Jump to content

Hexaemeron/IV

Checked
E Wikisource
LIBER IV DE OPERE QUARTI DIEI.
Saeculo IV

LIBER QUARTUS.

[recensere]

DE OPERE QUARTI DIEI.

61 CAPUT I (Sermo VI)

Lectorem parat ad creationem solis recte intelligendam, declinandamque in eo idolomaniam; qua de re ejusdem cum auctore suo comparationem instituit, et ordinem quo inter alia creatus est, expendit, subjecta eleganti terrae prosopopaeia. 1. Qui vindemiam colligit, vasa prius quibus vinum infunditur, mundare consuevit, ne sors aliqua vini gratiam decoloret. Quid enim prodest ponere vitem ordine, fodere quotannis, aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adjungere ulmis, et quodam connubio copulare, si tanto labore vina quaesita in vase coacescant? Matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos; ne quid pulveris, ne quid purgamentorum oculis ejus insidat, quo tuentis bebetetur obtutus; neve aliqua caligo nebulosa corporeos 62 visus spectantis obducat. Nobis in lectione exoriendus est sol, qui ante non fuerit. Primum jam diem sine sole transivimus: secundum sine sole transegimus: tertium sine sole confecimus: quarto die jubet Deus fieri luminaria solem, et lunam, et stellas. Sol incipit, emunda oculos mentis, o homo, animique interiores obtutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii, et puri cordis turbet aspectum. Emunda aurem, ut vase sincero Scripturae divinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. Procedit sol magno jubare diem, magno mundum complens lumine, vaporans calore. Cave, o homo, solam ejus perpendere magnitudinem; ne nimius fulgor ejus visus tuae mentis obcaecet; ut qui e regione in radium ejus intendit, repercusso lumine omnem subito amittit aspectum; ac nisi in caeteras partes vultum suum oculosque convertat, aestimat se nihil videre, et tuendi munere esse fraudatum: si vero 63 deflectat obtutum, integrum sibi officium perseverat. Cave igitur ne et tuum radius ejus exoriens confundat aspectum. Et ideo prius firmamentum coeli aspice, quod ante solem factum est: terram aspice, quae ante quam sol procederet, coepit esse visibilis atque composita: germina ejus aspice anteriora solis lumine. Anterior bruchus quam sol, antiquior herba quam luna. Noli ergo Deum credere, cui vides Dei munera esse praelata. Tres dies transacti sunt, et solem nemo quaesivit, et luminis claritas abundavit. Habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. Non igitur te tanto splendori solis temere committas. Oculus est enim mundi, jucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae.

2. Sed quando hunc vides, auctorem ejus considera: quando hunc miraris, lauda prius ipsius creatorem. Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille justitiae! Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia; quantus ille qui ubique semper est, et majestate sua complet omnia? Si admirabilis qui jubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur, ut legimus (Job IX, 7)? Si magnus est qui per horarum vices locis aut accedit, aut decedit quotidie, qualis ille qui etiam cum se exinaniret, ut nos eum possemus videre, erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Si praestantissimus, qui objectu terrae patitur saepe defectus; quantae majestatis qui ait: Adhuc semel ego movebo terram (Agg. I, 7)? Illum terra abscondit; istius motum non potest sustinere, nisi voluntatis ejus substantia fulciatur. Si caeco damnum est hujus solis gratiam non videre; quanto magis peccatori damnum, veri luminis munere defraudatum, perpetuae noctis tenebras sustinere? 3. Ergo cum vides solem, attende terram, quae ante fundata est: attende herbam feni, quae praestat ordinis privilegio: attende ligna, quae plaudunt quod priora luminibus coeli esse coeperunt. Numquid merita feni majora quam solis? Aut numquid potior ligni praerogativa? Absit ut in sensibilia tanti muneris praeferamus ministro. Quid igitur praevidit altitudo sapientiae et scientiae Dei, ut prius inciperent ligna esse, quam illa duo mundi luminaria, et quidam coelestis oculi firmamenti; nisi ut cognoscerent omnes divinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? Nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare, potest utique semina accepta nutrire, et proprio fotu sine calore solis partus edere. 4. Hac igitur voce quadam suorum munerum clamat natura: Bonus quidem sol, sed ministerio, non imperio: bonus meae fecunditatis adjutor, sed non creator: bonus meorum altor fructuum, sed non auctor. Interdum partus meos et ipse adurit: frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. Non sum ingrata conservo, mihi est in usum datus, mecum 64 labori est mancipatus, mecum subjectus est vanitati, mecum corruptionis subditus servituti. Mecum congemiscit, mecum parturit, ut veniat adoptio filiorum, et humani generis redemptio, quo possimus et nos a servitio liberari. Mecum assistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit Domino Deo nostro. Ubi major ejus est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. Ubi sol benedicit, ibi terra benedicit. Benedicunt (Ps. CXLVIII, 3 et seq.) ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt volucres mecum. In mari positus illum nauta accusat, me desiderat: in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus accurrit.

CAPUT II.


Solem Dei Filio servire, a quo ad ornamentum coelicum aliis luminibus creatus fuit. Fecunditatem a Deo terris inditam, non a sole: cum factus sit in potestatem diei, sicut et luna in potestatem noctis: quod etiam Christo et Ecclesiae accommodatur.

5. Sed ne oculorum tibi exiguum videatur esse testimonium, emunda aurem, admove eam coelestibus oraculis. Duobus enim et tribus testibus stat omne verbum. Audi dicentem: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminationem terrae (Gen., I, 14). Quis hoc dicit? Deus dicit. Et cui dicit nisi filio? Deus ergo Pater dicit: Fiat sol; et Filius fecit solem. Dignum enim erat, ut solem mundi faceret Sol justitiae. Ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum illuminavit, ipse ei donavit fundendi luminis potestatem. Factus est ergo sol; ideo et ipse servit, quoniam dictum est: Fundasti terram, et permanet: dispositione tua permanet dies, quoniam universa serviunt tibi (Ps. CXVIII, 90 et 91). Etenim cum dies serviat, quomodo non servit sol, qui factus est in potestatem diei? Quomodo non servit luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis? Etenim quanto majorem his gratiam creator donavit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis illuminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, coelum velut quibusdam floribus coronatum, ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes vernante depictum spirantium rosarum vivis monilibus renitere: quanto igitur amplius his decoris videtur esse collatum, tanto amplius debent. Cui enim plus committitur, plus debet. Et ideo bene a plerisque ornamentum coeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum. 6. Atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed divinae indulgentiae deputatur, ait Propheta: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te illis, colligent sibi, aperiente te manum, universa implebuntur bonitate (Ps. CIII). Et infra: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ibid., 30). Et in Evangelio: Considerate volatilia coeli, quia neque serunt, nec metunt, et Pater vester coelestis pascit illa (Matt. VI, 16). Non 65 ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt; sed Deus Pater per Dominum Jesum omnibus liberalitatem fertilitatis impertit. 7. Pulchre autem exposuit nobis Propheta quid sit quod ipse ait: Quia fecit Deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8 et 9). Nam et in isto psalmo centesimo tertio de quo supra diximus, scripsit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum (Ps. CIII, 19). Cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi cognoscit occasum. Est ergo in diei potestate sol, et luna in potestate noctis, quae temporum vicibus obedire compellitur, et nunc impletur lumine, atque vacuatur: licet plerique hunc locum mystice de Christo et Ecclesia videantur accipere; quod agnoverit Christus proprii corporis passionem, qui ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan., XVII, 1), ut illo occasu suo omnibus donaret vitam aeternam, qui perpetuae mortis urgebantur occasu: et Ecclesia tempora sua habeat, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest; quia aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur, et effusi pro Christo sanguinis clarificata victoriis majus devotionis suae et fidei toto orbe lumen effundat. Namque luna luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur lumen suum, ut mutuetur a sole; quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. Orbis enim lunae integer manet, etsi non similiter totus, ut pars ejus effulgeat. Et qualis videri solet cum plenus est luminis, talis est magnitudine: sed per umbram quamdam lumine suo viduatus apparet. Et inde cornua ejus refulgent; quia corpus ejus in orbem diffunditur, et velut deficiente portionis luce insinuatur.

CAPUT III.

Aliud esse lumen diei, aliud siderum. Discrimen diurnum ac nocturnum signis duobus notari, ac duplicem esse ignis operationem, illuminare et urere, quae in retributione meritorum separabuntur. Deum dici ignem exurentem et qua causa. Postremo omni corpori suam umbram adhaerere.

8. Movere autem potest quod ait: Fiant luminaria ad illuminationem super terram, quae discernant inter diem et noctem (Gen. I, 13). Quia et supra jam ubi lumen fecit dixerat: Separavit Deus inter lucem ac tenebras, et factum est vespere, et factum est mane dies unus. Sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae, et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini videatur adjungere, quod vel ortus diei potest prodere, vel occasus. Nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies; quia amplius quoque meridiano sole resplendet. Quod ostendit Propheta, dicens: Et educet quasi lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Ps. XXXVI, 6). Non solum enim lumini, 66 sed etiam meridiano lumini sancti justitiam comparavit.

9. Deinde non solum unum signum, sed etiam duo voluit esse diurnae discretionis atque nocturnae; ut et lux discretionem faciat, et solis exortus; et iterum lucis defectus, et stellarum ortus inter occasum diei distinguat, et noctis exordium. Nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant: et tunc luna oritur, et stellae. Et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum illuminatio noctis spatia testantur. Siquidem per diem fulgorem illum lunarem, stellarumque omnium sol exortus abscondit. De die autem vel ipsa solis flagrantia docere nos potest diversam diurni luminis et solis esse naturam, et ipsam esse speciem discolorem. Simplex est enim lucis species, ut lumen praebeat. At vero sol non solum virtutem illuminandi habet, sed etiam vaporandi; igneus est enim. Ignis autem et illuminat et exurit. Unde Dominus volens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad obediendi studium provocaret, atque ad fidem inflammaret ejus affectum, in igne visus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie videbatur. Alterum igitur munus ignis vacabat, alterum operabatur. Vacabat exustionis vis, operabatur illuminationis. Ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam vehementiorem materiem consuevit exurere. Sed Domini ignis illuminare solet, exurere non solet. 10. At forte dicas: Quomodo scriptum est: Ego sum ignis consumens (Deut., IV, 24)? Bene admonuisti. Non solet consumere, nisi sola peccata. In retributionis quoque meritorum colligimus dividi ignis naturam; ut alios illuminet, alios exurat, illuminet justos, exurat impios. Non eosdem quos illuminat, exurit; et quos exurit, illuminat: sed illuminatio ejus inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio vehemens ad supplicium peccatorum. 11. Sed revertamur ad discretionem diei ac noctis. Oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox infunditur. Non est enim luci societas ulla cum tenebris; siquidem naturali lege hoc Dominus in prima operatione sua constituit. Etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem ac tenebras. Denique in ipso die, jam sole terris infuso, videmus umbram vel hominis, vel virgulti alicujus a lumine separari, ut mane ad Occasum dirigatur, vesperi retorqueatur in Orientem, meridianis horis ad Septentrionem inclinet: lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. Similiter et nox cedere videtur diei, et se ab ejus lumine declinare; est enim, ut peritiores probarunt qui nobis vel aetate vel munere praecurrerunt, umbra terrae. Naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adjungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint, nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere 67 vim naturae: et quasi naturalis juris praevaricator habeatur, cujus pictura non etiam umbram suam exprimat. Ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte qua lumen repercutitur, umbra subsistit: sic cum decedente die e regione luminis ejus aut solis terrae objectus occurrit, obumbratur aer. Unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.

CAPUT IV.

Luminaria facta sunt in signa, sed non nativitatum. Mathematicorum scientia inutilis est, ac impossibilis. Quam inepte proprietates animalium terrestrium ad coelestia, et horum ad homines transferat. Quam ridicule stabilem vitae statum e signis erraticis pendere asserat. Quam impie illis qualitates, quae noceant innocentibus, attribuat. Quam stulte tandem proponat manifeste falsa, et malitiae ac inertiae excusationem suppeditet.

12. Fecit ergo solem, et lunam, et stellas, et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae stellisque nocturnas; ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque illuminent. Et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos (Gen., I, 14). Divisa tempora habent paresque mensuras pro mensium vicibus sol et luna cum stellis, et sunt in signa. Non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua colligantur; nam et Dominus dixit: Et erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25). Et quaerentibus Apostolis signum adventus ejus, respondit: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo (Matth., XXIV, 29). Haec dixit fore signa futurae consummationis: sed conveniens debet curae nostrae mensura servari. 13. Denique nonnulli nativitatum tentaverunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit; cum hoc non solum vanum, sed etiam inutile sit quaerentibus, impossibile pollicentibus. Quid enim tam inutile, quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est? Nemo ergo debet vitam suam, statum moresque mutare et eniti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere. Neque probum potes laudare, nec condemnare improbum, qui necessitati nativitatis suae respondere videatur. Et quomodo Dominus aut bonis praemia proposuit, aut improbis poenas, si facit necessitas disciplinam, et conversationem stellarum cursus informat? Et quid est aliud quam hominem de homine exuere, si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? Quam multos videmus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conversos! Redempti sunt Apostoli, et congregati ex peccatoribus: non utique nativitatis suae hora, sed Christi eos sanctificavit adventus, et hora Dominicae passionis redemit a morte. Latro damnatus, ille qui est cum Domino crucifixus, non beneficio nativitatis suae, sed fidei confessione ad paradisi 68 aeterna transivit. Jonam in mari non vis nativitatis, sed dissimulatae divinae praeceptionis praecipitavit offensa, eumdemque cetus excipiens, ad indicium futuri mysterii post triduum revomuit, et propheticae merito gratiae reservavit. Petrum de carcere imminenti morte perimendum angelus Christi, non stellarum series liberavit. Paulum caecitas convertit ad gratiam, et percussum a vipera, turbatumque naufragio, non remedia nativitatis, sed devotionis merita servaverunt. Quid de illis dicemus, qui eorum precibus, cum fuissent mortui, resurrexerunt? Utrum illos sua nativitas, an apostolica gratia resuscitavit? Quid opus fuit, ut se jejuniis periculisque committerent, si quo volebant nativitatis beneficio poterant pervenire? Quod si credidissent, dum exspectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam pervenissent gratiam. Inutilis igitur ista persuasio. 14. Quid quod etiam impossibilis? Nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus, redarguendi gratia non probandi, magnam vim dicunt esse nativitatis, eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis: ac nisi verius colligatur, summam esse distantiam; brevi enim atomo, exiguoque momento distare nativitatem inopis et potentis, egentis et divitis, innocentis et noxii; et plerumque eadem hora generari longaevitati debitum, et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint, et aliquo puncto discreta. Hoc quemadmodum possint colligere, respondeant. Constitue partum feminae; obstetrix utique eum primo cognoscit, explorat vagitum, quo nati vita colligitur, attendit utrum masculus sit, an femina. Quot vis inter has moras praeterire momenta? Pone mathematicum praeparatum. Numquid potest vir interesse puerperio? Dum mandat obstretrix, audit Chaldaeus, ponit horoscopium; in alterius sortem jam nati fata migrarunt, de altero quaeritur, et alterius genitura proponitur. Pone veram esse eorum opinionem de nativitatum necessitatibus, non potest vera esse collectio. Puncta transeunt, fugit tempus irreparabile. Non est dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit. Adducor ut credam, quando omnes in atomo, in momento, in ictu oculi resuscitamur, ut Apostolus protestatur dicens: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus; non omnes autem immutabimur, in atomo, in momento oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor., XV, 52). Inter effusionem, et susceptionem, depositionemque pignoris, inter fletum ejus et nuntium quot atomi transierunt! Et hoc ut simpliciter ista texuerim. Nam et ipsi vitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes dividunt: et quia triginta diebus sol duodecimam partem spherae ejus quae inenarrabilis habetur, regreditur, quo gyrus solis anni circuitu compleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci vocant, unamquamque duodecim 69 illarum distribuunt portionem; ipsam quoque portiunculam in sexaginta vices conferunt. Rursus unumquodque de illis sexaginta sexagies secant. Quam incomprehensibile est, quod sexagesimo sexagesimae portiunculae nativitatis momenta constituant, et quis singulorum signorum sit aut motus, aut species in nativitate nascentis! Unde cum impossibile sit tam subtiles minutias temporis comprehendere, exigua autem immutatio invehat universitatis errorem, totum negotium plenum est vanitatis. Disputatores eorum quae sua sunt, nesciunt, quomodo aliena noverunt? Quid sibi immineat ignorant, quomodo possunt aliis quae sibi futura sunt, denuntiare? Ridiculum est credere, quia si possent, sibi potius providerent. 15. Jam illud quam ineptum, ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, ex usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege hujusmodi emineat pecus: aut locupletior, eo quod vestitum habeat aries naturalem, et quotannis lucrum capiat indumenti, eoque viro illi familiaria videantur quaestuum esse compendia! Similiter et de tauri, et de piscium signis argumentatur; ut ex natura vilium animantium coeli motus, et signorum interpretandas existiment potestates. Cibus ergo noster vivendi nobis decreta constituit, et alimenta nostra nobis, id est, aries, taurus, et piscis, morum imprimunt disciplinam. Quomodo igitur de coelo nobis causas rerum, et substantiam vitae hujus arcessunt, cum ipsis coelestibus signis causas motus sui ex qualitatibus escae vilis impertiant? Liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non invitus deponat: et hujusmodi virtutem vilis animantis malunt naturae deputare, quam coelo, unde et serenitas nobis fulget, et pluvia saepe descendit. Laboriosos et patientes servitii, quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum et assuetum jugo spontaneae servituti colla submittit. Percussorem quoque, cujus nativitatem scorpius in sua parte complexus sit, et malitiae venena revomentem, eo quod animal venenatum sit. Quid igitur auctoritatem vivendi daturum te signorum coelestium dignitate praetendis, et de nugis quibusdam argumentum assertionis assumis? Nam si de animalibus assumptae hujusmodi morum proprietates coeli motibus imprimuntur, et ipsum videtur bestialis naturae potestati esse subjectum, ex qua causas vitalis substantiae, quas hominibus impertiret, accepit. Quod si hoc abhorret a vero, multo magis illud ridiculum, veri eos subsidio destitutos, hinc fidem suae disputationis arcessere. 16. Deinde illud consideremus, quod planetas illa signa appellant, quorum motibus formari asserunt vitae nostrae necessitates. Sive igitur, ut nomen sonat, semper vagentur: sive, ut ipsi dicunt, quod concito motu ferantur, et decies millies in die, aut si hoc incredibile videtur, multiplicem speciem innumera sui conversione commutent; fide caret quod tam vago sui errore, et tam celeri motu fixam nobis atque immobilem 70 vivendi substantiam, sortemque decernant. Ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus; ut in eadem hora et videant se frequenter, et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur. 17. Aiunt autem plurimum referre, utrum ortum generati benefica signa videant an malefica et noxia; et in eo nativitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat. Sic enim eadem signa quae venerantur, appellare consueverunt. Necesse enim habeo eorum uti nominibus, quorum utor assertionibus, ne ignorata magis quam vacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. Itaque cum illum vagum, celeremque motum non queant comprehendere, saepe fit ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi gravis atque nocituri incurrat offensio. Et quid mirum si ibi luduntur homines, ubi signa innoxia blasphemantur? Quae si natura noxia esse creduntur, Deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est, et fuit improbitatis operator. Si vero ex sua voluntate putantur assumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa; quid tam irrationabile, quod etiam irrationabilium bestiarum excedat immanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? Nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: avertit se paululum, et aerumnam ab se abstulit, et crimen absolvit. 18. Sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca inciderit, exuere se non potest: si vero validiorum animantium ullum genus incurrisse visum est, pertransivit, et casses rupit infirmos, atque inanes laqueos dissipavit. Talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, validiores sensu offensionem habere non possint. Itaque vos qui validiores estis, cum videritis mathematicos, dicite: Telam araneae texuerunt, quae nec usum aliquem potest habere, nec vincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras: sed quasi passer aut columba casses invalidos praepetis volatus celeritate dissolvas. Etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur, et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? Nam si ita esset, quantae ad diem regalium nativitatum exprimerentur figurae? Quotidie ergo reges nascerentur, nec regalis in filios transmitteretur successio: sed semper ex diverso statu, qui jus imperialis acquirerent potestatis, orirentur. Quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? Legimus certe quod Abia genuit Asa, e t Asa genuit Josaphat, et Josaphat genuit 71 Joram, et Joram genuit Oziam (Matth., I, 7 et 8); et reliqua omnis usque ad captivitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. Numquid quia reges fuerunt, signis coelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? Quis enim hominum potest habere in his dominatum? 19. Deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri, factaque referantur, cur leges propositae sunt, jura etiam promulgata, quibus aut poena improbis decernitur, aut securitas defertur innoxiis? Cur non venia datur reis, cum utique, ut ipsi aiunt, non sua voluntate, sed ex necessitate deliquerint? Cur laborat agricola, et non magis exspectat ut inelaboratos fructus privilegio suae nativitatis invehat receptaculis horreorum? Si ita natus est, ut ei divitiae absque opera affluant, utique opperiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat; non vomerem arvis imprimat, non curvae manum falci admoveat, non legendae vindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes serias vina fundantur fluentia, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus silvestris oleae bacca desudet; nec diffusi aequoris transfretaturus periculum, propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali divitiarum thesaurus illabi. Sed non haec est universorum sententia. Denique impiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole fervente tostas aestu in area terit fruges: et negotiator impatiens flantibus euris intuto plerumque navigio sulcat mare. Unde importunitatem eorum, temeritatemque condemnans propheta ait: Erubesce, Sidon; dixit mare (Esa. XXIII, 4), hoc est, si pericula vos non movent, vel pudor comprimat, verecundia confundat. Erubesce, Sidon, in qua nullus virtuti locus, nulla salutis cura, nulla juventus pro excubiis patriae bello dedita, armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. Semen, inquit, mercatorum sicut messis (Ibid., 3). Quae autem merces homini Christiano, si non ex voluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? Ubi enim decreta necessitas, ibi inhonorata industria.

CAPUT V.

Luminarium vicinitate vel remotione annuas tempestates definiri: quod Christo, Synagogae, atque Ecclesiae accommodatur. Cur umbrae majores in hyeme, in aestate minores; et quaedam alia id genus. Denique quomodo eadem luminaria sint in dies.

20. Multa diximus, plura nolumus; ne quis ea quae a nobis de illorum assertionibus usurpantur ad refellendum, ad recognoscendum assumpta arbitretur. Nam quae pueri risimus, ea senes commemorare qui possumus? Nunc ad ea quae secundum lectionem supersunt, dirigamus stylum. 21. Sint, inquit, luminaria in signa, et in tempora, 72 et in dies, et in annos. De signis diximus. Tempora autem quae sunt, nisi mutationum vices, hyems, ver, aestas atque autumnus? In istis igitur temporibus aut velocior est transitus solis, aut tardior. Alia enim praestringit radiis suis, alia inflammat caloribus. Itaque cum sol meridianis partibus immoratur, hyems nobis est. Nam cum sol longius abest, terra rigescit gelu, stringitur frigore, et plurima noctis umbra terras operit, ut multo prolixiora sint noctis spatia quam diei. Hinc oritur causa, ut hybernis flatibus nimia vis nivium, pluviarumque fundatur. Cum vero ex meridianis decedens partibus supra terram redit, noctis ac diei exaequat tempora: et quo magis moras suis adjungit cursibus, eo paulatim temperiem aeris hujus reducit, et revocat aurarum clementiam, quae fovens omnia, repetendos cogit in partus, ut terra germinet, ac resoluta sulcis semina reviviscant, virescant arbores, ad perpetuitatem quoque conservandi generis eorum quae vel in terris sunt, vel aquis gaudent, annuis fetibus successio propagetur. Ast ubi ad aestivas conversiones in Septentrionem se subrigit, spatia diurna producit, noctes vero arctat et astringit. Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur atque miscetur, eo amplius et ipsum aerem vaporat, et terrarum exsiccat humorem, adolescere facit semina, et tamquam in succos viriles maturescere poma silvarum. Tunc quia flagrantior est, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum. 22. Unde et Synagoga dicit in Canticis canticorum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi manes in meridiano, ne forte fiam circumamicta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6), hoc est: Annuntia mihi, Christe, quem dilexit anima mea. Cur non potius quem diligit? Sed Synagoga dilexit, Ecclesia diligit, nec umquam circa Christum suum mutat affectum. Ubi, inquit, pascis, ubi manes in meridiano. Sequi te cupio quasi alumna, quae quasi copulata ante retinebam, et greges tuos quaerere, quia amisi meos. In meridiano pascis, hoc est in Ecclesiae loco, ubi justitia resplendet, ubi fulget judicium sicut meridies, ubi umbra non cernitur, ubi majores sunt dies, quod eis sol justitiae tamquam aestivis mensibus diutius immoretur. Denique dies Domini non est brevis, sed magnus; quia scriptum est: Donec veniat dies Domini magnus (Joel. II, 31). Unde et Jacob ait: Omnes dies vitae meae quos ago, breves et maligni (Gen. XLVII, 9). Est enim maligna lux dubia. Ergo dies breves dubiae lucis sunt, et umbrosi: dies magni sine umbra sunt, ut plurimi in aliquibus locis ferventioribus usu, exemploque cognoverunt. Synagoga itaque in diebus brevibus et malignis, cujus typum plerumque Jacob in persona sua exprimit, vel populi ejus umbram habebat plurimam, quae solem justitiae non videbat, et videbat illum non ex alto super caput suum, sed ex meridiano illuminantem, quando illi hyems erat. Ecclesiae autem dicitur: Hyems abiit, discessit sibi, flores 73 visi sunt in terra, tempus messis advenit (Cant., II, 11). Ante adventum Christi hyems erat, post adventum Christi flores sunt veris, et messis aestatis. Ex meridiano ergo et ex gentium conversione illum illuminantem videns obumbratur. Populus autem gentium qui erat confusionis, gentiles qui sedebant in tenebris, lucem viderunt magnam, qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis. Magna lux divinitatis, quam nulla umbra mortis interpolat. Ideoque ex alto illuminat, quia et hoc scriptum est, dicente Zacharia: In quibus visitavit nos oriens ex alto: illuminare iis qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 78 et 79). Est sane et aliqua salutis umbra non mortis, ut est illa: Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps. XVI, 8). Umbra quidem, quia corporis est: umbra, quia crucis, sed umbra salutis; quia in ea erat peccatorum remissio, et resuscitatio mortuorum. 23. Exemplum ergo possumus accipere; quia hyemales dies breves, sed umbras majores habent: aestivi dies majores, sed umbras minores habent. Medio quoque die minor umbra, quam vel in principio est dici vel fine: et hoc apud nos in parte Occidentis. Caeterum sunt qui per duos totius anni dies sine umbra fuerint in partibus meridianis, eo quod habentes super verticem suum solem, undique per circuitum illuminentur, unde ἄσκιοι dicuntur Graece. Plerique etiam ferunt sic e regione ex alto fieri solem, ut per angusta puteorum aquam quae in profundo est, viderint refulgere. Esse autem dicuntur in meridiano qui ἀμφίσκιοι vocantur, eo quod umbram ex utroque latere transmittant. Umbra enim e regione solis ambulantibus post tergum est; ut puta si contra Orientem pergas, matutinis horis; si contra meridianam plagam contendas, medio die; si contra Occidentem, in occasu diei. Ex tribus igitur partibus fit tibi sol obvius. ex Oriente, ex Meridiano, ex Occidente. Mane et sero post tergum est, meridie quoque a latere: at vero a Septentrione numquam est sol, et ideo umbra si contra Septentrionem dirigas, sive mane, sive sero, sive meridie, non potest esse post tergum. Soli sunt enim in hoc quem nos incolimus orbe terrarum circa Meridiem positi, qui in Australem plagam videantur umbram transmittere. Hoc autem fieri dicitur summo aestu, cum ad Aquilonem sol dirigit. Postea nos autumnus excipiens, infringit quidem aestuum magnitudinem: sed paulisper relaxato ac deposito calore, per temperiem medii moderaminis sine fraude nos atque ulla noxa flatibus tradit hyemalibus. 24. Sint, inquit, etiam in dies. Non ut faciant dies, sed ut in eis habeant principatum, ut ortum diei uberiore sol illuminet gratia, ut per totum diem designandi ejus habeat potestatem cursus sui munere. Sic accipiunt nonnulli quod ait propheta: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Ps. CXXXV, 8). Circumferunt enim lumen. 74 In annos quoque ordinati sunt sol et luna: luna per trecentos dies duodenis vicibus suum cursum conficiens, consummat annum, secundum Hebraeos, aliquibus diebus adjectis; secundum Romanos, bis sexto semel intra quinquennium unius diei adjectione celebrato. Solstitialis quoque annus est, cum sol expleto per omnia signa circuitu, in id unde principium cursus sui sumpsit, recurrit. Annua enim fertur ei totius spatii esse perfunctio.

CAPUT VI.

Solis ac lunae magnitudo hinc probatur, quod omnibus eadem appareat. Solvitur objectio et de remotorum aspectu pulchre disputatur: tum asserta solis magnitudine, nonnihil de temperamento ejusdem adjicitur.

25. Fecit ergo Deus haec duo luminaria magna. Possumus accipere non tam aliorum comparatione magna, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare, coelique faciem. Quae in quacumque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis; ut ea tamquam suis tantum regionibus immorari, et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant; cum similiter luceant universis, ut nemo his propiorem alium, quam ipse est, arbitretur. Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem videtur. Nam etsi interdum augeatur lumen ejus atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi apparet, talis et omnibus; nam si longe positis minor videretur, propius constitutis major refulgeret, et proderet angustiarum et exiguitatis indicium. Etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes majora credimus; quo magis finitimus fueris, eo tibi ejus rei quam cernis, magnitudo cumulatur. Solis radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. Similis sol et Indis et Britannis eodem momento videtur, cum oritur. Nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus quam Occidentalibus: nec Occidentalibus cum oritur, inferior quam Orientalibus aestimatur. Quantum distat, inquit, Oriens ab Occidente (Ps. CII, 12)? Haec invicem sibi distant: sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nulli remotior est. 26. Neque te moveat quod tamquam cubitalis tibi orbis videatur solis, cum oritur: sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. Caligat aspectus noster, numquid sol caligat, aut luna? Angustus noster obtutus, numquid ideo angustiora efficit quae videntur? Species minuitur, non 75 magnitudo detrahitur. Neque enim infirmitatis nostrae passiones passioni luminarium debemus ascribere. Mentitur noster aspectus: noli ergo fidele aestimare ejus judicium. Fit coelestium minor spectaculi figura, non sui forma. De summo vertice montium si subjectum oculis tuis campum spectare desideras, atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora judicabis? Si mare spectes e specula aliqua littorati, nonne tibi navium maximae inter caeruleos fluctus, et vela candentia refulgentes velut columbarum volitantium speciem eminus posito videntur obtexere? Quid ipsae insulae quae mare dividunt, terrarum arva diffindunt, quam angusto aestimantur fine concludi? Quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris? Has ergo infirmitates visus tui perpende; et eorum, quae astruimus fidem, ex te ipso arbiter justus accersi. 27. Si vis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare, considera quanti stellarum globi axem coeli videantur intexere, et innumeris insignire luminibus; non queunt tamen tenebras noctis, et coeli nubila detergere. Simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore vanescunt, aperitur aer, coelique facies purpurascenti rubore perfunditur. Adhuc spirans exordium, et jam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor, et surgentis solis praevia aura dulcis aspirat. Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum? 28. Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor ejus igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed jejunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?

CAPUT VII.

Plurima quae de sole dicuntur, lunae etiam convenire; eam tamen proprios quoque habere effectus, quorum aliqui hic recensentur.

29. Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ejus ac fratre memoravimus. Siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater; ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructus. Habet etiam pleraque a fratre distincta; ut quem toto die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere. Et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis Canticorum Christus dicit ad Ecclesiam: 76 Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis (Cantic. V, 2). Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit nova; et cum sit imminuta, cumuletur. In quo grande mysterium. Nam et defectui ejus compatiuntur elementa: et processu ejus quae fuerint exinanita, cumulantur, ut animantium cerebrum, et maritimorum humida. Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant, qui hoc usu proprio compererunt. Videmus ergo ortum ejus et defectum rationis esse, non infirmitatis. Numquam enim tantam rebus mutationem daret, nisi praestantem virtutem haberet et gratiam a conditore collatam. 30. Aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani viri allegaverunt lunae exortu solere mutari: sed si id mutationis lunaris quadam fieret violentia, ad omnes ortus ejus intexeretur nubibus coelum, pluviae funderentur. Denique cum ante dies esset sermo de pluvia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: Ecce neomenia dabit eam. Et quamvis cupidi essemus imbrium; tamen ejusmodi assertiones veras esse, nolebam. Denique delectatus sum, quod nullus imber effusus est; donec precibus Ecclesiae datus, manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de providentia et misericordia Creatoris. Sane Euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae, et acceptos fluctus refundant, vel etiam ipsi magno ferantur impetu; in ortu tamen ejus stant placidi, quoadusque luna sine lumine est. At vero ubi eam dierum accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos revertuntur. Ampotis quoque, quae in Oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum servare dicatur, lunari exortu evidens mutationis suae fertur indicium dare; ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat, et majore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur, et iterum iisdem impulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.

CAPUT VIII.

Lunae mutatio rerum instabilitatem docet: at ipsa turpiter in moribus nostris exprimitur. Christi mysterium atque Ecclesiam eadem repraesentat: quam qui magicis cantibus de coelo detrahi credunt, irridendi.

31. Unde si miraris quomodo defectum luna patiatur, cum tantam vim mutationis habeat suae; considera et in eo magnum esse mysterium, quod ejus exemplo cognoscis, o homo, nihil rerum humanarum et mundanae totius creaturae esse posse, quod non aliquando resolvatur. Nam si etiam luna, cui tantum Dominus commisit ministerium, ut illuminet orbem terrarum, et crescit, et deficit, deficiunt 77 enim omnia quae ex nihilo orta usque ad perfectionem venerunt, iterum perfecta minuuntur, coelum enim et terra praeteribunt; cur non id moderationis assumimus, ut neque in adversis abjiciamus animum, qui enim omnia fecit ex nihilo, facile te quoque potens est ad summa et perfecta provehere; et rursum non extollamur in prosperis, neque in potestate aliqua nos, divitiisque jactemus, neque in viribus corporis, aut pulchritudine gloriemur, in quo est facilis corruptio, crebra mutatio, sed manentem in futurum animi gratiam persequamur. Nam si te lunae contristat occasus, quae se semper reparat ac reformat; multo magis contristare te debet, si anima profectu virtutis impleta cum fuerit, postea per inconstantiam mentis, atque incuriam a suo deflexa proposito studia sua saepe commutet, quod est insipientiae et inscientiae. Unde et Scriptura ait: Stultus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Et ideo sapiens non cum luna mutatur; sed permanebit cum sole. Unde non luna est particeps stultitiae; quia non luna mutatur ut stultus, sed stultus ut luna. Denique semen justi sicut luna perfecta in aeternum manet, et testis in coelo fidelis. Aliud enim est fungi ministerio, aliud circumferri ingenio, et sensus infirmitate fixam non habere sententiam. Luna pro te laborat, et propter voluntatem Dei subdita est. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum, qui subjecit in spe. Illa ergo non sponte mutatur: tu sponte mutaris. Illa congemiscit et comparturit in sua mutatione: tu non intelligis, et gratularis frequenter. Illa tuam redemptionem frequenter exspectat, ut a communi totius creaturae servitio liberetur: tu et tuae redemptioni, et illius libertati affers impedimentum. Tuae ergo, non suae stultitiae est, quod dum tu exspectaris, et nec sero converteris, adhuc et illa mutatur.

32. Noli ergo lunam oculo tui corporis aestimare, sed mentis vivacitate. Minuitur luna, ut elementa repleat. Hoc est vere grande mysterium. Donavit hoc ei qui omnibus donavit gratiam. Exinanivit eam, ut repleat qui etiam se exinanivit, ut omnes repleret. Exinanivit enim se ut descenderet nobis: descendit nobis ut ascenderet omnibus. Ascendit enim, inquit, super omnes coelos ut impleret omnia (Ephes. IV, 10). Itaque qui exinanitus advenerat, de plenitudine sua apostolos adimplevit. Unde unus ex his dicit: Nam de plenitudine ejus omnes nos accepimus (Joan. I, 16). Ergo annuntiavit luna mysterium Christi. Non mediocris in qua signum posuit suum: non mediocris quae typum dilectae habet Ecclesiae, quod significat Propheta dicens: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec tollatur luna (Ps. LXXI, 7). Et in Canticis Dominus de sua sponsa ait: Quaenam est haec prospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa ut sol (Cant. VI, 9)? Et merito speciosa sicut luna Ecclesia, quae toto mundo refulsit, et tenebras saeculi hujus illuminans dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Pulchre ait, Prospiciens, quasi suos de superiore prospectans, sicut habes: 78 Dominus de coelo prospexit super filios hominum (Ps. XIII, 2). Prospiciens ergo Ecclesia, sicut luna defectus habet et ortus frequentes: sed defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur et confessorum martyriis coronatur. Haec est vera luna, quae de fratris sui luce perpetua lumen sibi immortalitatis et gratiae mutuatur. Fulget enim Ecclesia non suo, sed Christi lumine; et splendorem sibi arcessit de sole justitiae, ut dicat: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Beata plane quae tantum insigne meruisti! Unde te non tuis neomeniis, sed typo Ecclesiae beatam dixerim. In illis enim servis, in hoc diligeris. 33. Quam ridiculum autem quod te plerumque credunt homines magicis carminibus posse deduci! Aniles istae fabulae, ac vulgi opiniones. Quis enim opus Dei tanto ministerio deputatum arbitraretur Chaldaicis superstitionibus posse tentari? Lapsus sit ille, qui se transfigurat in angelum lucis, et deductus voluntate propria, non carminum potestate. Sane et in hoc quasi Ecclesia putaris posse de loco tuo et statione deduci. Multi tentant Ecclesiam: sed sagae artis ei carmina nocere non possunt. Nihil incantatores valent, ubi Christi canticum quotidie decantatur. Habet incantatorem suum dominum Jesum, per quem magorum incantantium carmina, et serpentum venena evacuavit: et ipsa sicut serpens exaltatus devorat colubros Aegyptiorum; ferale licet carmen immurmuret, hebetatur in Christi nomine. Sic et Elymam magum Paulus non solum sagae artis infirmitate, sed etiam oculorum amissione caecavit. Sic Petrus Simonem alta coeli magico volatu petentem, dissoluta carminum potestate, dejecit et stravit.

CAPUT IX.


Conclusio quarti diei. Quam vanum sit eum cavere; et unde in eumdem daemonum ac gentilium offensio derivata.

34. Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. Quomodo ergo quartum plerique consueverunt cavere, et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus nova luce mundus emicuit? An sinistris sol coepit auspiciis? Et quomodo aliis potest bona signare, qui sibi eligere diem sui nescivit exortus? Aut quomodo signa ejus probant, cujus ortum non probant? Quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit, et quarta decima diem signat salutis? An displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? Ideo daemones declinandum fore persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. Ideo gentiles nihil adoriendum asserunt; quia sciunt tunc primum artes suas vacare coepisse, et populos gentiles ad Ecclesiam demigrasse. Lunam certe quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis 79 existimant. Nolunt ergo eisdem exordiis inchoare, quibus serenitas inchoatur. Sed jam cavendum ne nobis in sermone dies quartus 80 occidat; cadunt enim umbrae majores de montibus, lumen minuitur, umbra cumulatur.