Jump to content

Hexaemeron/V

Checked
E Wikisource
LIBER V DE OPERE QUINTI DIEI.
Saeculo V

LIBER QUINTUS.

[recensere]

DE OPERE QUINTI DIEI. 79 CAPUT I (Sermo VII.) Ornatis superioribus duobus elementis, mari propria praerogativa conceditur. Describitur aquarum obedientia, ac mira fecunditas, qua homo gustatis interdictis abutitur. Demum ostenditur reptilia non modo serpentes vocitari, sed etiam pisces. 1. Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere. Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat: et maxime tunc primum verbo Dei jussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur. Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare: reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant. Aqua jubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.

2. Dixit itaque Deus, Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli (Gen. I, 20). Venit mandatum et subito aqua jussos fundebatur in partus: generare fluvii, vivificare lacus, mare ipsum coepit diversa reptilium genera parturire, et secundum genus effundere quodcumque formaverat. Non exigui gurgites, non coenosae paludes vacabant, quin omnia datam sibi creandi assumerent potestatem. Pisces exsiliebant de flumine, delphines praeludebant in fluctibus, conchae saxis, ostreae adhaerebant profundis, adolescebant echini. Vae mihi! ante hominem coepit illecebra, abundantia copiarum, nostrae mater luxuriae. Ante hominem deliciae. Prior ergo hominum tentatio, quam natura: sed nihil natura deliquit; alimenta dedit, non vitia praescripsit. Haec communia dedit, ne tibi aliqua velut propria vindicares. Tibi suos fructus terra producit; tibi scaros et accipenseres, et omnes fetus suos generant aquae: et his non contentus interdicta tibi alimenta gustasti. Ad invidiam tuam omnia congeruntur, ut praevaricatio 80 tuae aviditatis oneretur. 3. Sed neque quam multae species et nomina sint, possumus enarrare, quae omnia momento divinae praeceptionis animata sunt. Simul coibat forma corporis et operabatur anima, vitalis etiam vigor reliquae virtutis. Repleta erat terra germinibus, mare impletum animantibus. Ibi insensibilia pullulabant, hic sensibilia versantur. In terris quoque aqua suas sibi vindicat portiones. Lambunt terram pisces aquarum, et ex ea sibi praedam requirunt. Culices quoque et ranunculi circa genitales strepunt paludes, et ipsae audierunt Domini mandatum dicentis: Producant aquae reptilia animarum viventium. 4. Scimus reptilia dici genera serpentum, eo quod super terram repant: sed multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam. Nam etsi in profundum qui se demerserint, aquam videantur findere; tamen cum supra innatant, repunt toto corpore, quod trahunt super quaedam dorsa aquarum. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia quorum non est numerus (Ps. CIII, 25). Quinetiam cum pleraque pedes habeant, et ambulandi usum, eo quod sint amphibia, quae vel in aquis vel in terris vivant, ut sunt phocae, crocodili, equi fluviales, quos hippopotamos vocant, eo quod hi generentur Nilo in flumine; tamen cum in alto aquarum sunt, non ambulant, sed natant, nec vestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tanquam remo ad reptandum. Siquidem et navis acta remis labitur, et aquas sulcat carina. CAPUT II. Virtute hujus vocis, producant aquae reptilia, multo plura in mari quam in terra esse producta; eamque gratiam aquis additam, ut quae in terris noxia, in mari innoxia generentur.

5. Producant aquae reptilia, dixit Dominus. Brevis sermo, sed vehemens, et late palens, communem minimis et maximis naturam infudit. Eodem momento producitur balena quo rana ejusdem vi operationis nascitur. Non laborat in maximis Deus, non fastidit in minimis. Nec doluit natura parturiens delphinas; sicut non doluit, cum exiguos murices cochleasque produceret. Adverte, o homo, quanto plura in mari quam in terris sint. Numera si potes, omnia piscium genera vel minutorum, vel etiam maximorum, sepias, polypos, lithostracos, carabos, cancros, et in his innumerabilia 81 sui generis. Quid dicam genera serpentium, dracones, muraenas, anguillas? Nec praetermittam scorpios, ranas, testudines, mustelas quoque et canes maritimos, vitulos marinos, cete immania, delphinas, phocas, leones. Quid attexam etiam merulos, turdos, pavos quoque, quorum etiam colores in avibus videmus expressos, ut nigri merulae, pavi diverso colore dorsa et colla depicti sint, turdi alvo varii, et caetera quorum sibi terrae species et nomina vindicarunt? Nam prius in mari ista coeperunt diversisque fluminibus. Siquidem aqua prior animarum viventium reptilia divino nutu imperata produxit. 6. Adde hanc gratiam, quod ea quae timemus in terris amamus in aquis. Etenim noxia in terris in aqua innoxia sunt, atque ipsi angues sine veneno. Leo terribilis in terris, dulcis in fluctibus. Muraena, quam ferunt aliquid habere noxium, esca pretiosior est. Rana horrens in paludibus, decora in aquis, omnibus fere praestat alimentis. Plura si quis vult cognoscere, a diversis locorum piscatoribus quaerat; nemo enim potest omnia comprehendere. Canes sane et in mari cave, quos et in Ecclesia molestos esse et cavendos Apostolus docet dicens: Cavete canes, cavete malos operarios (Phil. III, 2). Mustelae gravis in terris odor, in aquis suavis. Terrena se novit vindicta foetoris ulcisci: haec non minorem habet gratiam capta, quam libera. Neque te inhonoratum nostra prosecutione, thymalle, dimittam, cui à flore nomen inolevit: seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Athesis unda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit: Aut piscem olet aut florem; ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius? Quid suavitate jucundius? Quid odore flagrantius? Quod mella flagrant, hoc tu corpore tuo spiras. Quid loquar corvorum, quid etiam luporum teneritudines? Nescit hos lupos agnus timere. Tanta est aquarum gratia, quarum vitulos fugiant et leones, ut his propheticum illum dictum de Ecclesiae sanctitate jure conveniat: Tunc lupi et agni simul pascentur, leo et bos simul paleas manducabunt (Esa. LXV, 25). Nec mirum, quandoquidem etiam in Ecclesia aquae illud operantur, ut praedonum abluta nequitia cum innocentibus comparetur. Quid etiam purpuras memorem, quae ornant regum convivia, amictus imbuunt? Aquarum est igitur quod in regibus adoratur: aquarum est species illa quae fulget. Adde porcos maris etiam Judaeis gratos; quia nihil est commune, quod non aqua abluat, et ideo communes eos sicut in terra editos aestimare non possunt. 82 CAPUT III. Multiplicem piscibus rationem esse generandi, ac singularem in prolem pietatis sensum. Quanta sit eorum puritas, qua non solum alia bruta, sed etiam homines ipsos superant.

7. Innumeri itaque usus, innumera genera piscium. Alii ova generant, ut varii majores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. Aqua igitur animat et creat, et adhuc mandati illius primi tamquam legis perpetuae munus exsequitur, blanda quaedam mater animantium. Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut mustelae, et caniculae, et cete ingentia, delphines, et phocae, aliaque caetera hujusmodi. Quae cum ediderint partus, si quid forte insidiarum terrorisque praesenserint circa catulos suos quemquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis pavorem materno affectu comprimant, aperire ora, et innoxio partus suos dente suspendere, interno quoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc piscium pietatem possit imitari? Oscula nobis satietati sunt: illis non satis est aperire viscera, natosque recipere ac revocare integros, atque iterum fotu quodam eos sui caloris animare, et spiritu alere, duosque in corpore uno vivere; donec aut securitatem deferant, aut corpore suo objecto natos suos defendant a periculis. Quis haec videns, etsi possit obtinere, non tantae piscium pietati cedat? Quis non miretur et stupeat, ut servet natura in piscibus, quod non servat in hominibus? Pleraeque ex suspicione novercalibus odiis appetitos suos occiderunt filios: aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt. Humanis pignoribus mater sepulcrum facta est; piscium proli parentis est uterus sicut murus, vallo quodam internorum viscerum pignora inoffensa conservat. 8. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent: alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. 9. Tum deinde quam pura et inviolata successio! Nullus alteri, sed generi suo miscetur, thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat. Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet; non enim percutit scorpaena, sed reficit. Nesciunt igitur alienigenarum genera piscium adulterina contagia, sicut sunt ea quae coeunt asinorum equarumque inter se genera, quae magna hominum cura perpetrantur: vel rursus cum equus asinae miscetur, quae sunt vera adulteria naturae. Nam utique majus est quod in naturae colluvionem 83 committitur, quam quod in personae injuriam. Et homo ista procuras interpres adulterii jumentalis; et illud animal pretiosius putas, quod adulterinum, quam quod verum est? Ipse genera aliena confundis, diversaque misces semina, atque ad vetitos coitus plerumque cogis invitos, et hoc industriam vocas! Hoc quia de hominibus facere non potes, ut diversi generis commixtio fetum possit excludere, tollis homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte, sexum negas, spadonem efficis; ut quod negavit natura in hominibus, impleret audacia. CAPUT IV. Mutuam aquae ac piscium necessitudinem docere, qualis parentum et filiorum necessitudo esse debeat. Quomodo respirationis usum aqua suppleat in piscibus.

10. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera. Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere: et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico. Neque enim, ut omnia, hujus aeris vivunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent vivere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus, illis est aqua. Sicut nobis spiritus, ita illis aqua vivendi ministrat substantiam: nos intercluso commeatu spiritus, quia ne brevi quidem spatio possumus expertes esse spiritus vitalis, statim exstinguimur; pisces quoque sublati de aqua, sine substantia sui vivi esse non possunt. 11. Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum; et cum sit ipse poris plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et succos salubres sanguinemque discernit. Fit pulmo pervius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus pervenire. Pisces vero branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere. Propria igitur natura est piscium, nec communis cum caeteris; specialis usus, et a caeteris vivendi quaedam separata et secreta substantia. Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur; etiamsi servati in vivariis suis vivant. 84 CAPUT V. Pisces cur tam bene dentati. Hi sibi invicem in escam cedunt: quod imitantur avari, qui vehementi objurgatione castigantur.

12. Quid autem de densitate dicam dentium? Non enim ut bos aut ovis ex una parte dentes habent: sed utraque pars armata est dentibus; quia in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum alluvione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideo densos et acutos habent, ut cito incidant, cito conficiant cibum, facile et sine aliqua mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant; solus tamen scarus in his ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere. 13. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potiorum subjecti ubique inferiores sunt. Quo quisque infirmior, eo praedae magis patet. Et plerique quidem herbis pascuntur ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorent, et sua carne pascantur. Minor apud illos esca majoris est: rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius praedator alieni. Itaque usu venit, ut cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum voratore proprio devoratus, sitque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsis sponte forte haec accrevit injuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia. Aut quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla; ne quis potior inferiorem invaderet daturus in se potentiori exemplum injuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat, in quem ipse incidat. 14. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cedentem persequeris usque in profundum. Cave ne dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam spectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat. Quid interest inter divitem improbae cupiditatis ingluvie absorbentem infirmorum patrimonia, et silurum de minorum piscium visceribus alvum repletum? Defunctus est dives, et nihil ei sua spolia profuerunt, imo magis eum rapinarum suarum detestabiliorem fecit infamia. Captus est silurus, et inutilis praeda detecta est. Quanti in eo reperiuntur, qui alios devoraverant? Et tu dives habes in sinu tuo alterius praedatorem. Ille habebat facultates pauperis quas invaserat: tu eum opprimens duo patrimonia tuis facultatibus addidisti, et adhuc tanto non satiaris augmento; et dicis quod alios vindicaveris, cum eadem committas quae ulcisceris, injusto injustior, et iniquo iniquior, et avaro avarior. Vide ne idem te qui piscem illum finis inveniat: hamum cave, cave retia. Sed praesumis de potentia, quod nemo tibi possit resistere: 85 praesumebat et silurus quod hamum nemo sibi jaceret, nemo retia tenderet, et, si incidisset, universa dirumperet; et tamen fuscinam non evasit, aut nexus vinculi validioris incurrit, quibus se non posset exuere. Sine dubio et hominum iniquitas quo graviora commiserit, eo magis scelere suo tuta esse non poterit; quin aliquando dissolvat quod pro scelerum pretio constat difficile posse vitari. CAPUT VI. Hominem esse piscem: sed piscem alium bonum, alium malum inveniri: bonum vero Petri hamum, ac sinum timere non debere.

15. Piscis ergo es, o homo. Audi quia piscis es: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium congregavit. Cum autem esset impletum, duxerunt id ad littus, et sedentes elegerunt optimos in vasis suis, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matt. XIII, 47). Sunt ergo boni et mali pisces, boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant; nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine, in cujus oris confessione bonum pretinm reperitur, quo tributum apostolicum, et census Christi possit exsolvi. Sic enim scriptum est, dicente Domino: Reges terrae a quibus accipiunt tribulum tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis? Et respondente Petro, ab alienis, ait Dominus: Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies ibi staterem; illum sumens dabis eis pro me et te (Matt. XVII, 24). 16. Noli igitur, o bone piscis, Petri hamum timere: non occidit, sed consecrat. Noli quasi vilem te contemnere, quia vides corpus infirmum: habes in ore tuo quod et pro Petro et pro Christo offeras. Noli timere Petri retia, cui dicit Jesus: Duc in altum, et laxato retia. Non enim in sinistram partem mittit, sed in dexteram, sicut jussus a Christo est. Noli timere sinum ejus, quia dictum est ei: Ex hoc eris homines vivificans. Ideo misit retia, et complexus est Stephanum, qui de Evangelio primus ascendit habens in ore suo staterem justitiae. Unde confessione constanti clamavit dicens: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Pro hoc pisce stabat Dominus Jesus; sciebat enim esse in ore ejus pretium sui census. Denique glorioso martyrio et Petri judicium, atque doctrinam, et Christi gratiam locuples assertor implevit. CAPUT VII. Per mare Evangelium et Ecclesiam signari, et quid in mari hoc praestare debeat homo piscis. Conjuges ad mutuam morum tolerantiam, charitatem, fidem, exemplo viperae impelluntur. Cur idem exemplum in utramque partem usurpatum.

17. Nec te moveat quod pro mari Evangelium posui. Evangelium est, in quo 86 Christus ambulavit: Evangelium est, in quo licet titubaverit Petrus, quando negavit; tamen per dexteram Christi fidei munimentum, stationis invenit gratiam: Evangelium est, de quo martyr ascendit: Evangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quo mittitur rete, quod simile est regno coelorum: Evangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: Evangelium est mare, in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est: Evangelium est mare, quia sponsa Christi Ecclesia est, et divinae gratiae plenitudo, quae supra maria fundata est, sicut dixit Propheta: Ipse super maria fundavit eam (Ps. XXIII, 2). Exsili super undas, o homo, quia piscis es: non te opprimant saeculi istius fluctus: si tempestas est, pete altum et profundum: si seneritas, lude in fluctibus: si procella, cave a scopuloso littore; ne te in rupem furens aestus illidat. Scriptum est enim: Estote astuti sicut serpentes (Matt. X, 16). 18. Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et servanda conjugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem. Eadem lex praesentes absentesque connectit: idem naturae vinculum inter distantes et consistentes conjugalis charitatis jura constrinxit: eodum jugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separatarum regionum longa divortia; quia non corporis cervice, sed mentis, jugum gratiae receperunt. Vipera nequissimum genus bestiae, et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam, vel novam praeparat: progressaque ad littus, sibilo testificata praesentiam sui, ad conjugalem amplexum illam evocat. Muraena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impertit conjunctionis. Quid sibi vult sermo hujusmodi, nisi ferendos esse mores conjugum; et si absens est, ejus opperiendam praesentiam, sit licet asper, fallax, inconditus lubricus, temulentus? Quid pejus veneno, quod in conjuge muraena non refugit? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem: tu virum tuum non potes, o mulier, sustinere? Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam (33, q. 5, c. Adam per Evam). Quem vocavit ad culpam mulier, justum est ut eum gubernatorem assumat; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus? Comparem suum et bos requirit, et equus diligit; et si mutetur alius, tamen trahere jugum nescit compar alterius, et se non totum putat: tu jugalem repudias tuum, et putas saepe mutandum; et si uno defuerit die, superducis rivalem, et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris injuriam. Vipera absentem requirit, 87 absentem vocat, et blando proclamat sibilo; atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter conjugis: tu injuriis viam viro obstruis: tu litium moves venenum, non rejicis: tu conjugalis amplexus tempore dirum virus exaestuas; nec erubescis nuptias, nec revereris maritum. 19 Sed etiam tu, vir, possumus enim etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit: propelle indignationem, cum blanda conjux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus: non ancillam sortitus es, sed uxorem. Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere? Sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione conjugii, et reverentia conjunctionis deponere animi feritatem. Potest et sic. Nolite quaerere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienae copulae. Grave est adulterium, et naturae injuria. Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxorem, de viro, hoc est, de costa Adam; et jussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum? Naturae adulterium est. Hoc docet muraenae et viperae non jure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, o viri, qui alienam permolere quaerit uxorem, cujus serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad viperam, quae se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit. Festinat ad eam quae venenum suum resumit, ut vipera quae fertur peracto conjunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire; adultera enim vipera est (Prov. XXIII, 32). Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tamquam a colubri ictu extenditur, et tamquam a cornuta diffunditur illi venenum. Et ut scias quod de adultera dixit, adjecit: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa (Ibid., 33).

20. Nec quisquam velut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et ad malum viperae hujus exemplo uteremur; cum ad institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens; aut relinquentes sancta conjugia, lubrica et nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum serpente miscetur. 88 CAPUT VIII. De astutia polypi, et cancri, quibus fraudulenti homines adumbrantur; cum exhortatione ad fugiendam cupiditatem.

21. Et quia de astutia coepimus sermonem subtexere, qua unusquisque fratrem suum circumvenire et decipere nititur, et in novas se fraudes componere; ut quem vi obtinere non potest, circumscribat dolo, et fuco quodam artis obducat: fraudulentum illud polypi ingenium non praeteribo, qui vadoso in littore petram nactus, affigitur ei, atque ejus nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obductus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum nota non praecavent, et saxum opinantur, cassibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis, qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, et diversas nocendi artes movent; ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus positi continentiam praedicantes, in coetu intemperantium tamquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris; ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant; eoque citius labuntur, dum declinare non norunt, nec cavere quod noceat, cum gravior sit et magis noxia improbitas benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt qui crines suae fraudis, et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes, et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possint quidquid in scopulos suae fraudis inciderit. 22. Cancer quoque quas cibi gratia praestigias instruit! Namque et ipse ostreo delectatur, et carnis ejus epulum sibi quaerit. Sed quia ut appetens cibi, ita prospiciens est periculi: quoniam cum difficilis est venatio, tum periculosa: difficilis, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti imperialis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quadam valle diffundit; et ideo cassa omnia tentamenta sunt cancri, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest: et periculosum est si chelam ejus includat, ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia genera delectatione mulcentur, explorat si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, et reseret claustra testarum; ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat: et tunc clanculo calculum immitens, impedit conclusionem ostrei; ac sic aperta claustra reperiens, tuto inserit chelas, visceraque interna depascitur. 89 23. Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat? Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum. CAPUT IX. De praescientia echini futuram tempestatem nuntiantis. Eum accepisse hoc donum a Deo, cujus indulgentia in omnia creata praedicatur.

24. Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere? Quo ingenio ista collegit? Quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt. 25. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae hujus munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur; si pascit volatilia; si paravit corvo escam, pulli enim ejus ad Dominum clamant; si mulieribus dedit texturae sapientiam; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, 90 odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus, quod etiam in echinum contulerit hujus gratiam praescientiae? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia: omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est (Ps. CIII, 24). Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat? Imo vero considerat, sicut testatur ejus divina Sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis (Matth. VI, 26)? Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? CAPUT X. Cuique piscium generi praescripta esse sua domicilia, unde humana levitas, ac luxuria condemnantur: tamen quosdam pisces ad sobolem loca mutare; cujus rei ratio expenditur, et hominis reprehenditur incontinentia. Item de specialibus aliquorum piscium virtutibus.

26. An vero sine quadam dote naturae manere piscibus etiam illam putamus gratiam, quod unumquodque genus piscium praescripta sibi domicilia habet, quae sui generis nullus excedat, non incurset alienus? Quis geometra his divisit habitacula nullis rumpenda temporibus? Sed geometram audivimus, thalassometram numquam audivimus; et tamen pisces mensuram suam norunt, non muris urbium portisque praescriptam, non aedificiis domorum, non agrorum finibus limitatam, sed mensuram ejus quod oporteat; ut tantum satis sit unicuique, quantum ad usum abundet, non quantum aviditas quaedam immoderata sibi vindicet. Lex quaedam naturae est tantum quaerere, quantum sufficiat ad victum, et alimentorum modo sortem censere patrimonii. Hoc genus piscium in illo sinu maris alitur et gignitur, illud in alio. Denique non reperies confusa genera piscium: sed quod hic abundat, alibi deest. Et iterum ille sinus maris cephalos alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius. Non est libera vagandi potestas; nec tamen aut interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus transitus impeditur, sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum. 27. At nobis longe alia sententia est, mutare exsilio domos, incolarum fastidio teneri, advenarum captare gratiam, transferre terminos perpetuos, quos posuerunt patres nostri, agrum ad agrum jungere, domum ad domum. Deficit terra hominibus, sternuntur et maria. Rursus pro singulorum libidine inciditur terra, mare infunditur, ut insulas faciant, ut possideant freta: spatia maris sibi vindicant jure mancipii, pisciumque jura sicut vernaculorum conditione 91 sibi servitii subjecta commemorant. Iste, inquit, sinus maris meus, ille alterius. Dividunt elementa sibi potentes. His ostreae in fluctibus nutriuntur: his in vivario piscis includitur. Luxuriae nec mare sufficit, nisi apothecas habeant ostrearum. Itaque aetates earum numerant, et piscium receptacula instruunt; ne convivia divitis mare non possit implere. Nam vicini nomen quibus audiunt auribus! Quibus oculis intuentur possessiones eorum! Quemadmodum dies noctesque excogitant, ut aliquid proximi auferant! Numquid soli habitabitis super terram (Isai. V, 9)? clamat propheta. Cognoscit haec Dominus, et vindictae reservat. 28. Quantum aliena a piscibus aviditatis rapina! Illi naturalia captant secreta, et ultra terminos orbis terrarum mare norunt, quod nullae interpolant insulae, nec terra aliqua interjacet, vel ulterius ulla sit posita. Illic igitur ubi diffusum late mare omnem spectandi usum, utilitatis gratia navigandi intercludat audaciam, condere se feruntur cete, illa immensa genera piscium, aequalia montibus corpora, ut tradiderunt nobis, qui videre potuerunt: illic quietum aevum exigunt discreta ab insulis, et ab omnibus maritimarum urbium contagiis separata habent suas regiones et habitacula distributa. Manent in his inoffenso vicinorum limite, nec vago transitu mutationes quaerunt locorum: sed tamquam patrium solum diligunt, et in his immorari dulce arbitrantur. Quae ideo elegerunt, ut solitariam vitam remota possint arbitrorum interpellatione transigere. 29. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes conjuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cujus exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines 92 irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris judicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur. 30. Quaenam ista sit ratio consideremus. Objectus est Ponti sinus boreae caeterorumque ventorum violentissimis flatibus; unde gravis illic procella furit, et tempestates moventur, ita ut de profundo arena vertatur: cujus rei fluctus arenosus indicio est, qui ventorum motu insurgens altius, tum pondere gravior, haud dubie non solum navigantibus, sed etiam maritimis ipsis animantibus intolerabilis habetur. Accedit illud, quod plurima et maxima Ponto flumina misceantur, cum hyberno tempore sinus ipse frigidior torrentium rigescat allapsu; propterea pisces tamquam arbitri fluentorum, aestate illic aspirantis aurae clementiam captare consueverunt: cujus amoenitate perfuncti, rursus hyemis aspera declinare contendunt; et Septentrionalis plagae saeva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia: Novit tempus eundi atque redeundi: novit tempus perfunctionis et jactationis, et novit ut non queat falli (Eccles. III, 2 et seq.); quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis. Denique omnes animantes praescripta habent pariendi tempora, homo solus indiscreta atque confusa. Reliqua genera clementiam temporis quaerunt, mulieres solae partus suos inclementer effundunt. Vaga enim et intemperans libido generandi vagam pariendi aetatem exhibet. Pisces tanta maria transmittunt, ut utilitatem aliquam generi suo quaerant. Nos quoque diffusa aequora transfretamus: sed quanto honestius, quod successionis amore, quam quod pecuniae aviditate suscipitur? Denique illis ad pietatem, nobis ad quaestum transmissio deputatur. Illi sobolem referunt omnibus mercibus cariorem: nos 93 mercem longe imparem ad periculi vicem misera lucri cupidine reportamus. Itaque illi patriam repetunt: nos derelinquimus. Illis nando incrementum generis acquiritur: nobis minuitur navigando. 31. Quis igitur neget divinitus illis infusum ingenium esse hujusmodi atque virtutem? Cum videat istos in Aquilonem tam solemnem obeundae fecunditatis peregrinationem vivaci ingenio componere; alios in exiguo corpore tantum validitatis assumere, ut maximas navium plenis currentes velis in mediis fluctibus sistant: sicut brevis pisciculus echeneis tanta facilitate memoratur navem ingentem sistere; ut quasi radicatam mari haerere videas, nec moveri. Aliquamdiu enim immobilem servat. An et huic putas sine Creatoris munere tantum potuisse suppetere virtutis? Quid gladios loquar, aut serras, aut canes maritimos, aut balenas, aut zygaenas? Quid etiam turturis centrum, et hoc mortuae? Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens dumtaxat, gravius quam venenum nocere perhibetur, et immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur. Lepusculus quoque timidum animal in terris, in mari formidabile, citam et quae non facile possit auferri, corruptelam invehit. Voluit enim te creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum; ut propter pauca quae noceant, quasi in excubiis positus, armis fidei semper et scuto devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare praesidium. CAPUT XI. De piscibus Atlantici maris: item de sale, corallio et aliis quibusdam. Ob ea, sed maxime ob navigationem, mare terris praestare: post quae paucis de Jona ac Petro memoratis, sermo clauditur.

32. Veniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere. Quae non acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent. 33. Sed jam assurgamus ipsi de profundo maris, et aliquantulum sermo noster emergat, atque ad superiora se subrigat: spectemus ea quae usitata multis, et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur; quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi, ejusdem metalli niveo candore resplendent, salubres corporis cibo, et potui nimis grati. Quomodo etiam non indecorus lapis corallium in mari herba sit, si in aerem transferatur, in lapidis firmitatem solidetur. Unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. 94 Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia jacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cujus colorem nullus adhuc eorum qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit; adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria! Scimus qua sollicitudine vellera ovium etiam minus pretiosa curentur: sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Hinc naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequavit: hoc quoque piscis est vellus. Sed et ipsi murices qui insigne dant regium, sunt maritimi. 34. Et quae pratorum gratia, vel hortorum amoenitas potest caerulei maris aequiparare picturam? Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet: et illi cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus: hic odor, illic ventus aspirat. Quae utilitas in folio! In navibus quanta commercia! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invehunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes: adde rauco sonantes fluctus murmure: adjice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes. Et cum e carceribus mittuntur quadrigae, quanto studio spectantium et amore certatur! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus: ista ad utilitatem, quasi plena frumenti. Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est. Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adjunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de coelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt: hi solvunt vota servati. 35. Quid de Jona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant: psallebat in utero ceti, qui moerebat in terris. Et ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum Filii hominis signum Jonae. Sicut iste in utero ceti, sic Jesus in corde terrae. In utroque remedium; majus tamen in mari pietatis exemplum; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur: et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur: hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed jam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Jonas ejiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet. Et bene jam exivit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris: sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in 95 terra aestuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum. CAPUT XII. (Sermo VIII.) Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem praebituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat.

36. Et cum paululum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo hujusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat. Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qualitatem quae vel intuentur vel loquuntur, adsumant; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiamur adspectu, stylo quoque aut tardiore utamur aut rapido. Itaque cum caveo ne mari demersa praetereant, et aquis operta me lateant, effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennae me praepetis reclinavit, quae in aquis relucere potuit. Verum ubi omne negotium expeditum putavi, et absolutum me credidi, et diem quintum consummatum arbitratus sum; venit in mentem avium natura, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt: quod velut solemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt; ut decursi vel adoriendi nocturni juxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori. Magnum igitur incentivum excitandae nobis devotionis amiseram. Quis enim sensum hominis gerens non erubeseat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aves solemni devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur. 37. Redeat igitur nobis volaticus sermo, qui pene fuerat elapsus ex oculis, et aquilae modo alta petens volatus suos obduxerat nubibus; nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite levamus ad coelum, speculati vacuum aeris volatibus ferri, ad necessitatem styli putavimus esse revocandum. Eritis vos judices, qui estis aucupes verbi, utrum consultius evolasset, an utiliter in vestra retia sit relapsus. Nec vereor ne fastidium nobis obrepat in volatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis; aut aliquis nobis in disputatione obdormiat, cum possit avium cantibus excitari. Sed profecto qui inter mutos pisces vigilaverit, non dubito quod inter canoras aves somnum sentire non possit, cum tali ad vigilandum gratia provocetur. Neque vero vile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae. Tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum, volatile, aquatile. Denique sic scriptum est: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia 96 super terram secus firmamentum coeli secundum genus. 38. Revocamur ad superiora sicut obliviosi viatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua revertentes vestigia incuriae suae mulctam repetito itineris labore suscipiunt. Est tamen etiam bonus viator, qui dispendium regressionis, reliqui itineris compendiosa celeritate, compenset, ut mihi faciendum arbitror; maxime cum de avibus sermo sit, quae solent oculos hominum volatu properatiore perstringere. Quid enim convenit iis immorari, in quibus celeritas placere consuevit? Avius igitur atque inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris avibus resonet atque resultet. 39. Sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub gravi mortis imminentis terrore delectant? Unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimi suavitatem? Unde mihi vocem psittaci, dulcedinemque merularum? Utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet! Ea enim avis signare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre laetitiam. Tamen si illorum suavitas deest, sunt gementes turtures, et raucae columbae, tum etiam cornix plena voce pluviam vocat. Unde rurale aviarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt, persequamur. CAPUT XIII. Exorsurus a volucribus aquaticis primum de halcyone disserit, et quanta sit divina benignitas in eam avem exponens, nos ad exspectandam a Deo opem hortatur. De avibus imbrium aut ventorum praesagis; deque fida anserum custodia.

40. Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aves coeli sermo noster ascendat. Et ideo de iis avibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque versantur, cum quibus possumus emergere. Itaque ab halcyone sermonem adoriamur. Ea est avis maritima, quae in littoribus fetus suos edere solet, ita ut in arenis ova deponat medio fere hyemis. Nam id temporis fovendis habet deputatum partubus, quando maxime insurgit mare, littoribusque vehementior fluctus illiditur, quo magis repentinae placiditatis solemnitate avis hujus eluceret gratia. Namque ubi undosum fuerit mare, positis ovis subito mitescit, et omnes cadunt ventorum procellae, flatusque aurarum quiescunt, ac placidum ventis stat mare, donec ova foveat halcyone sua. Septem autem dies fotus sunt, quibus decursis, educit pullos, fetusque absolvit: illico alios quoque septem dies adjungit, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere. Nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, cum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam minuscula avis divinitus indultam habet, ut hos quatuordecim dies nautici praesumptae serenitatis 97 observent, quos et halcyonidas vocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant. 41. Nonne vos passeribus pluris estis (Luc. XII, 7)? Dominus ait. Si igitur avis minusculae contemplatione et insurgit mare, et repente comprimitur, atque aspera hyemis inter graves procellas tempestatesque ventorum detergit coeli nubila, fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas; quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem Dei factus, agnoscis; si tamen aviculae istius fidem studio devotionis imiteris. Illa tempestates videns insurgere, saevire ventos, inter hyberni saeva non revocatur, neque reflectitur, sed impellitur. Denique in littore sua ova constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc arena suscipiat: nec insurgentes fluctus quos immurmurare atque allabi videt, reformidat. 42. Et ne putes quod ovorum videatur habere contemptum; continuo ubi deposuerit ova, nidificat, et suo partus corpore fovet, nec saluti propriae alluvione littoris pertimescit: sed secura de Dei gratia, ventis se committit et fluctibus. Parum est hoc. Adjungit totidem alios ad nutriendum dies: nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem veretur, tentatque meritum suum naturae jam solemnitate fundatum. Illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis, nec includit cavernis, sed nudo et rigenti committit solo; nec defendit a frigore, sed divino fotu, quo magis caetera despiciat, tutiores fore existimat. Quis nostrum parvulos suos non vestimentis tegat, tectisque abscondat? Quis non claudat eos septis cubiculorum? Quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura vel leviter penetrare? Merito quos tam sollicite induimus ac fovemus, exuimus eos clementiae coelestis involucro: halcyone vero quos nudos projicit, eos divino vestit indumento. 43. Nec vos praeteribo, mergi, quibus ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit; quomodo saepe mergentes aurarum signa colligitis, et praevidentes tempestatem futuram, propere medio revolatis ex aequore, et ad littorum tuta cum clamore contenditis. Quomodo etiam, fulicae, quae maritimo delectamini profundo, refugientes quam praesenseritis commotionem maris, in vado luditis. Ipsa ardea quae paludibus inhaerere consuevit, notas deserit sedes, imbresque formidans supra nubes volat; ut procellas nubium sentire non possit. Consideremus diversas volucres maris, quemadmodum imminente ventorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant, atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur. 44. Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui vigilias suas etiam cantus assiduitate testantur? Denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste servarunt. Merito illis debes, Roma, quod regnas. Dii tui dormiebant, et vigilabant anseres. Ideo illis diebus 98 anseri sacrificas, non Jovi. Cedunt enim dii vestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hoste caperentur. CAPUT XIV. Aves cum piscibus multiplici cognatione conjungi; nullas tamen pedum officio carere. De variis variarum avium generibus ac differentiis.

45. Pulchre autem post descriptionem piscium, de iis avibus quae assuetae sunt aquis, sermo successit; quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur. Unde prima cognatio videtur avibus istis esse cum piscibus; quoniam natandi communia quaedam videntur utrique generi esse consortia. Secunda quoque cognatio omnibus avibus et piscibus est; eo quod volantis usus species sit natantis. Sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant. Aves quoque aeri volatibus suis velut aquis innatant, et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se vel ad superiora subrigunt vel ad inferiora demergunt. Unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis nativitas divina praeceptione processit. Dixit enim Deus: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus: et volatilia super terram secus firmamentum coeli secundum genus. Non immerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi proprietas utrisque suppeditat. 46. Sane cum et coluber lubricus omnesque serpentes (ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed serpere), dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sunt; nullum avium genus pedum officio caret, quia omnibus victus e terris; et ideo pedum munere fulciuntur, quia hujusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio. Itaque aliae volucres unguibus armantur ad raptum, ut accipitres et aquilae quae rapinam venationis exercent: aliae vel ad incedendum vel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur accommodo. 47. Unum autem nomen avium, sed genera diversa; quae quis possit memoria aut cognitione comprehendere? Sunt itaque aves quae carne vescuntur. Ideo his ungues asperi, curvatum atque acutum os, velox volatus; quoniam raptu vivunt; ut possint facile corripere praedam quam sequuntur, propere vel ore vel unguibus eviscerare. Sunt etiam aves, quae reperto pascuntur semine: aliae diverso et fortuito cibo. Est etiam diversitas copularum, quarum gratia carent, quae intendunt rapinis. Nam propter aviditatem praedandi, vel propter insidias explorandi, 99 nec ipsis inter se convenit; et ideo declinant sui copulam. Refugit enim avaritia consortium plurimorum. Deinde conjunctio plurimorum facile ipsa se proderet. His ergo avibus nihil est copulatorium praeter jugale consortium. Ergo aquilis accipitribusque hic usus est vitae. Contra vero palumbes, grues, sturni, corvi atque cornices, etiam turdi gaudent plurimorum connexione. 48. Alia quoque avium genera enchoria quae manent in locis semper: alia adventitia quae obeunt regiones alias, et peracta hyeme revertuntur: sunt alia quae hyeme redeunt, aestate peregrinantur a nobis; sive quod alia hyemis tempore ad calidiora se conferant; sive quod pleraque rursus aestatem in iis locis exigant, quae amoeniora noverunt. Turdi denique autumni fine, hyemis confinio, quasi exacta aestate se referunt. Quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias, et diverso genere nunc infida sede decipere, nunc visco eos fallere, nunc laqueis captare contendimus. Ciconiae reditus vexillum veris attollit. Grues quia alta petunt, amant frequenter peregrinari. 49. Aliae aves ad manum se subjiciunt, et mensae herili assuescunt, tactuque mulcentur: aliae formidant: aliae iisdem quibus homines domiciliis delectantur: aliae secretam in desertis vitam diligunt, quae requirendi sibi victus difficultatem libertatis amore compensant. Aliae vocibus tantum strepunt: aliae canoro delectant suavique modulamine. Quaedam ex natura, aliae ex institutione diversarum vocum obloquuntur discrimina; ut hominem putes locutum, cum locuta sit avis. Quam dulcis merularum, quam expressa vox psittaci est! Sunt etiam aliae simplices, ut columbae: aliae astutae, ut perdices: gallus jactantior, pavus speciosior. Sunt etiam vitae in avibus et operum diversitates; ut aliae ament in commune consulere, et collatis viribus velut quamdam curare rempublicam, et tamquam sub rege vivere: aliae sibi quaeque prospicere, imperium recusare, et, si capiantur, indigno velint exire servitio. CAPUT XV. De gruibus, atque earum vigilantia in custodiis, nec non de ordine ab iisdem inter volandum servato. Et hac occasione de priscae reipublicae statu, humanaeque incuriae causis.

50. Ab iis igitur ordiamur, quae nostro usui se imitationem dederunt. In illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque servilis. Quam injusso et voluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam! Dispositos vigiles cernas: et caeteris consortibus quiescentibus, aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte insidiae tendantur, atque omnem deferunt impigro sui vigore tutelam. Post ubi vigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore 100 componit; ut excitet dormientem, cui vicem muneris traditura est. At illa volens suscipit sortem, nec usu nostro invita et pigrior somno renuntiat: sed impigre suis excutitur stratis, vicem exsequitur, et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat. Ideo nulla desertio, quia devotio naturalis: ideo tuta custodia, quia voluntas libera. 51. Hunc etiam volantes ordinem servant, et hac moderatione omnem laborem allevant; ut per vices fungantur ductus sui munere. Praecedit enim una caeteras praestituto sibi tempore, et quasi ante signa praecurrit: deinde convertitur, et sequenti sortem ducendi agminis cedit. Quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem, nec paucis arrogari potentiam, sed quadam in omnes voluntaria sorte transcribi? 52. Antiquae hoc reipublicae munus, et instar liberae civitatis est. Sic ab initio acceptam a natura, exemplo avium politiam homines exercere coeperunt; ut communis esset labor, communis dignitas, per vices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque dividerent, nemo esset honoris exsors, nullus immunis laboris. Hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate, nec diuturno servitio frangebatur; quia et sine invidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio; et tolerabilior videbatur quae communi cadebat sorte custodia. Nemo audebat alium servitio premere, cujus sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fastidia: nemini labor gravis, quem dignitas secutura relevaret. Sed postquam dominandi libido vindicare coepit indebitas, et indeptas nolle deponere potestates: posteaquam militiae non jus commune coepit esse, sed servitus: posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium vindicandae, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri; et quae non est voluntaria, cito locum relinquit incuriae. Homines quam inviti subeunt vigiliarum munia, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! Proponitur poena desidiae; et tamen plerumque obrepit incuria, non servantur excubiae. Necessitas enim quae invito imponit obsequium, affert plerumque fastidium. Nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quod facias invitus. Ergo et jugis labor avertit affectum, et continua et diuturna potentia gignit insolentiam. Quem invenias hominum, qui sponte deponat imperium, et ducatus sui cedat insigne, fiatque volens numero postremus ex primo? Nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus, et primos discubitus in convivio vindicamus: ac si semel delatum fuerit, volumus esse perpetuum. Ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus. Admonentur ut exerceant custodiae vices, non admonentur 101 ut de potestate decedant; quia ibi naturalis quies somni interpellanda, hic voluntariae sedulitatis gratia praestanda est. CAPUT XVI. Quomodo ciconiae proficiscantur, atque a cornicibus deducantur ac defendantur. Laudatur earumdem cornicum hospitalitas, et humana reprehenditur negligentia. Tandem ciconiarum pietati in parentes nostra impietas opponitur.

53. Ciconias ferunt collecto proficisci agmine, si quo pergendum putant, et simul plerisque circa Orientem locis invehi, et quasi tessera militari pariter omnes moveri. Exercitum credas cum signis suis pergere, sic omnes viandi comitandique et praeeundi ordinem servant. Cornices autem deducunt eas ac dirigunt, et velut quibusdam turmis stipatricibus prosequuntur; adeo ut adjumenta quaedam bellantibus adversus iynimicas aves conferre credantur, et propriis periculis bella aliena suscipere. Cujus rei indicium est, quia nullae per intervallum aliquod temporis residere in iis locis reperiuntur; et quia cum vulneribus revertentes manifesta quadam sanguinis sui voce caeterisque loquuntur indiciis gravium se certaminum subiisse conflictum. Quis igitur illis poenam desertionis indixit? Quis derelictae militiae supplicia praescripsit formidolosa; ut nulla prosequendis hospitalibus turmis sese subtrahere nitatur: sed certatim omnes deductionis munere officioque fungantur? 54. Discant homines hospitalia servare jura, et ex avibus cognoscant quid religionis hospitibus sit deferendum, quae obsequia deputanda, quibus cornices etiam pericula sua negare non soleant. His igitur nos januas claudimus, quibus aves etiam animas suas conferunt; et quos illae consortio prosequuntur discriminis, eos tecti prohibemus hospitio; et quorum illae bella suscipiunt, his nos bella frequenter inferimus. Mentior, si non Sodomitanis haec fuit causa supplicii: aut Aegyptius furor genti hospitae dum bellum conatur inferre, inhospitalitatis poenas infidae naufragio plebis exsolvit. 55. Quam vero rationabilium non excedat pietatem ac prudentiam avis hujus clementia considerandum, quam nec post exemplum quidem irrationabilium quisquam nostrum imitari potuerit. Nam depositi patris artus per longaevum senectutis plumarum tegmine alarumque remigio nudatos circumstans soboles pennis propriis fovet. Et quid dicam, collatitio cibo pascit, quando etiam ipsa reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde sublevantes senem fulcro alarum suarum ad volandum exerceant, et in pristinos usus desueta jam revocent pii patris membra? Quis nostrum levare aegrum non fastidiat patrem? Quis fessum senem suis humeris imponat, quod in ipsa historia vix credibile habetur? Quis ut pius sit, non hoc servulis mandet obsequium? At vero avibus non est grave, quod pietatis est plenum: non est onerosum, 102 quod solvitur naturae debito. Non recusant aves pascere patrem, quod etiam praescripta necessitate sub terrore poenarum plerique hominum recusarunt. Aves non scripta, sed nata lex stringit. Aves ad hoc munus nulla praecepta conveniunt, sed gratiae naturalis officia. Aves non erubescunt reverendi senis membra portare; est enim vectura pietatis, quod eo usque frequenti testificatione percrebuit, ut congruae mercedem remunerationis invenerit. Nam Romanorum usu pia avis vocatur. Et quod vix uni imperatori consulto senatus delatum dicitur, hoc istae aves in commune meruerunt. Habent ergo aves istae decreta patrum ad propriae insigne clementiae. Pios enim filios patrum prius oportuit judicio praedicari. Habent etiam universorum suffragia; nam retributio beneficiorum ἀντιπελάργησις nominatur; πέλαργος enim ciconia dicitur. Virtus itaque ab his nomen accepit, cum relatio gratiarum ciconiae vocabulo nuncupatur. CAPUT XVII. De hirundinis sedulitate, industria et pietate in filios. De paupertate ipsius qua hominis in egestate positi impatientia, improbitas et desperatio arguuntur.

56. Habemus aviariae sobolis erga cultus patrios pietatis exemplum: accipiamus nunc maternae sedulitatis in filios grande documentum. Hirundo minuscula corpore, sed egregie pio sublimis affectu, quae indiga rerum omnium pretiosiores auro nidos struit; quia sapienter nidificat. Nidus enim sapientiae potior est auro. Quid enim sapientius, quam ut et volandi vaga libertate potiatur, et hominum domiciliis parvulos suos et tecto commendet, ubi sobolem nullus incurset? Nam et illud est pulchrum; ut a primo ortu pullos suos humanae usu conversationis assuescat, et praestet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Tum illud praeclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adjutore tamquam artis perita componat. Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aquae infundit; ut facile his pulvis adhaereat, et fiat limus quo paulatim festucas vel minutos surculos sibi colligat, atque adhaerere faciat: eo genere nidi totius fabricam struit; ut quasi pavimenti solo pulli ejus intra aedes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat. 57. Sed hoc industriae officium prope commune multis avibus: illud vero singulare, in quo est praeclara cura pietatis, et prudentis intellectus et cognitionis insigne, tum quaedam medicae artis peritia; quod si qua pulli ejus fuerint caecitate suffossi oculos sive compuncti, habet quoddam medendi genus, quo possit eorum lumina intercepto usui reformare. Nemo igitur de inopia queratur, quod vacuas pecuniae proprias aedes reliquerit. Pauperior est hirundo, 103 quae vacua aeris abundat industria. Aedificat, nec impendit: tecta attollit, et nihil aufert proximo; nec indigentia et paupertate ad nocendum aliis compellitur: nec in gravi filiorum imbecillitate desperat. Nos vero et paupertas afficit, et inopiae necessitas vexat, et plerosque indigentia cogit in flagitium, impellit in crimen. Lucri quoque studio in fraudes versamus ingenium, aptamus affectum, atque in gravissimis passionibus spem deponimus, fractique animo resolvimur, improvidi et inertes jacemus; cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint. CAPUT XVIII. Amorem in filios a cornicibus homines edoceri, eorumque damnari impietatem. Accipitres et aquilas inclementiae neutiquam accusandos; sed fulicam quae abdicatum aquilae pullum nutrit, commendandam.

58. Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur; et sollicitae ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt. At vero feminae nostri generis cito ablactant etiam illos quos diligunt: aut si ditiores sunt, lactare fastidiunt. Pauperiores vero abjiciunt parvulos, et exponunt, et deprehensos abnegant. Ipsae quoque divites, ne per plures suum patrimonium dividatur, in utero proprios necant fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt, priusque aufertur vita, quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicari? Quis reperit tam immitia patrum jura? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversa sorte caeduntur. Alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur: alius opulentae haereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. Numquid natura divisit merita filiorum? Ex pari omnibus tribuit, quod ad nascendi atque vivendi possint habere substantiam. Ipsa vos doceat non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequastis. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod a natura substituti sunt, invidere. 59. Accipitres feruntur in eo duram adversum proprios fetus habere inclementiam, quod ubi eos adverterint tentare volatus primordia, nidis ejiciunt suis, continuoque eliminant; ac si morentur, propulsant pennis atque praecipitant, verberant alis, coguntque audere quod trepidant; nec ullum postea deferunt his munus alimoniae. Quid mirum tamen si rapere assueti nutrire fastidiunt? Consideremus ad hoc eos esse generatos, ut etiam aves ad cavendum formido exerceat; ne passim curas relaxent, sed pericula praedonibus declinanda prospiciant. Deinde cum his natura quadam praedandi munus inoleverit, magis a tenero pullos suos instituere videntur ad praedam, quam pastus abdicare compendiis. 104 Cavent ne in tenera aetate pigrescant, ne solvantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis exspectare quam quaerere, ne naturae suae deponant vigorem. Intermittunt studia nutriendi; ut in usus rapiendi audere compellant. 60 Aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, verum unum ex pullis duobus. Quod aliqui fieri putaverunt geminandorum alimentorum fastidio. Sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium pietatis in pullos suos huic dederit avi, ut diceret: Sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos confidit et expandit alas suas; et adsumpsit eos, et suscepit super scapulas suas. Dominus solus ducebat eos (Deut. XXXII, 11). Quomodo ergo expandit alas, si occiderit alterum? Unde puto non avaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine judicandi. Semper enim fertur probare quos genuit; ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis objiciat, atque in aeris medio parvulos ungue suspendat; ac si quis repercusso solis lumine, intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi vigore servaverit, is probatur, quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit: sin vero lumina sua praestrictus radio solis inflexerit, quasi degener et tanta indignus parente rejicitur; nec aestimatur educatione dignus, qui fuit indignus susceptione. Non ergo eum acerbitate naturae, sed judicii integritate condemnat; nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat.

61. Hanc tamen, ut quibusdam videtur, regalis avis inclementiam plebeiae avis excusat clementia. Avis enim cui fulica nomen est, quae graece dicitur φηνὴ, susceptum illum, sive abdicatum, sive non agnitum aquilae pullum cum sua prole connectit; atque intermiscens suis, eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari autrimentorum subministratione pascit et nutrit. Ergo φηνὴ alienos nutrit: nos vero nostros immiti crudelitate projicimus. Aquila vero si projicit, non quasi suum projicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod pejus est, quos nostros recognoscimus, abdicamus. CAPUT XIX. Laudatur ob viduitatem turtur, et hoc nomine mulieribus anteponitur etiam christianis.

62. Sed veniamus ad turturem, quam lex Dei velut castae hostiae munus elegit (Levit. XII, 8). Denique cum Dominus circumcideretur, oblata est; quia scriptum est in lege Domini, ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24). Hoc est enim verum Christi sacrificium pudicitia corporalis, et gratia spiritalis. Pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. Fertur etenim turtur ubi jugalis proprii fuerit amissione 105 viduata, pertaesum thalamos, et nomen habere conjugii; eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit, et amarus ad graqui plus doloris ex morte, quam suavitatis ex charitate generaverit. Itaque iterare conjunctionem recusat, nec pudoris jura aut complaciti viri resolvit foedera, illi soli suam charitatem reservat, illi custodit nomen uxoris. Discite, mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae etiam in avibus praedicatur. 63. Quis igitur has leges turturi dedit? Si hominem quaero, non invenio. Homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae viduitatis praescribere. Denique ipse ait: Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario (I Tim. V, 14). Et alibi: Bonum est illis si sic permaneant: quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 8). Optat Paulus in mulieribus, quod in turturibus perseverat. Et alibi juniores hortatur, ut nubant; quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt. Ergo turturibus Deus hunc infudit affectum, hanc virtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. Turtur non uritur flore juventutis, non tentatur occasionis illecebra: turtur nescit primam fidem irritam facere; quia novit castimoniam servare prima connubii sorte promissam. CAPUT XX. Vultures, quae sine maris copula gignere dicuntur, virginei partus possibilitatem astruere.

64. Diximus de viduitate avium, eamque ab illis primum exortam esse virtutem: nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem avibus ita esse asseveratur, ut possit etiam in vulturibus deprehendi. Negantur enim vultures indulgere concubitu, et conjugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine conjunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat. 65. Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cujus pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur? Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, pudori ejus faciunt quaestionem. Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem? 106 CAPUT XXI. De avibus sub quadam reipublicae forma constitutis. Ubi praecipue de apibus, deque earum mirabili natura in prolis generatione, in regis institutione ac fide erga illum, in constructione favorum, collectione mellis, nec non ejus utilitate, etc.

66. Nunc age, quae aves velut quamdam rempublicam curare videantur expediam, atque vitae hujus aetatem agere sub legibus. Hic enim reipublicae usus est, leges omnibus esse communes, atque observari eas devotione communi. Uno omnes teneri vinculo: non alteri jus esse, quod alius sibi intelligat non licere; sed quod liceat, licere omnibus; et quod non liceat, omnibus non licere. Esse etiam communem reverentiam patrum, quorum consilio respublica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conversationis officium, unum praescriptum omnibus, unum esse consilium.

67. Magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine, in commune omnibus labor, communis cibus, communis operatio, communis usus et fructus est, communis volatus. Quid plura? Communis omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus communis et partus; quoniam neque inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, et subito maximum filiorum examen emittunt, e foliis et herbis ore suo prolem legentes. 68. Ipsae sibi regem ordinant, ipsae sibi populos creant; et licet positae sub rege, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam judicii tenent, et fidae devotionis affectum; quia et tamquam a se substitutum diligunt, et tanto honorant examine. Rex autem non sorte ducitur; quia in sorte eventus est, non judicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur: neque imperitae multitudinis vulgari clamore signatur, quae non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto: neque privilegio successionis et generis regalibus thronis insidet; siquidem ignarus publicae conversationis, cautus atque eruditus esse non poterit. Adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus vel acre ingenium enervare consueverunt; tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui, quam usui publico animum regis inclinant. Apibus autem rex naturae claris formatur insignibus; ut magnitudine corporis praestet et specie; tum quod in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad vindicandum. Sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus; ut leniores sint ad puniendum, qui maxima 107 potestate potiuntur. Sed et apes illae quae non obtemperaverint legibus regis poenitenti condemnatione se mulctant; ut immoriantur aculei sui vulnere. Quod Persarum populi hodieque servare dicuntur: ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam. Itaque nulli sic regem, non Persae qui gravissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reverentia devotionis observant; ut nullae e domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus, et volatus sibi vindicaverit principatum. 69. Processus autem est per rura redolentia, ubi inhalantes horti floribus, ubi fugiens rivus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio. Opus ipsum suave, de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus, nisi quaedam castrorum species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur. Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum, in quibus minutae ac rotundae cellulae connexione sui invicem fulciuntur? Quis architectus eas docuit hexagonia illa cellularum indiscreta laterum aequalitate componere, ac tenues inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere? Cernas omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere; nullam tamen alienis insidiari laboribus, et rapto vitam quaerere: atque utinam raptorum insidias non timerent. Habent tamen spicula sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in vulnere ardore vindictae. Ergo mediis castrorum vallibus humor ille roris infunditur, paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae, florumque odore fragrare mellis incipit suavitatem. 70. Merito quasi bonam operariam Scriptura apem praedicat dicens: Vade ad apem, et vide quomodo operaria est. Operationem quoque quam venerabilem mercatur, cujus laborem reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est omnibus et clara (Prov., VI, 8). Audis quid dicat propheta? Mittit utique te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vides quam laboriosa, quam grata sit. Fructus ejus ab omnibus desideratur, et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur: sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suavitate dulcescit. Nec solum voluptati, sed etiam saluti est: fauces obdulcat, et curat vulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque 108 cum sit infirma robore apis, valida est vigore sapientiae, et amore virtutis. 71. Denique regem suum summa protectione defendunt, et perire pro eo pulchrum putant. Incolumi rege nesciunt mutare judicium, mentem inflectere: amisso, fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt; quod is qui principatum habuit muneris, interemptus est. 72. Itaque cum aves aliae vix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant, et duplici caeteris fecunditate praeponderant. CAPUT XXII. Volatilia cur dicuntur volantia super terram secus firmamentum coeli. Atque ibidem de ea quae observatur in avibus, corporis diversitate. Postremo nonnulla de cygno et cicada subjunguntur.

73. Consideremus nunc quid sit, quod ait: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum genus secus firmamentum coeli. Cur super terram dixerit, certum est; quia victum de terra quaerunt. Secus firmamentum autem coeli quomodo, cum aquilae ultra caeteras aves volent, et tamen ipsae non secus firmamentum coeli? Sed quia graece οὐρανὸς dicitur, quod latine coelum appellamus: οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι, id est, a videndo, ideo quod aer perspicuus sit, et ad videndum purior, in aere volitantia genera dixit animantium. Et ne moveat quod ait, secus firmamentum coeli, non proprie firmamentum hic posuit, sed abusive; eo quod comparatione aetherei illius corporis etiam iste aer quem possumus oculis comprehendere, quasi crassior et densior vicem habeat firmamenti. 74. Nunc quia diximus quae volatilia, quam naturam habeant et gratiam, et ea pauca de multis; neque enim vacat universa describere, cum sint similia atque ejusdem generis; tamen aves ipsae quam inter se diversitatem habeant consideremus. Invenimus enim cornicis pedes velut quibusdam digitis distantibus separatos atque divisos, corvorum quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes; avium quae carne vescuntur, cernimus quasi incurvos atque sinuatos, ac velut ad praedam paratos. Eae vero quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes, et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque conjunctus. In quo admirabilis patet ratio naturae; ut et illae ad vocatum vel ad rapiendum cibum usu accomodo faliantur, et istae ad natandum adjumenta habeant competentia, quo melius aquis possint supernatare, et quasi remis quibusdam, ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta propulsent. 75. Cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est; ut quia est paululum segnior corpore, nec facile potest aquarum inferiora penetrare, 109 cervicem extendat ad praedam, quae quasi praevia reliqui corporis escam quam invenerit, rapiat, atque eruat e profundo. Adde et illud, quia suavior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur, et longiore exercitatione purior longe resultat. 76. Quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis attrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores. Nec apes ipsae insuave quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo vocis suae murmure suavitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum videmur imitari, quo crepitu ad excitandos animos in vigorem nihil aptius aestimatur. Et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur; sed aerio vesci spiramine. Denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur; eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint: continuoque si quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, humore feratur aperire. CAPUT XXIII. De verme Indico, chamaeleonte, lepore ac phoenice; quibus ad fidem resurrectionis ac mortis praeparationem informamur. De praescientia vulturum; et locustae ad ultionem divinam exsequendam ministerio, quae tamen a seleuci ave devoratur.

77. Et quia de volatilibus dicimus, non putamus alienum ea complecti quae de verme Indico tradit historia, vel eorum relatio qui videre potuerunt. Fertur hic corniger vermis converti primum in speciem caulis, atque in eam mutari naturam; inde processu quodam fieri bombylius; nec eam tamen formam, figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis videtur pennas assumere. Ex his foliis mollia illa Seres depectunt vellera, quae ad usus sibi proprios divites vindicarunt. Unde et Dominus ait: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8). Chamaeleon quoque diversas species fertur vario colore mentiri. Lepores certe, quod de proximo facile cognovimus, hyeme albescere, aestate in suum colorem redire non dubium est. 78. Haec ideo libavi, ut ad commutationis fidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos provocent: sed ita ut commutationem illam dicamus, quam Apostolus evidenter expressit dicens: Omnes quidem resurgemus: non omnes autem immutabimur (I Cor. XV, 51). Et infra ait: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (Ibid., 52). Plerique enim commutationis genus et formas quas non acceperant, interpretati, nequaquam praesumptionis 110 indebitae incongrua usurpatione caruerunt. 79. Phoenix quoque avis in locis Arabiae perhibetur degere, atque ea usque ad annos quingentos longaeva aetate procedere. Quae cum sibi finem vitae adesse adverterit, facit sibi thecam de thure et myrrha et caeteris odoribus, in quam impleto vitae suae tempore intrat, et moritur. De cujus humore carnis vermis exsurgit, paulatimque adolescit, ac processu statuti temporis induit alarum remigia, atque in superioris avis speciem formamque reparatur. Doceat igitur nos haec avis vel exemplo sui resurrectionem credere, quae et sine exemplo, et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. Et utique a ves propter hominem sunt, non homo propter aves. Sit igitur exemplo nobis, quia auctor et creator avium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui avem unicam perire non passus, resurgentem eam sui semine voluit reparari. Quis igitur huic annuntiat diem mortis; ut faciat sibi thecam, et impleat eam bonis odoribus, atque ingrediatur in eam, et moriatur illic ubi odoribus gratis foetor funeris possit aboleri. 80. Facet tu, o homo! tibi thecam; exspolians veterem hominem cum actibus suis, novum indue. Theca tua, vagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. Vis scire quia theca protectio est? Pharetra, inquit, mea protexi eum (Esai. XLIX, 2). Theca ergo tua est fides: imple eam bonis virtutum tuarum odoribus; hoc est, castitatis, misericordiae, atque justitiae, et in ipsa penetralia fidei suavi factorum praestantium odore redolentia totus ingredere: ea te amictum fide exitus vitae hujus inveniat; ut possint ossa tua pinguescere, et sint sicut hortus ebrius, cujus cito semina suscitantur. Cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognovit et Paulus, qui ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7 et 8). Intravit igitur in thecam suam quasi bonus phoenix, quam bono replevit odore martyrii. 81. Interrogabo te: tu autem responde mihi, unde vultures mortem hominum signis quibusdam annuntiare consueverint, quo indicio edocti atque instructi sint; ut cum bellum lacrymabile inter se adversae acies instruunt, multo praedictae volucres sequantur agmine, et eo significent quia multitudo hominum casura sit bello, futura praeda vulturibus? Quod utique ex specie instructionis humanae quadam videntur ratione colligere. 82. Usque ad locustam quoque gratia divina penetravit, quae cum agmine conferto regionis cujusque occupaverit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo, nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi divinae signum praeceptionis acceperit. Etenim sicut in Exodo legimus (Exod. X, 12), ea quoque coelestis ultionem offensionis exsequitur piae ministra vindictae. 83. Hanc quoque avis devorat σελευκὶς, sic 111 enim Graeco avis haec nuncupatur nomine, data ad remedium malorum quae locusta consuevit inferre: cui creator inexplebilem dedit devorandi naturam; ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus, possit exstinguere. CAPUT XXIV. De nocturnis avibus; in primis de lusciniae incubantis cantu: de noctua, vespertilione et gallo; unde nonnulla ad nostros mores accommodantur.

84. Sed quid hoc est? Dum sermonem producimus, ecce tibi jam et nocturnae aves circumvolant, et in eo ipso in quo finiendum sermonem admonent, sui quoque assumendam commemorationem producunt. Repetunt diversae aves aviaria sua, quas vesper nocte cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt, canoro occasum diei carmine prosequentes; ne immunes abeant gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura collaudat. 85. Habet etiam nox carmina sua, quibus vigilias hominum mulcere consuevit; habet et noctua suos cantus. Quid autem de luscinia dicam, quae pervigil custos cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur; ut mihi videatur haec summa ejus esse intentio, quo possit non minus dulcibus modulis, quam fotu corporis animare ova quae foveat. Hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, in usum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis parvulis non deesse, nocturno cantu moestum paupertatis mulcet affectum. Et quamvis suavitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis. 86. Noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem; et quo fuerit nox obscurior, eo contra usum avium caeterarum inoffensos exercet volatus. Exorto autem die, et circumfuso splendore solis, visus ejus hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. Quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad videndum, videre non soleant, et visus sui officio solis fungantur in tenebris. De cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi, et non vident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur, et coeli alta se videre credunt, describentes radio mundum, mensuram acris ipsius colligentes. Porro autem a fide devii, perpetuae caecitatis tenebris implicantur, habentes in proximo diem Christi et lumen Ecclesiae, et nihil videntes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad vana, hebetes ad aeterna, et longae disputationis anfractu prodentes inscitiae propriae caecitatem. Itaque dum cupiunt subtilibus evolare sermonibus, quasi noctuae in lumine evanuerunt. 87. Vespertilio animal ignobile a vespere nomen accepit. Est autem volatilis, eademque quadrupes, et dentibus utitur, quos in aliis avibus reperire non soleas. Parit ut quadrupedia, non 112 ova, sed pullos viventes. Volitat in aere avium more; sed crepusculo vespertino consuevit offundi. Volitat autem non aliquo pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa velut pennarum volatu circumfertur atque vegetatur. Habet et illud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent: ac si se ultima quaeque laxaverit, omnes resolvuntur. Quod fit quodam munere charitatis, quae difficile in hominibus hujus mundi reperitur. 88. Est etiam galli cantus suavis in noctibus; nec solum suavis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormientem excitat, et sollicitum admonet, et viantem solatur, processum noctis canora significatione protestans. Hoc canente latro suas relinquit insidias; hoc ipse lucifer excitatus oritur, coelumque illuminat; hoc canente moestitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis flatibus excitata tempestas et procella mitescit; hoc canente devotus affectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat; hoc postremo canente ipsa Ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret, negando contraxerat. Istius cantu spes omnibus redit, aegris levatur incommodum, minuitur dolor vulnerum, febrium flagrantia mitigatur, revertitur fides lapsis, Jesus titubantes respicit, errantes corrigit. Denique respexit Petrum, et statim error abscessit: pulsa est negatio, secuta confessio. Quod non fortuito accidisse, sed ex sententia Domini lectio docet. Sic enim scriptum est, quia dixit Jesus ad Simonem: Non cantabit gallus, priusquam me ter abneges (Matth. XXVI, 34). Bene fortis in die Petrus, nocte turbatur; et ante galli cantum labitur, et labitur tertio; ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque mutatione turbatum. Idem tamen post galli cantum fit fortior, et jam dignus quem Christus aspiciat: oculi enim Domini super justos. Agnovit venisse remedium, post quod jam errare non posset: et in virtutem ab errore mutatus, amarissime flevit; ut lacrymis suis deleret errorem. CAPUT XXV. Pia Auctoris precatio. Lacrymarum commendatio. Dimissio auditorum ad refectionem. Denique ad mysteria Dominici corporis invitatio.

89. Respice nos quoque, Domine Jesu, ut et nos propria recognoscamus errata, solvamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. Ideo consulto sermonem protraximus; ut nobis quoque gallus cantaret, et loquentibus subveniret, quo si quod delictum obrepsisset in verbo, culpam, Christe, donares. Da, quaeso, lacrymas Petri, nolo laetitiam peccatoris. Fleverunt Hebraei, et per mare sunt dehiscentibus undis liberati. Laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos, et mari mersus cum populo suo occidit. Exsultavit et Judas in mercede proditionis suae, sed ipsius se 113 mercedis laqueo strangulavit. Flevit errorem suum Petrus, et meruit ut aliorum aboleret errores. 90. Sed jam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus: tempus est quo melius aut tacetur, aut fletur: tempus est quo celebratur indulgentia peccatorum. Nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet; quoniam jam Petri gallus in nostro sermone cantavit. Fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene flevit et in nos pia Christi ora convertat. Approperet Jesu domini passio, quae quotidie delicta nostra condonat, et munus remissionis operatur. 91. Bonus Dominus dimittere jejunos non vult, ne quis deficiat in via. Si ille dicit, Misereor 114 hujus turbae; quia triduum est quod perseverant mecum, et non habent escam, et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth., XV, 32); cujus intenta sermoni Maria apparatus recusabat epularum: quanto magis nos considerare debemus, quia non multi sunt, qui in verbo Dei vivunt, et ideo refectio corporis desideratur! Certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est. 92. Et ideo qui cum avibus lusimus, cum gallo cantavimus, jam Domini canamus mysteria, et ad corpus Jesu conveniant aquilae peccatorum ablutione renovatae; jam enim cetus ille magnus verum nobis Jonam reddidit: et gratulemur quod factus est nobis vespere dies quintus; fiat nobis mane dies sextus.