Heroides - Epistula IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Epistula IX (Deianira Herculi)

Mittor ad Alciden a coniuge conscia mentis
littera si coniunx Deianira tua est.

Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris,
     victorem victae succubuisse queror.
fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes
     decolor et factis infitianda tuis,
quem numquam Iuno seriesque inmensa laborum
     fregerit, huic Iolen inposuisse iugum.
hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis,
     laetaque sit vitae labe noverca tuae.
at non ille velit, cui nox (si creditur) una
     non tanti, ut tantus conciperere, fuit.
Plus tibi quam Iuno nocuit Venus: illa premendo
     sustulit, haec humili sub pede colla tenet.
respice vindicibus pacatum viribus orbem,
     qua latam Nereus caerulus ambit humum.
se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent;
     implesti meritis Solis utramque domum.
quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti:
     Hercule supposito sidera fulsit Atlans.
quid nisi notitia est misero quaesita pudori,
     si cumulas sturpi facta priora nota?
tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
     cum tener in cunis iam Iove dignus eras?
coepisti melius quam desinis; ultima primis
     cedunt: dissimiles hic vir et ille puer.
quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis,
     non potuit Iuno vincere, vincit Amor.
At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor,
     sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,
     tam premitur magno coniuge nupta minor.
non honor est sed onus species laesura ferentes:
     siqua voles apte nubere, nube pari.
vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes
     monstraque terribiles persequiturque feras.
ipsa domo vidua votis operata pudicis
     torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat;
inter serpentes aprosque avidosque leones
     iactor et haesuros terna per ora canes.
me pecudum fibrae simulacraque inania somni
     ominaque arcana nocte petita movent.

aucupor infelix incertae murmura famae
     speque timor dubia spesque timore cadit.
mater abest queriturque deo placuisse potenti,
     nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest.
arbiter Eurystheus astu Iunonis iniquae
     sentitur nobis iraque longa deae.
Haec mihi ferre parum; peregrinos addis amores,
     et mater de te quaelibet esse potest.
non ego Partheniis temeratam vallibus Augen
     nec referam partus, Ormeni nympha, tuos;
non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores,
     quarum de populo nulla relicta tibi est.
una, recens crimen, referetur adultera nobis,
     unde ego sum Lydo facta noverca Lamo.
Maeandros, totiens qui terris errat in isdem,
     qui lassas in se saepe retorquet aquas,
vidit in Herculeo suspensa monilia collo,
     illo, cui caelum sarcina parva fuit.
non puduit fortes auro cohibere lacertos
     et solidis gemmas opposuisse toris?
nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
     edidit, unde umerus tegmina laevus habet.
ausus es hirsutos mitra redimire capillos!
     aptior Herculeae populus alba comae.
nec te Maeonia lascivae more puellae
     incingi zona dedecuisse pudet?
non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
     efferus humana qui dape pavit equas?
si te vidisset cultu Busiris in isto,
     huic victor victo nempe pudendus eras!
detrahat Antaeus duro redimicula collo,
     ne pigeat molli succubuisse viro!
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
     diceris et dominae pertimuisse minas.
non fugis, Alcide, victricem mille laborum
     rasilibus calathis inposuisse manum
crassaque robusto deducis pollice fila
     aequaque formosae pensa rependis erae?
a! quotiens, digitis dum torques stamina duris,
     praevalidae fusos conminuere manus!
[Crederis infelix scuticae tremefactis habenis
     ante pedes dominae pertimuisse minas ...
eximiis pompis, immania semina laudim]
     factaque narrabas dissimulanda tibi:
scilicet: immanes elisis faucibus hydros
     infantem caudis involuisse manum;
ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho
     incubet et vasto pondere laedat humum;
non tibi Threiciis adfixa penatibus ora,
     non hominum pingues caede tacentur equae,
prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi
     Geryones, quamvis in tribus unus erat;
inque canes totidem trunco digestus ab uno
     Cerberos implicitis angue minante comis;
quaeque redundabat fecundo vulnere serpens
     fertilis et damnis dives ab ipsa suis,
quique inter laevumque latus laevumque lacertum
     praegrave conpressa fauce pependit onus,
et male confisum pedibus formaque bimembri
     pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
     dicere? non cultu lingua retenta silet?
se quoque nympha tuis ornavit Dardanis armis
     et tulit a capto nota tropaea viro.
i nunc, tolle animos et fortia gesta recense:
     quo tu non esses, iure vir illa fuit.
qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
     quam quos vicisti, vincere maius erat.
illi procedit rerum mensura tuarum,
     cede bonis: heres laudis amica tuae.
o pudor! hirsuti costis exuta leonis
     aspera texerunt vellera molle latus!
falleris et nescis: non sunt spolia illa leonis,
     sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
     ferre gravem lana vix satis apta colum,
instruxitque manum clava domitrice ferarum
     vidit et in speculo coniugis arma sui.
Haec tamen audieram; licuit non credere famae,
     et venit ad sensus mollis ab aure dolor.
ante meos oculos adducitur advena paelex,
     nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
non sinis averti: mediam captiva per urbem
     invitis oculis adspicienda venit.
nec venit incultis captarum more capillis:
     fortunam vultu fassa decente suam
ingreditur late lato spectabilis auro,
     qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras;
dat vultum populo sublimis ut Hercule victo:
     Oechaliam vivo stare parente putes;
forsitan et pulsa Aetolide Deianira
     nomine deposito paelicis uxor erit,
Eurytidosque Ioles Atque Aonii Alcidae
     turpia famosus corpora iunget Hymen.
mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,
     et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti;
     ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
cornua flens legit ripis Achelous in udis
     truncaque limosa tempora mersit aqua;
semivir occubuit in letifero Eueno
     Nessus et infecit sanguis equinus aquas.
sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit
     fama virum tunicae tabe perire meae.
ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem?
     impia quid dubitas Deianira mori?
An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,
     tu sceleris tanti causa superstes eris?
siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
     credar, coniugii mors mea pignus erit.
tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem!
     impia quid dubitas Deianira mori?
Heu devota domus! solio sedet Agrios alto;
     Oenea desertum nuda senecta premit;
exulat ignotis Tydeus germanus in oris;
     alter fatali vivus in igne fuit;
exegit ferrum sua per praecordia mater.
     impia quid dubitas Deianira mori?
Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,
     ne videar fatis insidiata tuis.
Nessus, ut est avidum percussus harundine pectus,
     "hic," dixit, "vires sanguis amoris habet."
illita Nesseo misi tibi texta veneno.
     impia quid dubitas Deianira mori?
Iamque vale, seniorque pater germanaque Gorge
     et patria et patriae frater adempte tuae
et tu lux oculis hodierna novissima nostris
     virque—sed o possis!—et puer Hylle, vale!