I
Hercules
II
Iole
Deianira
III
Nutrix
alcmena
IV
Hyllus
Nuntius
Taciti
Lichas
Philoctetes
Chorus Virginum
Chorus Aetolarum Mulierum
Hercules
Sator deorum, cuius excussum manu
utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
secure regna — protuli pacem tibi,
quacumque Nereus porrigi terras vetat,
non est tonandum: perfidi reges iacent, 5
saevi tyranni, fregimus quicquid fuit
tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
adhuc negatur? parui certe Iove
ubique dignus teque testata est meum
patrem noverca, quid tamen nectis moras? 10
numquid timemur? numquid impositum sibi
non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
certe remisit, omne concessit malum
quod terra genuit, pontus aer inferi: 15
nullus per urbes errat Arcadias leo,
Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
sparsit peremptus aureum serpens nemus
et hydra vires posuit et notos Hebro
cruore pingues hospitum fregi greges 20
hostisque traxi spolia Thermodontiae.
vidi silentum fata nec tantum redi,
sed trepidus atrum Cerberum vidit dies (322)
et ille solem, nullus Antaeus Libys
animam resumit, cecidit ante aras suas 25
Busiris, una est Geryon sparsus manu
taurusque populis horridus centum pavor.
quodcumque tellus genuit infesta occidit
meaque fusum est dextera: iratis deis
non licuit esse. si negat mundus feras, 30
animum noverca, redde nunc nato patrem ,
vel astra forti, nec peto ut monstres iter;
permitte tantum, genitor: inveniam viam.
vel si times ne terra concipiat feras,
properet malum quodcumque, dum terra Herculem 35
habet videtque: nam quis invadet mala
aut quis per urbes rursus Argolicas erit
Iunonis odio dignus? in tutum meas
laudes redegi, nulla me tellus silet:
me sensit ursae frigidum Scythicae genus 40
Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
te, clare Titan, testor: occurri tibi
quacumque fulges, nec meos lux prosequi
potuit -triumphos, solis excessi vices
intraque nostras substitit metas dies. 45
natura cessit, terra defecit gradum:
lassata prior est. nox et extremum chaos
in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,
nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,
nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50 50
quamcumque pressi — pars quota est Perseus mei?
(323)
iam vacuus aether non potest odio tuae
sufficere nuptae quasque devincam feras
tellus timet concipere nec monstra invenit.
ferae negantur: Hercules monstri loco 55
iam coepit esse; quanta enim fregi mala.
quot scelera nudus! quicquid immane obstitit,
solae manus stravere; nec iuvenis feras
timui nec infans, quicquid est iussum, leve est,
nec ulla nobis segnis illuxit dies. 60
o quanta rudi monstra quae nullus mihi
rex imperavit! institit virtus mihi
Iunone peior, sed quid inpavidum genus
fecisse prodest? non habent pacem dei:
purgata tellus omnis in caelo videt 65
quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.
ambit peremptus cancer ardentem plagam
Libyaeque sidus fertur et messes alit;
annum fugacem tradit Astraeae leo,
at ille, iactans fervidam collo iubam, 70
austrum madentem siccat et nimbos rapit.
invasit omnis ecce iam caelum fera
meque antecessit: victor e terris meos
specto labores, astra portentis prius
ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi 75
faceret timendum, sparserit mundum licet
caelumque terris peius ac peius Styge
irata faciat, dabitur Alcidae locus.
si post feras, post bella, post Stygium canem
haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus 80
tangat Pelorus, una iam tellus erit;
illinc fugabo maria: si iungi iubes,
committat undas Isthmos, et iuncto salo
nova ferantur Atticae puppes via.
(324)
mutetur orbis, vallibus currat novis 85
Hister novasque Tanais accipiat vias.
da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:
illa licebit fulmen a parte auferas,
ego quam tuebor, sive glacialem polum,
seu me tueri fervidam partem iubes, 90
hac esse superos parte securos puta.
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum
serpente caeso meruit: o quotiens iacet
Python in hydra! Bacchus et Perseus deis
iam se intulere: sed quota est mundi plaga 95
oriens subactus aut quota est Gorgon fera?
quis astra natus laudibus meruit suis
ex te et noverca? quem tuli mundum peto.
Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,
perfer triumphos, Euryti victos lares 100
stratumque regnum, vos pecus rapite ocius
qua templa tollens acta Cenaei Iovis
austro timendum spectat Euboicum mare.
Chorus
Par ille est superis cui pariter dies
et fortuna fuit, mortis habet vices 105
lente cum trahitur vita gementibus.
quisquis sub pedibus fata rapacia
et puppem posuit fluminis ultimi,
non captiva dabit bracchia vinculis
nec pompae veniet nobile ferculum: 110
numquam est ille miser cui facile est mori.
(325)
illum si medio decipiat ratis
ponto, cum Borean expulit Africus
aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt,
non puppis lacerae fragmina conligit, 115
ut litus medio speret in aequore:
vitam qui poterit reddere protinus,
solus non poterit naufragium pati.
Nos turpis macies et lacrimae tenent
et crinis patrio pulvere sordidus. 120
nos non flamma rapax, non fragor obruit:
felices sequeris, mors, miseros fugis,
stamus, nec patriae messibus heu locus
at silvis dabitur, lapsaque sordidae
fient templa casae; iam gelidus Dolops 125 125
hac ducet pecudes qua tepet obrutus
stratae qui superest Oechaliae cinis,
illo Thessalicus pastor inops loco
indocta referens carmina fistula
cantu nostra canet tempora flebili; 130
et dum pauca deus saecula contrahet,
quaeretur patriae quis fuerit locus,
felix incolui non steriles focos
nec ieiuna soli iugera Thessali:
ad Trechina vocor, saxa rigentia 135
et dumeta iugis horrida torridis,
vix gratum pecori montivago nemus,
at si quas melior sors famulas vocat,
illas aut volucer transferet Inachus
aut Dircaea colent moenia, qua fluit 140
(326)
Ismenos tenui numine languidus —
hic mater tumidi nupserat Herculis.
Falsa est de geminis fabula noctibus,
aether cum tenuit sidera longius
commisitque vices Lucifer Hespero
et Solem vetuit Delia tardior: 150
quae cautes Scythiae, quis genuit lapis?
num Titana ferum te Rhodope tulit,
te praeruptis Athos, te fera Caspias, 145
quae virgata tibi praebuit ubera?
nullis vulneribus pervia membra sunt:
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
in nudo gladius corpore frangitur
et saxum resilit, fataque neglegit
et mortem indomito corpore provocat, 155
non illum poterant figere cuspides,
non arcus Scythica tensus harundine,
non quae tela gerit Sarmata frigidus
aut qui soliferae suppositus plagae
vicino Nabatae vulnera dirigit 160
Parthus Gnosiacis certior ictibus,
muros Oechaliae corpore propulit,
nil obstare valet; vincere quod parat
iam victum est — quota pars vulnere concidit?
'pro fato patuit vultus iniquior 165
et vidisse sat est Herculeas minas,
quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas,
supra Thessalicum cum stetit aggerem
caeloque inseruit vipereas manus, (327)
hoc vultu riguit? commoda cladibus 170
magnis magna patent; nil superest mali:
iratum miserae vidimus Herculem.
Iole
At ego infelix non templa suis
conlapsa deis sparsosve focos,
natis mixtos arsisse patres 175
hominique deos, templa sepulchris,
nullum querimur commune malum:
alio nostras fortuna vocat
lacrimas, alias flere ruinas
Me fata iubent. 180
quae prima querar? quae summa gemam?
pariter cuncta a deflere iuvat
nec plura dedit pectora Tellus
ut digna sonent verbera fatis,
me vel Sipylum flebile saxum 185
fingite, superi, vel in Eridani
ponite ripis, ubi maesta sonat
Phaetontiadum silva sororum;
me vel Siculis addite saxis,
ubi fata gemam Thessala Siren, 190
vel in Edonas tollite silvas (328)
qualis natum Daulias ales
solet Ismaria flere sub umbra;
formam lacrimis aptate meis
resonetque malis aspera Trachin, 195
Cyprias lacrimas Myrrha tuetur,
raptum coniunx Ceyca gemit,
sibi Tantalis est facta superstes;
fugit vultus Philomela suos.
natumque sonat flebilis Atthis: 200
cur mea nondum capiunt volucres
bracchia plumas? felix, felix,
cum silva domus nostra feretur,
patrioque sedens ales in agro
referam qnerulo murmure casus 205
volucremque Iolen fama loquetur.
Vidi, vidi
miseranda mei fata parentis,
cum letifero stipite pulsus
tota iacuit sparsus in aula: 210
a si tumulum fata dedissent,
quotiens, genitor, quaerendus eras?
potuine tuam spectare necem,
nondum teneras vestite genas
necdum forti sanguine, Toxeu? 215
quid vestra queror fata, parentes,
quos in tutum mors aequa tulit?
mea me lacrimas fortuna rogat.
Iam iam dominae captiva colus
fusosque legam, pro saeve decor
formaque mortem paritura mihi, 220
tibi cuncta domus concidit uni, (329)
dum me genitor negat Alcidae
atque Herculeus socer esse timet,
sed iam dominae tecta petantur.
Chor.
Quid regna tui clara parentis 225
casusque tuos respicis amens?
fugiat vultus fortuna prior,
felix quisquis novit famulum
regemque pati
vultusque suos variare potest. 230
rapuit vires pondusque malis
casus animo qui tulit aequo.
Nutrix Deianira Lichas Tacitus
O quam cruentus feminas stimulat furor,
cum patuit una paelici et nuptae domus!
Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta 235
minus est timenda, nulla non melior fera est.
namque ut reluxit paelicis captae decus
et fulsit Iole qualis innubis dies
purisve clarum noctibus sidus micat,
stetit furenti similis ac torvum intuens 240
Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens
sub rupe tigris hoste conspecto exilit
aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens
Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat
haesit parumper; tura per Herculeos lares 245
attonita fertur; tota vix satis est domus:
incurrit, errat, sistit, in voltus dolor
processit omnis, pectori paene infimo (330)
nihil est relictum; fletus insequitur minas.
nec unus habitus durat aut uno furit 250
contenta voltu: nunc inardescunt genae.
pallor ruborem pellit et formas dolor
errat per omnes: queritur, implorat, gemit.
sonuere postes: ecce praecipiti gradu
secreta mentis ore confuso exerit. 255
Dei.
Quamcumque partem sedis aetheriae premis,
coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram
quae mihi satis sit. si qua fecundum caput
palude tota vastior serpens movet,
ignara vinci, si quid excessit feras 260
immane dirum horribile, quo viso Hercules
avertat oculos, hoc specu immenso exeat,
vel si ferae negantur, hanc animam precor
converte in aliquod: quodlibet possum malum
hac mente fieri, commoda effigiem mihi 265
parem dolori: non capit pectus minas,
quid excutis telluris extremae sinus
orbemque versas? quid rogas Ditem mala?
omnes in isto pectore invenies feras
quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis: 270
ego sim noverca, perdere Alciden potes:
perfer manus quocumque; quid cessas, dea?
utere furente! quod iubes fieri nefas?
reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet,
haec ira satis est. 275
Nvt. Pectoris sani parum
aestus, alumna, comprime et flammas doma;
frena dolorem, coniugem ostende Herculis.
Dei.
Iole meis captiva germanos dabit (331)
natis Iovisque net ex famula nurus?
num flamma cursus pariter et torrens ferent 280
et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
non ibo inulta: gesseris caelum licet
totusque pacem debeat mundus tibi.
est aliquid hydra peius: iratae dolor
nuptae, quis ignis tantus in caelum furit 285
ardentis Aetnae? quicquid est victum tibi
hic vincet animus, capta praeripiet toros?
adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:
cessere pestes, in locum venit ferae
invisa paelex, summe pro rector deum 290
et clare Titan, Herculis tantum fui
coniunx timentis; vota quae superis tuli,
cessere captae, paelici felix fui,
illi meas audistis, o superi, preces,
incolumis illi remeat. o nulla dolor 295
contente poena, quaere supplicia horrida,
incogitata, infanda, Iunonem doce,
quid odia valeant: nescit irasci satis.
pro me gerebas bella, propter me vagas
Achelous undas sanguine infecit suo, 300
cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
nunc flecteret serpente deposita minas,
et mille in hoste vinceres uno feras.
iam displicemus, capta praelata est mihi.
non praeferetur: qui dies thalami ultimus 305
nostri est futurus, hic erit vitae tuae.
quid hoc? recedit animus et ponit minas;
iam cessat ira. quid miser langues dolor?
perdis furorem, coniugis tacitae fidem (332)
mihi reddis iterum. — quid vetas flammas ali? 310
quid fragilis ignes? hunc mihi serva impetum,
pares eamus, non erit votis opus:
aderit noverca quae manus nostras regat
vel invocata.
Nvt. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies 315
primusque laudes novit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
Graiorum in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces 320
in te ferentur, vindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis?
effugere terras crede et humanum genus
te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces 325
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putas tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illic videbis, 330
Dei. Maximum fieri scelus
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nvt.
Moriere,
Dei. Moriar Herculis nempe induti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
viduam notabit nec meos paelex toros
captiva capiet, ante ab occasu dies 335
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasve tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae aspiciant nurus,
meo iugales sanguine extinguam faces.
(333)
aut pereat aut me perimat; elisis feris 340
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed nοn inultam: si quid ex nostro Hercule 345
concepit Iole, manibus evellam meis
ante et per ipsas paelicem invadam faces.
me nuptiali victimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
felix iacet quicumque quos odit premit. 350
Nvt.
Quid ipsa flammas pascis et vastum foves
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteret, in famulae locum
regina cecidit: perdidit vires amor 355
multumque ab illa traxit infelix status.
illicita amantur, excidit quicquid licet.
Dei.
Fortuna amorem peior inflammat magis:
amat vel ipsum quod caret patrio lare,
quod nudus auro crinis et gemma iacet, 360
ipsas misericors forsan aerumnas amat;
hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nvt.
Dilecta Priami nempe Dardanii soror
concessa famula est; adice quot nuptas prius,
quot virgines dilexit: erravit vagus. 365
Arcadia nempe virgo, Palladios choros
dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit
nullamque amoris Hercules retinet notam.
(334)
referam quid alias? nempe Thespiades vacant
brevique in illas arsit Alcides face. 370
hospes Timoli Lydiam fovit nurum
et amore captus ad leves sedit colus,
udum feroci stamen intorquens manu.
nempe illa cervix spolia deposuit ferae
crinemque mitra pressit et famulus stetit, 375
hirtam Sabaea marcidus myrrha comam
ubique caluit, sed levi caluit face.
Dei.
Haerere amantes post vagos ignes solent.
Nvt.
Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
Dei.
Vt alta silvas forma vernantes habet, 380
quas nemore nudo primus investit tepor,
at cum solutos expulit Boreas Notos
et saeva totas bruma discussit comas,
deforme solis aspicis truncis nemus:
sic nostra longum forma percurrens iter 385
deperdit aliquid semper et fulget minus
nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit
olim petitum cecidit aut pariter labat.
aetas citato senior eripuit gradu 390
materque multum rapuit ex illo mihi.
vides ut altum famula non perdat decus?
cessere cultus penitus et paedor sedet; (335)
tamen per ipsas fulget aerumnas decor
nihilque ab illa casus et fatum grave
nisi regna traxit, hic meum pectus timor. 395
altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor.
praeclara totis gentibus coniunx eram
thalamosque nostros invido voto nurus
optabat omnis, quaeve mens quicquam deos '
orabat ullos: nuribus Argolicis fui 400
mensura voti. quem Iovi socerum parem,
altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat,
facibus suis me iungat Eurystheus licet,
minus est; toris caruisse regnantis leve est: 405
alte illa cecidit quae viro caret Hercule.
Nvt.
Conciliat animos coniugum partus fere.
Dei.
Hic ipse forsan dividet partus toros.
Nvt.
Famula illa trahitur interim donum tibi.
Dei.
Hic quem per nrbes ire praeclarum vides 410
et fulva tergo spolia -gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit,
vasta gravatus horridam clava manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe † concepto iacet, 415
levis est nec illum gloriae stimulat decof;
errat per orbem, non ut aequetur Iovi
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, virginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit, 420
nuptas ruinis quaerit et vitium impotens (336)
virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita
unusque Titan vidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens 425
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non fit. ferit,
post haec quid istas innocens servo manus,
donec furentem simulet ac saeva manu
intendat arcus meque natumque opprimat? 430
sic coniuges expellit Alcides suas,
haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
terris videri sceleribus causam suis
fecit novercam. quid stupes, segnis furor?
scelus occupandum est: perage dum fervet manus. 435
Nvt.
Perimes maritum?
Dei. Paelicis certe meae.
Nvt.
At Iove creatum,
Dei. Nempe et Alcmena satum.
Nvt.
Ferrone? DEI. Ferro. NVT. Si nequis?
Dei. Per-
imam dolo.
Nvt.
Quis iste furor est?
Dei. Quem meus coniunx
docet.
Nvt.
Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum? 440
Dei.
Caelestis ira quos premit, miseros facit:
humana nullos,
Nvt. Parce, miseranda, et time.
Dei.
Contempsit omnes ille qui mortem prius;
libet ire in enses.
Nvt. Maior admisso tuus,
alumna, dolor est; culpa par odium exigat. 445
cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.
Dei.
Leve esse credis paelicem nuptae malum?
quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta.
Nvt.
Amorne clari fugit Alcidae tibi?
Dei.
Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet 450
(337)
fixus medullis, crede; sed magnus dolor
iratus amor est.
Nvt. Artibus magicis fere
coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
vernare iussi frigore in medio nemus
missumque fulmen stare; concussi fretum 455
cessante Tento, turbidum explicui mare
et sicca tellus fontibus patuit novis;
habuere motum saxa. discussi fores
umbrasque Ditis, et mea iussi prece
manes locuntur. tacuit infernus canis; 460
nox media solem vidit et noctem dies:
mare terra caelum et Tartarus servit mihi
nihilque leges ad meos cantus tenet:
flectemus illum, carmina invenient iter.
Dei.
Te deprecor, quem mundus et superi timent
et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,
timendo matri te aliger saevae puer:
intende certa spiculum velox manu,
non ex sagittis levibus: e numero precor 545
graviore prome quod tuae nondum manus
misere in aliquem; non levi telo est opus,
ut amare possit Hercules, rigidas manus
intende et arcum cornibus iunctis para.
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum 550
Iovem petisti, fulmine abiecto deus
cum fronte subita tumuit et rabidum mare
taurus puellae vector Assyriae scidit;
immitte amorem, vincat exempla omnia:
amare discat coniugem, si quas decor 555
Ioles inussit pectori Herculeo faces,
extingue totas, perbibat formam mei.
tu fulminantem saepe domuisti Iovem,
tu furva nigri sceptra gestantem poli,
turbae ducem maioris et dominum Stygis, 560
tuque o noverca gravior irata deus,
cape hunc triumphum solus et vince Herculem.
Nvt.
Prolata vis est quaeque Palladia colu
lassavit omnem texta famularum manum.
(341)
nunc congeratur virus et vestis bibat 565
Herculea pestem; precibus augebo malum.
in tempore ipso navus occurrit Lichas:
celanda vis est dira, ne pateant doli.
Dei.
O quod superbae non habent umquam domus,
fidele semper regibus nomen Licha, 570
cape hos amictus, nostra quos nevit manus,
dum vagus in orbe fertur et victus mero
tenet feroci Lydiam gremio nurum,
dum poscit Iolen; sed iecur fors horridum
Sectam merendo: merita vicerunt malos. 575
non ante coniunx induat vestes iube
quam ture flammas pascat et placet deos,
cana rigentem populo cinctus comam.
ipsa in penates regios gressus feram
precibusque Amoris horridi matrem colam. 580
vos, quas paternis extuli comites focis,
Calydoniae lugete deflendam vicem.
Chorus
Flemus casus, Oenei, tuos
comitum primos turba per annos,
flemus dubios, veneranda, toros. 585
nos Acheloi tecum solitae
pulsare vadum, quom iam tumidas
vere peracto poneret undas (342)
gracilisque gradu serperet aequo
nec praecipitem volveret amnem 590
flavus rupto fonte Lycormas;
nos Palladias ire per aras
. et virgineos celebrare choros.
nos Cadmeis orgia ferre
tecum solitae condita cistis, 595
quom iam pulso sidere brumae
tertia soles evocat aestas"
et spiciferae concessa deae
Attica mystas cludit Eleusin.
nunc quoque casum quemcumque times, 600
fidas comites accipe fatis:
nam rara fides
ubi iam melior fortuna ruit.
Tu quicumque es qui sceptra tenes,
licet omne tua vulgus in aula 605
centum pariter limina pulset:
quom tot populis stipatus eas,
in tot populis vix una fides,
tenet auratum limen Erinys,
et quom magnae patuere fores, 610
intrant fraudes cautique doli
ferrumque latens; cumque in populos
prodire paras, comes invidia est:
noctem quotiens summovet Eos,
regem totiens credite nasci. 615
pauci reges, non regna colunt:
plures fulgor concitat aulae;
cupit hic regi proximus ipsi (343)
clarus latas ire per urbes:
urit miserum gloria pectus; 620
cupit hic gazis implere famem,
nec tamen omnis plaga gemmiferi
sufficit Histri nec tota sitim
Lydia vincit nec quae Zephyro
subdita tellus stupet aurato 625
flumine clarum radiare Tagum;
nec si totus serviat Hebrus
ruraque dives iungat Hydaspes
intraque suos currere fines
spectet toto flumine Gangen: 630
avidis, avidis natura parum est.
colit hic reges regumque lares,
non ut presso vomere semper
numquam cesset curvus arator
vel mille secent arva coloni: 635
solas optat quas ponat opes.
colit hic reges, calcet ut omnes
perdatque aliquos nullumque levet:
tantum ut noceat, cupit esse potens,
rarum est felix idemque senex:
quota pars moritur tempore fati? 640
quos felices Cynthia vidit,
vidit miseros enata dies.
Caespes Tyrio mollior ostro
solet inpavidos ducere somnos; 645
aurea rumpunt tecta quietem
vigilesque trahit purpura noctes,
o si pateant pectora ditum!
quantos intus sublimis agit (344)
fortuna metus! Bruttia Coro 650
pulsante fretum lenior unda est;
pectora pauper secura gerit.
tenet e patula pocula fago,
sed non trepida tenet illa manu;
carpit faciles vilesque cibos, 655
sed non strictos respicit enses:
aurea miscet pocula sanguis.
coniunx modico nupta marito
non disposito clara monili
gestat pelagi dona rubentis, 660
nec gemmiferas detrahit aures
lapis Eoa lectus in unda,
nec Sidonio mollis aeno
repetita bibit lana rubores,
nec Maeonia distinguit acu 665
quae Phoebeis subditus euris
legit Eois Ser arboribus.
quaelibet herbae tinxere colus
quas indoctae nevere manus:
sed non dubios fovet illa toros. 670
sequitur dira lampade Erinys
quarum populi coluere diem,
nec sibi felix pauper habetur
nisi felices cecidisse videt.
Quisquis medium defugit iter 675
stabili numquam tramite currit:
dum petit unum praebere diem
patrioque puer constitit axe
nec per solitum decurrit iter,
sed Phoebeis ignota petens 680
(345)
sidera flammis errante rota,
secum pariter perdidit orbem.
medium caeli dum sulcat iter,
tenuit placitas Daedalus oras
nullique dedit nomina ponto; 685
sed dum volucres vincere veras
Icarus audet
patriasque puer despicit alas
Phoeboque volat proxumus ipsi,
dedit ignoto nomina ponto: 690
male pensantur magna ruinis.
felix alius magnusque sonet;
me nulla vocet turba potentem.
stringat tenuis litora puppis
nec magna meas aura phaselos 695
iubeat medium scindere pontum:
transit tutos Fortuna sinus
medioque rates quaerit in alto,
quarum feriunt sipara nubes.
Sed quid pavido territa vultu, 700
qualis Baccho saucia maenas,
fert in medium regina gradum?
quae te rursus fortuna rotat?
miseranda, refer: licet ipsa neges,
vultus loquitur quodcumque tegis. 705
Deianira Nutrix
Vagus per artus errat excussos tremor,
erectus horret crinis, impulsis adhuc (346)
stat terror animis et cor attonitum salit
pavidumque trepidis palpitat venis iecur,
ut fractus austro pontus etiamnum tumet, 710
quamvis quiescat languidis ventis dies,
ita mens adhuc vexatur excusso metu.
semel profecto premere felices deus
cum coepit, urget, hos habent magna exitus.
Nvt.
Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat? 715
Dei.
Vt missa palla est tabe Nessea inlita
thalamisque maerens intuli gressum meis,
nescio quid animus timuit, an fraudem struit?
libet experiri, solibus dirus ferum
flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit: 720
hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.
et forte, nulla nube respersus iubar,
laxabat ardens fervidum Titan diem.
vix ora solvi patitur etiam nunc timor.
medios in ignes solis eieci pavens 725
quo tincta fuerat palla vestisque inlita;
abiectus horret villus et perdit comam
† tepefactus astris vix quoque est. monstrum elocor.
(347)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus,
quas vere primo lucidus perdit Mimans, 730
utque evolutos frangit Ionio salo
opposita fluctus Leucas et lassus tumor
in litore ipso spumat, aut caelestibus
aspersa tepidis tura laxantur focis,
sic languet omne vellus et perdit comas. 735
dumque ista miror, causa mirandi perit;
quin ipsa tellus spumeos motus agit
et quicquid illa tabe contactum est labat.
- *
tumensque tacita *
quassat caput *
- *
[natum paventem cerno et ardenti pede 740
gressus ferentem, prome quid portes novi. ]
Hyllus et Deianira
I, profuge, quaere si quid ulterius patet
terris freto sideribus Oceano inferis,
ultra labores, mater, Alcidae fuge.
Dei.
Nescio quod animus grande praesagit malum.
Hyl.
Regna triumphi, templa Iunonis pete:
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
Dei.
Effare quis me casus insontem premat.
Hyl.
Decus illud orbis atque praesidium unicum,
quem fata terris in locum dederant Iovis, 750
(348)
o mater, abiit: membra et Herculeos toros
urit lues nescio qua; qui domuit feras,
ille ille victor vincitur maeret dolet.
quid quaeris ultra?
Dei. Miserias properant suas
audire miseri; fare, quo posita in statu 755
iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
Hyl.
Non sola maeres. Herculem, toto iacet
mundo gemendus; fata nec, mater, tua
privata credas: iam genus totum obstrepit. 760
hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt,
commune terris omnibus pateris malum.
luctum occupasti: prima, non sola Herculem,
miseranda, maeres.
Dei. Quam prope a leto tamen
ede, ede quaeso iaceat Alcides mens. 765
Hyl.
Mors refugit illum victa quae in regno suo
semel est nec audent fata tam vastum nefas
admittere, ipsas forsitan trepida colus
Clotho manu proiecit et fata Herculis
timet peragere, pro diem, infandum diem! 770
hocne ille summo magnus Alcides erit?
Dei.
Ad fata et umbras adque peiorem polum
praecedere illum dicis? an possum prior
mortem occupare? fare, si nondum occidit.
Hyl.
Euboica tellus vertice immenso tumens 775
pulsatur omni latere: Phrixeum mare
scindit Caphereus, servit hoc Austro latus;
at qua nivosi patitur Aquilonis minas,
Euripus undas flectit instabilis vagas
septemque cursus volvit et totidem refert, 780
(349)
dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
hic rupe celsa, multa quam nubes ferit,
annosa fulgent templa Cenaei Iovis.
ut stetit ad aras omne votivum pecus
totumque tauris gemuit auratis nemus, 785
spolium leonis sordidum tabo exuit
posuitque clavae pondus et pharetra graves
laxavit umeros, veste tum fulgens tua,
cana revinctus populo horrentem comam,
succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis 790
non false messis genitor et largo sacer
splendescat ignis ture, quod Phoebum colens
dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,
feris subactis omnibus victor redi: 795
depone fulmen. ' gemitus in medias preces
stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido
clamore complet: qualis impressa fugax
taurus bipenni volnus et telum ferens
delubra vasto trepida mugitu replet, 800
aut quale mundo fulmen emissum tonat,
sic ille gemitu sidera et pontum ferit,
et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas
excepit omnis; hinc petrae Capherides,
hinc omne voces reddit Herculeas nemus. 805
flentem videmus, volgus antiquam putat
rabiem redisse; tum fugam famuli petunt.
at ille voltus ignea torquens face (350)
imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan.
complexus aras ille tremibunda manu 810
mortem metu consumpsit et parvum sui
poenae reliquit, dumque moribundum manu
tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,
o fata, victus? Herculem vicit Lichas?
ecce alia clades: Hercules perimit Lichan. 815
facta inquinentur: fiat hic summus labor. '
in astra missus fertur et nubes vago
spargit cruore; talis in caelum exilit
harundo Getica visa dimitti manu
aut quam Cydon excussit: inferius tamen 820
et tela fugient, truncus in pontum cadit,
in saxa vertex: unus ambobus iacet.
'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit,
furore gravius istud atque ira malum est:
in me iuvat saevire. ' vix pestem indicat 825
et saevit: artus ipse dilacerat suos
et membra vasta carpit avellens manu.
exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem
non posse vidi; trahere conatus tamen
et membra traxit: corporis palla horridi 830
pars est et ipsa: pestis immiscet cuti.
nec causa dirae cladis in medio patet,
sed causa tamen est; vixque sufficiens malo
nunc ore terram languidus prono premit, (351)
nunc poscit undas: unda non vincit malum; 835
fluctisona quaerit litora et pontum occupat:
familiaris illum retinet errantem manus.
o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.
nunc puppis illum litore Euboico refert
Austerque lenis pondus Herculeum rapit; 840
destituit animus membra, nox oculos premit.
Dei.
Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus,
natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum.
reddendus orbi est: quod potes redde exhibe:
eat per artus ensis exactus meos. 845
sic, sic agendum est. tam levis poenas manus
tantas reposcit? perde fulminibus, socer,
nurum scelestam. nec levi telo manus
armetur: illud fulmen exiliat polo,
quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi, 850
hydram cremasses: pestem ut insolitam feri
et ut noverca potius irata malum.
emitte telum quale in errantem prius
Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule
et ipsa populos, quid rogas telum deos?
iam parce socero: coniugem Alcidae necem
optare pudeat: haec erit voto manus,
a me petatur; occupa ferrum ocius.
cur deinde ferrum? quicquid ad mortem trahit
telum est abunde: rupe ab aetheria ferar. 860
haec, haec renatum prima quae poscit diem,
Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet;
abrupta cautes scindat et partem mei
ferat omne saxum, pendeant lacerae manus (352)
totumque rubeat asperi montis latus. 865
levis una mors est — levis? at extendi potest.
eligere nescis, anime, cui telo incubes;
utinam esset, utinam fixus in thalamis meis
Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.
una perire dextera nobis sat est? 870
coite, gentes, saxa et immensas faces
iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,
corripite tela, vindicem vestram abstuli:
impune saevi sceptra iam reges gerent,
impune iam nascetur indomitum malum; 875
repetentur arae cernere assuetae hostiam
similem colenti: sceleribus feci viam,
ego vos tyrannis regibus monstris feris
saevisque rapto vindice opposui deis.
cessas, Tonantis socia? non spargis facem 880
imitata fratrem et mittis ereptam Iovi
meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,
ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui
mortem occupari,
Hyl. Quid domum impulsam trahis?
erroris est hic omne quodcumque est nefas. 885
haut est nocens quicumque non sponte est nocens.
Dei.
Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,
errare meruit: morte damnari placet.
Hyl.
Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.
Dei.
Mors innocentes sola deceptos facit. 890
Hyl.
Titana fugiens —
Dei. Ipse me Titan fugit.
Hyl.
Vitam relinques?
Dei. Miseram, ut Alciden sequar.
Hyl.
Superest et auras ille caelestes trahit.
Dei.
Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.
(353)
Hyl.
Virum sequeris.
Dei. Praegredi castae solent.
Hyl.
Natum relinques fataque abrumpes tua? 895
Dei.
Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.
Hyl.
Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.
Dei.
Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
Hyl.
Multis remissa est vita quorum error nocens, 900
non dextra fuerat, fata quis damnat sua?
Dei.
Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.
Hyl.
Hic ipse Megaram nempe confixam suis
stravit sagittis atque natorum indolem
Lernaea figens tela furibunda manu; 905
ter parricida factus ignovit tamen
sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus
sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?
Dei.
Damnat meas devictus Alcides manus: 910
placet scelus punire.
Hyl. Si novi Herculem.
aderit cruenti forsitan victor mali
dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
Dei.
Exedit artus virus ut fama est hydrae;
immensa pestis coniugis membra abstulit. 915
Hyl.
Serpentis illi virus enectae autumas
haut posse vinci qui malum vivum tulit?
elisit hydram, dente † cum fixo tenens
media palude victor, effuso obrutus
artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, 920
qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
(354)
Dei.
Frustra tenetur ille qui statuit mori.
vixit satis quicumque cum Alcide occidit:
proinde lucem fugere decretum est mihi.
Nvt.
Per has aniles ecce te supplex comas 925
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.
Dei.
Quicumque misero forte dissuadet mori,
crudelis ille est: interim poena est mori, 930
sed saepe donum; pluribus veniae fuit.
Nvt.
Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
Dei.
Defendar illic: inferi absolvent ream,
a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.. 935
stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisquam ausus est,
hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est 940
eripere terris) horridam poenam para.
Sisyphia cervix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me Tagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis, 945
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
vacat una Danais, has ego explebo vices:
laxate manes, recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo 950
(355)
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror' es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc veram tui
agnosce prolem — quid tamen tantum manus 955
vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua 'respersit manus
viri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit, 960
in me suas agnoscat et laudet manus,
in hanc abire coniugum turbam libet;
sed et illa fugiet turba tam diras manus,
invicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula, 965
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros vita: caritura Hercule
lux vilis ista est. exigam poenas tibi 970
reddamque vitam, fata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?
virtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum valent?
an arma cessant teque languenti manu 975
non audit arcus? si potes letum dare,
animose coniunx, dexteram expecto tuam.
(356)
mors differatur: frange ut insontem Lichan.
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas 980
et quicquid aliud restitit: ab illis tamen,
coniunx, redisti.
Hyl. Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa vacat.
Dei.
Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrem — trepida quid tremuit manus? 985
quid ora Sectis? hoc erit pietas scelus.
ignave dubitas? Herculem eripuit tibi
haec, haec peremit dextra cui debes patri
avum Tonantem. maius eripui decus,
quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas, 990
a matre disce, seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum sive maternum libet
invadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum, non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua, 995
sed mente nostra, natus Alcidae, times?
ita nulla perages iussa nec franges mala
[erres per orbem, si qua nascetur fera]
referens parentem? dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri. 1000
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae — verberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue vibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti dira persequeris face, 1005
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
(357)
iamne inferorum, dira. sedere arbitri?
sedent, reclusas carceris video fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam victus lapis 1010
quaerit relabi? membra quis quatitur rota?
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce verberibus precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris, sed quid hoc? tellus labat 1015
et aula tectis crepuit excussis — minax
unde iste coetus? totus in vultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit vindicem mundus suum.
iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam? 1020
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo.
Hyl. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori; 1025
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem vetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccas — urget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus. 1030
Chorus
Verum est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus Calliopae genus,
aeternum fieri nihil. 1035
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est, 1040
defecisse putant Getae
Hebrum Bistones ultimi.
advexit volucrem nemus
et silva residens venit:
aut si qua aera pervolat, 1045
auditis vaga cantibus
ales deficiens cadit;
abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens
et iuxta Rhodopen stetit 1050
laxata nive cantibus;
et quercum fugiens suam
ad vatem properat Dryas;
ad cantus veniunt tuos
ipsis cum latebris ferae, 1055
iuxtaque inpavidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos (359)
et serpens latebras fugit.
[tunc oblita veneni.] 1060
Quin per Taenarias fores
manes cum tacitos adit
maerentem feri ens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristes Erebi deos 1065
vicit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
haesit non stabilis rota
victo languida turbine,
increvit Tityi iecur, 1070
dum cantu volucres tenet;
et vinci lapis improbus
et vatem potuit sequi;
tunc primum Phrygius senex 1075
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus.
auditum quoque navita,
inferni ratis aequoris
nullo remigio venit.
sic cum vinceret inferos
Orpheus carmine funditus, 1080
consumptos iterum deae
(360)
supplent Eurydices colus!
sed dum respicit immemor 1085
nec credens sibi redditam
Orpheus Eurydicen sequi,
cantus praemia perdidit:
quae nata est iterum perit.
tunc, solamina cantibus 1090
quaerens, flebilibus modis
haec Orpheus cecinit Getis:
Leges in superos datas
et qui tempora digerit
quattuor praecipitis deus 1095
anni, disposuit vices;
nulli non avidi colus
Parcas stamina nectere:
quod natum est, † poterit mori.
Vati credere Thracio 1100
devictus iubet Hercules,
iam, iam legibus obrutis
mundo cum veniet dies,
australis polus obruet
, quicquid per Libyam iacet 1105
et sparsus Garamas tenet;
arctous polus obruet
quicquid subiacet axibus
et siccus Boreas ferit,
amisso trepidus polo 1110
Titan excutiet diem.
(361)
caeli regia concidens
ortus atque obitus trahet
atque omnis pariter deos
perdet mors aliqua et chaos, 1115
et mors fata novissima
in se constituet sibi.
quis mundum capiet locus?
discedet via Tartari,
fractis ut pateat polis? 1120
an quod dividit aethera
a terris spatium sat est
†et mundi nimium malis?
quis tantum capiet (nefas)
fatum, quis superos locus? 1125
pontum Tartara sidera
regna unus capiet tria.
Sed quis non modicus fragor
aures attonitas movet?
est est Herculeus sonus. 1130
Hercules Chorus
Converte, Titan clare, anhelantes equos,
emitte noctem: pereat hic mundo dies
quo morior, atra nube inhorrescat polus;
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos
reddi decebat, hinc et hinc compagibus 1135
ruptis uterque debuit frangi polus;
quid parcis astris? Herculem amittis, pater,
nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, (362)
ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga
et fiat Othrys pondus Encelado leve. 1140
laxabit atri carceris iam iam fores
Pluton superbus, vincula excutiet patri
caelumque reddet, ille qui pro fulmine
tuisque facibus natus in terris eram,
ad Styga revertor: surget Enceladus ferox 1145
mittetque quo nunc premitur in superos onus;
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
mors nostra faciet — antequam spolium tui
caelum omne fiat, conde me tota, pater,
mundi ruina, frange quem perdis polum. 1150
Chor.
Non vana times, gnate Tonantis:
nunc Thessalicam Pelion Ossam .
premet et Pindo congestus Athos
nemus aetheriis inseret astris;
vincet scopulos inde Typhoeus 1155
et Tyrrhenam feret Inarimen;
feret Aetnaeos inde caminos
scindetque latus montis aperti
nondum Enceladus fulmine victus:
iam te caeli regna secuntur. 1160
Herc.
Ego qui relicta morte, contempta Styge
per media Lethes stagna cum spolio redi
quo paene lapsis excidit Titan equis,
ego quem deorum regna senserunt tria,
morior nec ullus per meum stridet latus 1165
transmissus ensis, haut meae telum necis
[saxum est nec instar montis abrupti latus] (363)
est totus Othrys. non truci rictu gigans
Pindo cadaver obruit toto meum:
sine hoste vincor, quodque me torquet magis 1170
(o misera virtus!) summus Alcidae dies
nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi,
in nulla vitam facta, pro mundi arbiter
superique quondam dexterae testes meae,
pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet 1175
†morte ferire? dirus o nobis pudor,
o turpe fatum, femina Herculeae necis
auctor feretur! morior Alcides quibus?
invicta si me cadere feminea manu
voluere fata perque tam turpes colus 1180
mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi,
Iunonis odio: feminae caderem manu,
sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit,
Scythico sub axe genita domuisset meas
vires Amazon — feminae cuius manu 1185
Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi,
noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
quid tale tellus genuit iratae tibi?
mortalis odia femina excessit tua.
adhuc ferebas esse te Alcidae imparem: 1190
victa es duobus — pudeat irarum deos.
utinam meo cruore satiasset suos
Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus (364)
vallatus hydram tabe pavissem mea,
utinam fuissem praeda Centauris datus 1195
aut inter umbras vinctus aeterno miser
saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
Fato stupente, nunc ab inferna Styge
lucem recepi, Ditis evici moras —
ubique mors me fugit, ut leto inclitae 1200
sortis carerem. pro ferae, victae ferae!
non me triformis sole conspecto canis
ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo
Hibera vicit turba pastoris feri,
non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi, 1205
totiens honestam: titulus extremus quis est?
Chor.
Viden ut laudis conscia virtus
non Lethaeos horreat amnes?
pudet auctoris, non morte dolet:
cupit extremum finire diem 1210
vasta tumidi mole gigantis
et montiferum Titana pati
rabidaeque necem debere ferae.
sed tua causa est, miserande, manus,
quod nulla fera est nullusque gigas: 1215
nam quis dignus necis Herculeae
superest auctor nisi dextra tui?
(365)
Herc.
Heu qualis intus scorpios. quis fervida
plaga revulsus cancer infixus meas
urit medullas? sanguinis quondam capax 1220
tumidi igne cor pulmonis arentes fibras
distendit. ardet felle siccato iecur
totumque lentus sanguinem avexit vapor,
primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
in membra fecit, abstulit pestis latus. 1225
exedit artus penitus et costas malum,
hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
nec ossa durant ipsa, sed compagibus
discussa ruptis mole conlapsa fluunt,
defecit ingens corpus et pesti satis 1230
Herculea non sunt membra — pro quantum est
malum
quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater?
hisne ego lacertis colla Nemeaei mali 1235
elisa pressi? tensus hac arcus manu
astris ab ipsis detulit Stymphalidas?
his ego citatam gressibus vici feram
radiante clarum fronte gestantem caput?
his fracta Calpe manibus emisit fretum? 1240
his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?
his mundus umeris sedit? haec moles mea est, (366)
haecne illa cervix? hasne ego opposui manus
caelo ruenti? quis mea custos manu
trahetur ultra Stygius? ubi vires prius
memet sepultae? quid patrem appello Iovem?
quid per Tonantem vindico caelum miser?
iam. iam meus credetur Amphitryon pater.
quaecumque pestis viscere in nostro lates,
procede — quid me vulnere occulto petis? 1250
quis te sub axe frigido pontus Scythes,
quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens
Hibera Calpe litus? o dirum malum!
utrumne serpens squalidum crista caput
vibrans an aliquod et mihi ignotum malum? 1255
numquid cruore es genita Lernaeae ferae
an te reliquit Stygius in terris canis?
omne es malum nullumque — quis voltus tibi est?
concede saltem scire quo peream malo;
quaecumque pestis sive quaecumque es fera, 1260
palam timere! quis tibi in medias locum
fecit medullas! ecce direpta cute
viscera manus detexit; ulterior tamen
inventa latebra est — o malum simile Herculi!
unde iste fletus? unde in has lacrimae genas? 1265
invictus olim voltus et numquam malis
lacrimas suis praebere consuetus (pudet)
iam flere didicit, quis dies fletum Herculis, (367)
quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.
tibi illa virtus, quae tot elisit mala. 1270
tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi
fletum abstulisti: durior saxo horrido
et chalybe voltus et vaga Symplegade
rictus meos infregit et lacrimam expulit,
flentem gementem, summe pro rector poli, 1275
me terra vidit, quodque me torquet magis,
noverca vidit, urit ecce iterum fibras,
incaluit ardor — unde nunc fulmen mihi?
Chor.
Quid non possit superare
quondam Getico durior Haemo 1280
nec Parrhasio lenior axe
saevo cessit membra dolori
fessumque movens per colla caput
latus alterno pondere flectit,
fletum virtus saepe resorbet. 1285
sic arctoas laxare nives
quamvis tepido sidere Titan
non tamen audet vincitque faces
solis adulti glaciale iubar.
Hercules Alcmena
Converte voltus ad meas clades, pater: 1290
numquam ad tuas confugit Alcides manus,
non cum per artus hydra fecundum meos
caput explicaret; inter infernos lacus
possessus atra nocte cum Fato steti (368)
nec invocavi; tot feras, vici horridas, 1295
reges, tyrannos, nec tamen voltus meos
in astra torsi: semper haec nobis manus
votum spopondit; nulla propter me sacro
micuere caelo fulmina — hic aliquid dies
optare iussit, primus audierit preces 1300
idemque summus: unicum fulmen peto;
giganta crede: non minus caelum mihi
asserere potui — dum patrem verum puto,
caelo peperci, sive crudelis, pater,
sive es misericors, commoda nato manum 1305
properante morte et occupa hanc laudem tibi.
vel si piget manusque detrectat nefas,
emitte Siculo vertice ardentes, pater,
Titanas in me, qui manu Pindon ferant
† aut Ossa qui me monte proiecto opprimat. 1310
abrumpat Erebi claustra, me stricto petat
Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,
armetur in me dirus: est frater quidem,
sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror
tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum 1315
iaculare, Pallas, supplices tendo manus
ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,
telum (perire feminae possum manu)
iam fracta, iam satiata — quid pascis minas?
quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides, 1320
at nulla tellus, nulla me vidit fera (369)
te deprecantem. nunc milli irata † pater
opus est noverca — nunc tuus cessat dolor?
nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori,
o terra et urbes, non facem quisquam Herculi. 1325
non arma tradet? tela subtrahitis mihi?
ita nulla saevas terra concipiat feras
post me sepultum nec meas umquam manus
imploret orbis, si qua nascentur mala,
nascatur ultor: undique infelix caput 1330
mactate saxis, vincite aerumnas meas.
ingrate cessas orbis? excidimus tibi?
adhuc malis forisque suppositus fores,
ni me. tulisses. vindicem vestri malis
eripite, populi: tempus hoc vobis datur 1335
pensare merita — mors erit pretium omnium.
Alcm.
Quas misera terras mater Alcidae petam?
ubi natus, ubinam? certa si visus notat,
reclinis ecce corde anhelante aestuat;
gemit: peractum est. membra conplecti ultima, 1340
o nate, liceat, spiritus fugiens meo
legatur ore: bracchia, amplexus cape.
ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit
stelligera cervix? quis tibi exiguam tui
partem reliquit? 1345
Herc. Herculem spectas quidem,
mater, sed umbram et vile nescio quid mei.
agnosce, mater — ora quid Sectis retro (370)
voltumque mergis? Herculem dici tuum
partum erubescis?
Alcm. Quis feram mundus novam,
quae terra genuit? quodve tam dirum nefas 1350
de te triumphat? victor Herculeus quis est?
Herc.
Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.
Alcm.
Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?
Herc.
Quicumque, mater, feminae iratae sat est.
Alcm.
Et unde in artus pestis aut ossa incidit? 1355
Herc.
Aditum venenis palla femineis dedit.
Alcm.
Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.
Herc.
Consumpta mecum est.
Alcm. Tantane inventa
est lues?
HERC Errare mediis crede visceribus meis,
o mater, hydram et mille cum Lerna feras. 1360
quae tanta nubes flamma Sicanias secat,
quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli
vetans flagranti currere in zona diem?
in ipsa me iactate. pro comites, freta
mediosque in amnes — quis;sat est Hister mihi? 1365
non ipse terris maior Oceanus meos
franget vapores, omnis in nostris malis
deficiet umor, omnis arescet latex.
quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?
decuit tenere; redde me tenebris tuis, 1370
talem subactis Herculem ostende inferis.
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
invade, mors, non trepida: iam possum mori.
Alcm.
Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
malisque tantis Herculem indomitum refer 1375
mortemque differ: quos soles, vince inferos.
(371)
Herc.
Si me catenis horridus vinctum suis
praeberet avidae Caucasus volucri dapem.
Scythia gemente flebilis gemitus mihi
non excidisset; si vagae Symplegades 1380
utraque premerent rupe. redeuntis minax
ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi
atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
non ipse si in me, mater, hic mundus ruat 1385
superque nostros flagret incensus toros
Phoebeus axis, degener mentem Herculis
clamor domaret; mille decurrant ferae
pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus
aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax 1390
cervice tota pulset et quicquid fuit
solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus
artusque nostros durus immittat Sinis:
sparsus silebo — non ferae excutient mihi,
non arma gemitus, nil quod impelli potest. 1395
Alcm.
Non virus artus, nate, femineum coquit,
sed dura series operis et longus tibi
pavit cruentos forsitan morbos labor.
Herc.
Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid
mali
in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi 1400
intendat arcus: nuda sufficiet manus.
(372)
procedat agedum huc.
Alcm. Ei mihi. sensum quoque
excussit illi nimius impulsu dolor.
removete quaeso tela et infestas precor
rapite hinc sagittas: igne suffuso genae 1405
scelus minantur; quas petam latebras anus?
dolor iste furor est: Herculem solus domat.
cur deinde latebras aut fugam vaecors petam?
obire forti meruit Alcmene manu:
vel scelere pereat, antequam letum mihi 1410
ignavus aliquis mandat ac turpis manus
de me triumphat, ecce lassatus malis
sopore fessas alligat venas dolor
gravique anhelum pectus impulsu quatit.
favete, superi, si mihi gnatum indutum 1415
miserae negastis, vindicem saltem precor
servate terris, abeat excussus dolor
corpusque vires reparet Herculeum suas.
Hyllus Alcmena Hercules Philoctetes Tacitus
Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
nurus Tonantis occidit, natus iacet, 1420
nepos supersum; scelere materno hic perit,
fraude illa capta est — quis per annorum vices
totoque in aevo poterit aerumnas senex
referre tantas? unus eripuit dies
parentem utrumque; cetera ut sileam mala 1425
(373)
parcamque fatis: Herculem amitto patrem.
Alcm.
Compesce voces, indutum Alcidae genus
miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
longus dolorem forsitan vincet sopor.
sed ecce, lassam deserit mentem quies 1430
redditque morbo corpus et luctum mihi.
Herc.
Quid hoc? rigent! cernitur Trachin iugo,
en inter astra positus evasi genus
mortale tandem, quis mihi caelum parat?
te te, pater, iam video, placatam quoque 1435
specto novercam. quis sonus nostras ferit
caelestis aures? Iuno me generum vocat.
video nitentem regiam clari aetheris
Phoebique tritam flammea zonam rota.
cubile video Noctis; hinc tenebrae volant. 1440
quid hoc? quis arcem cludit et ab ipsis, pater,
deducit astris? ora Phoebeus modo
afflabat axis, iam prope a caelo fui —
Trachina video; quis mihi terras dedit?
Oete modo infra steterat ac totus fuit 1445
suppositus orbis; quam bene excideras, dolor!
cogis fateri — parce et hanc vocem occupa.
hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant.
utinam liceret stipite ingesto impiam
effringere animam quale Amazonium malum 1450
circa nivalis Caucasi domui latus.
o cara Megara, tune cum furerem mihi (374)
coniunx fuisti? stipitem atque arcus date.
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
summus legatur femina Herculeus labor. 1455
Hyl.
Compesce diras, genitor, irarum minas;
habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
sua perempta dextera mater iacet.
Herc.
Cecidit dolose: manibus irati Herculis
occidere meruit; perdidit comitem Lichas. 1460
saevire in ipsum corpus exanime impetus
atque ira cogit, cur minis nostris caret
ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.
Hyl.
Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque
detrahere velles? occidit dextra sua, 1465
tuo dolore: plura quam poscis tulit.
sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
cruore tincta est palla semiferi, pater, 1470
Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
Herc.
Habet, peractum est, fata se nostra explicant;
lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
fatidica quondam dederat et Parnassio
Cirrhaea quatiens templa mugitu specus: 1475
'dextra perempti victor, Alcide, viri
olim iacebis; hic tibi emenso freta
terrasque et umbras finis extremus datur. '
nil querimur ultra: decuit hunc finem dari, (375)
ne quis superstes Herculis victor foret. 1480
nunc mors legatur clara memoranda incluta,
me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem.
caedatur omnis silva et Oetaeum nemus
considat: ingens Herculem accipiat rogus,
sed ante mortem, tu, genus Poeantium, 1485
hoc triste nobis, iuvenis, officium appara;
Herculea totum flamma succendat diem.
ad te preces nunc, Hylle, supremas fero.
est clara captas inter, in voltu genus
regnumque referens, Euryto virgo edita 1490
Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.
victor cruentus abstuli patriam lares
nihilque miserae praeter Alciden dedi:
et ipse rapitur, penset aerumnas suas,
Iovis nepotem foveat et natum Herculis; 1495
tibi illa pariat quicquid ex nobis habet.
tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
o clara genetrix: vivit Alcides tibi.
virtute nostra paelicem feci tuam
credi novercam. sive nascente Hercule 1500
nox illa certa est sive mortalis meus
pater est — licet sit falsa progenies mei,
[materna culpa cesset et crimen Iovis]
merui parentem: contuli caelo decus
materque me concepit in laudes Iovis. 1505
quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
superba matres inter Argolicas eris.
(376)
quid tale Iuno genuit aetherium gerens
sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen 1510
caelum tenens invidit. Alciden suum
dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices
solus relictus: ille qui vester comes
ubique fueram. Tartara et manes peto.
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam. 1515
quod nulla pestis fudit Alciden palam '
omnemque pestem vicit Alcides palam.
Chorus
O decus mundi, radiate Titan,
cuius ad primos Hecate vapores
lassa nocturnae levat ora bigae. 1520
. dic sub Aurora positis Sabaeis,
dic sub occasu positis Hiberis,
quique sub plaustro patiuntur ursae
quique ferventi quatiuntur axe,
dic sub aeternos properare manes 1525
Herculem et regnum canis inquieti,
unde non umquam remeabit ille.
sume quos nubes radios sequantur,
pallidus maestas speculare terras
et caput turpes nebulae pererrent. 1530
quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
Herculem in terris alium sequeris?
quas manus orbis miser invocabit,
si qua sub Lenia numerosa pestis
sparget in centum rabiem dracones, 1535
(377)
Arcadum si quis populis vetustis
fecerit silvas aper inquietas,
Thraciae si quis Rhodopes alumnus
durior terris Helices nivosae
sparget humano stabulum cruore? 1540
quis dabit pacem populo timent! ,
si quid irati superi per orbem
iusserint nasci? iacet omnibus par,
quem parem tellus genuit Tonanti.
planctus immensas resonet per urbes 1545
et comas nullo cohibente nodo
feminae exertos feriant lacertos,
solaque obductis foribus deorum
templa securae pateant novercae.
Vadis ad Lethen Stygiumque litus, 1550
unde te nullae referent carinae:
vadis ad manes miserandus, unde
Morte devicta tuleras triumphum,
umbra nudatis veniens lacertis
languido vultu tenuique collo; 1555
teque non solum feret illa puppis
non tamen vilis eris inter umbras:
Aeacos inter geminosque Cretas
facta discernens, feriens tyrannos.
parcite, o dites, inhibete dextras: 1560
laudis est puram tenuisse ferrum,
cumque regnabas, minus in procellis
in tuas urbes licuisse fatis.
(378)
Sed locum virtus habet inter astra. ,
sedis arctoae spatium tenebis 1565
an graves Titan ubi promit aestus?
an sub occasu tepido nitebis,
unde commisso resonare ponto
audies Calpen? loca quae sereni
deprimes caeli? quis erit recepto 1570
tutus Alcide locus inter astra?
horrido tantum procul a leone
det pater sedes calidoque cancro,
ne tuo vultu tremefacta leges
astra conturbent trepidetque Titan. 1575
vere dum flores venient tepenti
vel comam silvis revocabit aestas
pomaque autumno fugiente cedent,
vel comam silvis hiemes recident:
tu comes Phoebo, comes ibis astris.
nulla te terris rapiet vetustas: 1580
ante nascetur seges in profundo
vel fretum dulci resonabit unda,
ante descendet glacialis ursae
sidus et ponto vetito fruetur, 1585
quam tuas laudes populi quiescant,
te, pater rerum, miseri precamur:
nulla nascatur fera, nulla pestis,
non duces saevos miseranda tellus
horreat, nulla dominetur aula 1590
qui putet solum decus esse regni
semper impendens tenuisse ferrum; (379)
si quid in terris iterum timetur,
vindicem terrae petimus relictae.
Heu quid hoc? mundus sonat, ecce
maeret, 1595
maeret Alciden pater; an deorum
clamor, an vox est timidae novercae
Hercule et viso fugit astra Iuno?
passus an pondus titubavit Atlas?
an magis diri tremuere manes 1600
Herculem et visum canis inferorum
fugit abruptis trepidus catenis?
fallimur: laeto venit ecce voltu
quem tulit Poeans umerisque tela
gestat et notas populis pharetras, 1605
Herculis heres.
Chor.
Nullasne in astra misit ad superos preces
arsurus aut in vota respexit Iovem?
Nvnt.
Iacuit sui securus et caelum intuens
quaesivit oculis, parte an ex aliqua pater
despiceret illum, tum manus tendens ait:
(383)
' quacumque parte prospicis natum pater,
te te precor, cui nocte commissa dies
quievit unus. si meas laudes canit
utrumque Phoebi litus et Scythiae genus
et omnis ardens ora quam torret dies. 1700
si pace tellus plena, si nullae gemunt
urbes nec aras impias quisquam inquinat,
si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor
in astra, non me mortis infernae locus
nec maesta nigri regna conterrent Iovis, 1705
sed ire ad illos umbra, quos vici, deos,
pater, erubesco, nube discussa diem
pande, ut deorum voltus ardentem Herculem
spectet; licet tu sidera et mundum neges,
ultro, pater, cogere: si voces dolor 1710
abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus
et redde fatis: approba natum prius:
ut dignus astris videar, hic faciet dies.
leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
inveniet aut damnabit. ' haec postquam edidit, 1715
flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes
non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem,
noverca cernat quo feram flammas modo.
quid dextra tremuit? num manus pavida impium
scelus refugit? redde iam pharetras mihi, 1720
(384)
isnave iners inermis — en nostros manus
quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
animo faces invade quo Alciden vides
voltu iacere, respice arsurum, miser.
vocat ecce iam me genitor et pandit polos; 1725
venio, pater. ' voltusque non idem fuit.
tremente pinum dextera ardentem impulit.
refugit ignis et reluctantur faces
et membra vitant, sed recedentem Hercules
insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon 1730
ardere credas: nullus erumpit sonus,
tantum ingemescit ignis. o durum iecur!
Typhon in illo positus immanis rogo
gemuisset ipse quique convulsam solo
imposuit umeris Ossan Enceladus ferox; 1735
at ille medias inter exurgens faces,
semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:
'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum
te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem. '
inter vapores positus et flammae minas 1740
immotus, inconcussus, in neutrum latus
correpta torquens membra adhortatur, monet,
gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit
animum ministris; urere ardentem putes.
stupet omne volgus, vix habent flammae fidem, 1745
tam placida frons est, tanta maiestas viro.
(385)
nec properat uri; cumque iam forti datum
leto satis pensavit, igniferas trabes
hinc inde traxit, minima quas flamma occupat,
totasque in ignes vertit et quis plurimus 1750
exundat ignis repetit intrepidus ferox,
tunc ora flammis implet: ast illi graves
luxere barbae; cumque iam voltum minax
appeteret ignis, lamberent flammae caput,
[non pressit oculos, sed quid hoc? maestam intuor 1755
sinu gerentem reliquias magni Herculis
crinemque iactans squalidum Alcmene gemit. ]
Alcmena Hyllus
Timete, superi, fata: tam parvus cinis
Herculeus, huc huc ille decrevit gigans!
o quanta, Titan, ad nihil moles abit; 1760
anilis, heu me, recipit Alciden sinus,
hic tumulus illi est: ecce vix totam Hercules
complevit urnam; quam leve est pondus mihi,
cui totus aether pondus incubuit leve.
ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima 1765
rediturus ibas — quando ab inferna Styge
remeabis iterum? non ut et spolium trahas
rursusque Theseus debeat lucem tibi —
sed quando solus? mundus impositus tuas (386)
compescet umbras teque Tartareus canis 1770
inhibere poterit? quando Taenarias fores
pulsabis. aut quas mater ad fauces agar
qua mors aditur? vadis ad manes iter
habiturus unum. quid diem questu tero?
quid misera duras vita? quid lucem tenes? 1775
quem parere rursus Herculem possum Iovi?
quis me parentem natus Alcmenen suam
tantus vocabit? o nimis felix nimis,
Thebane coniunx, Tartari intrasti loca
florente nato teque venientem inferi 1780
timuere forsan, quod pater tantum Herculis,
vel falsus, aderas: quas petam terras anus,
invisa saevis regibus (si quis tamen
rex est relictus saevus)? ei miserae mihi!
quicumque caesos ingemit natus patres, 1785
a me petet supplicia, me cuncti obruent:
si quis minor Busiris aut si quis minor
Antaeus orbem fervidae terret plagae,
ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis
Thracis cruenti vindicat, carpent greges 1790
mea membra diri; forsitan poenas petet
irata Iuno: totus huc verget dolor;
secura victo tandem ab Alcide vacat,
paelex supersum — a quanta supplicia expetet, (387)
ne parere possim! fecit hic natus mihi 1795
uterum timendum. quae petam Alcmene loca?
quis me locus, quae regio, quae mundi plaga
defendet aut quas mater in latebras agar
ubique per te nota? sic patriam petam
laresque miseros? Argos Eurystheus tenet; 1800
marita Thebas regna et Ismenon petam
thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem
dilecta vidi? pro nimis felix, nimis,
si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!
utinam meis visceribus Alcides foret 1805
exectus infans! nunc datum est tempus: datum est
videre natum laude certantem Iovi,
ut et hoc daretur, scire quid fatum mihi
eripere posset, quis memor vivit tui,
o nate, populus? omne iam ingratum est genus. 1810
petam Cleonas? Arcadum populos petam
mentisque terras nobiles quaeram tuis?
hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
hic rex cruentus, hic tua fractus manu
qui te sepulto possidet caelum leo: 1815
si grata terra est, populus Alcmenen tuam
defendat omnis. Thracias gentes petam
Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
defensa tellus: stabula cum regno iacent.
hic pax cruento rege prostrato data est: 1820
(388)
ubi enim negata est? quod tibi infelix anus
quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis
contendat orbis, reliquias magni Herculis
quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus? 1825
quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?
hic totus orbis famae erit titulus tibi.
quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,
erunt satis praesidia, terrebunt tuae 1830
reges vel umbrae.
Hyl.
Debitos nato quidem
compesce fletus, mater Alcidae induti,
non est gemendus nec gravi urgendus prece,
virtute quisquis abstulit fatis iter:
aeterna virtus Herculem fieri vetat. 1835
[fortes vetant maerere, degeneres iubent.]
Alcm.
Sedabo questus vindice amisso parens?
Hyl.
Terra atque pelagus quaque purpureus dies
utrumque clara spectat Oceanum rota
Alcm.
Quot "misera in uno condidi natos parens? 1840
regno carebam, regna sed poteram dare.
una inter omnes terra quas matres gerit (389)
votis peperci, nil ego a superis peti
incolume nato: quid dare Herculeus mihi
non poterat ardor? quis deus quicquam mihi 1845
negare poterat? vota in hac fuerant manu:
quicquid negaret Iuppiter, daret Hercules.
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
deriguit aliqua mater, ut toto stetit
succisa fetu, bisque septenos gregem 1850
deplanxit una: gregibus aequari meus
quot ille poterat? matribus miseris adhuc
exemplar ingens derat: Alcmene dabo.
cessate, matres, pertinax si quas dolor
adhuc iubet lugere, quas luctus gravis 1855
in saxa vertit; cedite his cunctae malis.
agedum senile pectus, o miserae manus,
pulsate, at una funeri tanto sat est
grandaeva anus defecta, quod totus brevi
† iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen 1860
defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis
lugendo facias, advoca in planctus genus.
Ite Alcmenae
magnique Iovis plangite natum,
cui concepto lux una perit 1865
(390)
noctesque duas contulit Eos:
ipsa quiddam plus luce perit,
totae pariter plangite gentes,
quarum saevos ille tyrannos
iussit Stygias penetrare domos 1870
populisque madens ponere ferrum.
fletum meritis reddite tantis,
totus, totus personet orbis:
fleat Alciden caerula Crete,
magno tellus cara Tonanti: 1875
centum populi bracchia pulsent;
nunc Curetes, nunc Corybantes
arma Idaea quassate manu:
armis illum lugere decet;
nunc, nunc funus plangite verum: 1880
iacet Alcides
non minor ipso, Creta, Tonante.
flete Herculeos, Arcades, obitus,
nondum Phoebe nascente genus:
iuga Parthenii Pheneique sonent 1885
feriatque gravis Maenala planctus
magno Alcidae poscit gemitum
stratus vestris saetiger agris
alesque sequi iussa sagittas
totum pinna velante diem. 1890
flete Argolicae, flete, Cleonae:
hic terrentem moenia quondam
vestra leonem
fregit nostri dextera nati: (391)
date Bistoniae verbera matres 1895
gelidusque sonet planctibus Hebrus: 1895
flete Alciden.
quod non stabulis' nascitur infans
nec vestra greges viscera carpunt;
fleat Antaeo libera tellus
et rapta fero plaga Geryonae: 1900
mecum miserae plangite gentes,
audiat ictus utraque Tethys,
vos quoque, mundi turba citati,
flete Herculeos. numina, casus:
vestrum Alcides cervice meus 1905
mundum, superi, caelumque tulit,
cum stelligeri vector Olympi
pondere liber spiravit Atlans:
ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces?
ubi promissi regia mundi? 1910
nempe Alcides mortalis obit,
nempe sepultus. quotiens telis
facibusque tuis ille pepercit,
quotiens ignis spargendus erat!
in me saltem iaculare facem
Semelenque puta. 1915
iamne Elysias, o nate, domus,
iam§ litus habes
ad quod populos natura vocat?
an post raptum Styx atra canem
praeclusit iter teque in primo 1920
limine Ditis fata morantur?
quis nunc umbras, nate, tumultus (392)
manesque tenet?
fugit abducta navita cumba
et Centauris Thessala motis 1925
ferit attonitos ungula manes
anguesque suos hydra sub undas
territa mersit
teque labores, o nate. timent?
fallor, fallor vaesana furens. 1930
nec te manes umbraeque timent.
non Argolico rapta leoni
fulva pellis contecta iuba
laevos operit dira lacertos
vallantque ferae tempora dentes: 1935
donum pharetrae cessere tuae t
telaque mittet iam dextra minor;
vadis inermis, nate, per umbras,
ad quas semper mansurus eris.
Vox Herculis et Alcmena
Quid me tenentem regna siderei poli ' 1940
caeloque tandem redditum planctu iubes
sentire fatum? parce: iam virtus mihi
in astra et ipsos fecit ad superos iter.
Alcm.
Vnde, unde sonus trepidas aures
ferit? unde meas inhibet lacrimas 1945
fragor? agnosco victum esse chaos.
A Styge, nate, redis iterum mihi
fractaque nou semel est mors horrida?
(393)
vicisti rursus mortis loca
puppis et infernae vada tristia? 1950
pervius est Acheron iam languidus
et remeare licet soli tibi
nec te fata tenent post funera?
an tibi praeclusit Pluton iter
et pavidus regni metuit sibi? 1955
certe ego te vidi flagrantibus
impositum silvis, cum plurimus
in caelum fureret flammae metus:
arsisti. cur te, cur ultima
non tenuere tuas umbras loca? 1960
quid timuere tui manes, precor?
umbra quoque es Diti nimis horrida?
HERC Non me gementis stagna Cocyti tenent
nec puppis umbras furva transvexit meas;
iam parce, mater, questibus: manes semel 1965
umbrasque vidi; quicquid in nobis tui
mortale fuerat, ignis evictus tulit:
paterna caelo, pars data est flammis tua.
proinde planctus pone, quos nato paret
genetrix inerti; luctus in turpes eat: 1970
virtus in astra tendit, in mortem timor.
praesens ab astris, mater, Alcides cano:
poenas, cruentus iam tibi Eurystheus dabit;
curru superbum vecta transcendes caput.
me iam decet subire caelestem plagam: 1975
(394)
inferna vici rursus Alcides loca.
Alcm.
Mane parumper, cessit, ex oculis, abit,
in astra fertur, fallor an voltus putat
vidisse natum? misera mens incredula est.
es numen et te mundus aeternum tenet, 1980
credo triumphis, regna Thebarum petam
novumque templis additum numen canam.
Chorus
Numquam Stygias fertur ad umbras
inclita virtus: vivunt fortes
nec Lethaeos saeva per amnes 1985
vos fata trahent, sed cum summas
exiget horas consumpta dies,
iter ad superos gloria pandet.
sed tu, domitor magne ferarum
orbisque simul pacator, ades; 1990
nunc quoque nostras respice terras,
et si qua novo belua voltu
quatiet populos terrore gravi,
tu fulminibus frange trisulcis:
fortius ipso genitore tuo 1995
fulmina mitte.