
niæ Regem, Fidei Defenso-
rem, &c.

Dominum meum Clementissimum.

CVr hos ego libros Harmonices inter homines vulgandos, ex Imperatoris Augustissimi, Domini mei aulâ, ex eius Regnis & Prouinciis hæreditariis Austriacis, ex ipsa denique Germaniâ, trans mare ablegarem, tuoque, Rex Inclyte, conspectui serenissimo sisterem: causas habui partim præsentes, partim antiquas.

Primùm enim hoc non alienum à meo munere putaui; vt quia Cæsaris in re Mathematicâ stipendia mereo, demonstrarem igitur etiam exteris, quantam gereret prouidentiam, Princeps Reip. Christianæ, diuinissimorum studiorum: vt intelligeretur ex cursu non interturbato Pacis ornamentorum per has prouincias, famam intestini belli sinistram, cum ipsa re proculdubio breui extinctum iri: Dissonantiamque hanc paulò duriorem, vt in Patheticâ Melodiâ, iam iamque in suauem Clausulam desituram. Quem verò Bonitatis Imperatoriæ digniorem æstimatorem, Rege magno? quem operis de Cælorum Harmoniâ, Pythagoram redolentis & Platonem, conuenientiorem Patronum, Rege illo legissem qui Platonicæ sapientiæ studium domesticis monumentis, quæ subditorum veneratione etiam publica habemus, est testatus? qui Astronomiam Tychonis Brahei, cui opus hoc innititur, puer adhuc, ornamentis ingenii sui dignam censuit? qui denique vir factus, & regni gubernacula tractans, Astrologicam vanitatem publicâ censurâ notuit? quæ sane, libro huius operis IV.detectis veris fundamentis effectuum sideralium, clarissime patescit: Vt nulli dubium esse possit, quin totius huius Operis, omniumque eius partium sis futurus intelligentissimus.

Maior verò mihi causa dedicationis ex antiquo est ista. Cum primum ante annos paulò minus viginti materiam operis animo concepissem, titulumque nuncupassem, nondum cognitis Planetarum motibus propriis, in quibus tamen inesse Harmonias instinctus Naturæ dictabat: Iam tunc ego patrocinium operis, si quando id succederet, absolutumque esset, Maiestati tuæ destinaui; hocque veluti votum meum Legatis tuis ad aulam Imperatoriam semel atque iterum testatum feci. Causas de hoc Harmonicorum meorum patrocinio cogitandi, suppeditabat mihi Dissonantia illa multiplex in rebus humanis, manifesta quidem, vt non possit non offendere; ex concinnis tamen & articulatis intervallis conflata, quorum hæc est natura, vt auditum in mediâ discordantiâ, promissione successuræ suauis concordiæ demulceat, eiusdemque expectatione sustentet. Enim uerò digna erat homine Christiano persuasio, Deum esse, qui omnem Melodiam vitæ humanæ moderantur, digna magnitudine Dei patientia, non offendi prolixitate dissonantiarum, nec spes abiicere; reputantem, non Dei prouidentiam lentè agere, sed nostrum singulorum æui spacium velociter auolare. Docebat equidem sacris oraculis, omnia à Deo certis & salutaribus vsibus esse destinata: etiam dissona ista, ad elucidandam & commendandam Consonantiæ suauitatem. Cur autem à tuâ potissimum Harpe Dauidicâ, Res Inclyte, principium aliquod expectare consonantiæ restaurandæ, desideria mea me iuberent: etsi non est huius loci fusius explicare, ne prudentum monita contemnere videar: hanc tamen, toto dudum ab orbe confessam partem gloriæ, rerum abs Te gestarum, attingere nemo prohibeat: quod Angliæ regnum, hærediate & consensu populi adeptus, breui illi commune cum Regno Scotiæ, Magnæ Britanniæ nomen dedisti; ex vtraque prouinciâ Regnum & Harmoniam vnam (nam quid aliud est regnum, quam Harmonia) contemperasti, discordiam hæreditariam Nationum infensissimarum fœlicissimè sustulisti; memoriam crebrarum & cruentissimarum cladium, quibus ceu notis quibusdam, series sæculorum erat interstincta, penitus extinxisti. Hoc domesticum tuum opus, omen (inter cætera ponderosiora) non infidum mihi continere videbatur, fore vt etiam foris, Rex inter Reges, Fidei Defensor inter Christi fideles, maius aliquod & præstantius, etiamque durabilius opus perficeres: quod quidem & votis meis tacitis, & ominatione publicâ, libro de stellâ nouâ, quæ veluti Carbunculus arderet (notus Scotiæ versiculus) sum prosecutus. Itaque velut iam confecto quod optabam & augurabar, Harmostæ tam laudabili, meas aliquando Mundanas Harmonias accinere tanto firmius mihi proponebam.

Vellem hic, Dissonantiam publicam, Vocum trifariam obstrepentium, paulò mihi mitiorem esse, vt audiri publicè ex animi mei sententiâ possem: qua in re visus fuerit adspirare votis euentus? quæ vulnera capitis, quibus Harmoniis tentata, à quo Medico? & vt eitam hunc ego in libro de stella noua, longe antea viuis coloribus depinxerim? At quodnam erit operæ precium, si Harmoniam affectans priuato strepitu, nec vincam fremitus publicos, imbecillitate laterum, & molestias absurdi concentus in meis auribus insuper augeam? Fatendum equidem est, proh dolor, tumere adhuc vulnus decussatum, an malumus sacratiori fœliciorique vocabulo, cruciforme, tumere inquam, multiplici labro; & nullo illorum conniuente, medicinam hactenus irritam, omnibusque partibus irrisam; propterea quod Medicus, vt ægro deliro pharmacum fallens ingerat, multa simul & multa adiicit, quæ à sana ratione plurimum abire videntur. Recreor tamen hac ipsa cogitatione, quòd supremus vulnerum nostrorum Curator artis suæ certus sit, nec quicquam frustra applicet. Ergo qui curam iam est aggressus, qui iam expediuit, iam mundo monstravit, consolidantia ista; interim verò per calamitates publicas erodentibus vtitur, quoad consumptâ carne putridâ & ferâ, charitatis scilicet extinctæ, sensus aliquis doloris ad viuæ carnis profunditatem descenderit: idem procul dubio lenientibus etiam vtetur prope diem a deprimendos tumores; vt consolidantibus illis denique locus esse possit: tandemque Dissonantia hæc diuturna (vt ad propositum exemplum reuertar) in meram & durabilem Harmoniam terminetur. Qua in spe etiam contra spem confirmor non tantum successu mearum speculationum Harmonicarum, vt cuius fœlicitas audaciam in quærendo longissimè superat: sed etiam hoc ipso, quod inter cætera, quæ, ad Operis perfectionem necessaria, per tot iam annos fuerunt loco pristino, Maiestatem etiam Tuam Regiam, cui patrocinium operis, antequam inciperetur, destinaueram, huc vsque incolumem & florentem vidi: nec desinam à Deo Pacis & Concordiæ authore contendere deuotis precibus, vti tibi & vitam & Maiestatem Regiam, vsque ad optatum illum euentum incolumen tueatur.

Interim Maiest. Tuam Reuerend supplex rogo, vt & hoc opus Harmonices, Nomini suo dedicatum sereno vultu aspiciat, & hanc mei deuotissimi affectus in Se, significationem æqui bonique consulat: contemplatione verò Operum Dei Regium oblectet animum, quantum per necessarias Regni occupationes licebit: & exemplis Concordiæ resplendescentis ex operibus Dei visibilibus, studium in se Concordiæ & Pacis Ecclesiasticæ & Politicæ confirmet excitetque: denique me meaque studia Regio suo patrocinio clementissimo dignetur. Dabam Lentiis Noricis ad Ripam Danubii, Ididus Februariis, Anno æræ Occidentis M. DC. XIX.

Sereniss. Maiest. Tuam Regiam
Omni cum submissione venerans
Imp. Caes. Matthiæ, eiusque fideli. Or-
dinum Archiducatus Austriæ Su-
pr Anisanæ Mathematicus
Iohannes Kepplervs.
 Titulus Liber I