Hecyra/Actus V

E Wikisource
 Actus IV

 iBacchis Laches[recensere]

BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.

LA. videndumst ne minu’ propter iram hanc impetrem quam possi‹e›m,
 730aut nequid faciam plus quod post me minu’ fecisse satiu’ sit.
adgrediar. Bacchi’, salve.
BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil mirari, Bacchis,
quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venĭt mi in mentem quae sim,
 735ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
LA. si vera dici’ nil tibist a me pericli, mulier;
nam iam aetate eă sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
 740inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.
BA. est magna ecastor gratiā dĕ ĭstac re quam tibi habeam;
nam qui post factam iniuriam se expurget parŭm mi prosit.

sed quid ĭstuc est? LA. me͡um receptas filium ad te Pamphilum. BA. ah.
 LA. sine dicam: uxorem hanc priu’ quam duxit, vostrum amorem pertuli.
 745manĕ: nondum etiam dixi id quod voluī. hic nunc uxorem habet:

quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu’ consulendi est;
nam neque ĭlle hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.
BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA. te ipsam: et filiam abduxit suam,
puerumque ob eam rem clam voluit, natu’ qui est, exstinguere.
 750 BA. aliud si scirem qui firmare meam apŭd vos possem fidem
sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
 me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
 LA. lepida es. sed scin quid volŏ potius sodes facias? BA. quid vis? cedo.
 LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
 755polliceare illis. exple animum îs teque hoc crimine expedi.
BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,
ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, e͡um viderier
 760inmerito; nam meritu’ de me est quod queam illi ut commodem.
LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:

nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
 765aliter si facies—reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
potiu’ quam inimicus, periclum facias.

 iiPhidippvs Laches Bacchis[recensere]

 PH. Nil apŭd me tibi
defieri patiar, quin quod opu’ sit benigne praebeatur.

sed quom tu satura atque ebria eri’, puer ut satur sit facito.
 770LA. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit.
Phidippe, Bacchis deierat persancte . . PH. haecin east? LA. haec est.
PH. nec pol ĭstae metuont de͡os neque eas respicere de͡os opinor.
BA. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
 775oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
LA. Phidippe, nostras mulieres suspectas fu͡isse falso
nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.
nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
 780missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu’ gnatus

quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.
PH. velim quidem hercle. LA. exquire: adest: quod sati’ sit faciet ipsa.
PH. quid mihi ĭstaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
 785de hac re animu’ meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
LA. quaeso edepol, Bacchi’, quod mihi es pollicita tute ut serves.
BA. ob eam rem vin ego ĭntroeam? LA. ĭ, atque exple animum îs, coge ut credant.
BA. eo, etsi sciŏ pol îs forē me͡um conspectum invisum hodie.
nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.
 790LA. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.
PH. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
BA. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae.—
LA. quid ĕst quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,

 795ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:
 referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.

 iiiParmeno Bacchis[recensere]

PA. Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,
 800qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
itaque ineptus hodie dŭm ĭlli sedeo, ut quisque venerat,
accedebam: “adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?”
“non sum.” “at Callidemides?” “non.” “hospitem ecquem Pamphilum
 805hic habes?” omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem
ab nostro adfine exeuntem video? quid huĭc hic est rei?
BA. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
PA. quid eo? BA. dic me orare ut veniat. PA. ad te? BA. immo ad Philumenam.
 810PA. quid rei est? BA. tuă quod nil refert percontari desinas.
PA. nil aliud dicam? BA. etiam: cognosse anulum illum Myrrinam
gnatae su͡ae fuisse quem ipsus olim mi dederat. PA. scio.
tantumne est? BA. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi‹v›erit.

sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;
 815ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.

Bacchis[recensere]

Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
gnatum e͡i restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;
uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
 820qua re suspectu’ su͡o patri et Phidippo fuit, exsolvi:
hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.
nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,
cŭm hŏc anulo: extimui ilico: “mi Pamphile,” inquam “amabo,
 825quid exanimatu’s obsecro? aut unde anulum istum nactu’s?
dic mi.” ille alias res agere se simulare. postquam id video,
nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
homŏ se fatetur vĭ ĭn via nescioquam compressisse,
dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
 830eum haec cognovit Myrrinā in digito modo me habente[m],
rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.

haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:
etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
 835ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor
numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.
ego dŭm ĭllo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.
incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:
at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.
 840multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre.

 ivPamphilvs Parmeno Bacchis[recensere]

PAM. Vidĕ, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,
ne me in breve conicias tempu’ gaudio hoc falso frui.
PAR. visumst. PAM. certen? PAR. certe. PAM. deu’ sum si hoc ităst. PAR. verum reperies.
PAM. manĕdum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties.
 845PAR. maneo. PAM. sic te dix[iss]e opinor, invenisse Myrrinam
Bacchidem anulum suom habere. PAR. factum. PAM.e͡um quem olim ei dedi:
eaque hoc te mihi nuntiare iussit. itanest factum? PAR. ita, inquam.
PAM. quis me est fortunatior venŭstati’que adeo plenior?
egŏn prŏ hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio.
 850PAR. at ego sciŏ. PAM. quid? PAR. nihilo enim;

nam neque ĭn nuntio neque ĭn me ipso tibi boni quid sit scio.
PAM. egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris
 sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas.

sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:
 855mĕ ĕxspectat credo: adibo. BA. salve, Pamphile.
PAM. o Bacchis, o mea Bacchi’, servatrix mea!
BA. bene factum et volup est. PAM. factis ut credam facis;
antiquamque adeo tu͡am venustatem obtines

ut volŭptati obitu’ sermo adventu’ tuo’, quoquomque adveneris,
 860semper siet. BA. at tŭ ĕcastor morem antiquom atque ingenium obtines
ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior.
PAM. hahahae, tun mihi ĭstuc? BA. recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
nam numquam ante hunc diem me͡is oculis e͡am, quod nossem, videram:
perliberali’ visast. PAM. dic verum. BA. ita me dĭ ament, Pamphile.
 865PAM. dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? BA. nil. PAM. neque opus est
adeo muttito. placĕt non fieri hoc itidem ut in comoediis
omnia ŏmnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere

sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient.

BA. immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.
 870Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo
se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum. PAM. optumest:
speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.—
PAR. ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni?
aut quid ĭstuc est quod vos agiti’? PAM. non licet. PAR. tamĕn suspicor:
 875ego hŭnc ab Orco mortuom quo pacto . . ! PAM. nescis, Parmeno,
quantum hodie profueris mihi et ĕx quanta aerumna extraxeris.
PAR. ĭmmŏ vero scio, neque [hoc] inprudens feci. PAM. ego ĭstuc sati’ scio. PAR. an
temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usu’ sit?
PAM. sequere me intro, Parmeno. PAR. sequor. equidem plus hodie boni
 880feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam. Cantor. plaudite!

 Actus IV