LIBER SEXTUS.
[recensere]DE OPERE SEXTI DIEI. CAPUT PRIMUM. (Sermo IX.) Ultimi hujus sermonis difficultas exemplo certantium in ludis publicis explicatur; atque a rerum, de quibus agitur, jucunditate utilitateque conciliatur attentio. 1. Sextus iste est dies, quo mundanae creaturae origo cuncluditur; et ideo etiam sermonis nostri quem de rerum exordiis assumpsimus, finis paratur. Qui etsi per quinque jam dies non mediocri labore nobis processerit; tamen hodierno die, majore curarum accrescit foenore, quia in hoc et superiorum dierum periculum est, et totius summa certaminis. Etenim si in fidibus aut cantibus et athletarum contentionibus crebris licet et maximis ludicris, tamen superiores dies sine ullo coronae transiguntur dispendio, postremus autem dies habet sortem coronae, in quo et decernendi periculum est, et cedendi opprobrium, et vincendi praemium: quanto magis in hoc tanto agone sapientiae, tanto non paucorum sed universorum judicio, cum hodie nobis velut quaedam certaminis corona procedat, major sollicitudo angit; ne et superiorum effundamus laborem dierum, et praesentis subeamus pudorem. Neque enim eadem dicendi conditio, quae canendi atque luctandi; cum in illis ludus offensionis, in isto lapsus sit mortis. Illic si pecces, spectantium fastidium est: hic damnum est audientium.
2. Assistite igitur mihi tamquam coronae judices, et ingredimini mecum in hoc magnum et admirabile totius visibilis theatrum creaturae. Etenim si is qui explorat novorum adventus hospitum, toto eos circumducit urbis ambitu, praestantiora quaeque opera demonstrans, non mediocrem locat gratiam: quanto magis sine fastidio accipere debetis, quod velut quadam sermonis manu per hanc communem vos circumduco 114 patriam, et singularum rerum species et genera demonstro, ex omnibus colligere cupiens, quanto vobis creator universorum gratiam uberiorem, quam universis donaverit. Vobis igitur haec corona proponitur, vos hodie cupio vestro judicio coronare. Non enim nos athletarum modo marcentia serta deposcimus, sed viride vestrae sanctitatis examen; quo decernatis per omnes quidem creaturas providentiam penetrare divinam, sed cum caeteris vobis commune corporeae fragilitatis esse consortium, prae caeteris tamen vos animi virtute constare, quae sola nihil habet commune cum caeteris. CAPUT II. Ad tractandum de bestiarum natura Ambrosius accedit: Scripturam simpliciter accipiendam docet: instituit sui cum paupere conviva comparationem: curiosas quaestiones fugiendas monet; eamque rem Moysis exemplo confirmat.
3. Nunc age, naturas bestiarum dicamus, et hominis generationem. Audio enim jamdudum aliquos insusurrare dicentes: Quamdiu aliena discimus, et nostra nescimus? Quamdiu de reliquis animantibus docemur scientiam, et nosmetipsos ignoramus? Illud dicat quod mihi prosit, unde me ipsum noverim. Et justa est conquestio: sed ordo servandus est quem Scriptura contexuit; simul quia non possumus plenius nos cognoscere, nisi prius quae sit omnium natura animantium cognoverimus. 4. Producat, inquit, terra animam viventem secundum genus, quadrupedes, et serpentes, et bestias terrae, et pecora secundum genus, et omnia reptilia. Et fecit Deus bestias terrae, et omnia pecora ad genus, et omnia repentia terrae ad genus. Et vidit Deus quia bona, et dixit Deus: Faciamus hominem (Gen., I, 24, 25, 26). Hoc loco non ignoro quosdam bestiarum et pecorum et serpentium terrae species alio retulisse; 115 ut haec ad immanitates criminum, stultitiam peccatorum, nequitiam cogitationum referrent: ego autem simplices naturas uniuscujusque generis accipio. 5. Nec vercor ne quis me pauperis convivae praesumptioni conferendum putet, qui studio humanitatis complures roget, nec his quidquam nisi viles et usitatos apponat cibos, et tenui mensae pauperis apparatu plus reprehensionis incurrat ex fastidio convivarum, quam gratiae referat ex hospitalitatis affectu. Nec enim Elisaeum amici quasi malum convivam agrestia apponentem olera refutarunt (IV Reg., I, 39). Simile vanis relationibus exquisitum illud et accuratum opipare convivium est, in quo phasiani aut turturis species apponitur, et intus pullus manducatur, aut pullus infertur, et ostreis est fartus, aut spondylis: aut poculum bibitur quod diverso colore atque odore in alienos mutetur sapores: maritima terrenis, terrena maritimis farciuntur. Hoc est reprehendere providentiam Creatoris, qui nobis ad victum omnia donavit, quod non illa miscuerit: sed haec dulcia primo videntur, et postea fiunt amara. Quo enim eopiosior fuerit luxuries, eo perniciosior intemperantia est. Elisaeus autem amara apposuit, sed postea facta sunt dulcia. Denique qui ante in illo cibo mortem putabant, postea in eo suavitatis et vitae gratiam sunt adepti. 6. Neque rursus formidini est, ne plures videar invitasse, quam possum pascere, et vobis panes deficiant verborum meorum; quia et Elisaeus etsi merito inimitabilis nobis imitandus fide, non consideravit quantos panes haberet, sed quos haberet dividere omnibus voluit, et sufficere omnibus judicavit. (Ibid., 42). Itaque decem panes hordeaceos dividere in plebem jussit ministro. Et dixit minister: Quid, dabo hoc in conspectu centum virorum? Et respondit, Da et manducent, quoniam haec dicit Daminus: Manducabunt et relinquent (Ibid., 43). Fides igitur vestra faciet abundare pauperis linguae convivium. Nec vereor, ne jejunia vos edaciores faciant; quominus repleti, et esurientes ac vacui revertamini, quia scriptum est: Confirmat justos Dominus, et in diebus famis saturabuntur (Ps. XXXVI, 17 et 79). Multo pulchrius est hordeaceos panes non erubescere, et apponere quod habeas, quam negare. Elisaeus qui sibi nihil reliquit, populis abundavit. Elisaeus ergo hordeaceos panes non erubuit apponere; nos erubescimus simplices intelligere creaturas, quae simplicibus et suis declarantur vocabulis! Coelum legimus, coelum accipiamus: terram legimus, terram intelligamus frugiferam. 7. Quid mihi quaerere quae sit ejus mensura circuitus, quam geometrae centum octoginta millibus stadiorum aestimaverunt? Libenter fateor me nescire quod nescio, imo quod scire nihil proderit. Melius est genera terrarum scire quam spatia, quae circumfuso mari, interjectis 116 Barbarorum regionibus, suffusa atque invia paludibus humo, quemadmodum possumus comprehendere? quod impossibile esse hominibus Scriptura demonstrat, dicente Deo: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera, et nemora in jugo (Esai., XL, 12)? et infra: Qui tenet gyrum terrae, et habitantes in ea sicut locustas: qui statuit coelum ut cameram (Ibid., 22). Quis igitur aequalem sibi cum Deo potestatem et scientiam audeat vindicare; ut quae Deus majestatis suae esse proprio signavit oraculo, haec sibi homo ad cognitionem suppetere posse praesumat? 8. Certe Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum: sed quia spiritum Dei accepit, quasi minister Dei inanem illam et usurpatoriam Philosophiae doctrinam veritatis rationi posthabuit: et ea descripsit mihi quae nostrae spei accommoda judicavit, quod terram fecerit Deus, quod produxerit terra juxta Dei omnipotentis imperium, operationemque domini Jesu virgulta de terris, et omnem animam viventem secundum genus. At non ille putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupet umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque abducit inferiora axis illuminans; et quemadmodum in regionem umbrae mundi hujus incidens lunae globus eclipsim faciat; quoniam, quae nihil ad nos, quasi nihil profutura praeteriit. Vidit enim in sancto Spiritu non illas marcescentis jam sapientiae vanitates sequendas, quae rebus inexplicabilibus mentem nostram occupant, luduntque operam, sed ea potius describenda, quae ad virtutis spectarent profectum. CAPUT III. Animantibus inditam Dei verbo generationis legem in specierum successionibus perseverare. Minime negandam naturae eorum quae genita sunt, veritatem: at homini belluinam imitari vitam, flagitiosum esse. Demum sequitur vitiorum quorumdam certis animalibus familiarium atque adeo fugiendorum expositio.
9. Inhaereamus igitur propheticis dictis, nec Spiritus sancti quasi vilia despectui habeamus alloquia. Producat, inquit, terra animam viventem pecorum et bestiarum et reptilium. Quid argumentamur alia, ubi evidenter creaturarum terrestrium natura formatur? Currit enim in constitutione mundi per omnem creaturam Dei Verbum; ut subito de terris omnia quae statuit Deus, animantium genera producantur, et in futurum lege praescripta, secundum genus sibi, similitudinemque universa succedant, ut leo leonem generet, tigris tigridem, bos bovem, cygnus cygnum, aquila aquilam. Semel praeceptum in perpetuum inolevit naturae. Et ideo ministerii sui obsequium praebere terra non 117 desinit; ut priscae animantium species reparabili generis successione in novas reparentur aetates. 10. Sed vis ad usum hominis derivare quae genita sunt? Noli veritatem unicuique generi naturae propriae denegare, et multo magis ea ad gratiam aptabis humanam. Primum quia omnia genera pecorum, bestiarum, ac piscium in alvum natura prostravit; ut alia ventre repant, alia quae pedibus sustinentur, demersa magis quadrupedi corporis gressu, et velut affixa terris videas esse, quam libera. Siquidem cum erigendi se non habeant facultatem, de terra victum requirunt, et ventris in quem deflectuntur, solas sequuntur voluptates. Cave, o homo! pecudum more curvari. Cave ne in alvum te non tam corpore, quam cupiditate deflectas. Respice corporis tui formam, et speciem congruentem celsi vigoris assume. Sine sola animalia prona pascantur. Cur te in edendo sternis ipse, quem natura non stravit? Cur eo delectaris in quo naturae injuria est? Cur noctes et dies cibo intentus, pecorum more terrena depasceris? Cur illecebris corporalibus deditus, ipsum te inhonoras, dum ventri atque ejus passionibus deservis? Cur intellectum tibi adimis, quem tibi Creator attribuit? Cur te jumentis comparas, a quibus te voluit Deus segregari dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9)? Aut si te edacitas equi intemperantiaque delectat, et adhinnire ad feminas voluptati est, delectet in freno maxillas tuas camoque constringi. Si crudelitas te pascit, ferarum haec rabies est, quae propter saevitiam trucidantur; vide ne in te quoque crudelitatis tuae vertatur immanitas. 11. Piger asinus, et expositus ad praedam, sensuque tardior quid aliud docet, nisi nos vivaciores esse debere, nec desidia corporis animique pigrescere, confugere ad fidem, quae onera gravia allevare consueverit? 12. Fraudulenta vulpes foveis se latibulisque demergens, nonne indicio est infructuosum esse animal, odioque dignum propter rapinam, despectu propter infirmitatem, et ideo suae incautum salutis dum insidiatur alienae? 13. Perdicem astutam quae aliena ova diripiat, hoc est, perdicis alterius, et corpore foveat suo: sed fraudis suae fructum habere non posse; quia cum eduxerit pullos suos, amittit eos; quia ubi vocem ejus audierint quae ova generavit, relicta ea ad illam se naturali quodam munere et amore conferunt, quam veram sibi matrem ovorum generatione cognoverint; significantes hanc nutricis fungi officio, illam parentis. Itaque incassum proprios fundit labores, ac fraudis suae pretio mulctatur. Unde et Hieremias ait: Clamavit perdix, et congregavit quae non peperit (Hier., XVII, 11), id est, ova congregavit, et clamavit quasi ovans suae fraudis effectu. Sed ludit operam; quia impenso labore alii educit, quos ipsa diuturnae 118 fotu sedulitatis animaverit. Hujus imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit; et si quos insipientes et sensus proprii carentes vigore potuerit congregare, fovens eos illecebris corporalibus, ubi primum vox Christi parvulis fuerit infusa, discedunt atque ad eam se conferunt matrem, quae pullos suos sicut avis materno amore complectitur. Congregavit enim diabolus gentiles, quos non creaverat: sed ubi in Evangelio suo vocem Christus emisit, ad eum se potissimum contulerunt, quos sub umbra alarum suarum ipse suscepit, et matri dedit Ecclesiae nutriendos. 14. Leo naturae suae superbus ferocia aliarum ferarum generibus miscere se nescit: sed quasi rex quidam plurimorum dedignatur consortium. Qui etiam cibum fastidit hesternum, et ipsas suae escae reliquias aversatur. Quae autem se ei sociare fera audeat, cujus voci tantus naturaliter inest terror; ut multa animantium quae per celeritatem possent impetum ejus evadere, rugientis ejus sonitu velut quadam vi attonita atque icta deficiant? 15. Nam de pardi specie nec Scriptura siluit quod varietate coloris motus varios animae suae prodat. Dicit enim Hieremias: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam (Hier. XIII, 23). Non solum enim de figura, sed etiam de mobilitate furoris istud accipitur; eo quod tenebrosis et inquietis ac mobilibus infidae mentis atque animi mutationibus decoloratus populus Jodaeorum boni propositi gratiam jam tenere non possit, nec ad emendationem ullam correctionemque remeare, qui semel ferinam induerit immanitatem. CAPUT IV. De mira indole nonnullorum animalium in vitandis sibi noxiis, atque utilibus prosequendis; et de naturalibus virtutibus quas in illis imitari nos oporteat.
Est tamen etiam in natura quadrupedum, quod imitari nos sermo adhortetur propheticus, quo exemplo caveamus desidiam, et exiguitate vel infirmitate corporis a virtutis studio non reflectamur, neque revocemur ab ullius propositi magnitudine. Exigua est enim formica, quae majora suis audet viribus; neque servitio ad operandum cogitur, sed spontaneae proposito prospicientiae futura alimentorum subsidia sibi praestruit. Cujus ut imiteris industriam Scriptura commonet te dicens: Confer te ad formicam, o piger, et aemulare vias ejus, et esto illa sapientior (Prov., VI, 6). Illa enim nullam culturam possidet, neque eum qui se cogat habens, neque sub domino agens, quemadmodum praeparat escam, quae de tuis laboribus sibi messem recondit; et cum tu plerumque egeas, illa non indiget. Nulla sunt ei clausa horrea, nullae impenetrabiles custodiae, nulli inviolabiles acervi. Spectat 119 custos, furtaque prohibere non audet: aspicit sua damna possessor, nec vindicat. Nigro convectatur agmine praeda per campos, fervent semitae comitatu viantium, et quae comprehendi augusto ore non possunt, humeris grandia frumenta truduntur. Spectat haec dominus messis, et erubescit tam parca piae industriae negare compendia.
17. Quid autem de canibus loquar, quibus insitum est natura quadam referre gratiam, et sollicitas excubias pro dominorum salute praetendere? Unde ad immemores beneficii, et desides atque ignavos clamat Scriptura: Canes muti, nescientes latrare (Esai., LVI, 10). Sunt ergo canes qui noverint latrare pro dominis, noverint sua tecta defendere. Unde et tu disce vocem tuam exercere pro Christo, quando ovile Ecclesiae incursant lupi graves. Disce in ore tuo verbum tenere; ne quasi mutus canis commissam tibi fidei custodiam quodam praevaricationis silentio deseruisse videaris. Talis canis viator et comes angeli est, quem Raphael in libro prophetico non otiose sibi et Tobiae filio adjungendum putavit, quando perrexit ut Asmodaeum fugaret, firmaret copulam congjugalem (Tob. VI, 1, et XI, 9). Memoris enim affectus gratia pellitur daemonium, stabilitur conjugium. Mutae itaque specie bestiae sanctus Raphael angelus Tobiae juvenis, quem tuendum receperat, ad relationem gratiae erudiebat affectum. Quis enim non erubescat gratiam bene de se merentibus non referre, cum videat etiam bestias refugere crimen ingrati? Et illae impertitae alimoniae servant memoriam, tu non servas salutis acceptae? 18. Ursa insidians licet, ut Scriptura ait (Thren., III, 10), est enim plena fraudis fera; tamen fertur informes utero partus edere, sed natos lingua fingere atque in speciem sui similitudinemque formare. Non miraris in fera tam pii oris officia, cujus naturam pietas exprimit? Ursa igitur partus suos ad sui effingit similitudinem, tu filios tuos instituere similes tui non potes? 19. Quid quod etiam medendi industriam non praetermisit? Siquidem gravi affecta caede, et consauciata vulneribus mederi sibi novit herbae cui nomen est φλόμος, ut Graeci appellant, ulcera subjiciens sua; ut solo curentur attactu. Serpens quoque pastu feniculi caecitatem repellit exceptam. Itaque ubi oculos obduci sibi senserit, nota remedia petit, nec fraudatur effectu. Testudo visceribus pasta serpentis, cum venenum adverterit sibi serpere, origano medicinam suae salutis exercet: et cum sit volutabris palustribus mersa; curare se tamen proprio novit antidoto, certoque auxilio sanitatis potestates herbarum etiam ipsa scire se comprobat. Videas etiam vulpem lacrymula pinus medentem sibi, et tali remedio imminentis mortis spatia proferentem. 20. Clamat ipse Dominus in Hieremiae libro: Turtur et hirundo, agri passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicia Domini (Hier., XVIII, 7). Novit hirundo quando veniat, 120 quando etiam revertatur. Novit etiam pia avis annuntiare adventus sui testimonio veris indicium. Novit etiam formica explorare serenitatis tempora; nam cum adverterit madidatos imbre fructus suos humescere, explorato diligentius aere quando jugem possit servare temperiem, acervos reserat suos, et de cavernis foras suis humeris exportat; ut jugi sole propria frumenta siccentur. Denique haud quaquam illis diebus omnibus rumpi de nubibus imbres videris, nisi cum fruges suas horreis propriis formica revocaverit. Boves impendente pluvia ad praesepia se tenere noverunt. Iidem ubi naturali sensu mutationem coeli collegerint, foras spectant, et ultra praesepia cervices extendunt suas una omnes specie; ut prodire se velle testentur. Ovis sub adventu hyemis inexplebilis ad escam insatiabiliter herbam rapit, eo quod praesentiat asperitate hyemis defuturam; ut se prius herbae pabulo farciat, quam gelu adurente omnis herba deficiat. Echinus iste terrenus, quem vulgo ericium vocant, si quid insidiarum praesenserit, spinis suis clauditur, atque in sua se arma colligit, ut quicumque eum contingendum putaverit, vulneretur. Idemque echinus futuri providens geminas sibi respirandi vias munit; ut quando Boream flaturum collegerit, Septentrionalem obstruat; quando Noto cognoverit detergi aeris nubila, ad Septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obvios, et e regione nocituros. 21. Unde dignam Domino laudem Propheta detulit, dicens: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24). Omnia penetrat divina sapientia, implet omnia: idque locupletius ex irrationabilium sensibus, quam ex rationabilium disputatione colligitur. Validius est enim naturae testimonium, quam doctrinae argumentum. Cui animanti incognitum est quemadmodum suam tueatur salutem: si virtus suppetit, resistendo; si velocitas, fugiendo; si astutia, praecavendo? Quis eas usum medendi herbarumque docuit habere notitiam? Homines sumus, et saepe specie herbarum fallimur, et plerumque quas salubres putamus, noxias reperimus. Quoties inter dulces epulas cibus lethalis irrepsit, et inter ipsas aulicorum excubias ministrorum, vitalia regum feralis esca penetravit? Ferae solo norunt odore noxia et profutura discernere: nullo praevio, nullo praegustatore carpitur herba, nec laedit. Melior enim magistra veritatis natura est. Haec sine ullius magisterio suavitatem sanitatis nostris infundit sensibus, eadem doloris acerbitatem docet esse fugiendam. Hinc vita dulcior, hinc mors amarior. Haec commendat leaenae catulos suos, et immitem feram materno mollit affectu. Haec tigridis interpellat ferocitatem, et imminentem eam praedae reflectit. Namque ubi vacuum raptae sobolis cubile repererit, illico vestigiis raptoris insistit. At ille quamvis equo vectus fugaci, videns tamen velocitate ferae se posse praeverti, nec evadendi ullum suppetere sibi posse subsidium, technam hujusmodi fraude molitur. Ubi 121 se contiguum viderit, sphaeram de vitro projicit: at illa imagine sui luditur, et sobolem putat, revocat impetum, colligere fetum desiderans. Rursus inani specie retenta totis se ad comprehendendum equitem viribus fundit et iracundiae stimulo velocior fugienti imminet. Ille iterum sphaerae objectu sequentem retardat; nec tamen sedulitatem matris memoria fraudis excludit: cassam versat imaginem, et quasi lactatura fetus residet. Sic pietatis suae studio decepta, et vindictam amittit et sobolem. 22. Quod nobis Scriptura affert, quae dicit: Filii, diligite patres vestros: parentes, nolite ad iracundiam provocare filios vestros (Coloss., III, 20). Natura hoc bestiis infundit, ut catulos proprios ament, fetus suos diligant. Nesciunt illae odia novercalia, nec mutato concubitu parentes a sobole depravantur, neque noverunt praeferre filios posterioris copulae, superioris autem negligere. Norunt pignora sua, nesciunt charitatis differentiam, odiorum incentiva, offensionum discrimina. Simplex ferarum natura est, nescit veritatis calumnias. Sic enim omnia temperavit Deus, ut quibus minus rationis daret, plus indulgeret affectus. Quae fera pro catulis suis non ipsa potissimum se offerat morti? Quae fera fetus suos innumeris licet obsessa cuneis armatorum, non suis visceribus tegat? Ingruat licet telorum seges, illa tamen parvulos suos muro sui corporis septos immunes praestat periculi. Quid dicit homo qui mandatum negligit, naturam oblitterat! Filius patrem despicit, pater abdicat filium; et hoc putant jus esse, ubi damnatur fecunditas: se potius pater damnat, qui facit irritum esse quod genuit. Et hoc putatur auctoritatis esse, ubi sterilitatis natura muletatur. 23. Exsortem rationis canem esse nemo dubitaverit; tamen si sensus ejus vigorem consideres, censes eum sentiendi sagacitate vim sibi rationis adsciscere. Denique quod pauci in gymnasiis constituti, qui totam in discendo vitae longaevitatem contriverint, vix potuerunt cognoscere, ut syllogismorum conjunctiones contexerent, hoc naturali canis eruditione comprehendere facile poterit aestimari. Nam ubi vestigium leporis cervive repererit, atque ad diverticulum semitae venerit, et quoddam viarum compitum quod partes in plurimas scinditur; obiens singularum semitarum exordia, tacitus secum ipse pertractat, velut syllogisticam vocem sagacitate colligendi odoris emittens. Aut in hanc partem, inquit, deflexit, aut in illam; aut certe in hunc se anfractum contulit: sed nec istam, nec illam ingressus est viam: superest igitur ut in istam se partem sine dubitatione contulerit. Quod homines vix prolixa compositae artis meditatione componunt, hoc canibus ex natura suppetit; ut ante mendacium deprehendant, et postea falsitate repudiata inveniant veritatem. Nonne totos dies conferunt philosophi propositiones sibi in pulvere dividentes, qui radio sibi describunt singulas, et ex tribus cum unam earum 122 veram esse necesse sit, duas primo interficiunt tamquam mendacio congruentes, et sic in ea quae relicta est, vim veritatis inhaerere definiunt? Quis tam tenax potest esse beneficii, et memor gratiae? Quandoquidem pro domino etiam in latrones insilire noverunt, et extraneorum accessus prohibere nocturnos, et mori pro dominis, et commori cum dominis sint parati? Saepe etiam necis illatae evidentia canes, ad redarguendos reos indicia prodiderunt; ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum. 24. Antiochiae ferunt in remotiori parte urbis crepusculo necatum virum, qui canem sibi ' adjunctum haberet. Miles quidam praedandi studio minister caedis exstiterat: tectus idem tenebroso adhuc diei exordio in alias partes concesserat: jacebat inhumatum cadaver, frequens spectantium vulgus astabat, canis questu lacrymabili domini deflebat aerumnam. Forte is qui necem intulerat, ut se habet versutia humani ingenii, quo versandi in medio auctoritate praesumpta fidem adscisceret innocentiae, ad illam circumspectantis populi accessit coronam, et velut miserans appropinquavit ad funus. Tum canis sequestrato paulisper questu doloris, arma ultionis assumpsit atque apprehensum tenuit et velut epilogo quodam miserabile carmen immurmurans universos convertit in lacrymas, fidem probationi detulit, quod solum tenuit ex plurimis, nec dimisit. Denique perturbatus ille, quod tam manifestum rei indicem neque odii, neque inimicitiarum, neque invidiae, aut injuriae alicujus poterat objectione evacuare, crimen diutius nequivit refellere. Itaque quod erat difficilius, ultionem persecutus est; quia defensionem praestare non potuit. Quid nos dignum nostro referimus Creatori, cujus cibo vescimur, et dissimulamus injurias, et saepe inimicis Dei eas quas a Deo accepimus, epulas exhibemus? 25. Quid agniculis simplicius, quos minusculae parvulorum comparamus innocentiae? Saepe ex his in magno grege agniculus per ovilia tota vagatus errat a matre, et cum eam reperire non possit, balatu frequenti absentem citat, ut responsurae vocem excitet, quo ad ejus sonum errabunda replicet vestigia: multis licet versetur in millibus ovium, recognoscit vocem parentis, festinat ad matrem, lactis quoque materni notos sibi fontes requirit: quamvis cibi desiderio teneatur et potus, transcurrit tamen aliena ubera gravida, licet humore lactis exundent; solam matrem requirit, solius sibi materni uberis pauperes succos significat abundare. Illa quoque inter multa agniculorum millia solum filium novit; unus plurimorum balatus, eadem species; illa tamen fetum suum discernit a caeteris, et solum filium tacito pietatis testimonio recognoscit. Pastor errat in discretione ovium, agniculus in agnitione matris nescit errare. Pastor fallitur specie: sed ovis pietate non fallitur. Unus odor omnibus, sed tamen habet natura odorem suum domesticum quem soboles chara 123 speciali quadam videtur proprietate redolere. 26. Habet suos usus natura, et sensus domesticos. Vix infantulo coeperunt dentes prorumpere, et jam novit sua arma tentare. Nondum catulo dentes, et tamquam habeat, ore proprio se quaerit ulcisci. Nondum cervo cornua, et tamen fronte praeludit, atque ea quae nondum expertus sit, tela minitatur. Lupus si prior hominem viderit, vocem eripit, et despicit eum tamquam victor vocis ablatae. Idem si se praevisum senserit, deponit ferociam, non potest currere. Leo gallum et maxime album veretur. Caprea vulnerata dictamnum petit, et de vulnere excludit sagittas. Norunt et bestiae remedia sua. Leo aeger simiam quaerit, ut devoret; quo possit sanari. Leopardus capreae agrestis sanguinem bibit, et vim languoris evitat. Omnis fera aegra canis hausto curatur sanguine. Ursus aeger formicas devorat. Cervus oleae ramusculos mandit. 27. Ergo ferae norunt expetere ea quae sibi prosint; tu ignoras, o homo, remedia tua! Tu nescis quomodo virtutem eripias adversario, ut te tamquam praeventus lupus effugere non possit, ut oculo tuae mentis ejus perfidiam deprehendas, et prior cursum verborum ejus impedias, impudentiam ejus et acumen disputationis obtundas. Quod si te ille praevenerit, vocem tibi aufert: et si obmutueris, solve amictum tuum, ut sermonem resolvas. Et si in te insurrexerit lupus, petram cape, et fugit. Petra tua Christus est. Si ad Christum confugias, fugit lupus, nec terrere te poterit. Hanc petram quaesivit Petrus, cum titubaret in fluctibus, et invenit; quia dexteram amplexus est Christi. 28. Quid dicam allio homines delectari, et illud ad escam sumere, quod et leopardus fugit? Denique sicubi allium aliquis confricandum putaverit, leopardus inde exsilit, nec resistit. Cujus venenata fera odorem non potest sustinere, id tu pro cibo sumis, et visceribus infundis internis? Sed medicatur interdum doloribus. Sumatur pro medicamento, non pro cibo: sumatur ab aegrotantibus, non ab epulantibus. Medicamentum quaeris, et jejunium fugis; quasi majus aliud remedium reperire possis. Jejuni hominis sputum si serpens gustaverit, moritur. Vides quanta vis jejunii sit; ut et sputo suo homo terrenum serpentem interficiat, et merito spiritalem. 29. Quantam Dominus etiam minusculis infudit prudentiam! Turtur nido suo, ne pullos suos incurset lupus, squillae folia superjacit. Novit enim quod hujusmodi folia lupi fugere consuerint. Novit vulpecula quomodo posteritatem foveat suam: et tu ignoras, tu negligis quomodo adversum lupos nequitiae spiritalis posteritatem vitae hujus habeas tutiorem? 124 CAPUT V. Qua ratione Dominus aliis bestiis colla breviora, aliis longiora creaverit. Ubi potissimum elephanti membra, proprietates, atque in re militari usus describuntur.
30. Sed revertamur ad seriem creaturae, et consideremus qua ratione Dominus aliis bestiis angustiora colla formaverit, ut leonibus atque tigridibus, ursis quoque; aliis prolixiora, ut elephantis et camelis. Nonne evidens causa est; quia illis feris quae carne vescuntur, non erat opus prolixitate cervicis? Non enim in terras pascendi gratia cervicem atque ora dejiciunt: sed aut cervum invadunt, aut bovem ovemque discerpunt. Camelus vero cum sit altior, quomodo herbis minutissimis pasceretur, nisi longiora usque ad terram colla ad usum pastionis extenderet? Itaque camelus pro ratione proceritatis suae prolixiora colla sortitus est, equus pro ratione, bos quoque simili modo; hi enim pascuntur herbis. 31. Elephantus autem etiam prominentem promuscidem habet; quia cum sit eminentior cunctis, se inclinare ad pascendum non potest. Itaque ejus ad colligendum cibum utitur ministerio. Ea immani bestiae largi potus infundit humorem; ideoque concava est, quo ad restinguendam tantae belluae sitim plenos lacus hauriat, aut collecto flumine possit inundare potantem. Cervix sane minor est quam poscat tanti corporis moles; ne ea quoque oneri magis esset quam usui. Ideoque nec genua inflectit, quia rigidioribus opus fuit cruribus, quo velut columnis tanta possit membrorum machina sustineri. Calcaneum leviter incurvat, rigent caetera pedum a summo usque ad imum. Nec sicut in ancylas nos saepe deponimus, ita se etiam bestia potest tanta deflectere; meritoque non volvendi se, neque curvandi usum cum caeteris animantibus potest habere communem. Fulcitur hinc inde trabibus maximis; ut in somno aliquantulum sine periculo reflectatur, quia pes ejus nulla artuum conjunctione distinguitur. Mansuetis igitur veluti quaedam fulcra eorum quibus hic usus est, parantur ingenio: feris autem et agrestibus, quia nemo hujusmodi quibus sustentari queant fulcra substernit, hinc venit usus periculi. 32. Namque arbori innixi aut costas fricant, aut in somno sese relaxant, quae nonnumquam victa atque inflexa tanto corpore frangitur: ille vero qui sese in eamdem refuderat, corruit nec erigere atque elevare se potest; ibique jacens interit, aut gemitu suo proditus sternitur, dum ventre caeterisque juxta mollioribus ad vulnus patet. Nam dorsum ejus caeteraque exteriora non ulla facile solent tela penetrare. Sunt autem qui propter ebur has illis insidias parent; ut arbores eas quibus se applicare consueverint, ex alia parte qua infrequentior usus ei sit, aliquantulum 125 recidant, ut reflectente se elephanto, pondus membrorum ejus sustinere non possit ruinamque ejus arcessat. 33. Sed si quis ista reprehendit, reprehendat etiam altitudines aedificiorum; quia citius gravem minantur ruinam, et difficilius lapsa reparantur. Verum si illa aut propter pulchritudinem, aut propter speculam frequenter attollimus; haec quoque in elephantis probare debemus, quia magnum rebus bellicis usum ministrant. Inde gens Persarum ferox bellis, valida sagittis omnique telorum jactu, quia de superioribus ad inferiora validiore nisu tela torquentur, acies eorum velut gradientibus turribus septa procedit. In mediis campis tamquam de muro dimicant; et velut in arce quadam et specula collocati spectant magis bella, quam subeunt. Ita alieni a periculo videntur, tuti molibus bestiarum. Quis enim eas adire audeat, cum desuper jaculis facile figatur, inferius elephantorum conteratur incursu? Denique cedunt illis acies et armatorum cunei, et castra illa quadrata solvuntur. Intolerabili namque impetu in hostes ruunt; ut nullo agmine bellatorum, nulla constipatione militum, nullo clypeorum retardentur objectu: velut quidam mobiles montes versantur in praeliis, et ut colles alto eminent vertice, mugitus fragore omnium perturbant confidentiam. Quid his faciat pedes, quamvis lacertis validus, et manu promptus; cum sibi septus armatorum populis gradienti murus occurrat? Quid faciat eques, cum equus ejus perterrefactus tantae bestiae immanitate diffugiat? Quid faciat sagittarius, cum desuper ferrata virorum corpora jaculi ictum sentire non possint; bestia quoque nec nuda facile penetrabilis ferro sit, et munita loricis, obvias sine sui periculo acies secet, et conterat turmas? 34. Itaque ut immensa aedificia, ita elephanti fundamentis validioribus sustinentur; alioquin imparibus fulti pedibus, intra brevem laberentur aetatem. Nunc autem et trecentis et amplius feruntur annis vitam producere; quia omnia sibi ad magnitudinem membra conveniunt. Ideoque non distincti ut nobis, sed compacti artus sunt, quo sint robustiores. Quam cito hominibus si diu steterint, aut velocius cucurrerint, vel jugiter ambulaverint, genua vexantur et plantae! Conjuncta enim et articulata facilius quam concreta atque solidata aut doloris sensum, aut casum offensionis admittunt. 35. Et quid miraris, si vestiti armis timentur; quandoquidem dentibus suis tamquam naturalibus spiculis semper armati sunt? Promuscide sua quidquid involverint, frangunt: pede vero quidquid compresserint, velut quodam lapsu ruinae ingentis exanimant. Involvunt promuscide nemora ad sui escam, et quasi quidam altissimi dracones serpentinis quos coeperint, spiris flagellant. Plerumque eas in orbem colligunt, maxime cum de terra cibus legitur, aut potus hauritur. Documento itaque nobis sunt, quod nihil superfluum sit creatum; et tamen haec tantae molis bestia subjecta nobis, imperiis servit humanis. 126 CAPUT VI. Belluas robustissimas ac ferocissimas homini a Creatore subditas: eisdem minutissima animalia terrori atque exitio esse. Tum paucis de serpentum utilitate disputatis, homo ad sui animaeque propriae cognitionem excitatur.
36. Etenim quoniam de hominis creatura dicturi sumus, commendationem ejus praestruere et praelibare debemus. Videbatur nihil elephantis creatura habere robustius, nihil tam terribile vel procerum, nihil tam ferum quam leones vel tigrides sunt; et haec serviunt homini, et naturam suam humana institutione deponunt. Obliviscuntur quod nata sunt, induunt quod jubentur. Quid multa? Docentur ut parvuli, serviunt ut infirmi, verberantur ut timidi, corriguntur ut subditi, in mores transeunt nostros; quoniam motus proprios perdiderunt. 37. Mirabilis igitur natura in maximis; mirabilis enim in excelsis Dominus, mirabilis etiam in minimis. Sicut enim non minus plana camporum, quam montium alta miramur, nec plus altitudinem cedri stupemus, quam vitis aut oleae brevis fecunditatem: ita non amplius miror elephantum quia procerus est, quam murem, quia terribilis elephanto est. Naturae igitur haec potentia est; ut terribilia aliis, aliis meticulosa sint. Est enim donata praerogativa quaedam singulis creaturis; ut quibusdam privilegiis propriis fulciantur. Formidabilis tauris elephantus murem timet. Leo quidem rex ferarum exiguo scorpionis aculeo exagitatur, et veneno serpentis occiditur. Eximia leonis pulchritudo comantes cervice toros excutit, vel sublato pectore attollit ora. Sed quis non miretur tam brevi scorpionis aculeo, ut incorporeum putes, ingentium corporum exire mortem? 38. Nec hoc quisquam reprehendat, quod Creator serpentes creaturis suis, aliaque vel animantium vel herbarum genera venenata miscuerit. Nata sunt enim haec ad correptionem nostram, non ad deformationem. Nam quae ignavis, aut infirmis, aut impiis plerumque offensioni atque terrori sunt, aliis usui ita sunt haec, ut paedagogi parvulis. Amari videntur, acerbi et molesti, formidabiles verbere, libertatem lasciviendi negant, necessitatem disciplinae exigunt, pueriles animos, ne luxu defluant, terrore constringunt; ideoque horum austeritate frugi evadunt, sobrii, continentes, laudi magis quam ludo dediti. Vides quid terribilia ista flagella proficiant? Sic et serpentes flagella sunt eorum quibus infirma animi aetas, et quaedam puerilis mentis est virtus; caeterum fortioribus nocere non possunt. Denique confidenti in Domino dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Ps. XC, 13). Paulum momordit vipera, et putabant eum quasi peccatorem vix de naufragio servatum, veneno esse moriturum; sed posteaquam inviolabilis mansit excussa in ignem vipera, plus apud intuentes venerationis invenit. Sed et ipse Dominus ad omnes 127 ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, damnabitur (Marc., XVI, 6). Signa autem credentium haec dixit fore, ut serpentes manu mulceant, venena his atque omne mortiferum, etiamsi biberint, nocere non possint. Tua igitur tibi magis incredulitas, o homo, quam venena metuenda serpentium sunt. Time igitur illa, ut saltem dum formidantur illa, ad fidem provocare te possint. Quod si Deum non times, vel ultricia perfidiae venena formides. 39. Nunc quoniam et elephantos vides tibi subditos, et leones esse subjectos; nosce te ipsum, o homo, quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te formosa in mulieribus (Cant. I, 7), quamquam multo antea Moyses in Deuteronomio scripserit: Attende tibi, o homo. Attende tibi (Deut., IV, 9), ait lex. Et Propheta ait: Nisi scias te. Cui hoc dicit? Formosa, inquit, in mulieribus. Quae est pulchra in mulieribus, nisi anima, quae in utroque sexu praestantiam possidet pulchritudinis? Et merito decora est, quae non terrena sed coelestia, non corruptibilia sed incorrupta desiderat, in quibus decus perire non soleat. Corporalia enim omnia processu aetatis, aut aegritudinis inaequalitate marcescunt. Huic attende, dicit Moyses, in qua tu totus es, in qua melior tui portio est. Denique interpretatus est Dominus quis sis tu, dicens. Attendite vobis a falsis prophetis (Math., VII, 15); isti enim animam debilitant, mentem subruunt. Non igitur caro tu es. Quid enim est caro sine animae gubernaculo, mentis vigore? Caro hodie sumitur, cras deponitur. Caro temporalis, anima diuturna. Caro amictus est animae, quae se induit quodam corporis vestimento. Non igitur tu vestimentum es, sed qui vestimento uteris. Ideo tibi dicitur, ut exspolians veterem hominem cum actibus ejus, novum induas, qui non in corporis qualitate, sed in spiritu mentis, et agnitione renovatur (Coloss., III, 10). Non, inquam, caro es tu; neque enim carni dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et alibi, Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (Ibid., 5): sed renovatis dicitur et fidelibus in quibus permanet Spiritus Dei. In carnalibus autem non permanet, quia scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis; quoniam carnes sunt (Gen., VI, 3). CAPUT VII. Hominis creationem a consideratione creatoris auspicatur. Filium Patris imaginem esse, nec non inter eos unitatem distinctionemque inveniri demonstrat. Denique hominem ut cognoscat unde oriatur, cujusve imaginem, et in qua parte eam gerat, admonet.
40. Sed ipsius creationis nostrae seriem consideremus. Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram (Gen., I, 26). Quis hoc dicit? Nonne Deus, qui te fecit? Quid est Deus? Caro, an spiritus? Non caro utique, sed spiritus, cujus similis caro esse non potest; quia ipse incorporeus et invisibilis est, 128 caro autem comprehenditur et videtur. Cui dicit? Non sibi utique, quia non dicit, faciam, sed faciamus. Non Angelis; quia ministri sunt; servi autem cum domino, et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium: sed dicit Filio: etiamsi Judaei nolint; etiamsi Ariani repugnent. Sed et Judaei conticescant, et Ariani cum suis parentibus obmutescant, qui dum unum a consortio divinae operationis excludunt, plures inserunt; et praerogativam quam Filio negant, servulis donant. 41. Sed esto; ut adminiculo servulorum ad operandum Deus vobis indiguisse videatur. Si operatio communis est cum angelis Deo, numquid Deo et angelis imago communis est? Numquid angelis diceret: Faciamus hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram? Sed quid sit imago Dei audi dicentem: Qui eripuit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, et primogenitus universae creaturae (Coloss. I, 13, et seq.). Ipse est imago Dei Patris, qui semper est, et erat in principio. Denique imago est qui dicit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan., XIV, 8 et 9). Et quomodo tu cum imaginem vivam Patris viventis videas, dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Imago Dei virtus est, non infirmitas: imago Dei sapientia est, imago Dei justitia est: sed sapientia divina est, et sempiterna justitia. Imago Dei est solus ille, qui dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); ita habens similitudinem Patris, ut divinitatis, et plenitudinis habeat unitatem. Ubi dicit, faciamus, quomodo inaequalitas? Cum iterum dicat, ad similitudinem nostram, ubi est dissimilitudo? Sic et in Evangelio ubi dicit: Ego et Pater, utique non una persona est: ubi autem ait, unum sumus, nulla est discrepantia divinitatis aut operis. Non igitur in utroque una persona, sed una substantia est. Et bene addidit, sumus; quia semper esse divinum est, ut coaeternum credas, quem putabas dissimilem esse. Aeternus est enim, de quo dicit Moyses: Qui est misit me (Exod., III, 14). Pulchre etiam illud praemisit: Ego et Pater. Nam si Patrem praemisisset, tu minorem Filium judicares: sed praemisit Filium, quem non convenit credi Patre superiorem. Adjunxit Patrem, ut advertas Deum Patrem et Filium ejus ordinis praejudicio non teneri. 42. Attende, inquit, tibi soli (Deut., IV, 9). Aliud enim sumus nos, aliud sunt nostra, aliud quae circa nos sunt. Nos sumus, hoc est, anima et mens: nostra sunt corporis membra, et sensus ejus: circa nos autem pecunia est, servi sunt et vitae istius apparatus. Tibi igitur attende, et te ipsum scito, hoc est, non quales lacertos habeas, non quantam corporis fortitudinem, non quantas possessiones, quantam potentiam, sed qualem animam ac mentem, unde omnia consilia proficiscuntur, ad quam operum tuorum fructus refertur. Illa est enim plena sapientiae, plena pietatis atque justitiae; quoniam omnis virtus a Deo 129 est. Cui dicit Deus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esa. XLIX, 16), illa anima (de Poenit., dist. 2, cap. Illa anima) a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene picta est, in qua elucet divinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est. Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum: sed ubi lapsus est, deposuit imaginem coelestis, sumpsit terrestris effigiem. Sed fugiamus hanc imaginem, quae intrare civitatem Dei non potest, quia scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (Ps. LXXII, 20). Et non intrat indigna imago, et quae intraret, excluditur; quia non intrabit, inquit, in eam omne commune, et faciens exsecrationem et mendacium (Apoc. XXI, 27): sed ille intrabit in eam, cujus in fronte agni nomen scriptum est. 43. Anima igitur nostra ad imaginem Dei est. In hac totus es, homo; quia sine hac nihil es, sed es terra, et in terram resolveris. Denique ut scias quia sine anima caro nihil est: Nolite, inquit, timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt (Matth., X, 28). Quid igitur in carne praesumis, qui nihil amittis, si carnem amiseris? Sed illud time, ne animae tuae defrauderis auxilio. Quam enim dabit homo commutationem pro anima sua, in qua non exigua sui portio, sed totius humanae universitatis substantia est? Haec est per quam caeteris ferarum aviumque dominaris animantibus: haec est ad imaginem Dei, corpus autem ad speciem bestiarum. In hac pium divinae imitationis insigne; in illo cum feris ac belluis vile consortium. CAPUT VIII. Ut pressius intelligatur ubi divina similitudo resideat, corporis et animae dotes examinantur. Ostenditur totum hominem animae vocabulo designari. Qui Dei imaginem fuco, crudelitate, perfidia oblitterant, objurgantur. Sub haec exhortatio ad vigilantiam contra vitia, et pauperum ac divitum inter se comparatio caput absolvit.
44. Sed tractemus limatius quid sit ad imaginem Dei. Caro numquid ad imaginem Dei est? Ergo in Deo terra est; quia caro terra est. Ergo corporeus Deus. Ergo infirmus ut caro, passionibusque subjectus. Et forte caput tibi videatur ad similitudinem Dei, quia eminet: aut oculi, quia intuentur: vel aures, quia audiunt. Si altitudinem spectes, num proceri videmur, quia paululum vertice eminemus a terris? Sed ideo non pudet, eo nos similes Dei dici, quia serpentibus caeterisque reptantibus, aut quia damulis, atque ovibus, et lupis celsiores sumus? Et quantum in ea parte cameli nobis atque elephanti proceriores sunt? Obtutus est quidem praestans, spectare elementa mundi, cognoscere quae nullus annuntiet, sed tuus deprehendat aspectus; verum hoc ipsum quantum est quod videmus; ut eo ad similitudinem Dei nos esse dicamus, qui omnia videt, spectat omnia, 130 latentes deprehendit affectus, scrutatur cordis occulta? Non pudet hoc dicere; cum ipse me totum videre non possim? Quod ante pedes est, video; quod a tergo est, videre non possum. Cervicem meam nescio, non novi occipitium, renes meos videre non possum. Similiter quantum est quod audivimus; cum id quod paululum distet, videre et audire non possim? Si interjecti parietes sint, impeditur aspectus, impeditur auditus. Deinde corpus nostrum uno in loco haeret, angusto includitur spatio. Omnes ferae latiores sunt homine, omnes etiam velociores. 45. Non ergo caro potest esse ad imaginem Dei, sed anima nostra quae libera est, et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illuc vagatur, quae considerando spectat omnia. Ecce nunc sumus in Italia, et cogitamus ea quae ad Orientales aut Occidentales partes spectare videntur, et cum illis versari videmur qui in Perside sunt constituti, et illos videmus qui degunt in Africa, si quos cognitos nobis ea terra susceperit: sequimur proficiscentes, inhaeremus peregrinantibus, copulamur absentibus, alloquimur separatos, defunctos quoque ad colloquium resuscitamus, eosque ut viventes complectimur et tenemus, et vitae officia his usumque deferimus. Ea igitur est ad imaginem Dei, quae non corporeo aestimatur, sed mentis vigore: quae absentes videt, transmarina visu obit, percurrit aspectu, scrutatur abdita, huc atque illuc uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert: quae Deo jungitur, Christo adhaeret, descendit in infernum, atque ascendit, libera versatur in coelo. Denique audi dicentem: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Non est ergo ad imaginem Dei, in qua Deus semper est? Sed audi quia ad imaginem est Dei. Dicit enim Apostolus: Nos itaque omnes revelata facie gloriam Dei speculantes ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu (II Cor. III, 18). 46. Quia igitur cognovimus animam esse ad imaginem Dei; nunc consideremus utrum de anima potuerit dici: Faciamus hominem ad imaginem. Sed audi et istud, quia anima nomine hominis nuncupatur. Scriptum est enim in Genesi: Filii autem Joseph qui facti sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae quae intraverunt cum Jacob in Aegyptum septuaginta quinque (Gen. XLVI, 27). Et multo aptius anima vel homo Latine, vel Graece ἄνθρωπος dicitur; alterum ab humanitate, alterum ab intuendi habens vivacitate, quae magis animae, quam corpori convenire non dubium est. Cui rei etiam illud jure concurrit dictum in Threnis Hieremiae: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum (Thren. III, 25). De hominibus dixit, et animam adjiciendam putavit. Melius enim quaerit ista si sola sit, abducens se a corporis coeno, et a cupiditate carnali. Ipsa est ad imaginem Dei conformis Domini Jesu. Qui autem conformes Filii Dei, sancti sunt. Sic enim legimus, dicente Paulo: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum, iis qui secundum propositum 131 vocati sunt sancti: quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; ut sit primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, hos et clarificavit (Rom. VIII, 28 et seq.). Utrum igitur secundum corpus, an secundum animam justificatio tibi conferri videatur, quaeso respondeas. Sed dubitare non potes, cum justitia unde justificatio derivata est, mentis utique non corporis sit. 47. Pictus es ergo, o homo, et pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressam sed gratia. Deles picturam, mulier, si vultum tuum materiali candore oblinas, si acquisito rubore perfundas. Illa pictura vitii, non decoris est: illa pictura fraudis, non simplicitatis est: illa pictura temporalis est, aut pluvia, aut sudore tergitur: illa pictura fallit et decipit; ut neque illi placeas, cui placere desideras, qui intelligit non tuum, sed alienum esse quod placeas; et tuo displiceas auctori, qui videt opus suum esse deletum. Dic mihi, si supra artificem aliquem inducas alterum, qui opus illius superioris novis operibus obducat, nonne indignatur ille, qui opus suum adulteratum esse cognoverit? Nolli tollere picturam Dei, et picturam meretricis assumere, quia scriptum est: Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit (I Cor. VI, 15). Quod si quis adulterat opus Dei grave crimen admittit. Grave est enim crimen; ut putes quod melius te homo, quam Deus pingat. Grave est ut dicat de te Deus: Non agnosco colores meos, non agnosco imaginem meam, non agnosco vultum, quem ipse formavi, rejicio ego quod meum non est. Illum quaere qui te pinxit: cum illo habeto consortium: ab illo sume gratiam, cui mercedem dedisti. Quid respondebis? 48. Quod si grave est adulterare opus Dei, quid de illis dicemus, qui interficiunt opus Dei, qui humanum sanguinem fundunt, qui vitam quam Deus donavit, extorquent, qui dicunt: Tollamus Justum, quia inutilis est nobis? Unde bene lectum est hodie: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Vulpes ergo se abscondit in fovea, avis se tuetur in nido: homo non absconditur in fovea, sed decipitur. Fovea vero os hominis est, fovea alta pectus est hominis, ubi sunt noxia et fraudulenta consilia, malae cogitationes. Tu ambulas, et alius tibi foveam parat. In medio laqueorum ambulas, quos absconderunt tibi in via inimici tui. Omnia ergo circumspice, ut effugias sicut damula de retibus, et sicut avis de laqueo. Damula retia aspectus vivacitate declinat: avis devitat laqueos, si ad superiora se conferat, et terrena supervolet. In superioribus enim nemo tendit retia, laqueum nullus abscondit. Ideo cujus conversatio in supernis est, hujus non solet in praedam venire captura. Sed quid miraris si homo 132 decipitur ab homine, quando Filius hominis ubi requiesceret, non habebat? Et ille quidem talem hominem fecit, in quo caput suum reclinaret. Sed posteaquam in pectore nostro non requies proximi coepit esse, sed fovea; posteaquam alter alteri nectere coepit insidias, quem juvare deberet, caput suum Christus avertit a nobis: sed postea tamen maluit illud morti offerre pro nobis. Noli igitur esse fraudulentus, crudelis, immitis; ut in te Christus caput reclinet. 49. Denique cum fecisset piscium belluas, cum fecisset ferarum genera et bestiarum, non requievit: requievit autem posteaquam hominem ad imaginem suam fecit. In quo requiescat audi dicentem: Supra quem requiescam nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2)? Esto ergo humilis, et quietus, ut in tuo Deus requiescat affectu. Qui non requievit in bestiis, multo magis non requiescet in pectore bestiali. Sunt enim animi bestiales, sunt ferae forma hominum indutae, de quibus dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). In his ergo non requievit Deus: sed requievit in moribus humanis, quos fecit Deus ad imaginem suam et similitudinem, quando fecit virum qui non debet velare caput suum; quoniam imago et gloria est Dei. Hujus viri animae dicit: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esa. XLIX, 16). Non dixit, pinxi ventrem tuum: non dixit, pinxi inferiora tua: sed dixit, pinxi muros tuos, valida se asserens homini murorum dedisse praesidia: ut si pervigil speculator in portis sit, obsidionis possit periculum propulsare. Dicit itaque: Non tibi voluptates dedi, non illecebras cupiditatum, non incentiva luxuriae, non alieni decoris concupiscentiam, sed dedi tibi fundamenta muralia, dedi tibi turrium excelsa fastigia, in quibus constitutus expugnari ab hoste non metuas, nec ingruentium legionum terribilia licet tentamenta formides. Denique habes in Esaia, quia justi anima dicit, vel Ecclesia: Ego civitas munita, ego civitas obsessa (Esa. XXVII, 3): munita per Christum, obsessa per diabolum. Sed non debet obsidionem vereri, cui Christus adjutor est. Munitur enim gratia spiritali et saecularibus periculis obsidetur. Unde et in Canticis habes dictum: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. VIII, 10). Murus est Ecclesia, turres ejus sunt sacerdotes, quibus abundat et de naturalibus verbum, et de moralibus disciplina. 50. Cognosce ergo te, decora anima; quia imago Dei es. Cognosce te, homo; quia gloria es Dei. Audi quomodo gloria. Propheta dicit, Mirabilis facta est cognitio tua ex me (Ps. CXXXVIII, 6), hoc est, in meo opere tua mirabilior est facta majestas, in consilio hominis tua sapientia praedicatur. Dum me intueor, quem tu in ipsis cogitationibus occultis et internis affectibus deprehendis, scientiae tuae agnosco mysteria. Cognosce ergo te, o homo, quantus sis, et attende tibi; ne quando laqueis implicatus diaboli fias praeda venantis; ne forte in fauces tetri illius leonis incurras, qui 133 rugit et circuit quaerens quem devoret. Attende tibi, ut consideres quid in te intret, quid ex te exeat. Non de cibo dico, qui absorbetur et egeritur, sed de cogitatione dico, de sermone assero. Non in te intret alieni thori concupiscentia, non irrepat in tuam mentem, non rapiat oculus tuus transeuntis feminae pulchritudinem, animus, non includat, non sermo tuus tentamentorum machinas nectat, non in dolo prodat, non maledico proximum aspergat opprobrio. Venatorem te fecit Deus, non expugnatorem, qui dixit: Ecce ego mitto venatores multos (Hier. XVI, 16): venatores non criminis, sed absolutionis; venatores non culpae utique, sed gratiae. Piscator Christi est, cui dicitur: Amodo eris homines vivificans (Luc. V, 10). Sic mitte retia tua, sic mitte oculos tuos, sic mitte sermones tuos: ut nullum opprimas, sed alleves fluctuantes. Attende, inquit, tibi (Eccli. XXVIII, 30). Sic sta, ne cadas: sic curre, ut ad bravium pervenias: sic certa, ut saepe decernas; quia legitimo debetur corona certamini. Miles es, hostem diligenter explora; ne tibi nocturnus irrepat: athleta es, manibus adversario propior esto, quam vultu; ne oculum feriat tuum. Liber obtutus sit, argutus incessus; ut irruentem effundas, cedentem occupes, vulnus vigilanti aspectu exeas, forti congressu repellas. quod si fueris vulneratus, attende tibi, curre ad medicum, quaere remedium poenitentiae. Attende tibi; quia carnem habes, quae cito labitur: veniat tibi bonus animarum medicus sermo divinus, aspergat tibi oracula Domini tamquam medicamenta salubria. Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo iniquum: serpit enim sicut venenum, et lethalia infert contagia. Attende tibi; ne obliviscaris Deum qui fecit te, ne nomen ejus in vanum accipias. 51. Attende tibi, lex dicit ne cum manducaveris, et satiatus fueris, et domos aedificaveris, et habitare coeperis, et pecoribus tuis repletus fueris, et auro et argento abundaveris, et omnibus quaecumque tibi fuerint, in multitudine exaltes te corde, et obliviscaris Dominum Deum tuum (Deut. VIII, 12, et seq.). Quid enim habes, o homo, quod non accepisti? Nonne haec omnia sicut umbra praetereunt? Nonne domus tua haec pulvis est et ruina? Nonne haec omnia falsa? Nonne saeculi hujus thesaurus vanitas est? Nonne tu ipse es cinis? Respice in sepulcra hominum, et vide quid ex te nisi cinis et ossa remanebunt, hoc est, ex corpore tuo: respice, inquam, et dic mihi quis ibi dives, quis pauper sit? Discerne inopes ac potentes. Nudi omnes nascimur, nudi morimur. Nulla discretio inter cadavera mortuorum; nisi forte quod gravius foetent divitum corpora distenta luxurie. Quem audisti pauperem cruditate defunctum? Prodest illi inopia sua: exercet corpus, non opprimit. Nec tamen audivimus justum derelictum, et semen ejus quaerens panem; quoniam qui bene operatur in terra sua, abundat alimentis. Attende ergo tibi, dives; quia et tu carnem portas sicut pauper. 134 52. Attende tibi, pauper; quia anima tua pretiosa est: et si caro mortalis, diuturna anima: et si tibi deest pecunia, non deest gratia: et si non est domus ampla, non diffusa possessio, coelum patet, terra libera est. Omnibus in commune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia, quam coeli facies stellis insignita fulgentibus? Numquid latiora divitum rura, quam spatia terrarum? Unde ad eos qui domum ad domum, et villam ad villam jungunt, dictum est: Numquid soli habitabitis super terram (Esai. V, 8)? Majorem domum tu habes: pauper, in qua clamas et exaudiris: O Israel, inquit propheta, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus et non habet finem, altus et immensus (Baruc. III, 24 et seq.). Domus Dei diviti est communis, et pauperi; difficile est tamen divitem intrare in regnum coelorum. Sed forte doles, quod nullum tibi auratorum lychnorum lumen refulgeat: sed multo illustrior tibi lumine circumfuso luna resplendet. De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus vaporentur: sed habes solis calorem, qui tibi orbem terrarum temperet, et hyberno te defendat a frigore. An illos beatos putas, qui servitiorum sequentium stipantur catervis? Sed qui alienos pedes requirunt, suis uti nesciunt. Denique a paucis praeceduntur, a plurimis portantur. Nisi forte illud miraris, quod abundant auro, argento, pecunia: quantis abundant vides, quantis egeant non vides. Sed eburneis lectis accumbere pretiosum putas; et non consideras pretiosiorem esse terram, quae pauperi thoros graminum sternit, in quibus dulcis requies, suavis est somnus, quem ille aurea compositus sponda, tota pervigil nocte quaerit, et non capit. O quanto te ille beatiorem judicat vigilans quiescentem! Illud praetereo, quod multo est praestantius: quoniam justus qui hic eguerit, illic abundabit; et qui hic laborem toleraverit, illic consolationem habebit: qui autem hic receperit bona, illic mercedem eorum sperare non poterit. Paupertas enim mercedem suam reservat, census absumit. 53. Attende ergo tibi, pauper, attende, dives; quia et in paupertate et divitiis tentamenta sunt. Ideoque Sapiens dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi (Prov. XXX, 8). Et qua ratione petierit hoc dicit; satis est enim homini habere quod sibi sufficit. Quia divitiae ut epulis ventrem, ita animum curis sollicitudinibusque distendunt. Ideoque petit constitui sibi quae opus sunt et sufficientia: Ne repletus, inquit, mendax fiam, et dicam: Quis me videt? Aut factus pauper furtum faciam, et jurem nomine Domini (Ibid.). Fugienda igitur et cavenda sunt tentamenta mundi; ne pauper desperet, ne opulens insolescat. Scriptum est enim: Cum expuleris gentes, et coeperis uti terris eorum, ne dicas: Virtus mea et manus mea hanc mihi possessionem paravit (Deut. VIII, 17). Sic est qui opes suas merito ascribit suo. Et ideo quasi probatus proprium non agnoscit errorem: sed longo trahit fune 135 peccatum. Nam si credat quod accessio pecuniae aut fortuiti eventus aut turpis astutiae sit, non habet locum insolentia in quibus aut nulla laus, et inanis labor, aut cupiditas inverecunda sit modum nesciens ponere voluptati. CAPUT IX. De corporis humani praestantia, deque singulorum ejus membrorum conformatione, dispositione atque officiis.
54. Sed jam etiam de ipso hominis corpore aliqua dicenda sunt, quod praestantius caeteris decore et gratia esse quis abnuat? Nam etsi una atque eadem omnium terrenorum corporum videatur esse substantia, firmitudo et proceritas quibusdam major in bestiis: forma tamen humani corporis est venustior, status erectus et celsus; ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abjecta pauxillitas: tum ipsa habitudo corporis suavis et grata; ut neque belluina vastitas horrori sit, nec gracilitas tenuis infirmitati. 55. Ac primum omnium cognoscamus humani corporis fabricam instar esse mundi. Siquidem ut coelum eminet aeri, terris, mari quae velut quaedam membra sunt mundi: ita etiam caput supra reliquos artus nostri corporis cernimus eminere, praestantissimumque esse omnium, tamquam inter elementa coelum, tamquam arcem inter reliqua urbis moenia. In arce hac regalem quamdam habitare sapientiam secundum propheticum dictum: Quia oculi sapientis in capite ejus (Eccl., II, 14): hanc esse caeteris tutiorem, et ex illa omnibus membris vigorem providentiamque deferri. Quid enim robur et validitas lacertorum proficiat, quid velocitas pedum, nisi capitis velut principis sui imperialis quaedam adminiculetur potestas? Ex hoc enim aut destituuntur universa, aut omnia fulciuntur. Quid agat fortitudo, nisi oculo duce utatur ad praelium? Quid fuga, si desit obtutus? Carcer est totum corpus tenebroso inhorrens situ; nisi oculorum illuminetur aspectu. Quod ergo sol et luna in coelo, hoc sunt oculi in homine. Sol et luna duo mundi lumina: oculi autem quaedam in carne sidera fulgent desuper, et inferiora claro illustrant lumine, nec patiuntur noctis quibusdam nos tenebris implicari. Speculatores quidam nostri die ac nocte excubant. Nam ex sopore membris caeteris citius excitantur, et vigilantes circumspectant omnia; viciniores enim sunt cerebro, unde omnis manat usus videndi. Neque vero praepropere quisquam huc descendisse me credat, quod relicto vertice oculos praedicem, cum alienum non sit summam rem in parte laudare. Oculos enim certum est esse capitis portionem. Caput itaque oculis explorat omnia, auribus occulta rimatur, cognoscit abscondita, audit quid aliis agatur in terris. 56. Ipse autem vertex capitis quam suavis et gratus, quam speciosa caesaries, quam reverenda 136 in senibus, quam veneranda in sacerdotibus, quam terribilis in bellatoribus, quam decora in adolescentibus; quam compta in mulieribus, quam dulcis in pueris? Alium sexum crinita non decet, alium tonsa non decet. Ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis, aestimare. In capite arboris omnis est fructus, ibi omnis est pulchritudo, illius coma nos aut a pluviis tegit, aut defendit a sole. Tolle arbori comam, tota arbor ingrata est. Quanto igitur major humani capitis ornatus est, qui cerebrum nostrum, hoc est, sedem originemque nostrorum sensuum capillis capitis munit et vestit; ne aut frigore vexetur aut aestu? Illic enim fons universorum est; et ideo ubi injuria nocet, ibi gratia praeeminet. 57. Quid sine capite est homo, cum totus in capite sit? Cum caput videris, hominem agnoscis: si caput desit, nulla agnitio esse potest: jacet truncus ignobilis, sine honore, sine nomine. Sola aere fusa principum capita, et ducti vultus de aere vel de marmore ad hominibus adorantur. Non immerito igitur huic quasi consultori suo caetera membra famulantur, et circumferunt illud servili gestamine sicut numen, atque in sublime locatum vehunt. Unde censoria potestate quo vult dirigit quorumdam obsequia servulorum, et praecepta singulis obeunda decernit. Videas imperatori suo singula gratuito stipendio militare. Alia portant, alia pascunt, alia defendunt, vel ministerium suum exhibent: parent ut principi, ancillantur ut domino. Inde velut quaedam procedit tessera, quam debeant pedes obire regionem, quae militiae munia manus consummandis operibus exsequantur, quam venter abstinendi vel edendi formam impositae teneat disciplinae. 58. Huic frons libera, nudis aperta temporibus, quae mentis habitum specie sui prodat: nunc laeta, nunc tristior: nunc erecta ad severitatem, nunc ad lenitatem remissior, quae signis forensibus internam exprimat voluntatem. Imago quaedam animi loquitur in vultu, fidei basis in qua quotidie Domini nomen inscribitur et tenetur. Eam geminae sepes superciliorum sequuntur, quae oculis munimenta praetendunt, praetexunt gratiam; ut et venustas decoris arrideat, et diligentia protectionis assistat. Si quid enim de capite sordium decidat, aut arenae pulvis, aut ros nebulae, aut humescentis verticis sudor, excipitur supercilio, ne teneras offensa acie visiones mollium perturbet oculorum. 59. Adhaerent velut quibusdam montium superciliis oculi; ut et protegente montis cacumine tutiores sint, et tamquam in summo locati, de quadam scena superiore universa prospectent. Neque enim oportebat eos humiles esse sicut aures, vel os, ipsosque narium interiores sinus. Specula enim semper ex alto est; ut advenientium catervarum hostilium explorari possit adventus, ne improviso occupent otiantem vel urbis populum vel imperatoris exercitum. Sic latronum quoque caventur incursus, si exploratores 137 in muris aut turribus aut montis excelsi supercilio sint locati; ut desuper spectent plana regionum, in quibus insidiae latronum latere non possint. In mari quoque positus si quis terrae appropinquare se conjicit, in ipsa mali fastigia, et celsa antennarum cornua voti explorator ascendit, et adhuc invisibilem reliquis navigantibus eminus terram salutat. 60. At forte dicas: Si specula editior necessaria fuit, cur non supra summum verticem capitis oculi constituti sunt, sicut cancris vel scarabaeis in summo sunt, quibus licet nullum caput appareat, colla ac dorsa tamen caetero corpore celsiora sunt? Sed illis testa valida, nec tam tenuis membrana sicut nobis, quae facile possit offendi, ruboque et caeteris interscindi sentibus. Aliis quoque animantibus hujusmodi species, ut possint oculos aut ad cervicem conferre, ut equi, ac boves, ac propemodum omnes ferae, aut ad alas suas, ut aves quo tuta quiete potiantur. Nobis autem in summa propemodum corporis parte constitui oculos oportuit tamquam in arce, et ab omni vel minima offensione defendi, quae duo sibi compugnantia videbantur. Nam si in humili essent propter tutamen, munus impediretur; si in vertice, paterent ad injuriam. Itaque ne vel usui muneris aliquid detraheretur, vel aliquid ad propulsandam injuriam non prospiceretur, eo loci oculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis impertiant, subter malae aliquantulum elevatae haud exiguum munitionis adjungant, interiorem partem sepiant nares, exteriorem quoque frontis malarumque gibbi extuberent: et licet ossium compage connexa et aequata confinia circumvallare videantur, inter haec medii sunt oculorum orbes, et tuti ad cavendum, et ad intuendum liberi, et decori ad gratiam, ut pote in crystalli speciem refulgentes. In quorum medio pupillae sunt, quae videndi munus operantur. Hae ne qua incidentis injuriae offensione laedantur, pilis hinc inde consertis velut quodam vallo per circuitum muniuntur. Unde tutum sibi auxilium postulans Propheta ait: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi (Ps. XVI, 8); ut protectionis divinae fieret ei tam sollicita et tuta custodia, quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae vallo munire dignatus est. Simul quia innocentia et integritas levi sorde aspersa violatur, et gratiae suae munus amittit; et ideo prospiciendum, ne quis eam pulvis erroris oblimet, aut ulla vexet festuca peccati; quia scriptum est: Ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. VII, 5). 61. Itaque propter oculos ferunt medendi periti cerebrum hominis in capite locatum, alios autem nostri corporis sensus propter cerebrum finitimo quodam esse domicilio constitutos. Initium enim nervorum et omnium sensuum voluntariae commotionis cerebrum est, atque inde omnis eorum quae diximus, causa manat. Initium autem arteriarum et insiti caloris, quo animantur et tepefiunt vitalia, cor esse plerique arbitrantur. Sensuum autem singulorum velut organum 138 nervi sunt, qui velut chordae et fides quaedam de cerebro oriuntur, et per partes corporis in singula quaeque officia derivantur. Ideoque mollius est caeteris cerebrum, quia omnes suscipit sensus; unde omnes nervi, et quo referunt universa, quae vel oculus viderit, vel auris audierit, vel odor inhalaverit, vel lingua increpuerit, vel os saporis acceperit. Quod enim molle, ad compassionem aptius: quod autem durum ex aliquo rigore nervorum, ad agendum efficacius. 62. Praestantissimum quoque audiendi munus est, et visui supra gratia. Ideo aures exstantiores sunt; ut et ornatus decorem praeferant, et excipiant omne illud quidquid de vertice sordium humorisve defluxerit; simul ut in earum sinibus vox repercussa sine offensione interiores ingrediatur anfractus. Nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum vocis attonitus redderetur; cum inter ipsa subsidia frequenter improviso ictus clamore nos obsurdescere sentiamus? Tum velut quaedam propugnacula videas praetendere adversus frigoris asperitatem, calorisque flagrantiam; ut neque frigus penetret ductus patentes, neque nimius adurat aestus. Sinuatio autem interiorum aurium modulandi quemdam numerum praestat et disciplinam. Siquidem per anfractus aurium quidam rhythmus efficitur, et modulis quibusdam ingressae sonus vocis exprimitur. Tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse anfractus aurium usus ipse nos docet. Siquidem velut in concavis montium, vel in recessu rupium, vel in anfractu fluminum vox auditur dulcior, et responsa suavia referens echo resultat. Ipsae quoque sordes aurium non inutiles quae ligant vocem: ut tenacior ejus in nobis et memoria sit, et gratia. 63. De naribus autem quid loquar, quae bivio et procero foramine antrum quoddam recipiendis odoribus praestant; ut non perfunctorie odor transeat, sed diutius inhaereat naribus, et earum ductu cerebrum, sensusque depascat? Ideo diutius odor flagrat acceptus, quam sermo resonat, aut visus apparet. Plerumque quod momento brevi fueris odoratus, toto die tibi spirat in naribus. Per eas quoque purgamenta capitis defluunt, et sine fraude atque offensione aliqua corporis derivantur. 64. Est etiam non mediocris sensus in tactu, atque in eo voluptas gratissima, sincerumque judicium. Plerumque enim tactu probamus, quae oculis probare non possumus. 65. Postremum quoque officium est oris aut linguae, quod tamen omnibus vires ministrat. Nam neque oculi vigorem videndi haberent, nisi virtutem substantiae corporalis acciperent, quae cibo defertur et potu, neque aures audiendi, aut nares odorandi, aut manus tangendi, nisi corpus omne confortetur alimentis. Deficimus enim viribus, nisi eas cibi competentis assiduitate reparemus. Denique confecti fame nullis oblectantur sensuum voluptatibus, sed quasi exsortes eorum delinimenta non sentiunt. 139 66. Quid ego describam dentium vallum, quo cibus conficitur, et plenae fit vocis expressio? Quae sine dentibus alimonia delectaret? Denique aevi maturos plerumque cernimus hoc ipso citius senescere, quod a missis dentibus nullam possint cibi virtutem validioris assumere. Ideo muta infantia, quia non habet adhuc organum vocis. 67. Linguae quoque non solum in loquendo, sed etiam in edendo munus pretiosissimum est. Ea enim velut plectrum loquentis, et quaedam edentis est manus, quae defluentem cibum dentibus suggerit et ministrat. Vox quoque aeris quodam remigio vehitur, et per inane portatur, eademque vis quae aerem verberat, nunc commovet, nunc demulcet audientis affectum, iratum mitigat, fractum erigit, solatur dolentem. Sit igitur nobis canorum commune cum avibus. Sed apud quem quo sono vocis utatur, quod est rationabile, non potest cum omnibus animantibus irrationabilibus scilicet esse commune. Nam et ipsi sensus communes nobis sunt cum animantibus caeteris: sed tamen non eadem his caeterae animantes industria utuntur. Erigit bucula ad coelum oculos, sed quid spectet ignorat. Erigunt ferae, erigunt aves, omnibus est liber aspectus: sed soli inest homini eorum quae aspicit affectus interpres. Spectat oculis ortus obitusque signorum, videt ornamentum coeli, miratur stellarum orbes, fulgores quoque diversos intelligit singulorum, quando hesperus surgat, quando lucifer: cur ille vespertinus, hic matutinus irradiet: quos motus Orion habeat, quos luna defectus: quemadmodum sol suos norit occasus, circuitus quoque cursus sui solemnitate custodiat. Audiunt quoque animantes caeterae, sed quis praeter hominem audiendo cognoscit? Secreta sapientiae solus homo ex omnibus generibus quae in terris sunt, auditu et meditatione et prudentia colligit, qui potest dicere: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hoc est pretiosissimum, quod homo divinae vocis sit organum, et corporalibus labiis exprimit coeleste oraculum, sicut illud est: Clama. Quid clamabo? Omnis caro foenum (Esa. XL, 6). Accepit quod diceret, et clamavit. Sibi habeant prudentiam suam qui coeli terrarumque spatia radio describunt. Sibi habeant intellectum suum, de quo dicit Dominus: Et intellectum prudentium reprobabo (I Cor. I, 19). Neque numeros orationis ac modos, et modulos musicae sapientiae constituam in loco: sed eam sapientiam definio, de qua dicit Propheta: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi (Psal. L, 8). 68. Quid autem loquar de osculo oris, quod pietatis et charitatis est pignus? Osculantur se et columbae, sed quid ad humani osculi venustatem, quo amicitiae insigne humanitatisque praefulget, in quo plenae charitatis fidelis exprimitur affectus? Unde et Dominus velut prodigii genus in proditore condemnans ait: Juda, osculo Filium 140 hominis tradis (Luc. XXII, 48)? hoc est charitatis insigne convertis ad signum proditionis et infidelitatis indicium? Pacis hoc pignore uteris ad officium crudelitatis? Bestiali igitur oris obsequio inferentem potius necem, quam charitatis foedera deferentem divinae arguit vocis oraculo. Illud quoque praecipuum, quod soli homines ore exprimimus, quae corde sentimus. Itaque cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur. Quid est igitur os hominis, nisi quoddam sermonis aditum, fons disputationis, aula verborum, promptuarium voluntatis? Absolvimus velut quamdam humani corporis regiam, in qua sit licet quaedam quantitas portionis, forma tamen universitatis est. 69. Sequitur guttur per quod totius corporis vitale commercium, et spiritus hujus commeatus infunditur. Succedunt brachia, et validi lacertorum tori, validae ad operandum manus, et procerioribus digitis habiles ad tenendum. Hinc aptior usus operandi, hinc scribendi elegantia, et ille calamus scribae velociter scribentis, quo divinae vocis exprimuntur oracula. Manus est quae cibum ori ministrat: manus est quae praeclaris enitet factis, quae conciliatrix divinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta coelestia: manus est quae operatur pariter atque dispensat divina mysteria, cujus vocabulo non dedignatus est se Dei filius declarari, dicente David: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Ps. CXVII, 16). Manus est quae fecit omnia, sicut dixit Deus omnipotens: Nonne manus mea fecit haec omnia (Esa., LXVI, 2)? Manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. Quae cum sit loco inferior, totum verticem comit, et honesto venustat ornatu. 70. Quis digne explicet pectoris cratem, ventrisque mollitiem? Aliter enim viscera molliora non possent foveri, et intestinorum sinus duris haud dubie ossibus laederentur. Quid tam salutare, quam ut pulmo cordi finitimo limite jungeretur; ut cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque humore citius temperetur? Ideoque mollior pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. Haec ideo strictim percurrimus, ut tamquam indocti obvia perstringere, non tamquam medici plenius scrutari videamur et persequi quae naturae latibulis abscondita sunt. 71. Lien quoque cum jecore habet viciniam fructuosam, qui dum assumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit; ut per fibras jecoris minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae vertantur in sanguinem, viribusque proficiant, et non cum fimo et sordibus egerantur. Intestinorum vero circumplexi orbes, et sine aliquo licet nodo sibi tamen invicem nexi, quid aliud nisi divinam prospicientiam Creatoris ostendunt; ut non cito esca pertranseat, et statim a stomacho 141 decurrat? Quod si fieret, jugis fames et continua vorandi libido hominibus gigneretur. Exinanitis enim visceribus et exhaustis, dum momentaria effusione vacuarentur, necesse esset inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio matura mors sequeretur. Ideoque provide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in jecore coquitur, ejusque vapore digestus transfunditur succus ejus in reliquas corporis partes; eaque substantia artus aluntur humani, quam juvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam: reliquum autem velut superfluum per intestina deducitur, et per illud ex transverso ostium derivatur. 72. Denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam humani corporis accipitur, de qua dixit Deus: Fac tibi arcam ex lignis quadratis, nidos facies in ea, et bituminabis eam intus et foris bitumine, et sic facies arcam (Gen. VI, 14). Et infra: Ostium vero facies ex transverso: inferiora autem arcae bicamerata et tricamerata facies (Ibid. 16). Hoc ergo significat Dominus, quod ostium ex posteriori sit parte, per quod egerantur ciborum superflua. Decore enim Creator noster ductus reliquiarum a vultu hominis avertit, ne dum alvum purgamus, inquineremus aspectum. Simul illud considera, quod ea quae pudoris plena sunt, eo loco constituta sunt, ubi operta vestibus dedecere non possint. 73. Venarum pulsus vel infirmitatis internuntius, vel salutis est. Eaedem tamen cum toto diffusae sint corpore, neque nudae atque intectae sunt, et ita levibus operiuntur visceribus; ut explorandi copia sit, et celeritas sentiendi, quando nulla est viscerum crassitudo, quae pulsum possit obducere. Ossa quoque omnia tenui operta sunt viscere, et revincta nervis; praecipue tamen capitis levi tecta sunt corio. Unde quo possint aliquod adversum imbres et frigora habere munimen, capillis densioribus vestiuntur. Quid de genitalibus loquar, quae venis e regione cervicis per renes lumbosque deductis suscipiunt genitale semen ad munus et ad gratiam procreandi? 74. Quid de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinent oneris injuria? Flexibile genu, quo prae caeteris Domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia provocatur. Hoc enim Patris summi erga Filium donum est: Ut in nomine Jesu omne genu curvetur, coelestium, terrestrium 142 et infernorum; et omnium lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Phil. II, 10 et 11). Duo enim sunt quae prae caeteris Deum mulcent, humilitas, et fides. Pes itaque exprimit humilitatis affectum, et sedulae servitutis obsequium: fides aequat Filium Patri, atque utriusque eamdem gloriam confitetur. Recte autem non plures, sed duo sunt homini pedes; quaterni enim pedes feris ac belluis sunt, bini avibus. Et ideo unus quasi de volatilibus est homo, qui alta visu petat, et quodam remigio volitet sublimium sagacitate sensuum. Et ideo de eo dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5); eo quod propior sit coelestibus, et sublimior aquilis, qui possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est. CAPUT X. Diei sexto, totique adeo operi finem positurus quomodo Deus requievisse dicatur, aperit, et Creatoris laudibus sermonem coronat.
75. Sed jam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est dies sextus, et mundani operis summa conclusio est; perfecto videlicet homine in quo principatus est animantium universorum, et summa quaedam universitatis, et omnis mundanae gratia creaturae. Certe deferamus silentium; quoniam requievit Deus ab omnibus mundi operibus: requievit autem in recessu hominis, requievit in ejus mente atque proposito. Fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, virtutum aemulatorem, cupidum coelestium gratiarum. In his requiescit Deus qui ait: Super quem requiescam, nisi supra humilem, et quietum, et trementem verba mea (Esa. LXVI, 2)? 76. Gratias ergo Domino Deo nostro qui hujusmodi opus fecit in quo requiesceret. Fecit coelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret. Aut forte tunc jam futurae Dominicae passionis praecessit mysterium, quo revelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemtione secundum quod ipse dixit: Ego dormivi et requievi, et exsurrexi; quoniam Dominus suscepit me (Ps. III, 6). Ipse enim requievit, qui fecit: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.