Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.5 2.7 Fairytale right blue.png


 
VI.
Ad Antonium Galateum.
 
<poem>
Inter Socraticos licet libellos
atque inter studium decet sophiae
miscere et teneros, amice, lusus,
o novem Galatee lux sororum,
5
atque idem Oebalii decus Galesi.
Quare nec medicos lacus, nec hortos
Baianos fuge, myrteumve litus.
Myrtos nam Maro, balneas et inter
Aeneam cecinit, petit profundi
10
Ditis dum ostia, dum parentis umbras,
et prolis seriem accipit futurae;
myrtos et Cicero tuus frequentans
fontisque et celebris agros Sibyllae
ornavit Latium potente lingua,
15
detraxit spolia Atticae et Camoenae;
has Marcus coluit pater senatus,
terrarum et dominus, parensque Romae,
atque omnis sapientiae magister.
Has cole et, Galatee; nam severam
20
quandoque et iocus addecet sophiam,
et ludit sapiens, dies et ipsi
et soles variant, itemque lunae,
est et tristitiae lepor levamen,
Baianis lepor et levamen undis.