Jump to content

Haud ita

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Haud ita
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 21


PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X ARCHIEPISCOPUM NEO-EBORACENSIUM LAUDAT

OB PASTORALEM DILIGENTIAM ERGA ITALOS ILLUC COMMIGRANTES*

VENERABILI FRATRI

IOANNI MARIAE ARCHIEPISCOPO NEO-EBORACENSI


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Haud ita pridem nobilem istam dioecesim suscepisti Archiepiscopus regendam, iamque multa extant, quae pastoralem diligentiam tuam egregi e probent. In his laudare satis non possumus paternas quas adhibes curas Italis, qui istup commigrarunt; id curans maxime, ut tuti a variis de fide periculis in avitae religionis cultu permaneant. Huc pertinere intelligimus, quod educendis rite clericis de colonia italica proprium Seminarium peropportuno consilio condidisti, illud quidem munificentiae quoque monumentum tuae. Itaque cum gratulamur tibi ex animo, tum gratiam non mediocrem habemus, etiam quod oblata stipe sublevare angustias, quibus Apostolica Sedes laborat, studuisti. Tua vero studii pastoralis pietatisque promerita benignus Deus remuneret, suique ubertate auxilii et promoveat tua coepta, et eorum, quos beneficiis afficis, obsequium tibi amoremque in dies magis conciliet. Interea divinorum munerum auspicem itemque peculiaris Nostrae benevolentiae testem, tibi, Venerabilis Frater, et clero populoque tuo Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die XXVI Februarii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 21.