Jump to content

Heroides/Epistula X

Unchecked
E Wikisource
Epistula X
(Ariadne Theseo)
26-16 a.Ch.n.

 Epistula IX (Deianira Herculi) Epistula XI (Canace Macareo) 

Illa relicta feris etiam nunc, improbe Theseu
vivit. Et haec aequa mente tulisse velis?

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
     credita non ulli quam tibi peius eram.

quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
     unde tuam sine me vela tulere ratem,
in quo me somnusque meus male prodidit et tu,
     per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
     spargitur et tectae fronde queruntur aves;
incertum vigilans ac somno languida movi
     Thesea prensuras semisupina manus:
nullus erat. referoque manus iterumque retempto
     perque torum moveo bracchia: nullus erat.
excussere metus somnum; conterrita surgo
     membraque sunt viduo praecipitata toro.
protinus adductis sonuerunt pectora palmis
     utque erat e somno turbida, rupta coma est.
Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam;
     quod videant oculi, nil nisi litus habent.
nunc huc, nunc illuc et utroque sine ordine, curro,
     alta puellares tardat harena pedes.
interea toto clamanti litore "Theseu!"
     reddebant nomen concava saxa tuum
et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat;
     ipse locus miserae ferre volebat opem.
Mons fuit; apparent frutices in vertice rari;
     hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
adscendo; vires animus dabat; atque ita late
     aequora prospectu metior alta meo.
inde ego—nam ventis quoque sum crudelibus usa—
     vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
aut vidi aut fuerant quae me vidisse putarem;
     frigidior glacie semianimisque fui.
nec languere diu patitur dolor. excitor illo,
     excitor et summa Thesea voce voco.
"quo fugis?" exclamo "scelerate revertere Theseu!
     flecte ratem! numerum non habet illa suum!"
Haec ego. quod voci deerat, plangore replebam;
     verbera cum verbis mixta fuere meis.
si non audires, ut saltem cernere posses:
     iactatae late signa dedere manus.
candidaque imposui longae velamina virgae
     scilicet oblitos admonitura mei.
iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;
     torpuerant molles ante dolore genae.
quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,
     postquam desieram vela videre tua?
aut ego diffusis erravi sola capillis,
     qualis ab Ogygio concita Baccha deo;
aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,
     quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
saepe torum repeto qui nos acceperat ambos,
     sed non acceptos exhibiturus erat
et tua quae possum pro te vestigia tango
     strataque quae membris intepuere tuis.
incumbo lacrimisque toro manante profusis
     "pressimus" exclamo "te duo, redde duos!
venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
     perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?"
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu;
     non hominum video, non ego facta boum.
omne latus terrae cingit mare; navita nusquam.
     nulla per ambiguas puppis itura vias.
finge dari comitesque mihi ventosque ratemque,
     quid sequar? accessus terra paterna negat.
ut rate felici pacata per aequora labar,
     temperet ut ventos Aeolus; exul ero.
non ego te, Crete, centum digesta per urbes,
     adspiciam, puero cognita terra Iovi.
at pater et tellus iusto regnata parenti
     prodita sunt facto, nomina cara, meo,
cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
     quae regerent passus, pro duce fila dedi.
tum mihi dicebas: "per ego ipsa pericula iuro
     te fore, dum nostrum vivet uterque, meam."
Vivimus, et non sum, Theseu, tua, si modo vivis,
     femina periuri fraude sepulta viri.
me quoque, qua fratrem mactasses, improbe, clava!
     esset, quam dederas, morte soluta fides.
nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,
     sed quaecumque potest ulla relicta pati.
occurrunt animo pereundi mille figurae,
     morsque minus poenae quam mora mortis habet.
iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,
     qui lanient avido viscera dente lupos.
forsitan et fulvos tellus alat ista leones?
     quis scit an et saevas tigridas insula habet.
et freta dicuntur magnas expellere phocas;
     quis vetat et gladios per latus ire meum?
Tantum ne religer dura captiva catena,
     neve traham serva grandia pensa manu,
cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,
     quodque magis memini, quae tibi pacta fui!
si mare, si terras porrectaque litora vidi,
     multa mihi terrae, multa minantur aquae.
caelum restabat; timeo simulacra deorum;
     destituor rapidis praeda cibusque feris.
sive colunt habitantque viri, diffidimus illis;
     externos didici laesa timere viros.
Viveret Androgeos utinam, nec facta luisses
     impia funeribus, Cecropi terra, tuis;
nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,
     ardua parte virum dextera, parte bovem;
nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,
     fila per adductas saepe recepta manus.
non equidem miror, si stat victoria tecum
     strataque Cretaeam belua planxit humum.
non poterant figi praecordia ferrea cornu;
     ut te non tegeres, pectore tutus eras.
illic tu silices, illic adamanta tulisti,
     illic, qui silices, Thesea, vincat, habes.
Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?
     aut semel aeterna nocte premenda fui.
vos quoque crudeles venti, nimiumque parati
     flaminaque in lacrimas officiosa meas;
dextera crudelis, quae me fratremque necavit,
     et data poscenti, nomen inane, fides:
in me iurarunt somnus ventusque fidesque:
     prodita sum causis una puella tribus.
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo
     nec mea qui digitis lumina condat, erit.
spiritus infelix peregrinas ibit in auras
     nec positos artus unguet amica manus.
ossa superstabunt volucres inhumata marinae;
     haec sunt officiis digna sepulcra meis.
ibis Cecropios portus patriaque receptus,
     cum steteris urbis celsus in arce tuae
et bene narraris letum taurique virique
     sectaque per dubias saxea tecta vias;
me quoque narrato sola tellure relictam;
     non ego sum titulis subripienda tuis!
nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
     filius; auctores saxa fretumque tui.
Di facerent ut me summa de puppe videres,
     movisset vultus maesta figura tuos.
nunc quoque non oculis, sed qua potes, adspice mente
     haerentem scopulo quem vaga pulsat aqua;
adspice demissos lugentis more capillos
     et tunicas lacrimis sicut ab imbre graves!
corpus ut impulsae segetes aquilonibus horret
     litteraque articulo pressa tremente labat.
non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;
     debita sit facto gratia nulla meo.
sed ne poena quidem. si non ego causa salutis,
     non tamen est cur sis tu mihi causa necis.
Has tibi plangendo lugubria pectora lassas
     infelix tendo trans freta lata manus;
hos tibi qui superant ostendo maesta capillos;
     per lacrimas oro, quas tua facta movent:
flecte ratem, Theseu, versoque relabere vento;
     si prius occidero, tu tamen ossa feres.