Jump to content

Hexaemeron (Abaelardus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hexaemeron
saeculo XII

editio: Mary Foster Romig
fons: utoronto.ca



SCANNED FROM: Mary Foster Romig, "A Critical Edition of Peter Abelard's Expositio in Hexameron", Ph.D. dissertation (History) presented at the University of Southern California, January 1981. Ph.D. Committee: Richard C. Dales, David S. Wiesen, John F. Benton.


PETRI ABELARDI EXPOSITIO IN HEXAMERON

< PRAEFATIO >

/4/ Tria sunt in ueteri testamento loca quae ad intelligendum difficiliora esse sacrae scripturae periti censuerunt: principium scilicet Geneseos secundum ipsam diuinae operationis historiam, et Canticum canticorum, et prophetiam Ezechielis in prima praecipue uisione de animalibus et rotis, et in extreme de aedificio in monte constituto. Unde apud Hebraeos institutum esse aiunt praedictorum scriptorum expositionem prae nimia difficultate sui nonnisi maturis sensibus seniorum committendam esse, sicut et Origenes meminit prima in Cantica canticorum homelia dicens:

    Aiunt etiam obseruari apud Hebraeos quod nisi quis ad aetatem
    perfectam maturamque peruenerit, librum hunc in manibus tenere
    non permittitur. Sed illud ab eis accepimus custodiri, apud eos
    omnes scripturas a doctoribus tradi pueris, ad ultimum libros
    reseruari, id est principium Genesis quo mundi creatura
    describitur, et Ezechielis prophetae principia in quibus de
    cherubin refertur, finem quoque in quo templi aedificatio
    continetur, et hunc Cantici canticorum librum.

Hinc et /5/ illud est Ieronimi in prologo Expositionis suae in Ezechielem:

    Aggrediar Ezechiel prophetam, cuius difficultatem Hebraeorum
    probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis
    ministerii, id est triginta annum impleuerit, nec principium
    Geneseos, nec Canticum canticorum, nec huius uoluminis exordium
    et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam et
    mysticos intellectus plenum humanae naturae tempus accedat.

Supplicando itaque postulas et postulando supplicas, soror Heloysa, in saeculo quondam cara, nunc in Christo carissima, quatenus in expositionem horum tanto studiosius intendam quanto difficiliorem eorum esse constat intelligentiam, et specialiter hoc tibi et filiabus tuis spiritalibus persoluam. Unde et rogantes uos rogo, ut quia me rogando ad hoc compellitis, orandum deum mihi efficaciam impetretis. Et quoniam, ut dici solet, a capite inchoandum est, tanto me amplius in exordio Genesis uestre orationes adiuuent, quanto eius difficultatem caeteris constat esse maiorem, sicut expositionem raritas ipsa protestatur.

Cum enim multi multas in Genesim mysticas uel morales conficerent explanationes, solius apud nos beatissimi Augustini perspicax ingenium historicam hic aggressus est exponere. Quam adeo difficilem /6/ recognouit, ut quae ibi dixerit ex opinione potius quam ex assertione sententiae, protulerit, uel quaerendo magis tamquam dubia, quam definiendo tamquam certa, quasi Aristotelicum illud attendens consilium:

    Fortasse, inquit, difficile sit de huiusmodi rebus confidenter
    declarare, nisi saepe pertractata sint. Dubitare autem de
    singulis non erit inutile.

Praedictus itaque Doctor in secundo Retractationum suarum, libros XII suos De Genesi ad litteram retractaturus, ait:

    In quo opere plura quesita sunt quam inuenta, et eorum quae
    inuenta sunt pauciora firmata. Caetera uero ita posita uelut
    adhuc requirenda sint.

Sed quoniam huius quoque operis dicta adeo uobis obscura uidentur, ut ipsa rursus expositio exponenda esse censeatur, nostram etiam opinionem in exponendo praedicto Genesis exordio efflagitatis. Quam nunc quidem expositionem ita me uestrarum instantia precum aggredi cognoscatis, ut cum me deficere uideritis, illam a me apostolicam excusationam expectetis:

    Factus insipiens, uos me coegistis.


INTRODUCTIO

/7/ Immensam igitur abyssum profunditatis Geneseos triplici perscrutantes expositione, historica scilicet, morali et mystica, ipsum inuocemus spiritum quo dictante haec scripta sunt; ut qui Prophetae uerba largitus est, ipse nobis eorum aperiat sensum. Primo itaque, prout ipse annuerit, immo dederit rei gestae ueritatem, quasi historicam figamus radicem.

Carnalem itaque populum Propheta desiderans ad diuinum cultum allicere, cui tamquam rudi adhuc et indisciplinato prioris instituta testamenti fuerat traditurus, primo eos ad obediendum deo tamquam omnium creatori ac dispositori monet, commendatione uidelicet corporalium eius operum in ipsa mundi optima creatione ac dispositione. Quarum quidem utramque ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua diligenti narratione deducit. Unde et ipsius recte materiam assignamus, hanc ipsam quam diximus mundi creationem ac dispositionem, hoc est ipsa quae in creatione mundi uel dispositione diuina operata est gratia.

De qua quidem operatione ad cognitionem opificis nos perducente, Apostolus ait:

    Inuisibilia ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt
    intellecta conspiciuntur... etc.

Quisquis enim de aliquo artifice an bonus uel sollers in operando sit uoluerit /8/ intelligere non ipsum sed opera eius considerare debet. Sic et deus, qui in seipso inuisibilis et incomprehensibilis est, ex operum suorum magnitudine primam nobis de se scientiam confert, cum omnis humana notitia surgat a sensibus. Quod diligenter Moyses attendens populo illi carnali et corporeis sensibus dedito, nec spiritali intelligentia praedito, iuxta numerum quinque sensuum hoc uetus testamentum in quinque libris scribere decreuit, ab ipso diuinae creationis exordio sumens exordium, naturalem quoque ordinem in hoc prosecutus. Unde bene hanc ipsam eius operationem Prophetae huius materiam assignauimus.

Intentio uero est ea quam praemisimus, horum uidelicet narratione uel doctrina carnalem adhuc populum ex uisibilibus saltim operibus ad cultum allicere diuinum, ut ex his uidelicet homo intelligat quantam deo debeat obedientiam, quem ipse et ad imaginem suam creauit et in paradiso collocatum caeteris praefecit creaturis, tamquam propter eum conditis uniuersis, sicut scriptum est:

    Omnia subiecisti sub pedibus eius... etc.

Quem etiam post culpam a paradiso eiectum beneficiis suis non destituit; sed eum modo per aspera corrigendo, modo per blanda attrahendo, modo lege instruendo, modo miraculis confirmando, modo minis deterrendo, modo /9/ promissionibus alliciendo; summa eum solicitudine ad ueniam non cessat inuitare. Quae quidem omnia, ut praefati sumus, diligenti narratione ab ipso mundi exordio usque ad tempora sua Moyses prosecutus, ita exorsus est.


DE OPERE PRIMAE DIEI

[GEN. 1:1] IN PRINCIPIO CREAVIT DEUS CAELUM ET TERRAM.

Caeli et terrae nomine hoc loco quatuor elementa comprehendi arbitror, ex quibus tamquam materiali primordio caetera omnia corpora constat esse composita. Caelum quidem duo leuia elementa, ignem uidelicet atque aerem dicit. Reliqua uero duo, quae grauia sunt, terram generaliter uocat.

Caelum quippe tam aerium dicimus iuxta illud VOLUCRES CAELI, quam aethereum quod est igneum. Unde non incongrue tam aerem quam ignem caelum hic nominat. Constat etiam caelum aethereum: quo purior est ignis, caelum proprie solere dici. Unde merito nomen caeli, quod quanto purior est ignis, tanto leuioris est naturae; pro duobus, ut dictum est, leuibus elementis, igne scilicet atque aere, hic positum esse intelligitur; sicut e contrario per terram, cuius maxime grauis est et ponderosa natura, tam terram ipsam quam ei adhaerentem aquam determinat. Haec itaque quattuor /10/ elementa tamquam caeterorum corporum principia deum in principio fecissi praenuntiat.

Et tale est quod dicit: IN PRINCIPIO, ac si diceret 'ante illa omnia quae consequenter enumerat', et de quorum etiam consummatione postmodum subdit: IGITUR PERFECTI SUNT CAELI, etc. Tale est quod dicit in principio sequentium operum, ac si diceret 'in principio mundi', id est antequam quicquam de his quae de mundo sunt efficeret. Non enim angeli, cum incorporeae, sint naturae, inter mundanas creaturas comprehenduntur sicut homines, de quibus in II Topicorum Philosophus meminit:

    Mundus, inquit, prouidencia regitur. Homines autem pars mundi
    sunt. Humanae igitur res prouidentia reguntur.

Potest etiam sic intelligi IN PRINCIPIO CREAVIT haec, ac si diceretur ut ipsa quae diximus elementa caeterorum corporum ex eis conficiendorum primordialis essent causa. Unde et bene elementa quasi alimenta dicta sunt, quod ex eis caetera suum esse trahant; sicut et quaecumque animantia per alimenta ciborum uiuere habent atque subsistere.

Bene autem de elementis dictum est 'creauit' potius quam 'formauit', quia creari proprie id dicitur, quod de non-esse ita ad esse perducitur, ut praeiacentem non haberet materiam, nec in aliquo primitus /11/ subsisteret naturae statu. Cum autem de ipsa iam materia praeparata adiunctione formae aliquid sit recte illud formari dicitur, sicut est illud quod in sequentibus ponitur:

    Formauit igitur hominem de limo terrae.

Et iterum:

    Formatis igitur de humo cunctis animantibus terrae.

Cum enim praeiacens materia denotatur, ueluti cum praemittitur de humo quoniam in speciem aliquam formaretur, tunc rectissime formari dicitur.

[GEN. 1:2] TERRA AUTEM ERAT INANIS ET VACUA, <ET TENEBRAE ERANT SUPER FACIEM ABYSSI, ET SPIRITUS DEI FEREBATUR SUPER AQUAS>.

Quoniam ad hominis creationem de terra formandi, et in terra conuersaturi, specialiter iste spectat tractatus, quo Propheta, ut diximus, ad cultum dei hominem allicere intendit, ad terrena opera stilum conuertit caelestis et superioris naturae, id est angelicae creatione praeterita, ne forte si eam prosequeretur et ad creatoris sui laudem eius excellentiam ostenderet, minus hominem ad amorem dei alliceret, qui sibi aliam praeferri naturam conspiceret.

Praemittens itaque terram in creatione sua inanem et uacuam extitisse, quomodo postmodum eius inanitati et uacuitati diuina operatio consuluerit posteriorum dierum operibus declarat. Inanem dicit terram a fructu quem nondum produxerat; uacuam ab habitatore, non solum homine, uerum etiam ab omni penitus animantium genere, cum nulla adhuc animantia uel terrestris uel aquatica /12/ mansio contineret, quae utraque, ut diximus, terrae uocabulo comprehendit. Terram itaque dicit, secundum quod expositum est, hanc ex elementis grauibus constantem inferiorem mundi regionem.

Et notandum quod dum ait: TERRA AUTEM ERAT INANIS ET VACUA, subinnuit ex illa apposita coniunctione aduersatiua de caelo non sic esse intelligendum cum uidelicet angeli uel ante ipsum caelum uel cum caelo creati esse intelligantur, qui quasi caelestes habitatores dicuntur, ut, licet eorum creationem Propheta non exsequatur, in transitu tamen eam perstringat, ne quid eius narrationi de diuinis operibus deesse uideatur.

ET TENEBRAE ERANT SUPER FACIEM ABYSSI. 'Abyssum', id est profunditatem, uocat totam illam confusam necdum distinctam, sicut postmodum fuit, elementorum congeriem. Quam quidem confusionem nonnulli philosophorum seu poetarum 'chaos' dixerunt, quod enim profundum est minus apparet et uisui patet. Illam itaque elementorum congeriem, nondum per partes ordinatas distinctam, ut cognitione nostrae uel uisui patere posset, etiam si iam homo creatus esset, abyssum nominat. 'Faciem' uero qua unusquisque cognoscitur pro notitia ponit. 'Facies' ergo 'abyssi' tenebris obducta erat, id est notitia illius congeriei /13/ ex propria confusione praepediebatur, ut nequaquam se uisibilem praeberet, uel aliqua eius utilitas in laudem creatoris adhuc appareret.

ET SPIRITUS DOMINI FEREBATUR SUPER AQUAS. Hebraicum habet "uolitabat super faciem aquarum." Translatio uero quaedam habet "fouebat aquas," quaedam FEREBATUR SUPER AQUAS, sicut haec praesens quam prae manibus habemus, ac primum nobis occurrit exponenda.

Quantum ergo nobis uidetur, aquarum etiam nomine fluidam illam atque instabilem congeriem, nondum certa partium suarum collocatione firmatam, comprehendit. Super hanc itaque SPIRITUS DOMINI FEREBATUR, quia, ut eam ordinaret, tamquam imperio suo subiectam diuina disponebat gratia, ne uidelicet ulterius esset inanis aut uacua, seu tenebrosa uel fluida. Quid enim spiritus dei nisi eius bonitas intelligitur, cuius participatione sunt bona uniuersa? Quae uidelicet dei bonitas quia nondum in illa elementorum confusione apparebat, superferri potius illi quam inferri dicebatur, quia nondum in ea operatus fuerat, unde aliquid utilitatis ipsa praetenderet. Unde nec in eius commendatione dicitur:

    Videt deus quia bonum est

sicut in commendatione reliquorum operum. Diligenter etiam dicit 'ferebatur' super aquas potius quam 'erat', quasi ostendens eum habere quemdam transitum in istis, /14/ ut de tenebris ad lucem produceret, non in eis permanentiam habere, quas nequaquam in hac confusione proposuerat relinquere.

Alia etiam, ut diximus, translatio habet: "Et spiritus domini fouebat aquas," more uidelicet auis quae ouo incurabit, ut ipsum foueat atque uiuificet. Unde et bene uiuificatorem spiritum sanctura appellamus. Bene autem ouo nondum uiuificato aut formato illa confusa congeries comparatur; in qua tamquam in ouo quattuor in se continenti quattuor elementa comprehenduntur. Est quippe in ouo testa exterior, deinde intus tela, id est cartilago quaedam teste adhaerens, ac postmodum albugo, denique medium illud oui, quasi medulla eius. Quod quidem medium oui quod uitellum dicimus, quasi terra est in mundo, albugo quasi aqua terrae adhaerens, tela tamquam aer, testa ut ignis. Ex uitello autem et albugine oui, constat pullum in eo formari et nasci. Et ex terra uel aqua cuncta produci ac formari animantia, liber iste commemorat. Sicut igitur auis ouo incumbens et ei nimio affectu se applicans, ipsum calore suo fouet, ut inde sicut dictum est, pullum formet atque uiuificet, sic diuina bonitas quae spiritus sanctus intelligitur, et proprie caritas dei dicitur quae infusa cordibus fidelium ea feruere, in deum facit; et sic quodam suo foetu calentia reddit, /15/ illi adhuc fluide et instabili congeriei, quasi aquis praeesse dicitur, ut inde postmodum animantia producat, quia sic eam quasi sub se habebat, hoc est in sua potestate, ut inde postmodum hominem et animantia caetera quasi de ouo pullum formaret, ac formata uiuificaret.

Notandum uero quod ubi nos dicimus SPIRITUS DOMINI FEREBATUR SUPER AQUAS, pro 'spiritu' Hebraicum habet 'ruauh', quod tam spiritum quam uentum significat; et pro eo quod dicimus FEREBATUR SUPER AQUAS, in Hebraeo est "uolitabat super faciem aquarum," ut supra quoque meminimus, ex quo et uolitans alibi in eodem Propheta reperitur cum dicitur:

    Sicut aquila prouocans ad uolandum pullos suos et super eos
    uolitans.

Quod itaque dicitur uentus dei iam tunc super faciem aquarum uolitare, id est uentilare, tale est fortassis iuxta litteram, ac si diceretur quod iam tunc uentus a deo aquis immissus, earum superiorem partem, quam semper constat leuiorem esse in omni aquarum congerie, sursum agitabat, ut uidelicet postmodum suspense firmarentur. Cum enim postmodum ait:

    Fiat firmamentum in medio aquarum

et rursum:

    Diuisit aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super

innuit iam eas fuisse diuisas, sed nondum esse firmatas. Nec mireris hoc loco uentum a domino aquis immissum, spiritum /16/ domini a Moyse dici, cum hoc idem Propheta tamquam in consuetudine habens alibi, dicat:

    In spiritu furoris tui congregatae sunt aquae.

Et rursum:

    Flauit spiritus tuus et operuit eos mare.

Nec mirum uentum a domino immissum spiritum eius uocari, cum malignus quoque spiritus nonnumquam ab eo furere permissus, spiritus domini malus nuncupetur, sicut in Saul legimus.

Bene autem uentus aquis immissus, et eas sustollens ut uniuersum tegerent mundum, typum nostrae regenerationis ex aqua et spiritu praesignabat. Hoc enim elementum spiritus sanctus caeteris dignitate praefecit ac superposuit, dum hoc ei suae gratiae beneficium contulit, ut quorumlibet hominum aqua baptismatis perfusorum uniuersa peccata sic tegerentur, uel delerentur, ut nec satisfactio pene corporalis restaret.

Si quis etiam hoc ad naturalem ordinem elementorum ita referat -- ut aerem aquae circumfusum dicat, sicut aqua terram tunc omnino ambibat, uel caelum aerem ambit, et tale sit spiritum tunc illum uolitare super aquas quasi mobili sua leuitate illas ambire -- uidetur haec quoque sententia naturali rerum ordini consentire nisi forte quod cum de aere dicitur 'spiritus' additur 'domini', quod nequaquam de terra uel caeteris dictum est elementis. Sed fortasse tanto id diligentius /17/ Propheta scripsit, quanto perfectius rem gestam simul et mysticam comprehendit.

Tale est ergo "spiritus domini uolitabat super aquas," ac si diceret 'uentus in eis spirabat', typum gerens spiritus sancti, aquas in baptismum sua gratia fecundaturi et quasi hoc beneficium eis inspiraturi. Cum ergo Propheta de caelo et terra manifestam prius fecisset mentionem, dicens:

    Creauit caelum et terram

et in hoc patenter duo elementa comprehendisset, ignem uidelicet ac terram, praesertim cum nomine caeli et terrae; nonnisi terrenum elementum et igneum, ex quo est extrema mundi spera, hoc est aetherea, quae proprie caelum dicitur, intelligi soleat, duo quoque alia, scilicet aquam et aerem, consequenter exprimere curauit. Quae dum non creari tunc, sicut illa patenter dixerit, quamuis, ut diximus, haec quoque in eorum nominibus comprehenderit, curauit manifeste nunc ea distinguere, ut diligenter totam mundi constitutionem in quatuor istis consistere declararet.

[GEN. 1:3] DIXITQUE DEUS: FIAT LUX. <ET FACTA EST LUX.>

Dictum ipsius dei est uerbum patris, quod eius coaeternam sapientiam intelligimus, in qua primitus omnia disponuntur quam opere compleantur, sicut scriptum est:

    Qui fecit caelos in intellectu

quae futura sunt; fecit, inquam, disponendo antequam faceret opere complendo. /18/ Sicut est itaque uerbum oris, ita et uerbum dicitur cordis, iuxta illud:

    In corde et corde locuti sunt.

Cum igitur Propheta in diuers is rerum creationibus faciendis praemittit DIXIT DEUS, et ad dictum statim effectum adiungit, dicens: ET FACTUM EST ita, cuncta deum condidisse in uerbo, hoc est in sapientia sua ostendit, id est nihil subito uel temere, sed omnia rationabiliter ac prouide. De quo et Psalmista:

    Dixit, inquit, et facta sunt

id est ratione et prouidentia praeeunte cuncta condidit siue ordinauit. Qui etiam alibi uerbum hoc apertius demonstrans non esse uerbum audibile et transitorium, sed intelligibile ac permanens, ait:

    Qui fecit caelos in intellectu

primo uidelicet per rationem apud se eos constituendo quam opere complendo, quasi bina sit omnium rerum creatio: una quidem primum in ipsa diuinae prouidentiae, ordinatione, altera in opere.

Secundum quas etiam duas creationes duos esse mundos, unum uidelicet intelligiblem, alterum sensilem, astruxere philosophi. Quod nec ab euuangelica dissidet disciplina, si sententiae ueritatem magis quam uerborum attendamus proprietatem. Scriptum quippe est in euuangelio de hoc ipso dei uerbo:

    Quod factum est in ipso uita erat.

Quod tamen philosophi ipsum etiam diuinae prouidentiae conceptum mundum appellant ab aecclesiasticae locutionis usu plurimum dissentire uidetur. Unde Augustinus /19/ in primo Retractationum:

    Displicet, inquit, mihi quod philosophos non uera pietate
    praeditos dixi uirtutis luce fulsisse, et quod duos mundos, unum
    sensilem, alterum intelligibilem, sic commendaui tamquam hoc
    etiam dominus significare uoluerit, quia non ait: 'Regnum meum
    non est de mundo', sed Regnum meum non est de hoc mundo.

Item:

    Nec Plato quidem in hoc errauit quia esse mundum intelligibilem
    dixit, si non uocabulum quod aecclesiastice consuetudini in re
    illa minime usitatum est, sed ipsam rem uolumus attendere. Mundum
    quippe ille intelligibilem nuncupauit, ipsam rationem qua fecit
    deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat
    irrationabiliter deum fecisse quae fecit.

Idem, De ciuitate dei, libro XVI hanc internam dei locutionem et intellectuale, non audibile uerbum diligenter describens:

    Dei, inquit, ante factum suum locutio ipsius facti sui est
    incommutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque
    transeuntem, sed uim sempiternae manentem et temporaliter
    operantem.

Quod itaque dictum est:

    Dixit deus: Fiat lux, et facta est lux

tale est quod sicut prius in uerbo mentis ordinauit, id est propria ratione faciendum esse decriuit, ita postmodum opere compleuit. Lucem uero istam qua praedictas tenebras abyssi remouit, ipsam sequentium operum distinctionem accipimus, qua uidelicet /20/ confusa illa congeries, quae se nondum uisibilem praebebat, nec usui apta alicui cognosci poterat, uel ad quid creata esset ex ipsa adhuc percipi ualebat, ad eam ordinationem perducta est ut iam se omnino ipsis apta praeberet.

ET FACTA EST LUX. Hoc est iuxta hoc quod in uerbo mentis suae deus ordinauerat, opere compleuit, illis uidelicet confusionis quas diximus tenebris sequentis distinctionis luce remotis. Nec est praetereundum quod superius in creatione caeli et terrae non est scriptum: DIXIT DEUS, ET FACTUM EST ITA, sicut in sequentibus per singula opera scriptum uidemus; sed quasi primo tacuit deus, et a luce loqui exorsus est. Bene equidem. Quasi enim imperando dicit dominus FIAT, et ei subiecta famulatur creatura, quantumcumque irrationalis sit uel bruta, tamquam eius audierit atque intellexerit imperium, sicut et Ieremias meminit, dicens:

    Perfecit terram et adimpleuit eam pecudibus. Vocauit eam et
    audiuit in tremore. Stellae autem dederunt lumen in custodiis
    suis, et letatae sunt. Vocatae sunt, et dixerunt, assumus et
    luxerunt cum iocunditate.

Quomodo itaque nondum creata materia, nec adhuc existente, cui imperaretur uerba imperii conuenienter dicerentur? Praeterea dictum illud dei, hoc est uerbum ipsius, de quo scriptum est:

    Erat lux uera, quae /21/ illuminat omnem hominem... etc.

bene tunc primo Propheta demonstrauit, cum ad lucem operum dei peruenisset. Per quam quidem lucem operum deus homini quodammodo loqui et seipsum manifestare primo incepit, sicut et Apostolus patenter edocuit, dicens:

    Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt
    intellecta conspiciuntur... etc.

Dum igitur illa adhuc confusa congeries nec uisui nec notitiae se praeberet humanae, nec alicui apta usui, uel angelo uel homini (si iam esset creatus) appareret; quasi tacuisse deus ostenditur,quia nondum tale quid in illa egerat, unde aliquid ipse loqui ualeret, hoc est humanam instruere rationem atque aliquam excellentiae suae praebere notitiam.

Notandum uero in hoc ipso Genesis exordio fidei nostrae fundamentum circa unitatem dei ac trinitatem, Prophetam diligenter expressisse. Cum enim dixerit: SPIRITUS DOMINI, simul et personam spiritus sancti et patris a quo ipse spiritus, ut beatus meminit Augustinus, principaliter procedit manifeste distinxit. In eo uero quod addidit: DIXIT DEUS, dictum ipsius dei, id est uerbum eius quod est filius, cum ipso pariter patre patenter expressit. Nemo et enim sani capitis ita desipere potest, ut hoc dictum corporale aestimet, cum nec corporalis sit diuinitas, /22/ nec loqui corporaliter habeat, nec adhuc cui eum loqui corporaliter oporteret, assisteret.

Ubi autem nos dicimus: CREAVIT DEUS, pro eo quod est DEUS, in Hebraeo habetur 'heloym', quod diuinarum personarum pluralitatem ostendit. 'Hel' quippe singulare est, quod interpretatur deus; 'heloym' uero plurale est, per quod diuersitatem personarum, quarum unaqueque deus est intelligimus. Prouide autem dictum est: "Heloym creauit," non creauerunt, ut uidelicet ad plurale nomen singulare uerbum referetur; quatenus insinuaretur in tribus illis personis non tres creatores, sed unum tantum debere intelligi. Cum igitur dixit "Heloym creauit," in quo diuinas personas pariter cooperari docuit, profecto indiuisa esse opera trinitatis praefixit. Cum autem postmodum, ut diximus, patris et spiritus et uerbi personas distinxit, in quo illa consisteret trinitas determinauit.

Notandum uero pro eo quod dicimus: FIAT LUX, ET FACTA EST LUX, in Hebraeo haberi: "Sit lux, et fuit lux"; et similiter in caeteris quae sequuntur ubicumque nos habemus: Dixit deus: Fiat hoc, et factum est ita, in Hebraeo est: "Sit" hoc, "et fuit ita." Quibus fortasse uerbis maxima caeleritas diuinae operationis exprimitur. Quippe dum aliquid fit quod /23/ nondum est, aliqua mora in faciendo esse potest. Cum uero dicitur 'sit' et 'fuit', nulla interposita mora perfectio rei ostenditur.

[GEN. 1:4] ET VIDIT DEUS LUCEM, QUOD ESSET BONA. <ET DIVISIT LUCEM A TENEBRIS.>

Cum dicitur in diuersis operibus dei post eorum consummationem quia uidit deus quod esset bonum, tale est ac si diceretur 'intellexit nihil ibi per errorem factum quod sit corrigendum', etiam aliquid comparatione praecedentis imperfectionis esse perfectum innuitur. Bene lucem, id est distinctionem operum deus approbat, quia per eam excellentie suae laudem nobis manifestat, quoniam laus operis in artificem redundat. Unde etiam de his quae propter hominem facit, cum dicitur ipse uidere quia bona sint, nullomodo rectius intelligi puto, quam quod ea sic ordinat, ut nos etiam illa bona esse, uidere faciat, sicut et Abraham dicit:

    Nunc cognoui quod timeas deum

id est "cognosci feci." Hinc est quod secunde diei opera in suspensione scilicet superiorum aquarum minime approbare dicitur, cum nos id minime laudare faciat, cuius operis rationem uel utilitatem nequaquam percipimus.

ET DIVISIT LUCEM A TENEBRIS. Hoc est operatione sua perfectum discreuit ab imperfecto et distinctum /24/ a confuso. Superius autem ubi ait: DIXITQUE DEUS: FIAT, ET FACTA EST LUX, ad imperium quidem dei lucem esse factam monstrauit. Hic uero cum ait: ET DIVISIT LUCEM A TENEBRIS, per ipsum quoque hanc distinctionem operum (quam lucem appellat) factam esse demonstrat, ut ipse idem materiae creator pariter et formator intelligatur, eique tota laus tam de creatione materiae quam de operum formatione tribuatur.

[GEN. 1:5] APPELLAVITQUE LUCEM DIEM ET TENEBRAS NOCTEM. <ET FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS.>

Hoc est fecit eam hac appellatione dignam, ut uidelicet ipsa operum facta distinctio per similitudinem dies appelletur, et illa quae praecessit confusio nox dicatur, quae etiam superius tenebre, dicebatur.

ET FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS. Diem unum hic uocat,totam illorum operum dei consummationem, prius in mente habitam et in opere postmodum sexta die completam. Vesperam autem huius totius temporis, quod hic unum diem appellat, totam illam operationem dei uocat, secundum quod prius in eius mente latebat, antequam per effectum ad lucem prodiret. Ac rursus ipsam eandem operationem mane nuncupat, secundum quod opere postmodum completa sese uisibilem praebuit. Diuinae itaque mentis conceptum in dispositione futuri operis uesperam dicit; mane uero /25/ appellat ipsam conceptus illius operationem et diuinae dispositionis effectum in sex diebus consummatum.

Cum itaque dicitur: ET FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS, tale est ac si diceretur 'eadem est operatio quae in mente dei tamquam in uespere prius latebat, et quae postmodum per effectum operum ad lucem erupit'. Quod est dicere: Sicut prius mente concepit, ita postmodum opera consummauit, iuxta quod scriptum est:

    Quod factum est in ipso uita erat.

Quasi enim de sinu quodam secreti sui singula deus producit, dum exhibit opere quod ante conceperat mente; nec a conceptu dissidet opus, dum quod mente disponitur, opere completur.

Cum itaque tam uespere quam mane totam diuinorum operum summam, ut dictum est, comprehendat, tam uidelicet conceptorum mente quam exhibitorum opere, bene dictum est DIES UNUS potius quam 'dies primus', cum enim omnia comprehendat opera, nullus est operum dies respectu cuius 'primus' hic dici possit. Unitas uero haec diei magnam diuinorum operum concordiam et conuenientiam demonstrat, in illa scilicet tota tam diuersorum operum summa. Hunc uero unum diem magnum totum uidelicet tempus illud diuinorum operum ipse in sequentibus Propheta declarat, dicens:

    Iste sunt generationes caeli et terrae, quando /26/ creatae sunt,
    in die quo fecit dominus caelum et terram; et omne uirgultum
    agri... etc.

Cum uero in sequentibus dicit 'diem secundum' uel 'tertium', etc., diem primum intelligit quo caelum et terra creata sunt, sicut dictum est: IN PRINCIPIO CREAVIT DEUS CAELUM ET TERRAM, non quo etiam lux est creata uel a tenebris diuisa. Ad opera quippe primae diei sola creatio caeli et terrs pertinet quae primo diei deputanda est; respectu cuius uidelicet primae diei, secundus aut tertius dies dicatur, ut tale sit IN PRINCIPIO CREAVIT, ac si diceretur 'in prima die', hoc est ante caetera quae sequuntur opera. Prius quippe materiam creari oportuit quam formari. Si quis tamen quod dicitur: ET FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS, ad opus solummodo primae diei referre uelit, sicut et in caeteris diebus de operibus eorum fit, nihil impedit. Nam et ipsam materiam sicut et materiata prius in mente deus habuit, uelut in uespere, antequam per creationem produceret in mane.


DE OPERE SECUNDAE DIEI

[GEN. 1:6-7] DIXIT QUOQUE DEUS.

/27/ Notandum uero quod in his dictis diuinis nostra translatio habet aliquando DIXIT QUOQUE DEUS, aliquando DIXIT VERO DEUS, uel AUTEM, uel ETIAM, quod idem est, aliquando sicut superius, DIXITQUE DEUS, cum Hebraica ueritas ubique habeat "dixitque deus." Quae quidem ueritas Hebraica iuxta superiorem nostram expositionem huic loco maxime congruit, ut uidelicet hic dicatur "dixitque deus" potius quam DIXIT QUOQUE DEUS. Cum enim, ut diximus, in luce facta omnium sequentium operum distinctio intelligatur, nequaquam proprie ista coniunctio 'quoque' quoddam augmentum dicti significans supponi hoc loco debuit, cum iam uidelicet huius diei operatio sicut et caeterorum in luce facta sit comprehensa. Cum ergo in Hebraico dicitur "dixitque," ut scilicet qualiter ista "lux facta sit" distinguatur, ita est ad superiora continuandum, tamquam si dicatur FACTA EST LUX, id est distinctio praecedentis confusionis, sicut DIXIT DEUS. Et ita FACTA EST ad imperium dicti eius, sicut tam nunc quam postmodum distinguitur. De cuius quidem distinctionis opere primo nunc dicitur: DIXITQUE DEUS, etc. DIXIT DEUS, id est in uerbo sibi coaeterno, sicut iam determinatum est, id est in ipsam propriae sapientiae prouidentia /28/ prius id disposuit quam opere compleret.

FIAT FIRMAMENTUM IN MEDIO AQUARUM, ET DIVIDAT AQUAS AB AQUIS.

FIRMAMENTUM uoca aerium simul et aethereum caelum, de quibus dictum est:

    Et aquae quae super caelos sunt

quae utraque nunc interiacent, inter has aquas inferiores siue terram, et illas superiores aquas. Quod quidem ideo firmamentum dicitur, quod superiorum aquarum fluidam naturam, ne inferius defluant et relabantur propria interpositione confirmat. Unde et Ieronimus: Samaym Hebraicae, id est caelos, aethereum scilicet atque aerium, quos hic firmamentum Moyses appellat, ex aquis dicit sortiri uocabulum, id est pro eo sic appellatum, quod aquas ita superius firmat ne inferius defluant.

Quaeritur autem quomodo ignis et aer aquae substantiam, quae ponderosior est, sustentare ualeant. Sed profecto tanta potest esse raritas atque subtilitas illarum aquarum, et tanta ignis et aeris massa quae ei subiacet, quod ab istis illae sustentari queant sicut ligna et nonnulli lapides ab aquis, quamuis ipsa terrenae sint et grauioris naturae. Quis etiam nesciat uicinum aerem, quamuis aquis leuior sit, eas tamen exalatione terrae uaporaliter tractas, antequam in guttas conglobentur, suspendere atque sustentare? Si ergo his aquis uaporatis, illae superiores rariores /29/ sunt ac minus corpulentae, cur non ab igne simul et aere subiacentibus sustentari perenniter ualeant, sicut illae corpulentiores ab aere solo suspenduntur ad horam? Nam et nubes densas et ingentia draconum uel auium corpora ab aere sustentari manifestum est. Nec quisquam fidelium dubitat humana corpora, quamuis terrenae naturae sint, tantae subtilitatis ac leuitatis post resurrectionem futura, ut non solum super caelos consistere queant, uerum etiam ubicumque uoluerit spiritus sine dilatione transferantur. Praeterea quis nesciat inclusum aerem in uesica circumstantem pellem uesicae undique suspendere atque sustentare, licet ipse omnino pelle illa sit leuior? Immo etiam quantamcumque corporum molem sustentare posset, quamdiu inclusus cohiberi posset.

Sic et illa aeris et ignis congeries atque globus in illa aquarum corpulentia conclusus, nequaquam leuitate sui eas suspendere uel sustentare impeditur. Nec ullo modo labi aqua illa circumfusa posset, quae undique ignem et aerem cohibet, donec ei ignis uel aer in aliquam partem cederet, quoniam locum unius corporis nullatenus alterum occupare potest, nisi illo primitus inde recedente. Undique uero aer ipse et ignis, ne deuolare fortassis possint, circumstantibus aquis comprimuntur, et undique superpositas habent /30/ aquas, quoniam in omni globo quae exteriora sunt superiora sunt. Ut autem cohibere illa et comprimere possint, aliquid grauitatis in esse necesse est, et ita moderate ut ab illis queant sustentari. Constat uero, ut dictum est, duo tantum elementa grauia esse, terram scilicet atque aquam, et terram grauiorem aqua. Unde ut moderatior esset grauitas, aquam potius quam terram superponi oportuit, quae et facilius sustentari a leuibus potuit.

Denique in his corporibus quae ex quattuor constant elementis, tam animatis quam inanimatis, quis rationabiliter negare possit haec quattuor elementa tali sibi modo copulari ut nonnullae particulae leuiorum elementorum aliquibus particulis grauiorum supponantur? Non enim alicuius magni corporis inferiores partes ignei uel aerii elementi ammixtione penitus carent, sicut nec superiores ab aqua et terra prorsus sunt immunes; sed tam superiores quam inferiores huius corporis partes ex quattuor constant elementis, congrua quadam naturali moderatione sibi colligatis, iuxta illud quod ad deum dicitur: "Qui numeris elementa ligas." Quid ergo mirum si in compositione mundi aqua igne uel aere grauior superponi potuit illis, et ab eis etiam sustentari?

Nonnulli autem aquas illas superiores glaciali /31/ concretione solidatas, atque in cristallum induruisse astruxerunt. Quod quidem si ita est, quanto magis sunt solidae, tanto uehementius conclusum ignem et aerem cohibent ne aliquo abscedant et tanto fortius ab ipsis sustentantur; immo fortassis nec iam ab eis sustentari eas necesse est, quae iam fluidae non sunt, sed in cristallum solidatae. Unde Iosephus Antiquitatum, libro primo:

    Secunda dei caelum super omnia collocauit, eumque ab aliis
    distinguens, in semetipso constitutum esse praecepit; et ei
    cristallum circumfigens, humidum esse est pluuiale ad utilitatem
    quae fit ex imbribus terrae congruo fabricatus est.

Ieronimus, Ad Oceanum, de unius uxoris uiro:

    Inter caelum et terram medium extruitur firmamentum, et iuxta
    Hebraici sermonis etymologiam caelum, id est 'samaym' ex aquis
    sortitur uocabulum; et AQUAE QUAE SUPER CAELOS SUNT in laudes
    domini separentur. Unde et Ezechiel, cristallum super cherubin
    uidetur extensum, id est compactae et densiores aque.

Beda, De rerum naturis:

    Caelum superioris circuli uirtutes continet angelicas, quae ad
    nos exeuntes aetherea corpora sumunt, ut possint hominibus etiam
    in edendo similari, eademque ibi reuersae deponunt. Hoc deus
    aquis glacialibus temperauit, ne inferiora succenderet elementa,
    de hinc inferius caelum nuncupans firmamentum, propter /32/
    sustentationem superiorum aquarum.

Item:

    Aquas super firmamentum positas, caelis quidem spiritalibus
    humiliores sed omni creatura corporali superiores, quidam ad
    inundationem diluuii reseruatas, alii uero rectius ad ignem
    siderum temperandum suspensas affirmant.

Beatus uero Augustinus istas opiniones praetermittens de aquis illis superioribus, utrum uidelicet glaciales sint uel non, uel quas in se habeant utilitates, ait:

    Sane quales ibi aquae sint quosue ad usus reseruatae conditor
    ipse nouerit; esse tamen eas ibi scriptura testante nulli dubium
    est.

Quod ergo tantus Doctor quasi dubium sibi reliquit, definire nobis arrogantissimum uidetur. Quod uero nonnulli opinati sunt eas ibi constitutas et reseruatas ad inundationem diluuii, ut inde scilicet labentes habundantia sui terram cooperirent, friuolum omnino deprehenditur. Cum enim Psalmista longe post diluuium existens, dicat:

    Et aquae quae super caelos sunt laudent nomen domini

profecto ibi nunc quoque sicut ante constat eas existere. Quippe non ait 'quae erant' sed "quae sunt". Quod si pars quaedam inde sit delapsa, nequaquam firmamentum illi parti fuit interpositum; quod nequaquam ita eas firmauit ut non ulterius laberentur.

/33/ Constat etiam, ut Genesis refert, diluuium ex habundantia pluuiarum fuisse, ruptis etiam fontibus abyssi magnae. Quibus postea clausis et prohibitis pluuiis, ipsum diluuium cessauit. Certum autem habetur pluuias nequaquam oriri nisi terrarum exalatione, cum sol uidelicet eas calefaciens uaporatione sui, aquas tenues tamquam in fumo ex calefactione terrae conscendentes attrahit. Non itaque illa aquarum habundantia quae in pluuiis fuit de supernis, sed infimis originem habuit. Ubi et cum iam diluuio cessante additur non solum quia pluuiae sunt prohibitae, sed etiam quia clausi sunt fontes, manifeste innuitur totam illam aquarum in diluuio habundantiam nonnisi de inferioribus aquis fuisse, quae in die tertia congregatae sunt ut appararet arida. Quod uero dictum est quia cataractae caeli in diluuio sunt apertae et facta est pluuia, caelum ipsum aerium unde pluuia manat, non aethereum dicit. Cataractas uero non arta foramina dicens, habundantiam pluuie insinuat, tamquam tunc nihil nubium uel aque, uaporatae aer uspiam retineret.

Aqua itaque desuper in pluuiam labente, et obstrusis terrae foraminibus, terram undique aquis cooperiri necesse fuit, sicut et in die tertia, antequam illae eaedem aquae inferiores in unum congregarentur locum ut appareret arida. Quid ergo suspensio illa /34/ aquarum utilitatis habeat, quod nec a sanctis certa sententia definitum est, difficillimum disseri arbitror. Illa tamen nobis probabilior uidetur opinio, ut ob hoc maxime ad calorem temperandum superioris ignis constituerentur, ne feruor ille superior uel nubes ipsas uel aquas inferiores omnino attraheret, cum sit uis ignis naturaliter attractiua humoris. Unde et flebotomarii cum uasculis appositis sanguinem extrahere uolunt, inclusis stupis ignem immittunt ut calore ignis humorem attrahant sanguinis.

Et notandum quod ubi nos dicimus: FIAT FIRMAMENTUM IN MEDIO AQUARUM, Hebraei habent: "Sit extensio infra aquas"; hoc est interuallum quo ipse ab inuicem in perpetuum separentur ne se ulterius contingant, sicut scriptum est:

    Extendens caelum sicut pellem qui tegis aquis superior eius.

Et alibi:

    Congregans sicut in utrea aquas maris.

Illa igitur extensio qua superiores et inferiores aquae separantur, quasi pellis interiacens inferiores aquas tamquam uter concludit et superiores, quasi firmamentum suspendit atque sustentat. Cum autem ait: DIVISIT AQUAS QUAE ERANT SUB FIRMAMENTO etc., tale uidetur esse ac si diceret 'diuisit quae iam diuisae erant'. Non enim ait 'quae nunc sunt sub firmamento et quae super,' sed: QUAE iam tunc ERANT. Ex quo manifestum /35/ est a prima die iam aquas super aetherem constitisse, siue flatu uenti, ut diximus, illuc superiectas, siue in ipsa sua creatione factas et circumductas uniuerso mundo, non de inferioribus illuc flatu aliquo uentu sublatas. Quod ergo nunc dicitur 'in secunda die diuisas aquas quae erant super ab his quae erant subtus', diuisionem istam per interpositionem firmamenti intelligit ita eas in secundo die firmatas esse ut ulterius labi non possent. Quamuis enim in prima die iam ibi essent, non tamen iam ibi firmatae erant, ut labi non possent; quod secunda die factum est, in qua firmamentum fieri dicitur.

Hebraicum tamen, ubi nos habemus: Diuisit aquas quae erant sub firmamento etc., non habet erant, quoniam uerbo substantiuo aut uix aut nunquam utitur, et absque hoc uerbo enunciationes facere consueuit, ueluti cum dicitur 'beatus uir' pro 'beatus est uir'. Tale est itaque quod ibi habetur, ac si diceretur 'diuisit aquas quae sub firmamento ab his quae super firmamentum'. Ubi quidem si subintelligatur 'sunt', quod est praesens uerbum, sicuti cum dicitur 'beatus uir' pro 'beatus est uir'; tale est quod Propheta ait: Diuisit tunc quae nunc sub firmamento etc., quoniam in ipso tempore Prophetae qui loquitur, et firmamentum iam olim factum existebat, et diuisio aquarum erat per interpositionem ipsius sicut et modo.

/36/ Si quis autem requirat quanta mora ibi fuerint antequam firmarentur, uolens cognoscere quae fuerit illa prima dies ante secundam, sciat istos sex dies quibus mundus perfectus est nequaquam mensurari debere secundum dies istos quos nunc habemus ex solis illuminatione, praesertim cum nondum sol in illis tribus praecedentibus diebus factus esset. Cum ergo dies in his operibus dei computamus, et dicimus quia FACTUM EST UESPERE ET MANE DIES UNUS, nequaquam diem uel uesperam uel mane iuxta dies nostros quos nunc habemus accipimus; sed unam et aliam diem secundum operum distinctionem intelligimus, ut prima uidelicet dies dicatur prima dei operatio per quam ipse prius operatus est; unde nos illuminare de sua notitia posset, iuxta illud quidem Apostoli:

    Inuisibilia enim ipsius... etc.

Etsi enim materia illa informis primo die creata minus sufficiens esset ad notitiam uel laudem creatoris, quamdiu in illa confusione uel informitate sui permaneret, illa tamen prime creationis confusio postea formanda atque distinguenda in hunc mundi ornatum quo nunc utimur et quem necessarium nobis intelligentes, deum inde laudamus; non immerito primo dies dicta est, quia inde humanae notitiae circa deum exordium cepit. Prius quippe caelum et terram creari necesse fuit, hoc est materiam /37/ futurum in elementis praeparari, quam eam in opera subsecuta formari. Primam itaque diem dicit, ut iam supra meminimus, primam materiae creationem in elementis. De uespera quoque et mane huius diei sicut et caeterorum, iam dudum docuimus.

Ut autem nunc ad intermissa, non dimissa, redeamus -- sciat lector nos haec interposuisse -- nec cum audit unam diem uel aliam a Propheta dici, moras istas temporis intelligat quas nunc in diebus nostris accipimus, sed diuersitatem dierum ad diuersitatem operum referat, quantamcumque moram in successione uel operatione sui habentium. Nemo igitur miretur cum audit secunda die aquas firmari iam super caelos existentes, tamquam aliqua mora fuerit inter illam earum existentiam et firmationem ipsarum, cum uidelicet statim postquam ibi fuerunt, firmatae sunt ibi. Quod ergo nunc dicitur: FIAT FIRMAMENTUM, uel: DIVISIT AQUAS QUAE ERANT etc., ista firmatio earum uel diuisio ita est accipienda, ut sine dilatione postquam ibi fuerunt in indissolubilem glaciem tamquam cristallus induratae, sic stabilirentur et firmarentur per interpositionem aetheris et aeris, ne ad inferiora dilaberentur, quamuis ex natura elementi aquatici aliquid ponderositatis haberent, et iuxta philosophos omnia pondera nutu suo ferantur in terram.

/38/ Forte et hoc aliquis requirit, si, ut dicitur, aquae illae superiores igni superpositae in glaciem duruerint, qua ui naturae id factum sit. Ad quod primum respondeo nullatenus nos modo, cum in aliquibus rerum effectis uim naturae uel causas naturales requirimus uel assignamus, id nos facere secundum illam priorem dei operationem in constitutione mundi, ubi sola dei uoluntas naturae efficaciam habuit in illis tunc creandis uel disponendis; sed tantum ab illa operatione dei sex diebus illis completa. Deinceps uim naturae pensare solemus, tunc uidelicet rebus ipsis iam ita praeparatis, ut ad quaelibet sine miraculis facienda illa eorum constitutio uel praeparatio sufficeret. Unde illa quae per miracula fiunt magis contra uel supra naturam quam secundum naturam fieri fatemur, cum ad illud scilicet faciendum nequaquam illa rerum praeparatio prior sufficere posset, nisi quamdam uim nouam rebus ipsis deus conferret, sicut et in illis sex diebus faciebat, ubi sola eius uoluntas uim naturae obtinebat in singulis efficiendis. Quae quidem si nunc quoque sicut tunc faceret, profecto contra naturam haec fieri diceremus. Veluti si terra sponte sua sine seminario aliquo plantas produceret, uel bestias ex se, uel aqua uolucres formaret. Naturam itaque /39/ dicimus uim rerum ex illa prima praeparatione illis collatam, ad aliquid inde nascendum, hoc est efficiendum sufficientem. Nemo ergo quaerat qua natura illas superiores aquas super ignem constitutas duruerit in glaciem, uel eas etiam sursum extulerit, cum tunc sola eius uoluntas, ut dictum est, uim naturae obtinuerit.

Quam et Plato in rebus efficiendis siue conseruandis omni natura earum ualidiorem esse profitetur, ubi uidelicet deum in Timaeo suo loquentem ad sidereos deos introducit, cum ait:

    Immortales quidem nequaquam, nec omnino indissolubiles, nec tamen
    unquam dissoluemini, nec mortis necessitatem subibitis, quia
    uoluntas mea maior est nexus et uegetatior ad aeternitatis
    custodiam, quam illi nexus uitales ex auibus aeternitas uestra
    coaugmentata atque composita est.

Potest et fortassis probabiliter dici quod ipse uentus qui eas sursum proiecerit, frigiditatis sui flatus eas in glaciem astrinxerit, ut ita secunda die firmamentum fieret; eis uidelicet tunc ita solidatis, quae ibi ante fuerant quam sic solidarentur. Quod enim ibi iam essent antequam sic solidarentur manifeste, ut supra meminimus, insinuatur cum dicitur QUAE ERANT potius quam 'quae sunt'. Hebraicum tamen, /40/ ut iam quoque dictum est, non habet 'erant', quo minus habeat quaestionis.

ET FACTUM EST ITA. Hoc est firmata est in perpetuum haec aquarum diuisio ut nunquam ulterius ille superiores aquae ad istas inferiores relabantur. Quod quidem ideo dici arbitror, ne quis putaret ex illis superioribus aquis pluuiam stillare, et ad hoc illas superius suspensas fuisse, sicut et Iosephus opinatus est, ut supra meminimus.

[GEN. 1:8] VOCAVITQUE <DEUS FIRMAMENTUM, CAELUM. ET FACTUM EST VESPER ET MANE, DIES SECUNDUS>.

VOCAVITQUE, id est fecit per hoc unde ipsum firmamentum appellaretur postmodum a nobis caelum, cum uidelicet tam aereum quam aetherum caelum nunc dicamus, quasi superiores mundi partes comparatione nostrae habitationis. Cum autem in Hebraico pro caelo 'samaym' habeatur quod ex aquis, ut dictum est, uocabulum trahit, recte 'samaym' dici uidetur pro diuisione aquarum uel suspensione et confirmatione illarum superiorum.

ET FACTUM EST VESPERE. Sicut superius uesperam et mane conceptum diuinae mentis et effectum operis accepimus, ita tam in hoc loco quam in caeteris intelligendum est. Tale est ergo cum in hac operatione uel in caeteris dicitur: FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES UNUS, tamquam si diceretur huius operis effectus qui per hanc diem designatur ita ad mane /41/ perductus, sicut in uespera fuit; hoc est ita uisibili opere completus sicut in mente diuina primo fuit dispositus; tamquam eadem sit sententia cuiusque operis in nouissimis uerbis quae in prioribus quasi ad principium finis reducatur. Idem quippe est quantum ad sensum cum in singulis operibus praemittitur, dixit deus: FIAT hoc, ET FACTUM EST; quod et in fine supponitur, cum dicitur quia huius diei FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES UNUS, hoc est huius operationis completio, sicut eius in deo praecesserat dispositio.

Notandum uero, ut supra quoque meminimus, non ita in hac die dici: ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM sicut in caeteris; hoc est non ita deum approbasse operationem huius diei sicut reliquorum, propter eam uidelicet causam quam iam reddidimus, hoc est cum nondum nos faciat deus uidere quid boni uel utilitatis habeat illa superiorum aquarum suspensio. Sed nec ista diuisio aquarum laude digna uisa est, cum nondum aquae diuisae ita collocatae et stabilitae erant, ut permansurae fuerant, et necessarium erat ad creationem rerum futurarum. Adhuc enim inferiores aquae in unum erant congregandae, ut appareret arida. Denique nec illam corporalem superiorum aquarum suspensionem ut uniuersum operirent mundum, commendare Propheta uoluit, prouidens baptismum in aquis /42/ futurum ad quamlibet peccatorum multitudinem operiendam in his superpositis aquis figurari.


DE OPERE TERTIAE DIEI

[GEN. 1:9] DIXIT VERO DEUS: CONGREGENTUR AQUAE <QUAE SUB CAELO SUNT IN LOCUM UNUM: ET APPAREAT ARIDA: FACTUMQUE EST ITA>.

Inferiorem terrae regionem, in qua hominem deus creaturus et collocaturus erat ei, prout necessarium erat, praeparat; inundantes uidelicet aquas a superficie terrae remouendo, atque ipsam terram herbis et arboribus uenustando.

QUAE SUB CAELO SUNT; hoc dicit ad differentiam earum quae super caelum, id est firmamentum suspensae sunt.

IN LOCUM UNUM. Hoc est ut non iam totam cooperiant terram, sed cedentes in unam partem terre, aliam habitabilem praebeant.

FACTUMQUE EST ITA, id est cedentibus aquis in unam partem terrae altera detecta est, sicut scriptum est:

    Qui fundauit terram super aquas.

Quasi enim aliquis globus ita in aqua constituatur ut una pars eius superemineat; ita ille globus terrae in aquis insedit, ut ex una parte eum mare contingeret, et per uenas eius se infunderet, unde nobis fontes uel flumina nascerentur. Cuius quidem maris aqua in unum modo congregata profundior facta est quam prius /43/ esset diffusa, nisi forte id quod per uenas terrae immissum est eius minuat profunditatem.

[GEN. 1:10] ET VOCAVIT <DEUS ARIDAM TERRAM, CONGREGATIONESQUE AQUARUM APPELLAVIT MARIA; ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM>.

ET VOCAVIT, id est uocari dignam fecit aridam, id est siccam illam terram aquis detectam. Terra enim erat etiam cum limosam eam aquae superfusae redderent, sed arida nunc facta est, aquis cedentibus.

CONGREGATIONESQUE AQUARUM. Id est earum continuationes licet diuersis locis distinctarum. Apud Hebraeos enim cunctae aquarum congregationes siue salsae siue dulces appellari maria dicuntur. Et nota quod cum in opere secundae diei praemisisset: ET FECIT DEUS FIRMAMENTUM, DIVISITQUE AQUAS etc., postea supposuit: ET FACTUM EST ITA. Quod nequaquam in ista congregatione aquarum nunc facta obseruauit. Non enim dixit prius "congregatae sunt aquae," ut postmodum subderet: ET FACTUM EST ITA; sed tantum dixit "quia factum est ita." Si enim hic sicut ibi supposuisset 'factum est ita', innuere uideretur quod sicut illa suspensio aquarum perpetua est, ita etiam haec congregatio earum. Quod nequaquam uerum est, cum eaedem aquae tunc in unum locum abductae ut appareret arida, in diluuio sint reductae ut eam contegerent.

ET VIDIT <DEUS QUOD ESSET BONUM>. Id est sic istam congregationem /44/ fecit, ut bonam esse et ad haec quae facturus erat necessariam postmodum eam uideri faceret.

[GEN. 1:11] GERMINET TERRA <HERBAM VIRENTEM, ET FACIENTEM SEMEN, ET LIGNUM POMIFERUM FACIENS FRUCTUM IUXTA GENUS SUUM, CUIUS SEMEN IN SEMETIPSO SIT SUPER TERRAM: ET FACTUM EST ITA.

[GEN. 1:12] ET PROTULIT TERRA HERBAM VIRENTEM, ET FACIENTEM SEMEN IUXTA GENUS SUUM, LIGNUMQUE FACIENS FRUCTUM, ET HABENS UNUMQUODQUE SEMENTEM SECUNDUM SPECIAM SUAM: ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM.>

GERMINET TERRA. Id est in se primum concipiat quod deinde proferat, sicut ex conceptu producitur in lucem partus. De quo quidem partu statim adnectit: ET PROTULIT. Quod uero interpositum est: ET FACTUM EST ITA, ad conceptum tantum germinationis pertinet. Quod uero statim addit: ET PROTULIT, tale est tamquam si diceret 'et mox germinatum produxit'. Et nota quod cum ex terris uel aquis aliqua procreari uel nasci dicuntur, non sic accipiendum est ut ex uno tantum elemento constent, sed ex obtinenti nomina sortiuntur, sicut et ipsa ex quibus produci referuntur.

HERBAM VIRENTEM. Quae terrae radicitus adhaerent, et ex humore aquae uiuere et crescere habent, recte praedictae dispositione terrae et aquae sub una die aggregantur. Notandum uero, ut quibusdam uidetur, ex hoc maxime innui mundum uerno tempore his adornari, quod his nascituris de terra uel conseruandis uernam temperiem necessariam uideamus. Sed profecto non uideo qua ratione hanc temperiem, quam nunc experimur in uere, mundus habere posset, sole nondum condito, ex cuius quidem accesu ipsa nunc fit temperies; immo hac die qua haec terra protulit, /45/ frigidius tempus extitisse uidetur, quam in hiemalibus diebus quos quantulumcumque sol modo calefacit.

Unde ergo secundum naturam rerum, terra tunc germinare ista potuerit uel conseruare nonnulla est quaestio. Sed sicut iam supra meminimus, in illis operibus sex priorum dierum sola dei uoluntas uim naturae, obtinuit, quando etiam ipsa natura creabatur; hoc est uis quaedam conferebatur illis rebus quae tunc fiebant, unde ipsae postmodum ad multiplicationem sui sufficerent uel ad quoscumque effectus inde processuros uel tamquam nascituros. Quippe, ut dictum est, nihil nunc naturam aliud dicimus, nisi uim et facultatem illis operibus tunc collatam, unde illa sufficerent ad efficiendum haec quae postmodum inde contigerunt.

Potest fortassis et nonnulla naturae ratio reddi, qua tunc terra producere ista potuerit, quod scilicet illa terrae nouitas, in producendis uel conseruandis plantis, uires maiores habuerit quam postea; et maxime hoc accepisse ex nimia humectatione sui, quam aquarum habundantia ei contulerat antequam congregantur, et ex calore solis die proximo conditi ad haec conseruanda profecisse, qui fortasse conditus statim calore sui uernam temperiem fecit in aliqua terrarum parte, non, ut arbitror, ubique. Nunquam enim eodem /46/ tempore omnes regiones aequaliter calent uel frigescunt, nec eodem tempore quae in eis sunt nascuntur uel reuirescunt, nec simul ad maturitatem fructus ubique perueniunt, nec in omnibus terris eedem herbae uel arbores nascuntur. Si igitur omnes herbarum uel arborum species hac die terra protulerit, ut in sex diebus deus opera consummasset, neque simul uerna temperies omnibus terris inesse posset, quid necesse est ut in uere id fieret, nisi in ea forte parte terrae ubi uer esset? Ex qua quidem parte ad caetera terrarum loca postea transferri et transplantari potuerunt. Verna autem temperies in paradiso iugis esse creditur, et ibi fortassis omnia simul terra producere et conseruare potuit, ubi et terra omnibus apta et ipsa temperies caeli conuenirent.

Scimus autem multa de terra nasci, quorum alia calidam terram desiderant, alia frigidam, alia temperatam; et sic fieri potuit ut quocumque tempore terra germinaret, in diuersis locis diuersa produceret. Nec tam necessaria uidetur temperies ad producendas plantas quam ad conseruandos fructus. Scriptura autem de fructibus nullam hic mentionem facit, sed de fructuosis plantis. In paradiso tamen ubi homo collocandus erat, fructus subito cum arboribus produci credimus quantum homini necessarium esset.

/47/ Unde et eos in fructu uetitae arboris transgressos fuisse scriptura commemorat, et caeterarum arborum fructus ei fuisse concessos in esum ei necessarios. Nihil tamen impedit, si in diuersis terris pro qualitate earum ac diuersa temperie caeli, diuersae plantae fructus suos eodem tempore conseruarent, uel eaedem plantae in alia terra cum fructu, in alia sine fructu tunc consisterent donec temperies adueniret, sicut cotidie contingit cum uideamusnon eque cito terras omnes eosdem fructus ministrare.

ET FACIENTEM SEMEN. Siue ut nata statim semen suum haberet ac si ad maturitatem peruenisset, siue ut apta ad habendum semen crearetur.

ET LIGNUM POMIFERUM. Hoc est arbores fructuosas, siue statim cum nascerentur poma, id est fructus suos afferentes, siue non statim. Solet quippe pomum generaliter pro omni arboris fructu intelligi.

IUXTA GENUS SUUM. Hoc est secundum maneriae suae naturam, ut pro diuersitate scilicet herbarum uel arborum magis quam terrarum, diuersos afferant fructus, non eosdem.

CUIUS SEMEN. Hoc est dum terrae radicitus adhaerebit, uim suae propagationes in se ipso habeat, siue ex semine, siue ex insertione ramorum, uel ex plantatione.

/48/ Et nota quod cum ait LIGNUM POMIFERUM, de fructuosis tantum arboribus non de infructuosis uidetur dicere, quod tunc creatae sint; et ita non omnes tunc arbores creatas esse sed quasdam postea sicut de spinis et tribulis creditur, post peccatum in penam hominis de terra productis. Si quis tamen dicat has quoque arbores quae nunc infructuosae sunt primo creatas esse fructuosas, sed postmodum pro peccato hominis infructuosas fieri; uel fructum arboris siue pomum quamcumque utilitatem ligni intelligat, non absurdum uidetur, cum infructuosa quoque ligna nonnullas habeant utilitates, etsi fructum aliquem non producant in esum. Et quia non est in consuetudine sermonis ut pomum pro quamcumque utilitate sicut fructus accipiatur, ideo cum prius dictum sit POMIFERUM, postea quasi pro expositione supposuit FACIENS FRUCTUM, hoc est habens quamcumque utilitatem. Propter quam etiam expositionis determinationem cum praemittat FACTUM EST ITA, statim adiungit ET PROTULIT TERRA HERBAM etc.


DE OPERE QUARTAE DIEI

[GEN. 1:14] <DIXIT DEUS>: FIANT LUMINARIA <IN FIRMAMENTO CAELI ET DIVIDANT DIEM AC NOCTEM ET SINT IN SIGNA ET TEMPORA ET DIES ET ANNOS>.

/49/ Inter creationem plantarum iam factam et animalium faciendam, luminaria fiunt, ut calore ipsorum plantae foueantur et proficiant, et eorum luce animalia solacium habeant, ne quasi caeca oberrent in tenebris, ut et alimenta sua eligere possint.

IN FIRMAMENTO CAELI. Intransitiue quod nouissime caelum est appellatum aquis, ut dictum est, interpositum, et ab illis aquis quas superius firmat, firmamentum dictum.

ET DIVIDANT. Ad quas utilitates fiant exponit: Primo ad distinguendum sua illuminatione diurnum tempus ac nocturnum. Diurnum quippe tempus est quod sole illuminatur, sicut nocturnum quod luna et sideribus illustratur, uel solis illuminatione caret.

IN SIGNA. Non quae uanitatis est obseruare, sicut in auspiciis atque auguriis sed in quasdam naturales ostensiones futurorum euentuum siue praesentium. Nautae quippe siderum inspectione ad quas partes mundi ferantur cognoscere solent, et de commutandis temporibus multa indicia ex sole et luna uel sideribus capiuntur, cum modo alterius coloris uel caloris, /50/ modo alterius nobis esse uidentur, uel quocumque modo nostris aspectibus uariantur.

ET TEMPORA, hoc est temporum computationem, sicut dierum uel annorum, quae statim pro exemplis supponit. Dies enim computamus atque numeramus secundum motus et discursus solis ab oriente in occidentem, et annos secundum reuolutiones eius; et nonnumquam caeterorum planetarum computare solemus, ut quot uidelicet reuolutiones sunt eorum ad idem punctum, tot annos solis uel saturni uel aliorum planetarum dicamus.

[GEN. 1:15] ET LUCEANT <IN FIRMAMENTO CAELI ET ILLUMINENT TERRAM ET FACTUM EST ITA>.

ET LUCEANT, ut alibi 'sint', et alibi 'illuminent' in terram, scilicet ubi necessarium est, splendorem suum inde spargentia.

[GEN. 1:16] FECITQUE <DEUS DUO MAGNA LUMINARIA LUMINARE MAIUS UT PRAEESSET DIEI ET LUMINARE MINUS UT PRAEESSET NOCTI ET STELLAS>.

FECITQUE. Quomodo factum sit de illis ad diuidendum diem et noctem quod prius dixerat exponit, cum solem ad illuminationem diurni temporis, lunam et stellas ad illuminationem nocturni instituerit.

LUMINARE MAIUS. Scilicet solem, non tam sui orbis quantitate quam suae, illuminationis uirtute quantum ad sensum nostrum, qui maiorem inde suscipimus illuminationem.

PRAEESSET DIEI, tamquam uidelicet ipsum diurnum /51/ tempus illuminatione sui efficiens, uel lucem ei conferens, sicut luna et stellae nocti.

LUMINARE MINUS, lunam dicit, quasi secundam a sole in effectu illuminandi. Quod terris propinquior sit quam stellae, ideoque maiorem uim ad lucendum nobis habeat quam stelle,; etsi alique ipsarum magis a nobis remote, amplius splendoris uel magnitudinis habere credantur.

ET STELLAS, subaudis similiter fecit, ut praeessent nocti. Eas etiam, scilicet stellas in firmamento sicut solem et lunam.

[GEN. 1:17] <ET POSVIT EAS IN FIRMAMENTO CAELI UT LUCERENT SUPER TERRAM.>

UT LUCERENT. Istud communiter tam ad stellas quam ad solem et lunam referendum est. Alioquin non apparet quomodo diceret ut praeessent diei ac nocti, cum uidelicet stellae nocti tantum praeesse non diei habeant.

Non parua quaestio est de planetis, qui contra firmamentum ferri dicuntur, utrum animati sint, ut philosophis uisum est, et quidam spiritus illis praesint corporibus, qui hunc eis motum tribuant, an sola dei uoluntate et ordinatione hunc discursum immobiliter teneant. Philosophi uero tam eos quam ipsum totum mundum animatos esse astruunt, et quaedam animalia rationalia, immortalia, atque impassibilia non dubitant asserere, dicentes omnem /52/ motum in corporibus ab anima incipere, nec uspiam corpus nisi per eam moueri. Qui etiam mundum ita ubique animalibus repleri uolunt, ut singulae mundi partes habeant animalia propria: aer quidam iste inferior et corpulentior usque ad lunam daemones, superior uero pars mundi quam aethereum caelum nominare solemus, planetas uel caetera sidera.

Quam quidem sententiam beatus Augustinus commemorans, libro De ciuitate dei VIII, ita de platonicis ait:

    Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis,
    tripartita diuisio est: in deos, homines, daemones. Deorum sedes
    in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum.

Item:

    Habent daemones cum diis communem immortalitam corporum animarum
    autem cum hominibus passiones.

Et post aliqua descriptionem daemonum ex dictis Apuleii platonici supponens ait:

    Breuiter Apuleius daemones definiens, ait eos esse genere
    animalia, anima passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore
    aeterna.

Ex quibus philosophorum dictis maxime uero platonicorum constat caelum quoque et aerem propriis animalibus adornari. Quorum haec daemones, id est animalia rationalia, immortalia, et passibilia dicunt, illa uero deos appellant, hoc est /53/ animalia rationalia, immortalia, et impassibilia, sicut sunt omnia sidera, non solum planetae uerum etiam quaelibet stellae. Planetas uero non solum deos, uerum etiam deos deorum tamquam caeteris sideribus excellentiores, et maiorem efficaciam habentes, a Platone dici autumant, ubi, sicut aiunt, eos praecipue ad creationem hominis inuitat, ut ui quadam eorum ex terra fingatur corpus humanum, cui deus animam infundat. Cum autem deorum neminem nisi bonum esse fateantur, daemonum tamen sicut et hominum quosdam bonos, quosdam malos esse distingunt. Unde hoc Graece calodaemones, illos cachodaemones appellant. Nihil enim sciunt de diaboli deiectione, sed sicut homines uel caetera animalia, ita et daemones corporeos esse creatos arbitrantur. Omnium itaque animalium rationalium corpora secundum regionem uel partem mundi quam inhabitant distingunt, ut uidelicet horum, alia terrena sint, sicut hominum, alia aera uel aetherea, sicut daemonum uel deorum.

Constat itaque, iuxta platonicam uel platonicorum sententiam, ipsa quoque sidera quaedam esse animalia, et illis sidereis quae uidemus corporibus quasdam inesse animas, quibus ipsa moueri uel agitari queant. Quam profecto sententiam beatus Augustinus nequaquam refellere praesumens, dicit in Enchiridion sibi /54/ adhuc incertum esse utrum ad societatem angelorum sol et luna pertineant, an uidelicet quidam de spiritibus angelicis illis sidereis corporibus sint deputati, ut illa trahentes ac circumducentes, humanis usibus tanta beneficia ministrent. De mundo autem utrum animal quoddam sit, quod tam haec animalia quam caetera in se contineat, minus rationi propinquare, primo Retractationum libro insinuat.

Cuius nunc uerba ex utroque ipsius opere collecta non incongruum supponere duximus. Ait itaque in Enchiridion capitulo XXV:

    Utrum archangeli appellentur uirtutes, et quid inter se distent
    sedes siue dominationes, siue principatus, siue potestates,
    dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt. Ego me
    ista ignorare profiteor. Sed neque illud certum habeo utrum ad
    eamdem societatem pertineant sol et luna et sidera, quamuis
    nonnullis lucida es se corpora non cum sensu uel inte lligentia
    uideantur.

Idem in primo Retractationum:

    Animal esse istum mundum sicut Plato sensit, aliique philosophi
    plurimi, nec ratione certa indagare potui, nec diuinarum
    scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui. Unde tale
    aliquid a me dictum quod accipi possit, etiam in libro De
    immortalitate animae temere dictum notaui; non quia hoc falsum
    esse confirmo, sed quia nec uerum esse comprehendo quod sit /55/
    animal mundus.

Apostolus quoque tam caelestia animalia, quae deos philosophi uocant, quam aeria, quae daemones appellant, distinguere uidetur.

Si ergo, ut philosophis uisum est, nec sancti prorsus refellere praesumunt illis caelestibus siderum corporibus quidam praesint spiritus, qui eos mouere uel agitare queant, facilis est propositae quaestionis de motu planetarum solutio. Sin autem aliunde ordinatum sibi et stabilem motum habeant, sufficit hoc diuinae tribuere uoluntati, quae in primordialibus, ut dictum est, causis uim naturae obtinuit, et iuxta Platonem in omnibus efficiendis ualidior est, quam ipsa rerum creatarum naturalis facultas.

Sunt qui astronomiae doctrinam atque ipsam uim astrorum in tantum efferant et extollant, ut ex ipsis etiam contingentia futura praesignari queant, et per hanc artem de his quoque se iudicare fateantur, quae naturae, incognita philosophi profitentur; tamquam ipsa uidelicet astra in signa sint futurorum non solum naturalium, ut diximus, uerum etiam contingentium, sicut illi mentiuntur. Naturalia uero futura dicuntur, quae causam aliquam naturalem sui euentus habent, ut ex his quae praecedunt, tamquam quibusdam naturalibus sui causis contingere habeant, et sic eis adiuncta sint, ux uix aut numquam illis praecedentibus haec /56/ inde contingere possit impediri: uelut mortis dissolutio futura in proximo post uenenum exhaustum, uel pluuia post tonitruum,uel sterilitas terrae post nimiam estuationem, uel immoderatos imbres.

Contingentia uero futura sunt quae sic aequaliter ad fieri et non fieri sese habent, ut nulla in rerum naturis causa praecedat unde ipsa fieri uel non fieri cogantur, nec ex aliquo praenosci queat, utrum illa contingere habeant uel non, sicut me hodie lecturum esse, et quaecumque tam facere quam dimittere in nostri arbitrii consistit potestate. Sunt itaque futura quaedam naturalia, et quasi determinata in suis euentibus, cum ex aliqua naturali adiunctione ad praecedentes sui causas praenosci queant, ac per hoc iam naturae esse cognita dicuntur, sicut omnia quae praesentia sunt uel praeterita. Cum enim iam in praesenti sit ipsa astra esse paria uel esse non paria, nec nobis cognitum sit quod horum iam sit, ipsum tamen naturae cognitum esse Boetius asserit, cum iam uidelicet in ipsis astris sit numerus talis, qui de se cognitionem conferre possit, quod est eum naturae cognosci uel determinatum esse. Nam et uox uel sonus audibilis naturaliter dicitur quantum in ipsis est, etsi nemo assistat qui haec audire ualeat, et ager ad excolendum aptus fuit antequam homo /57/ esset qui eum excolere posset.

Futura uero contingentia naturae quoque dicuntur incognita, cum uidelicet ex nulla naturae, operatione uel institutione praenosci queant. Unde miror quosdam se per astronomiam scire profiteri, de his quoque iudicare posse, et quasi diuinatores talium esse. Cum enim astronomia species sit physicae, hoc est naturalis philosophiae, quomodo per eam inuestigare ualent quod ipsi quoque naturae philosophi asserunt incognitum esse, hoc est ex nulla rerum natura praenosci posse?

Naturalia uero quaedam futura nequaquam per eam cognosci negamus, sicut nec per medicinam. Medici enim secundum complexiones corporum multa praenoscere de infirmis possunt, utrum uidelicet euadere queant an minime. Sic et periti astrorum, qui naturas ipsorum, unde calida aut frigida, sicca uel humida uel temperata sunt nouerunt; et illas partes caeli quae domicilia eorum uocantur in quibus cum fuerint suas maxime uires exhercent, per astronomiam didicerunt; multa de naturalibus futuris praenoscere possunt, utrum uidelicet sequenti tempore siccitas habundet aut pluuia, siue calor aut frigiditas. Quae non solum ad prouidentiam cultus terrae, uerum etiam ad medicamentorum moderationem plurimum ualet.

/58/ Unde et philosophi planetas ipsos uocare ausi sunt deos, et quasi quosdam mundi rectores profiteri; eo uidelicet quo secundum eorum naturas et qualitates situs iste noster plurimum uarietur, ut diximus, ut modo sterilitas inde, modo habundantia contingat, modo in humidis locis, modo in siccis seminandum sit, modo calida uel humida in medicamentis uel alia sint prouidenda.

De contingentibus uero futuris que, ut diximus, naturae quoque sunt incognita, quisquis per documentum astronomiae certitudinem aliquam promiserit, non tam astronomicus quam diabolicus habendus est. De quo facile nihil eos scire conuincere possumus. Si enim interrogemus de aliquo faciendo quod eque facere uel dimittere in nostra sit potestate, nullum ibi iudicium ex aliquo artis suae documento facere audent, scientes quod si hoc dicerent, in aliud nos conuerteremus. Si uero alius ex nobis eos hoc ipsum interrogaret de nobis, neque id, inquiunt, faceret causa temptandi, sed sincera intentione inquirende ueritatis, tunc se ueritatem dicturos promittunt. Quod quanta irrisione sit excipiendum quis non uideat? Si enim per artem suam de euentu de quo consuluntur certitudinem habent, quid refert quis inde eos interroget, uel qua etiam intentione? Vel cur etiam de intentione /59/ diiudicare non possunt, quae cum praesens sit determinatum iam habet euentum, et de futuro quod omnino incertum est certitudinem promittunt?

Ex quo liquere arbitror quod si quandoque in talibus uerum dicere ipsos contingat, non hoc ex arte praedicta sed ex opinione diabolica instructi proferunt. Sicut enim nos, rerum aliquarum uidentes apparatum, quid inde proueniat ex suspicione magis quam ex certitudine praedicimus, ita et diabolus quem consulunt in hanc eos diuinationem inducit ut multa ueraciter incerti pronuncient. Qui cum de aliquibus uera praedixerint de caeteris omnibus praescire creduntur. Saepe quoque praesentia de absentibus uel praeterita nunciant diabolico instinctu, nec mentiuntur, quod ab imperitis pro magno habetur, non attendentes quod haec diabolus nunciet, quae iam conspiciendo nouerit, ut de futuris quoque ipsis credatur. Nemo itaque talium diuinationes ad praedictam referat artem sed magis ad diabolicam machinationem.

Quod itaque de sideribus dictum est, et sint in signa scilicet futurorum non de contingentibus futuris, hoc est causalibus siue fortuitis, quae ad utrumlibet se habere Aristoteles dicit, sed de naturalibus futuris, ut dictum est, accipiendum est; tamquam hinc maxime astronomicae disciplinae, studium /60/ sumpserit initium, uel auctoritate eius hoc loco praecipue utilitate praesignata, in qua et ipse Moyses Aegyptiorum scientiae peritissimus enituisse creditur.


DE OPERE QUINTAE DIEI

[GEN. 1:20] <DIXIT ETIAM DEUS PRODUCANT AQUAE REPTILE ANIMAE VIVENTIS ET VOLATILE SUPER TERRAM SUB FIRMAMENTO CAELI.>

REPTILE ANIMAE VIVENTIS. Ambrosius in Hexameron de die quinto:

Scimus reptilia dici genera serpentium eo quod super terram repant, sed multo magis omne quod natat reptandi habet uel speciem uel naturam. Nam cum supra aquam natant, repunt toto corpore, quo trahuntur super quaedam dorsa aquarum. Unde et Dauid ait:

    Hoc mare magnum et spatiosum illic reptilia quorum non est
    numerus.

Quin etiam cum pleraque pedes habeant et ambulandi usum eo quod sint amfibia, et quae uel in aquis uel in terris uiuant, ut sunt foce, cocodrilli, aequi fluuiales, quos hippopotamos uocant eo quod hi generentur in Nilo flumine, tamen cum in alto aquarum sunt, nec ambulant nec natant, nec uestigio utuntur pedis ad incedendum, sed tamquam remo ad reptandum.

Ex quibus quidem Ambrosii uerbis, patet etiam omnes pisces reptilibus aggregari, cum sine incessu pedum sese moueant.

ANIMAE VIVENTIS dicit ad differentiam uiuificationis /61/ plantarum, quae si anima quamdam, id est uitam habere dicantur, non tamen ex se uiuere habent, sicut ea quae spirando et respirando uiuunt, sed terrae tantum affixae ipsum terrae humorem in eas conscendentem, pro uita habent. Tale est ergo animae uiuentis, hoc est uitae ex se, ut dictum est, permanentis, non ex immissione terreni humoris.

ET VOLATILE. Ex quo liquidum est tam pisces quam uolucres ex aquis procreatos habere corpora eiusdem naturae, nec tantum uim humanis corporibus ad lasciuiendum carnes eorum ministrare, quantum carnes terrestrium animantium, quae cum nostris corporibus eiusdem sunt naturae. Unde nec monachis beati Benedicti Regula ita carnes illas sicut has interdicit, cum uidelicet a carnibus tantum quadrupedum, non aliarum abstinere praecipit.

SUPER TERRAM SUB FIRMAMENTO CAELI. Quod dicit SUPER TERRAM SUB FIRMAMENTO CAELI non solum ad uolatile, sed etiam ad reptile referendum uidetur, si uidelicet ipsa quoque sidera animata putentur. Ipsa quippe cum sine pedibus ferantur, reptilibus aggreganda essent sicut et pisces. Sed cum ipsa sub firmamento caeli nequaquam sint, patet ea excludi per hoc quod dicitur SUB FIRMAMENTO CAELI.

Tale est ergo reptile atque uolatile, /62/ tamquam si diceretur 'animal aptum ad rependum siue uolandum super terram', hoc est ita ut terram non contingat. Nam postmodum cum dicit REPTILIA TERRAE potius quam 'super terram', profecto hoc et illud reptilium genus diligenter distinguit. Nonnullae aues aquaticae dicuntur pedes habere ita posterioribus adhaerentes, ut nequaquam cum illis incedere queant, sed solummodo natare, sicut pisces cum pennulis suis, quas profecto reptiles magis quam gressibiles dicendas credimus. Quae cum numquam in terram exire uideantur, nonnulla quaestio est de ouis eorum, quomodo ea foueant, an potius aquae ipse talium oua sicut et piscium suscepta quodam suo fotu uiuificare sufficiant.

Cum dicit SUB FIRMAMENTO CAELI, intransitiue uidetur accipiendum, quasi sub firmamento quod caelum est, sicut cum dicitur 'urbs Romae', 'fluuius Tyberis', 'creatura salis', 'corpus uel essentia lapidis'. Hoc autem firmamentum,ut superius dictum est, inde sic nominatur, quod aquis interpositum superiores ita sustentando firmet, ut relabi ad inferiores nequeant uel eas unquam contingere. Non ergo proprie firmamentum dicitur quod aquis nubium permixtum est, sed quod prorsus ab aquis uacuum superius est. Aues uero nequaquam uolare per firmamentum possunt, quia /63/ earum corpora sustentari ab aere sine aquarum corpulentia nequaquam possent.

[GEN. 1:21] <CREAVITQUE DEUS CETE GRANDIA, ET OMNEM ANIMAM VIVENTEM ATQUE MOTABILEM, QUAM PRODUXERANT AQUAE IN SPECIES SUAS, ET OMNE VOLATILE SECUNDUM GENUS SUUM; ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM.>

CREAVITQUE, ex ipsis uidelicet aquis.

ANIMAM, pro toto animante ponit, ex corpore simul et anima constante, unius uidelicet nomine partis totum comprehendens, iuxta quod et alibi ait:

    Da mihi animas, caetera tolle tibi.

Et rursum:

    Descendit Iacob in Aegyptum in animabus.

VIVENTEM. Subaudis ex se, non ex terra, sicut plante affixe radicitus terrae.

ATQUE MOTABILEM, ad differentiam scilicet caeterorum animalium quae terra postmodum produxit, quae grauius est elementum quam aqua. Unde et ista ex aquis producta naturaliter mobiliora et agiliora sunt, cum ex leuiori scilicet elemento consistant. Et attende quid superius dixerit de plantis, quod terra eas germinauit ac protulit. De animalibus uero dicitur tantum quod aqua uel terra ea produxit, non quod germinauerit, ut uidelicet innueret, quia non terrae radicitus affixa, uegetationem inde accipiunt, sicut plantae.

QUAM PRODUXERANT AQUAE IN SPECIES SUAS. Sic construe: creauit omnem animam, hoc est omne animatum /64/ tale in species, ac si diceret 'omnem', inquam, 'secundum speciem, non secundum numerum'. Quippe non omnia indiuidua harum specierum, sed singulae species tam auium quam piscium, tunc creatae sunt. Unde et in sequentibus cum dicit deum requieuisse ab omni opere suo, non de indiuiduis specierum multiplicandis est accipiendum, sed de naturis specierum iam praeparatis, ad quaelibet postmodum inde procreanda.

QUAM PRODUXERANT, id est ad quam producendam iam aquae fuerant praeparate, siue dulces ut flumina, siue salsae ut marinae.

ET VIDIT. Nota in operibus huius diei nequaquam in repetitione creationis ipsorum dici: ET FACTUM EST ITA, sicut superius in secundo die. Vel cum praemisisset: ET FECIT FIRMAMENTUM etc., postmodum adiunxit et factum est ita, tamquam per hoc innuens illam aquarum diuisionem ita in perpetuum permansuram. Sic et in creatione hominis postquam dixit: CREAVIT DEUS HOMINEM etc., subiunxit: FACTUM EST ITA. Cum ergo ubicumque dizitur: Factum est ita, perseuerantia quaedam operum significetur, ut sic scilicet permaneant, sicut facta sunt; nequaquam in speciebus auium id recte diei posse uidetur, eum uidelicet nonnulla species in eis quandoque prorsus deperire habeat, sicut de phoenice legitur, /65/ ac fortasse de nonnullis aliis, tam auium quam piscium speciebus contingit, quae ad opera pertinent huius diei.

[GEN. 1:22] <BENEDIXITQUE EIS DICENS: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI ET REPLETE AQUAS MARIS AVESQUE MULTIPLICENTUR SUPER TERRAM.>

BENEDIXITQUE. Solis animantibus istis ex aqua productis sicut et postmodum hominibus creatis benedixisse deus memoratur, quasi quadam dignitate animantia ista homini propinquaret, quu de illo generata sunt elemento, de quo et homines regenerandi erant. Unde et in arca secundum post hominem locum aues tenuisse non immerito uidentur, quia uidelicet de illo factae sunt elemento, quod in sacramento baptismi magis necessarium nostrae esset saluti.

Recte ergo benedictio dei a creationibus aquaticis incepit, cum ex hoc, ut dictum est, elemento nostrae salutis benedictio inicium esset habitura in remissionem peccatorum perfecta. Tale est ergo: BENEDIXIT EIS, tamquam si diceret 'typum sanctificationis regenerandorum ex aqua uel multiplicationis eorum comparatione circumcisorum iam tunc prouidebat'. Circumcisio quippe quamuis idem quod baptismus operata esse dicatur, in remissionem peccatorum, non tamen hanc efficaciam in tot habuisse potuit in quot baptismi gratia persistit; non enim nisi mares circumcidebantur, et soli Iudei siue proselyti. /66/

DICENS, id est apud se disponens quod nobis postmodum exhiberet.

CRESCITE ET MULTIPLICAMINI, hoc est numero indiuiduorum, non diuersitate specierum crementum accipite. Non enim ita est intelligendum ut prius in se ipsis crescerent, donec ad perfectam uenirent aetatem qua generare possent, cum statim creatio talium perfecta fuisse credenda sit, alioquin diu educanda essent, ut ad perfectionem uenirent. Quod si de auibus quoque intelligamus, non facile apparet unde alimentorum acciperent nutrimentum.

REPLETE, hoc est quantum satis sit ad hoc fructificate.

AQUAS MARIS, cum tamen et aquae dulces, tam pisces habeant quam uolucres. Sed constat quia omnis congregatio aquarum tam salsa quam dulcis mare dicitur, et omnes aquae ex mari proueniunt. Ubi et quod ait: ANIMAM VIVENTEM ATQUE MOTABILEM de his scilicet animantibus quae producta sunt ex aquis, sacramento baptismi plurimum congruere uidetur, ubi a peccato liberati et quasi de morte suscitati, per uiuificatorem spiritum nasci ac uiuere in deo incipimus, ac de ueteri Adam in nouum promouemur et in membra Christi transformamur.

Et attende quod solis animantibus istis ex aqua /67/ scilicet creatis et postmodum hominibus, et tandem septimo diei deus inter haec opera benedicere memoratur, benedictione hominis media constituta, tamquam ad illam caeteris duabus conuenientibus. Benedictio quippe hominis a baptismo incipit, remissione plenaria peccatorum ibi percepta, ac postmodum in sabbatum supernae felicitatis promota consummatur, ut hinc quoque bene sit dictum superius produci ex aquis ANIMAM VIVENTEM ATQUE MOTABILEM. In baptismo quippe uiuere incipimus, ut inde postmodum in praedictum sabbatum promoti pariter quiescamus.


DE OPERE SEXTAE DIEI

[GEN. 1:24] <DIXIT QUOQUE DEUS: PRODUCAT TERRA ANIMAM VIVENTEM IN GENERE SUO IUMENTA ET REPTILIA ET BESTIAS TERRAE SECUNDUM SPECIES SUAS; FACTUMQUE EST ITA.>

ANIMAM VIVENTEM, hoc est animatum ex se uiuens, non ex terra uitam contrahens, quamuis ex terra sit, sicut e contrario plantae faciunt. Viuentem, inquit, IN GENERE SUO, quia etsi iam illa animantia quae prius creata fuerunt in se defecerunt, nec iam eadem numero permanent quae prius facta sunt, in suo tamen genere quodammodo semper uiuunt, quia decidentibus indiuiduis genus siue species non deperit. Viuunt ergo IN GENERE, hoc est in specie sua quae primo creata sunt, etsi iam in se non uiuant, sicut et de aliquo dicitur tyranno iam mortuo, quia uiuit in /68/ filiis suis. Et nota quod cum ait ANIMAM VIVENTEM de his quae terra produxit, non adiecit motabilem sicut prius de his quae aquae produxerunt, quia cum elementum aquae leuius sit terra, profecto animalia de aquis producta faciliorem habent motum, et corpora eorum facilius ab anima moueri atque agitari possunt, ut iam supra meminimus.

IUMENTA, id est quadrupedia domestica, quasi sub iugo et dominio nostro posita.

REPTILIA TERRAE. Sic enim iungendum est ad differentiam scilicet supradictorum reptilium aquae.

BESTIAS, uidelicet siluestres, ut feras, uel quascumque a nostra conuersatione remotas.

[GEN. 1:25] <ET FECIT DEUS BESTIAS TERRAE IUXTA SPECIES SUAS ET IUMENTA ET OMNE REPTILE TERRAE IN GENERE SUO; ET VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM.>

ET FECIT. Primo dixit: FACTUM EST ITA, quod scilicet terra produxit animalia, secundum corporis substantiam. Sed postmodum haec dominus consummando fecit; quasi perfecit uitalem spiritum eis dando de aqua, ut nonnullis uidetur, siue de caeteris elementis, non ita corpulentis aut grauibus, sed magis leuibus atque mobilibus. Non dicitur deus benedixisse bestiis sicut piscibus et uolucribus, quia serpens cui maledicturus erat de bestiis tunc erat. Homini uero benedixit quamquam peccaturus esset, nec eum, sed terram propter eum maledictam dicit.

[GEN. 1:26] <ET AIT: FACIAMUS HOMINEM AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM NOSTRAM, ET PRAESIT PISCIBUS MARIS ET VOLATILIBUS CAELI ET BESTIIS UNIVERSAEQUE TERRAE OMNIQUE REPTILI QUOD MOVETUR IN TERRA.>

/69/ FACIAMUS HOMINEM. Creatis caeteris omnibus siue dispositis propter hominem, eum nouissime condidit, et tamquam in fine suorum operum constituit. Ad quem tamquam finem et causam suae creationis caetera omnia tendebat, cum propter eum fierent uniuersa. Unde nec eum creari oportuit nisi caeteris quibus praeesse debebat, uel quae ipsi in esum necessaria, uel saltem ad glorificandum deum congrua erant ante creatis et ei praeparatis, ne quid forte de indigentia in excusationem sui peccati praetendere posset, et tanto amplius ab offensa dei reuocari posset, quanto maiorem dilectionis eius causam haberet, qui eum praefecerit uniuersis, uel etiam post casum ad penitentiam citius moueretur, dolens se illum offendisse cui tanta debebat. Cuius quidem creationis excellentiam patenter insinuat, cum quasi ex quodam consilio loquens, dicit: FACIAMUS.

Sed cur pluraliter dicitur: FACIAMUS HOMINEM AD IMAGINEM NOSTRAM, si nulla prorsus pluralitas in deo sit, qui solus hominem creasse ad imaginem suam postea memoratur his uerbis: ET CREAVIT DEUS HOMINEM AD IMAGINEM SUAM, AD IMAGINEM DEI CREAVIT ILLUM -- dicant Iudei si possunt, uel nobiscum fateantur in una diuinitatis essentia, pluralitatem personarum magisquam rerum esse. Quod diligenter Propheta, /70/ considerans ad distinctionem personarum faciendam, dicit pluraliter: FACIAMUS; ad unitatem uero dei assignandam, subiunxit singulariter ET CREAVIT DEUS HOMINEM etc. Quasi ergo aliquis secum loquens se et rationem suam quasi duo constituit, cum eam consulit, sicut Boethius in libro De consolatione philosophiae, uel Augustinus in libro Soliloquiorum. Sic deus pater ad creationem hominis tam sapientiam suam quam bonitatem, hoc est filium et spiritum sanctum quasi inuitans, dicit: FACIAMUS eum talem ac tantum ut imago nostra sit uel similitudo. Quae quidem creatio quam excellens sit et caeteris suprapositis longe superior, ipsis quoque uerbis exprimitur tamquam in consilio quodam collatis ad magnum aliquid faciendum cum dicitur: FACIAMUS.

In caeteris uero creationibus non ita dictum est, sed solummodo ut fiat hoc uel illud, uel terra siue aqua hoc uel illud producat. Cum autem homo commune nomen sit tam uiri quam feminae, cum sit utrumque animal rationale mortale, unde et in sequentibus cum dicitur quia CREAVIT DEUS HOMINEM, statim subinfertur: MASCULUM ET FEMINAM CREAVIT EOS; intelligimus uirum ad imaginem dei creatum, feminam uero ad similitudinem. De uiro quippe Apostolus ait:

    Vir quidem non debet uelare caput suum, quia imago et gloria dei
    est

hoc est gloriosior et praeciosor eius /71/ similitudo. Distat autem inter imaginem et similitudinem; quod similitudo rei potest dici quod conuenientiam aliquam habet cum ipsa, unde simile illi dici queat. Imago uero expressa tantum similii tudo dicitur, sicut figurae hominum quae per singula membra perfectius eos representant.

Quia ergo uir dignior quam femina est et per hoc deo similior, imago eius dicitur; femina uero similitudo, cum ipsa etiam sicut uir per rationem et immortalitatem animae deum imitetur. Vir autem hoc insuper habet quo deo similior fiat, quod sicut omnia ex deo habent esse, ita ex uno uiro secundum traducem corporis tam femina ipsa quam totum genus humanum initium habet. Si quis autem diligentius ac perfectius hanc imaginem uel similitudinem dei ad quam homo factus dicitur, considerare uelit, iuxta ipsarum personarum distionctionem, uidebit hominem ipsum tam patris quam filii uel spiritus sancti ex sua conditione similitudinem maximam adeptum esse. Constat quippe deo patri, qui a seipso non ab alio esse habet iuxta hanc eius proprietatem, id quod ad potentiam pertinet diuinam specialiter ascribi, sicut et filio qui eius sapienta dicitur quod sapiente est; et spiritui sancto qui amborum amor uocatur et proprie caritas dicitur, id /72/ quod ad bonitatem diuinae gratiae spectat tamquam proprium tribuitur.

Homo itaque, ut dictum est, secundum animae dignitatem ad similitudinem singularem personarum factus est, cum per potentiam et sapientiam et amorem caeteris praelatus animantibus, deo similior factus sit. Eo quippe anima humana per proprie naturae potentiam caeteris omnibus ualidior est, quod sola immortalis et defectus ignara est condita. Sola quoque capax est rationis et sapientiae et diuini amoris particeps. Quae enim deum recognoscere per rationem nequeunt nequaquam eum diligere possunt. Et haec quidem tria tam uiro quam feminae communia sunt, unde utrique ad similitudinem dei facti memorantur, cum in sequentibus dicitur: IN DIE QUA CREAVIT DEUS HOMINEM, AD SIMILITUDINEM DEI FECIT ILLUM; MASCULUM ET FEMINAM CREAVIT EOS.

Cum itaque ambo, iuxta praedicta, similitudinem cum diuinis personis habeant, uir tamen quo maiorem cum eis similitudinem tenet; non solum ad similitudinem, uerum etiam ad imaginem creari dicitur. Ut enim ex patre caetere personae habent esse, ita in humana creatione femina ex uiro creata esse inde habuit, non uir ex femina. Per sapientiam quoque siue rationem uirum feminae praeminuisse /73/ supra docuimus, et in hoc eum sapientiorem constare quod a serpente seduci non potuit. A quo etiam deum magis diligi non dubitandum est, qui nequaquam eum sibi inuidere uel dolose quicquam dicere uel in mendacium prorumpere credere potuit, sicut mulier seducta fecit.

Ex his itaque liquet uirum illum primo conditum non solum similitudinem, uerum etiam imaginem diuinarum personarum ex ipsarum cooperatione in sua creatione accepisse, quod similior illis in istis conditus sit. Unde recte de uiro dictum est: AD IMAGINEM NOSTRAM, hoc est ad expressiorem similitudinem, et de femina subiunctum est tantum: AD SIMILITUDINEM.

ET PRAESIT PISCIBUS. Non quidem hominem homini praeponit deus, sed insensibilibus tantum uel irrationabilibus creaturis, ut eas scilicet in potestatem accipiat et eis dominetur quae ratione carent et sensu, sicut postmodum ait ibi: ET DOMINANIMI PISCIBUS MARIS etc. Potestas autem et dominium in his ideo collata homini dicuntur, quod iuxta eius arbitrium haec omnia disponerentur, et pro uoluntate sua eis penitus uteretur, quamdiu ipse uoluntati sui conditoris subiectus esset.

/74/ In quos tamen usu haec omnia tunc haberet, non facile est de singulis disserere, si semper in paradiso persisteret, tamquam ad manum habens omnia necessaria, et sufficientem sibi de fructibus arborum uel herbis esum concessum, praesertim cum nec ad eum pertingere uniuersa possent animantia. Ut enim de bestiis et auibus praetermittamus, quis CETE GRANDIA uel marinos pisces illuc posse praeuenire uel etiam uiuere arbitretur? Quale denique dominium super haec exercere posset quae nunquam uideret,nec etiam ubi essent sciret, nec fortassis si essent cognosceret? Quomodo insuper uniuersae, ut dicitur, terrae dominari uel praeesse posset, in uno paradisi loco semper conclusus, caeteris omnibus mundi partibus ignoratis tanquam nondum uisis? Aut quod postmodum ait: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI ET REPLETE TERRAM, quomodo unquam eueniret, si in tantula parte mundi conclusi nondum exirent in diuersas mundi regiones?

Nulla itaque ratio habet totam hominum futuram multitudinem in illo paradisi loco semper conuersaturam esse si non peccassent, sed inde postmodum sicut et de arca per mundum dispergendos esse, nihil penale alicui reperturos, cum nulla maledictione pro peccato terra percuteretur a deo. Ideo tamen primos homines in paradiso locatos primum /75/ credimus, quo temperies illa loci quem a principio dominus plantauerat, fructibus plurimum habundaret, nondum his ita uel caeteris per mundum propagatis. Sed nec de ligno uitae disserendum est, ne ante maledictionem terrae per plantationem multiplicari posset in terris. Tunc utique uniuerse terrae homo praeesse et dominari posset, et multis usibus ei animantia caetera esse, fortassis postmodum et in esum ei concessa, sicut post diluuium a domino Noe concessum est. Possent et delectationem nonnullam homini afferre, secundum sensuum diuersitatem, cum ex cantu auditum mulcerent, uel ex pulchritudine formae uisum oblectarent, uel odoris suauitate olfactum reficerent; uel quibuscumque modis diuersae ipsorum naturae diligenter cognitae in amorem et laudem creatoris nos amplius excitarent, iuxta quod ad eum Psalmista dicit:

    Delectasti me domine, in factura tua, et in operibus manuum
    tuarum exultabo.

Sunt fortassis quibus huiusmodi quaestiones friuolae esse nec rationabiliter moueri uidentur, cum quis uidelicet quaerit de aliquo nunquam eueniente et dicit: "Quid fieret si ita esset?" Quae namque, inquiunt, ratio est quaerere si ita esset quod nec fieri habet, sicut nec illud esse? Dicunt itaque deum, praescium futurorum, hoc homini /76/ concessisse, ut per rationem dominaretur caeteris animantibus, et ea constringere posset atque opprimere, quamuis corpore ualidiora; ut uidelicet ex concessa sibi ratione, tanto eum homo amplius diligeret, quanto amplius in hac se ab eo accepisse cognosceret.

Cum dicit: VOLATILIBUS CAELI, hoc est auibus, non ad differentiam aliquam uolitilium additum est caeli, sed ad demonstrandum per quam partem mundi uolare habeant, sicut etiam dictum est: PISCIBUS MARIS, uel sidera caeli dicere solemus, non ad aliquorum determinationem sed magis ad eorum exprimendam proprietatem ubi esse habeant. Caelum ergo hic tam aerium quam aethereum comprehendens, quicquid ab inferioribus aquis usque ad superiores inter est, hoc uocabulo nuncupat.

ET BESTIIS. Quod superius per bestias et iumenta distinxit, hic nomine bestiarum communiter comprehendit.

UNIVERSAEQUE TERRAE. Nota quod cum hic concedatur homini tam bestiis quae in terra sunt quam ipsi terrae praeesse, nequaquam tamen ita superius ei concessum est, tam piscibus maris quam ipsi mari, uel tam uolatilibus caeli quam ipsi caelo praeesse. Non enim ita mare uel caelum in nostra est potestat sicut terra, in qua manemus et aedificia nostra constituimus, /77/ et quam ad nostras utilitates excolendo paramus.

REPTILI QUOD MOUETUR IN TERRA. Hoc est in hac mundi parte inferiori, ad differentiam fortassis caelestium animalium, id est siderum que, sicut philosophis uisum est, animata sunt, et reptilia potius in suo motu quam gressibilia sunt dicenda, cum pedibus careant.

[GEN. 1:27] <ET CREAVIT DEUS HOMINEM AD IMAGINEM SUAM AD IMAGINEM DEI; CREAVIT ILLUM MASCULUM ET FEMINAM CREAVIT EOS.>

AD IMAGINEM SUAM. Virum uidelicet prius condidit talem ut eius esset imago sicut exposuimus. Recte postquam dictum est: Faciamus hominem ad imaginem nostram, subditur hic creauit deus hominem ad imaginem suam, hoc est dei, non alterius rei sicut statim etiam supponitur, ad imaginem dei creauit illum, ne uidelicet cum praemitteretur NOSTRAM non solum ad imaginem dei factus intelligeretur, uerum etiam ad aliquorum aliorum quibus loqui uideretur cum ait: FACIAMUS HOMINEM.

Et nota quod cum ait hic: AD IMAGINEM DEI CREAVIT ILLUM, et postmodum addit: MASCULUM ET FEMINAM CREAVIT EOS, nec repetit AD IMAGINEM DEI, cum dicit pluraliter EOS; sicut fecit cum dixit ILLUM, patenter innuit de solo uiro accipiendum esse quod ad imaginem dei creatus sit. Potest etiam uideri quod adiunctum est: AD IMAGINEM DEI CREAVIT ILLUM aliter debere intelligi quam quod dictum est: AD IMAGINEM SUAM. Filius quippe /78/ imago dei dicitur, qui ex solo patre est, cum spiritus sanctus a patre et filio esse dicatur. Vir itaque ad imaginem dei creatus est, quia in hoc praecipuam habet cum filio dei similitudinem; quod sicut ille ex solo est patre tamquam genitus, ita iste ex solo deo habet esse tamquam creatus, non de aliquo animali assumptus, sicut mulier de uiro sumpta est, et de costa eius formata.

MASCULUM ET FEMINAM, hoc est tales qui ad propagationem humani generis sufficerent. De qua propagatione postmodum ait: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI. Cum dicit EOS, masculino genere pro uiro simul et femina, pro dignitare uirilis sexus factum est. Quod in tantum etiam usque hodie seruamus, ut 'uno uiro multis feminis aggregato', cum de ipsis loquimur, plurale aliquod adiectiuum de ipsis simul proferentes, masculino genere contenti sumus, ueluti si de ipsis dicamus quia sunt boni uel albi.

[GEN. 1:28] <BENEDIXITQUE ILLIS DEUS ET AIT CRESCITE ET MULTIPLICAMINI ET REPLETE TERRAM ET SUBICITE EAM ET DOMINAMINI PISCIBUS MARIS ET VOLATILIBUS CAELI ET UNIVERSIS ANIMANTIBUS QUAE MOVENTUR SUPER TERRAM.>

BENEDIXITQUE, hoc est de meliori statu ipsorum immortali et incorruptibili futurae uitae iam tunc disponebat. Hoc autem Propheta dixit, praeueniens futurum eorum lapsum, ne quis forte cum postmodum audieret eos expelli de paradiso terrestri, desperaret de caelesti.

/79/ CRESCITE ET MULTIPLICAMINI. Sicut superius animantibus aquaticis dixisse memoratur: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI ET REPLETE AQUAS MARIS, ita hic hominibus creatis dicere narratur: CRESCITE ET MULTIPLICARE ET REPLETE TERRAM, ut haec quoque locutio sicut illa non prolatio sermonis, sed dispositio diuinae operationis subintelligatur, praesertim cum nondum lingue alicuius institutio facta esset, nondum impositis ab Adam nominibus, sicut postmodum fecisse refertur. Unde ista quoque dei locutio, sicut et supradictae, non tam de prolatione uerborum accipienda uidetur quam de dispositione diuina, cum uidelicet ita de ipsis facere deus apud se ordinaret ut crescerent et multiplicarentur, id est crementum multiplicationis acciperent commixtione masculi et feminae, quos iam supra distinxit tamquam ad hoc masculum et feminam creatos. Ex quo patenter insinuat quantum a creatione dei et institutione naturae illa sodomitarum abominabilis commixtio recedat, qua se ipsos tantum polluunt, nullum de prole fructum reportantes. Damnantur et ex hoc loco praecipue dampnatores nuptiarum, cum primis hominibus creatis ex auctoritate dominica coniugium statim sancitum sit.

ANIMANTIBUS QUAE MOVENTUR SUPER TERRAM. Quod adiungit, quae mouentur super terram, potest uideri /80/ additum esse ad exclusionem tam caelestium animalium, iuxta illam scilicet opinionem philosophorum qua sidera deos appellant, id est animalia rationalia, immortalia, impassibilia, quam aeriorum, id est daemonum.

[GEN. 1:29] <DIXITQUE DEUS: ECCE DEDI UOBIS OMNEM HERBAM ADFERENTEM SEMEN SUPER TERRAM, ET UNIVERSA LIGNA QUAE HABENT IN SEMET IPSIS SEMENTEM GENERIS SUI, UT SINT VOBIS IN ESCAM;

[GEN. 1:30] ET CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE, OMNIQUE VOLUCRI CAELI ET UNIVERSIS QUAE MOVENTUR IN TERRA ET IN QUIBUS EST ANIMA VIVENS UT HABEANT AD VESCENDUM. ET FACTUM EST ITA.

[GEN. 1:31] VIDITQUE DEUS CUNCTA QUAE FECIT ET ERANT VALDE BONA. ET FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES SEXTUS.>

ECCE DEDI. Ac si diceret 'in praesenti tempore siue loco', quia et post diluuium carnium quoque esum homini dominus indulsit. Sed cum nonnullas modo bestias uel aues uideamus quibus carnium esus necessarius sit, quomodo his quoque sicut homini solummodo herbae et arbores nunc in esum conceduntur, tamquam haec illis primum sufficerent, nec nisi post peccatum hominis carnibus indigerent, ut pena uidelicet hominis ex peccato proueniens in ea quoque redundaret, quibus homo praeesse et dominari habuit, ut alia scilicet animantia aliis in rapinam et esum traderentur? Et fortassis nulla sunt animantia de his quae hodie inter nos carnium indigent alimento, quibus in aliquibus mundi partibus sufficiens esus reperiri non possit in herbis uel arboribus. Et attende quantum sibi in omnibus hominem uelit obedire, cum nec eum comedere ut uiuat nisi per obedientiam uelit, nec sine permissione sua quicquam in quibuscumque necessariis attingere, nec ad sustentationem etiam uitae. Ex quo /81/ patenter innuit totam hominis uitam non nisi in obedientiam dei consistere, et ad hoc eum solummodo debere uiuere.

VOBIS ET CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE. Aliam quidem uobis, alia illis, uel aliqua pariter uobis et illis. Non enim omnia pabula uel homini uel illis conuenire uidentur, quamuis ante peccatum nullum escu genus homini nouicum esset uel fortassis incongruum. Sed si hominibus omnia conuenire ponamus, nequaquam credibile est ut hoc de animantibus annuamus, ut eis quoque tam lignum uitae quam caetera omnia sint concessa, nisi forte quis uelit ea quoque sicut homines inde contra mortem et senium habere remedium. Quibus etiam lignum scientiae boni et mali nunquam legimus esse prohibitum, sicut postmodum hominibus dicitur interdictum. Non enim apparet quomodo de omnibus lignis haec concessio facta sit hominibus et caeteris animantibus, si arbor illa uetita nunquam fuerit hominibus uel illis concessa. Et nota quod illae quoque arbores quae infructuosae dicuntur, aliquod alimentum in foliis saltem uel floribus seu cortice nonnullis animantibus ministrare possunt.

Et attende quod cum de cibo etiam hominis sicut de cibo animalium prouidet, et omnibus pariter terrena /82/ concedit alimenta, patenter insinuat mortales quoque homines creatos fuisse, et eos in corporibus animalibus non spiritalibus factos esse, et ne morte dissoluerentur tunc quoque homini sicut nunc cibum necessarium esse. Unde nec iste animalis uitu status, in quo uidelicet homo conditus fuerat, laudem habere meruit, comparatione scilicet spiritalis illius uitae ad quam transferendus erat. Non enim de homine quoque creato sicut de caeteris animantibus dictum est, quia VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM, quia commendari non debuit in homine uita illa ad quam obtinendam nequaquam creatus erat, sed de illa transiturus ad longe meliorem. Communiter uero cum caeteris laudari potuit, quia comparatione aliorum hic etiam mortalis status hominis tamquam excellens et optimus commendandus fuit, cum tamen ad hoc quod futurus erat nequaquam in tantum dignus laude censebatur, ut per se optimus, id est ualde bonus diceretur.

ET FACTUM EST ITA. Hoc non ad creationem hominis tantum uel operationem sextae diei, sed ad totam praecedentium operum summam referendum uidetur. Quae uniuersa statim comprehendit, cum in eorum laudem prorumpens ait: CUNCTA QUAE FECERAT, tam de creatione scilicet caeli et terrae quam de luce, operum superaddita, et in creatione hominis consummata. Ad quem /83/ quidem tamquam finem, hoc est finalem caeterorum causam, omnia spectabant, cum propter hominem creata sint siue disposita: homo uero non propter illa, sed propter deum solum glorificandum. Cum ergo illa usque ad hominem per suas utilitates peruenerint, cursum suum quasi in meta quadam et stadii termino sibi praefixo consummabunt. Homo uero usque ad deum peruenire habet, et in eius uisione tamquam in sabbato uero quiescere.

Et nota quod non ait 'uidit quod essent cuncta ualde bona', sicut superius in diuersis operibus dictum est: VIDET QUOD ESSET BONUM, sed ita distinxit: VIDIT DEUS CUNCTA QUAE FECERAT, et postmodum nequaquam repetens VIDIT, subintulit: ET ERANT VALDE BONA. Non enim iuxta hoc, quod exposuimus, de singulis: VIDIT DEUS QUOD ESSET BONUM, hoc est uidere hoc nos et intelligere fecit ex manifesta eorum utilitate; potuit de omnibus dici quia uiderit cuncta bona propter operationem, saltem secundae diei de suspensione aquarum, quarum, ut diximus, utilitatem nondum probare ualemus. Quod ergo dictum est: VIDIT CUNCTA, ET ERANT VALDE BONA, tale est quod nihil in eis ab ipso perfecte cognitis corrigendum censuit, sed tantum omnia bona condidit, quantum bona condi oportuit, ut nihil scilicet in conditione sua plus /84/ boni accipere illa decuerit, iuxta illam quoque Platonis sententiam qua mundum ab omnipotente et non aemulo factum deo conuincit nequaquam meliorem fieri potuisse. Quod et Moyses considerans, asserit omnia ualde bona creata quanuis de omnibus rationem reddere nec ipsi etiam concessum esse credamus. Non tamen singula in se, sed omnia simul ualde bona dicit, quia, ut beatus quoque meminit Augustinus, bona sunt singula in se, sed cuncta simul ualde bona; quia quae in se considerata nihil aut parum ualde uidentur, in tota omnium summa ualde sunt necessaria. Unde dictum est:

    Magna opera domini exquisita in omnes uoluntates eius.

Mouet fortassis aliquos cum dicitur: VALDE BONA, quid de quibusdam animantibus uel plantis uenenatis dicamus, uel de aliis quibusdam quae omnino superflua censentur, uel de ipsis denique apostatis angelis qui ab ipso statim exordio suae creationis superbiendo mali facti sunt. Sed quia malitiam istam ex se postmodum habuerit, non in sua creatione acceperunt; nequaquam a deo facti sunt mali, sed a seipsis superbiendo corrupti. Quia ergo et illi spiritus facti sunt boni et absque peccato, sed non tales perstiterunt, nequaquam propter hoc negandum est opera dei bona fuisse, cum illos quoque spiritus /85/ bonos condiderit, in ipsa scilicet spiritalis substantiae natura, quam ipsi superbiae labae maculauerunt, non destruxerunt.

Opera itaque dei cuncta bona sunt, et omnis creatura bona est praedicanda, quia nihil peccati uel mali in ipsa suu creationis origine accipit, sed singulis tantum confert deus quantum conuenit, ut non solum bonae, uerum etiam optimae, id est ualde bonae, singule, ab ipso fiant creaturae: nec solum tunc cum primo crearentur, uerum etiam cotidie cum ex illis primordialibus causis nascendo procreantur uel multiplicantur. Etsi enim infans cum nascitur nondum bonus homo dicatur, quod ad mores pertinet bona tamen est creatura. Sic et pullus cum nascitur, quanuis nondum sit bonus equus et ad usitandum idoneus, bona tamen est creatura, et quantum ei conuenit in ipsa creatione a deo accepit, qui nihil sine ratione uel facit uel fieri permittit, etiam cum abortiui fetus producuntur uel uiciati nascuntur. De sarmentis uero plantarum quae superflua uidentur, et a nobis saepe resecari conuenit, sicut et capillos nostros uel ungues, seu de uenenatis quae diximus: illud fortassis ad solutionem sufficere uidetur, quod ait: ERANT UALDE BONA, tunc uidelicet ante peccatum hominis non nunc, etiam post peccatum in poenam nobis conuersa. /86/

Constat quippe si homo non peccasset, nec ex ueneno illi imminere periculum, nec ex aliqua re cruciatum, sed omnia illi animalia quantamcumque seua, quantumcumque crudelia, ei mansueta quasi domestica, fore per omnia illius dominio subiecta, quamdiu ille suo creatori qui haec ipsi subiecerat per obedientiam subiectus esset. Quod postquam ille neglexit, multa illi ex his periculosa facta sunt et usque ad mortem in eum praeualere permissa, ut ex his miser iam disceret quantum deliquerit non obediendo deo, qui nec tamdiu in potestatem habere mereretur, quamdiu ille summae potestati subiceretur, a qua acceperat ut his ipse dominaretur.

Quem ergo ratio retrahere debuit a peccato et quid cauendum esset praedocere, irrationabiles uel insensibiles quoque creaturae nunc ei periculosae factae patenter edocent, quantum deliquerit, tamquam quadam ui diuina sentientes iam se homini nullam subiectionem debere, postquam ille deo subiectus esse neglexerit, utpote quae nihil ei nisi propter deum deberent. Ex quo et patenter ipsa etiam quae ratione uel sensu carent nostram insipientiam erudiunt, ne aliquibus in his obediamus quae contra deum facere praesumunt, cum nihil cuiquam nisi propter deum debeamus et omnium quae agimus finem in deo constitui oporteat. /87/

Nemo itaque inobedientiae, est arguendus, nec etiam arguendus ubicumque offensa dei cauetur, quae sola quemlibet reum constituit. Iuret quislibet alicui quod ab eo ille requisierit et tamdiu iuramentum teneat, quamdiu non recognouerit se id quod iurauit exequendo deum esse offensurum, sicut et ex ipsis, ut diximus, quae ratione carent, iam edocti sumus, quae iam nostrum non curant dominium, tamquam intelligant nos respuisse diuinum. Quae dum nos perimunt uel cruciant, diuinum in hoc iudicium exercendo, ac debitam poenam inferendo, falso in eis opera dei quasi mala calumniamur, quia nobis in dolorem pro meritis nostris conuertuntur. Alioquin et poenam ipsam quae iusta est, et tam deum quam quemlibet iudicem iustum, cum reos punit et quod debet agit arguere possemus. Non sunt igitur opera dei ulla dicenda mala, quamuis nonnullis, ut iustum est, periculosa sint ac nociua, uel cum nonnumquam iustum perimendo, ab huius uitae angustiis liberant, uel alquibus afflictionibus purgant. Sed nec aliqua in creaturis superflua sunt dicenda, quamuis nos nonnunquam maxime grauent, quia pro diuersis usibus ea quae ad unum minime ualent, ad aliud commoda sunt, ut sarmenta praecisa quae fructui uitis nocerent si in ea remanerent, ad faciendum ignem uel ad alias necessitudines non inutila sunt. /88/ Denique quanto amplius uita haec periculosior uel magis poenalis habetur, tanto ardentius illa expetitur quae ab his omnibus immunis existit.

Quid autem proprie bonum ac per se, scilicet sine adiectione, uel quid malum siue indifferens dicatur, in secunda Collatione nostra quantum arbitror satis est definitum.

De creaturis autem nonnulla est quaestio, utrum uidelicet, ut quibusdam uidetur, quicquid est et creator non est creatura dicatur, an solae substantiae, non etiam earum accidentia dicendae sint creaturae, an res etiam aliquae sicut est sessio. Non enim cum aliquem sedere accidit, quandam rem tunc dicimus esse quae prius non fuerit, uel quandam rem perisse quae prius instante fuisset.

ET FACTUM EST VESPERE. Sicut in caeteris diebus tali fine opera eorum sic concludit, ut nihil supra intelligendum sit quod ad opera uniuscuiusque diei pertineat; ita et de hoc die intelligendum uidetur, ut nihil scilicet supra id quod dictum est ad operationem huius diei pertinere dicatur, sed statim primis parentibus creatis, totam operationem huius sextae diei consummatam esse. Unde quod in sequentibus additur de prohibitione ligni facta uel transgressione praecepti, et de eiectione paradisi /89/ uel impositione nominum quam Adam fecit, uel si qua sunt alia, non necesse est haec omnia nos profiteri sexta die hoc facta; praesertim cum incertum sit quanto temporis spacio illi parentes in paradiso perstiterint, ut haec scilicet omnia quae postea referuntur ibi facta fuisse, peragi possent ante ipsorum deiectionem. Quod enim multis annis uel diebus ante transgressionem in paradiso fuerint, tam auctoritas quam ratio habere uidetur, sicut postmodum loco suo ponere decreuimus.

Dies sextus. Quod in sex diebus opera sua deum consummasse Propheta retulerit non uacat a misterio, ut uidelicet perfectioni operum ipsa quoque numeri attestaretur perfectio. Hic quippe numerus qui senarius dicitur, inter eos numeros qui perfecti dicuntur, primus occurrit. Tres quippe numerorum species secundum computationem partium suarum distinguuntur, cum uidelicet alii perfecti, alii habundantes, alii dicantur diminuti.

Perfecti uero sunt quorum partium computatio summae totius adequatur. Verbi gratia: senarius mediam partem habet ternarium, tertiam binarium, sextam unitatem. Quibus quidem ad inuicem ita iunctis, ut dicas unus, duo, tres, solum perficit senarium. Habundantes uero numeri dicuntur quorum computatio /90/ partium ipsos excedens maiorem reddit numerum, ut duodenarius. Huius quippe, senarius media pars est, quaternarius tertia, ternarius quarta, binarius sexta, unitas duodecima. Quae omnes ad inuicem coniunctae sedecim faciunt, qui profecto numerus duodenario maior est. Diminuti uero sunt quorum partibus computatis et sibi coniunctis summa totius reddi non potest, ut est octonarius. Hic quippe numerus mediam partem habet quaternarium, quartam binarium, octauam unum. Quae simul iuncte, septenarium faciunt, quem octonario minorem esse constat.


< DE SEPTIMO DIEI >

[GEN. 2:1] <IGITUR PERFECTI SUNT CAELI ET TERRA ET OMNIS ORNATUS EORUM.>

IGITUR PERFECTI SUNT. Quia uidelicet elementa, ut dictum est, creata sunt atque disposita, et sideribus, plantis, animantibus adornata, igitur non solum facta in creatione, sed etiam perfecta sunt in sua dispositione. Ornatus eorum dicit non solum quae sunt in eis, uerum etiam quae sunt ex eis, non spiritales scilicet sed corporales substantias, quae maxime ad commendationem mundi pertinent per hoc quod ex eo initium habent: OMNIS ORNATUS EORUM, tam caeli uidelicet, sicut sidera, quam terrae uel aquae, sicut plantae uel animalia.

[GEN. 2:2] <COMPLEVITQUE DEUS DIE SEPTIMO OPUS SUUM QUOD FECERAT: ET REQUIEVIT DIE SEPTIMO AB UNIVERSO OPERE QUOD PATRARAT.>

QUOD FECERAT SEX SCILICET PRAECEDENTIBUS DIEBUS. Sed quomodo tunc opus suum compleuit et non in sexta die, si tunc nihil fecit? Unde septimum diem intelligimus totum futurum saeculi tempus, quo multiplicare non cessat species creatas in aliquo rerum numero ex natura earum iam praeparatarum, iuxta illud Veritatis:

    Pater meus usque modo operatur et ego operor

tamquam si diceret 'sicut ille nondum operari cessat, cotidie scilicet multiplicando quae primo facta sunt', sic nec ego pariter cooperari tanquam coaeterna eius sapientia, per quam omnia facit.

ET REQUIEVIT. Cessando scilicet, sicut statim exponit, a speciebus quas creauerat, non a numero rerum in eis multiplicandarum. Nulla quippe de speciebus illis postmodum peritura erat, ut ad eam reparandam non sufficeret per se natura iam praeparata, sicut et ad indiuidua specierum multiplicanda. Etsi enim ponamus phoenicem speciem esse, uel aliquas species herbarum uel florum quandoque deperire, iam tamen ita natura ex primordialibus causis est praeparata ut ad haec restauranda sufficiat. Bene itaque dicit: QUOD PATRARAT, scilicet in speciebus, non quod multiplicaturus erat in numero indiuiduorum. Quamuis enim mulus inter species animalium creatus non fuerit, uel uermes multi ex /92/ aliqua putredine uel corruptione postmodum nati, in ipsis tamen speciebus praedictis, seminarium habuerunt et uim quamdam futurae suae creationis. Animae uero licet ex animabus per traducem non propagentur, quia tamen iam species animae creata fuerat, non impedit earum cotidiana multiplicatio dici deum requeiuisse AB UNIVERSO etc.

[GEN. 2:3] <ET BENEDIXIT DIEI SEPTIMO ET SANCTIFICAVIT ILLUM, QUIA IN IPSO CESSAVERAT AB OMNI OPERE SUO QUOD CREAVIT DEUS UT FACERET.>

BENEDIXIT ET SANCTIFICAVIT, id est caeteris praetulit diebus et in caelebrationem ipsum constituit.

CESSAVERAT. Quod dicit CESSAVERAT, expositio est eius quod dixerat REQUIEVIT, ne forte a labore ipsum quieuisse arbitraremur.

CREAVIT in uerbo, UT FACERET in opere iuxta illud: DIXIT, ET FACTA SUNT. Et attende quod non ita de septima die sicut de caeteris dicitur quia factum est uespere et mane dies septimus. Non enim in eo sicut in caeteris aliquid fecisse deus memoratur, sed tantum quieuisse, nec opera multiplicationis quae in hoc septima die fiunt cotidie usque ad consummationem saeculi complebuntur.

Quoniam ea quae praedicta sunt iuxta radicem historiae ac ueritatem rei gestae quantum ualuimus prosecuti sumus, iuuat morali quoque ac postmodum /93/ mystica expositione nos eadem perquirere. Moralis itaque dicitur expositio, quotiens ea quae dicuntur ad aedificationem morum sic applicantur, sicut in nobis uel a nobis fieri habent quae ad salutem necessaria sunt bona, ueluti cum de fide, spe, et caritate, uel bonis operibus expositione nostra lectorem instruimus. Mystica uero dicitur expositio cum ea praefigurari docemus, quae a tempore gratiae per Christum fuerant consummanda, uel quaecumque historia future praesignari ostenditur.

Moralitas

Confusio illa caeli et terrae prius creata in materia et nondum in certam partium distinctionem redacta, homo est ex superiori et inferiori substantia constans, id est ex anima et corpore; sed adhuc quasi informis et moribus incompositus, nondum carne spiritui sicut oportet subiugata, immo magis spiritui dominante, atque ita naturalem ordinem confundente ac perturbante, donec diuina gratia animalem hunc hominem in spiritalem transferat atque formet, sicut illam quasi brutam atque confusam elementorum congeriem postmodum ordinauit. Cui uidelicet confusioni, quae per fluidum elementum aquae iterum figuratur, spiritus incumbit, dum de homine adhuc animali /94/ spiritalem efficere diuina bonitas disponit; et sic quodammodo illam confusionem more auis incumbentis fouet, ut inde quasi pullum producat, dum ueterem adhuc hominem in nouum reformare parat. Quod quidem efficit primo lucem fidei inspirando, postmodum spem, deinde caritatem, tandem in operibus caritatis eum consummando, ut non solum sibi, sed etiam aliis uiuat, nec tantum in se bonus sit, uerum etiam alios bonos efficiat tam exemplis operum uel beneficiis collatis quam doctrina praedicationis.

Creatio itaque lucis illuminatio est fidei quam spiritus sanctus his quibus uult, inspirans aedificium animae spiritale ab hoc inchoat fundamento, sine quo, ut ait Apostolus:

    Impossibile est placere deo.

Unde et bene post creationem illam caeli et terrae, lucem factam esse Propheta statim commemorat. Post fidem autem spes sequitur, quae hominem prius per concupiscentiam ad terrena defluentem, dum uariis ducitur desideriis, iam quasi a terrenis ad caelestia sustollit, et in eis eius animum ad multa primitus discurrentem firmat ac stabilit, et contra quaslibet aduersitatum procellas quasi anchora nauem conseruat, et ad quaelibet toleranda uel aggredienda desiderio caelestium corroborat. Quod bene superiorum aquarum suspensio facta secundo die figurat, quae per interpositionem caeli /95/ sursum firmiter est stabilita.

Tertio die recedentibus aquis uel per meatus quosdam terre, submissis, exiccatur terra et arida fit, quia igne caritatis anima succensa, dum carnem spiritui subicit, a fluxu uel desideriis carnalium concupiscentiarum hoc calore siccata quodammodo fit arida, ut iam sit de illis locis inaquosis, per quae diabolus suggestionibus suis transiens requiem non inuenit, quia talem animam per concupiscentias ad consensum non trahit. Ut autem talis anima per opera etiam consummetur, primum terra producit plantas, postea luminaria in firmamento posita lucem ministrant.

Terra itaque, ut dictum est, arefacta plantas producit, cum anima quaelibet caritatem qua feruet interius in exhibitione corporalium operum ostendit. Quae si in tantam perfectionem excreuerit, ut uerbo quoque praedicationis alios aedificare atque illuminare possit, luminaria fiunt in caelo; id est uerba praedicantis in aecclesia, minorum et quasi adhuc terrenorum fiunt illuminatio, et hoc est illuminent terram. Nec solum in die, uerum etiam in nocte, quia tam in prosperitate quam in aduersitate infirmis mentibus praedicatio necessaria est, ne per hanc extollantur uel per illam frangantur. Qualibus quidem luminaribus, /96/ non solum exemplo sed etiam uerbo alios aedificantibus Apostolus ait:

    Inter quos lucetis tamquam luminaria

et Veritas ipsa:

    Vos estis lux mundi.

Hoc igitur uiro perfecto tum luce operum, tum etiam documento praedicationis alios aedificante, parit undique mundus animantia, tam uolatilia scilicet quam gressibilia siue reptilia, id est trium ordinum fideles, continentes uidelicet, rectores, seu coniugatos. Denique homo ille extra paradisum creatus in paradisum transfertur, dum is qui in hac uita tantis bonis per gratiam dei floruit, ad patriam caelestem de hoc exilio transfertur pro meritis, primo ad sabbatum, deinde ad octauam perueniens.

Allegoria

Sex aetates saeculi senarius iste dierum quibus mundus perfectus est atque adornatus exprimit. Prima aetas saeculi quasi eius infantia est, ab Adam usque ad Noe; inde secunda usque ad Abraham, quasi pueritia; deinde tertia ad Dauid, tamquam adolescentia; postea quarta usque ad transmigrationem Babylonis, quasi iuuentus, id est uirilis aetas; inde quinta usque ad Christum, tamquam senectus; denique sexta usque ad finem saeculi, tamquam senium uel decrepita aetas.

/97/ Confusa itaque illa nec adhuc distincta congeries elementorum,primam mundi aetatem sine lege et disciplina incultam et rudem bene figurat, quae infantia mundi uocatur. Et bene infantia, necdum ex documento legis uerba dei formare ualens, sicut infantes nondum loqui sufficiunt. Deleta est haec aetas diluuio, sicut eorum memoria, quae in infantia geruntur per obliuionem delentur.

Secunda aetas diluuio non deletur, cum quisque eorum quae in pueritia gesserit, recordari ualeat. In hac aetate arca in diluuio fideles conseruauit, et quasi firmamentum aquis interpositum, eos ab aquis desuper compluentibus, et ab aquis inferius inundantibus custouit.

Tertia aetate lex data est, quae fluxum carnalis concupiscentiae ab antiquo populo timore poenarum coherceret, sicut die tertia ab inferioribus aquis terra est exonerata et statim germinans terrenam sobolem in herbis et arboribus produxit; quia populus antiqus terrena potius quam caelestia desiderans, terrenam accepit promissionem, et terrenis maxime desideriis adhaerens, quasi terrena generatio fuit atque terrae totus innitens, et in terrenis uitam suam constituens.

Quarta die facta luminaria, lucem prophetarum /98/ post legem significant, longe apertius de Christo loquentium, quam lex antea fecerat, sicut dicit Daniel:

    Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia tam in uiris

ut in Samuele, Nathan, quam in feminis, sicut in Anna. Proprie namque a tempore Samuelis tempus prophetarum incepit, sicut in Actibus apostolorum ubi scriptum est:

    Et omnes prophetae a Samuel et deinceps etc.

diligenter exprimitur, Beda etiam attestante, dum locum illum exponeret, dicens:

    Quamuis patriarchae et sancti priorem temporum multa de Christo
    dictis factisque prophetauerint, tempus tamen proprie prophetarum
    eorum dico qui de Christi aecclesiaeque mysterio manifeste
    scripserunt, a Samuele exordium sumpsit, et usque ad Babyloniae
    captiuitatis solutionem permansit.

Quinta aetas quasi senium mundi, defectum praeteritorum bonorum designat, cum iam patriarchae et prophetae, praeterissent atque unctio ad alienigenam transferretur, nec iam pristino ritu sacrificium celebraretur, quod etiam Babilonia captiuitas abstulerat. In hoc quidem senio iam mundo languescente, missus est saluator qui ueterem renouaret hominem, baptismum praedicaret. In quo quidem baptismo homines ueterem hominem deponentes, et nouum induentes, sicut scriptum est:

    Quicumque baptizati estis, Christum induistis

quasi /99/ ex aquis animalia producta sunt.

Sexta aetate homo renouatus in paradiso collocatur, quia post passionem domini tantum aditus caelestis hominibus potuit, ubi primo sabbatum in anima,postmodum octauam in corpore simul et anima caelebrat. Unde et latroni dictum est:

    Hodie mecum eris in paradiso

ut in hac aetate, tantum caelum hominibus patere ostenderet.

Continuatio de Genesi expositionis

[GEN. 2:4] <ISTAE GENERATIONES CAELI ET TERRAE, QUANDO CREATAE SUNT, IN DIE QUO FECIT DOMINUS DEUS CAELUM ET TERRAM.>

ISTE GENERATIONES. Quasi diceret 'bene dixi' cessauerat, quia iste sunt non aliu postmodum ex aliqua noua naturae praeparatione futurae.

GENERATIONES CAELI ET TERRAE, id est species rerum factae, materialiter ex elementis per caelum et terram, ut diximus, primo significatis.

QUANDO CREATAE SUNT, id est primum factae iste scilicet generationes ante hunc septimum diem quo multiplicantur cotidie.

IN DIE, id est in tempore illo sex praecedentium dierum.

QUO FECIT DOMINUS CAELUM ET TERRAM. In Hebraeo est ordo commutatus ita: "quo fecit dominus terram et caelum," cum in principio dictum sit e conuerso, quia creauit caelum et terram. Ex quo innuitur ex hac /100/ commutatione ordinis, uarietas quaedam significationis ad praedictas scilicet generationes comprehendas. Per terram quippe et caelum animalia, per uirgultum et herbas comprehendit plantas. Animalia quippe quia uiuificationem non ex humore sicut plante, sed ex spiritu habent, iuxta quod Gregorius tres uitales spiritus distinguit, per terram et caelum hoc loco insinuantur cum ex corporea et graui substantia constent secundum corpus, et ex spiritali et leui secundum animam. Et quia corpora prius formata sunt quam spiritus infunderentur, bene hic terram prius quam caelum nominauit. Ubi et de stellis innuere uidetur, si omnia comprehendit facta ex elementis, quosdam spiritus et illis inesse, quo possint animalibus connumerari, sicut philosophi asserunt; et beatus Augustinus adeo sibi esse incertum profetetur, ut se ignorare dicat utrum sol et luna ad societatem angelorum pertineant, sicut et supra meminimus.

[GEN. 2:5] <ET OMNE VIRGULTUM AGRI ANTEQUAM ORIRETUR IN TERRA, OMNEMQUE HERBAM REGIONIS PRIUSQUAM GERMINARET: NON ENIM PLUERAT DOMINUS DEUS SUPER TERRAM, ET HOMO NON ERAT QUI OPERARETUR TERRAM.>

VIRGULTUM AGRI, id est agreste adhuc et nondum cultum ab hominibus uel insertum sicut nunc, uel aliqua cura hominum custoditum.

ORIRETUR IN TERRA, id est fructificaret per uniuersas terras dispersum sicut nunc, et irrigatione imbrium proficiens.

/101/ REGIONIS, pro quo in Hebraeo est agri sicut superius, quasi diceret, incultam adhuc nec ex propagine et ope imbrium multiplicatam sicut nunc.

Unde et subditur: NON ENIM, id est nondum pluuia facta fuerat, ex qua tunc quoque sicut nunc per uniuersum mundum haec multiplicatio fieret, homine tunc terram sicut nunc excolente, cum nec ipse homo qui terram operaretur tunc esset.

Quod statim annectit, dicens: ET HOMO NON ERAT. Non dicit simpliciter "non erat", cum ipse quoque inter generationes caeli et terre, superius sit comprehensus et factus esse monstretur, sed non erat ad operandum terram, quia nondum ei necessaria erat laboriosa cultura quam postmodum in poenam peccati accepit, et quam nunc ubique terrarum exercet.

[GEN. 2:6] <SED FONS ASCENDEBAT E TERRA IRRIGANS UNIVERSAM SUPERFICIEM TERRAE.>

SED FONS. Ne quis forte requireret unde ergo humorem quo nutrirentur uel conseruantur plantae habebant cum pluuia non esset, respondet quia de imo aqua tenuis conscendens more fontis, irrigabat eas mundi partes in quibus plantae dispersae erant. Et attende quod cum superius per septem dies deus tantum uocatus sit, non etiam dominus appellatus; hic tantum ubi generationes caeli et terrae completas commemorat, eum non solum deum, sed etiam dominum uocat, /102/ et deinceps frequenter domini uocabulo ipsum designat. Hoc quippe nomen 'dominus' nonnisi ex creaturis quibus dominari et praeesse habet conuenit, nec ex quibusdam tantum creaturis sed ex omnibus simul. Unde post consummationem omnium ipsum tantum poni congruum uisum est.

[GEN. 2:7] <FORMAVIT IGITUR DOMINUS DEUS HOMINEM DE LIMO TERRAE ET INSPIRAVIT IN FACIEM EIUS SPIRACULUM VITAE ET FACTUS EST HOMO IN ANIMAM VIVENTEM.>

FORMAVIT IGITUR. Hoc ad illud respicit quod sexta die praemissum est de hominis creatione, cum dicitur: ET CREAVIT DEUS HOMINEM etc. Ibi quippe quod creatus sit homo tam masculus quam femina praemissum est, sed modus creationis expressus non est. Quod hic diligenter aperit, docendo scilicet corpus uiri de limo terrae prius formatum esse, ac deinde animam infundi. Feminam uero non per se creatam esse, sed de uiro assumptam, ut sequentia docent. Continuatio: dixi hominem creari, sed modum creationis non expressi; igitur nunc faciam. Et hoc est quod nunc agit, dicens: FORMAVIT HOMINEM, id est humanum corpus in effigiem istam quam nunc habemus composuit.

DE LIMO TERRAE, id est de terra humida et quasi compacta, non dissoluta, et sic corpori iam creato infudit animam. Ex quo patenter innuit animam humanam ex ipso modo creationis dissimilem a caeteris animabus esse. In creatione quippe caeterorum animantium dictum /103/ est terram uel aquam ea cum corpore simul et anima produxisse. Ex quo innuitur illorum animas ex ipsis etiam elementis esse, quasi quamdam eorum raritatem uel subtilitatem, pro qua scilicet subtilitate illae quoque animae spiritus dicuntur, sicut et uentus nonnunquam spiritus appellatur, comparatione terrae et aquae quae grossioris et corpulentioris substantiae sunt.

Diligenti etiam uocabulo utitur cum dicit hominem de humo 'formari' potius quam 'creari'. Ubi enim de natura aliquid fit, forma ei superaddita, 'formari' proprie dicitur. Isidorus Etymologiarum libro XI capitulo I:

    Homo dictus est, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi
    dicitur: "Et creauit deus hominem de limo terrae". Abusiue tamen
    pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex
    societate animae, et corporis, nam proprie homo a humo.

Item:

    Duplex est autem homo, interior et exterior; interior homo,
    anima, exterior homo, corpus.

Item:

    Anima hominis non est homo, sed corpus quod ex humo factum est,
    id tantum est homo.

Beda Super Genesim libro II:

    "Et uocauit nomina eorum Adam in die quo creati sunt", 'Adam'
    interpretatur homo ut utrique sexui possit aptari. Unde recte
    dicitur: "Vocauit nomina eorum Adam", id est /104/ homo. Sicut
    homo Latine ab humo, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur.
    Unde et terrenus siue terra rubra potest interpretari. Porro apud
    Graecos, homo aliam habet etymologiam. Vocatur enim 'antropos',
    ab eo quod superna spectari, et ad caelestia contuenda debeat
    mentis oculos attollere.

INSPIRAVIT SPIRACULUM VITAE, id est quasi per se, non de aliquo materiali primordio, dedit animam corpori iam formato, ut ipsa uidelicet anima ex solo deo tamquam principio, non ex alia primordiali causa esse haberet. SPIRACULUM VITAE dicit ad differentiam flatus uenti qui et spiraculum dicitur, sed non uiuificans sicut et anima nonnunquam flatus dicitur, iuxta illud Isaiae:

    Flatum hominem ego feci.

Hinc quoque anima recte flatui siue spiraculo comparatur, quia maxime an in corpore sit, expirando uel flando apparet, cum sine his uita non possit in animalibus conseruari.

IN FACIEM EIUS. Spiraculum, inquam, IN FACIEM EIUS, hoc est hominis factum, ut uidelicet anima illa sola non caeterorum animantium notitiam siue scientiam per rationem haberet. Facies quippe qua unusquisque cognoscitur notitiam significat.

ET FACTUS EST, id est ita consummatus est homo.

IN ANIMA VIVENTEM, id est per talem animam quae /105/ semper uiuat, cum defectum non habeat.

[GEN. 2:8] <PLANTAUERAT AUTEM DOMINUS DEUS PARADISUM VOLUPTATIS A PRINCIPIO IN QUO POSUIT HOMINEM QUEM FORMAVERAT.>

PARADISUM VOLUPTATIS, id est hortum delectabilem, ut non solummodo ex dignitate creationis suae quantum deo debeat homo attenderet, uerum etiam ex amenitate et delectabilitate loci electi ex uniuerso mundo in quo est positus. De quo quidem loco scriptum est quod nonnulli uolunt quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamuis longissimo interiacente spacio, uel occeani uel terrarum, a cunctis regionibus, quas nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquae diluuii quae totam nostri orbis superficiem altissime cooperuerunt, ad eum peruenere potuerunt. Quod quidem ex eo maxime uidetur quod Enoch, ante diluuium in paradisum translatus, submergi non potuit. Ieronimus, Hebraicarum quaestionum in Genesi:

    "Paradisum a principio". Ex quo manifestissime comprobatur, quod
    priusquam caelum et terram deus feceret, paradisum ante
    condiderat. Et legitur in Hebraeo: "Plantauerat autem dominus
    deus paradisum in Eden a principio".

Isidorus, Etymologiarum libro XIV capitulo III, de Asia in qua est paradisus:

    Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius
    uocabulum ex Graeco in Latinum uertitur hortus. Porro /106/
    Hebraicae Eden dicitur, quod in nostram linguam deliciae
    interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est
    enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens
    etiam lignum uitae. Non ibi frigus, non estus, sed perpetua aeris
    temperies. Et cuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat,
    diuiditurque in quatuor nascentia flumina. Cuius loci post
    peccatum homini aditus interclusus est. Septus est enim undique
    rumphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum
    caelo pene iungatur incendium. Cherubin quoque, id est angelorum
    praesidium, arcendis spiritibus malis super rumpheae flagrantiam
    ordinatum est, ut homines flammae, angelos uero malos angeli
    submoueant, ne cui carni uel spiritui transgressionis, aditus ad
    paradisum pateat.

Quod uero ait A PRINCIPIO subaudis plantationis; innuit ante caeteras plantas ipsum fuisse, quo aliquid delectabilitatis prae caeteris locis haberet, quando in ipsum homo introduceretur, tanto diligentius ante praeparatus, quanto amplius temporis impenderetur eius praeparationi.

POSUIT HOMINEM QUEM FORMAVERAT, id est uirum cuius formatio iam praedicta est. Vir quippe, extra paradisum factus de limo terrae, in paradisum translatus est. Mulier uero in paradiso de uiro creata est, quae /107/ tamen uirum et se pariter de paradiso eiecit, sicut sequentia manifeste tradunt. Ex quo patenter innuitur, non tam loca quam mores ad salutem pertinere, cum mulier in meliori loco facta, deterior in seductione fuerit.

[GEN. 2:9] <PRODUXITQUE DOMINUS DEUS DE HUMO OMNE LIGNUM PULCHRUM UISU ET AD UESCENDUM SUAUE LIGNUM ETIAM VITAE IN MEDIO PARADISI LIGNUMQUE SCIENTIAE BONI ET MALI.>

PRODUXITQUE. Quare dixerit 'uoluptatis', assignat: PULCHRUM VISU ET AD VESCENDUM SUAVE, ut uisu delectaret, et gustus suauitate reficeret.

LIGNUM ETIAM VITAE. Cum dixerit OMNE LIGNUM, quid est quod dicit de istis duobus lignis etiam, tamquam ipsa non fuerint de omnibus lignis, uisu et gustu delectabilibus, maxime cum de ligno in quo transgressio facta est scriptum sit in sequentibus, quia uidit mulier quod bonum esset lignum et delectabile? Sed profecto non pro diuersitate lignorum dictum est etiam, sed pro diuersitate loci ubi haec duo ligna constituit, et sibi coniunxit, id est in medio paradisi, non in circuitu sicut caetera. Cum enim dixisset quia protulit terra in paradiso ligna caetera sicut et ista, nequaquam distinxit quomodo poneretur, uel qua disponere sibi aptarentur. Quod nunc facit, cum haec in medio, illa circumposita describit. Lignum uitae dicit quod ad uitam conseruandam et corporis incolumitatem sine defectu /108/ senii, quasi pro medicamento illis creatum et concessum fuerat. Unde et in sequentibus de ipsis post peccatum a paradiso eiectis scriptum est:

    Ne forte sumat de ligno uitae et uiuat in aeternum.

Et rursum:

    Collocauit ante paradisum cherubin, ad custodiendam uiam ligni
    uitae.

Caetera uero ligna in esum cotidianum habebant ad sustentationem uitae et corporis refectionem, non ad medicamenti sanitatem. Lignum uero scientiae boni et mali dicitur, non ex eo quod accepisset in sua creatione, sed ex eo quod consecutum est in illis primis parentibus ex ea quam in eo fecerunt transgressione. Per hanc enim experimento ipso didicerunt, quid inter bonum uitae delectabilis quam prius habebant, et inter malum poenae quam incurrerunt distaret, quasi inter requiem et laborem.

LIGNUMQUE SCIENTIAE, in medio simul paradisi cum ligno uitae, ut dum hoc lignum quod melius est et magis sibi necessarium homo conspiceret sibi concessum, a transgressione alterius maxime reuocaretur, si non amore dei, saltem retinendi tanti beneficii in ligno uitae constituti. Quale autem hoc lignum fuerit in quo transgressi sunt, nulla definitum est scripturae auctoritate. Nonnullis tamen uisum est quod ficus fuerit, ex eo praecipue quod postmodum referuntur illi parentes de foliis ficus perizomata sibi /109/ consuisse. Unde et illud quod dominus respondit Nathanael quaerenti unde eum nosset, dicens:

    Cum esses sub ficu uidi te

ita intelligi uolunt tamquam si dominus dicaret 'non modo mihi primum notus esse cepisti, quem a principio in primis parentibus per seminarium existentem, per praescientiam noui'. Sic enim et Leui in lumbis Abrahae fuisse, Apostolus dicit.

Hebraei autem hoc lignum scientiae boni et mali autumant uitem fuisse, et sic ligno uitae, in medio paradisi appositam, sicut nunc saepe uidemus uitem ab ulmo sustentari, et ei quasi in uno corpore colligari. Hinc etiam uitem lignum scientiae boni et mali dici assignant, quod ex fructu eius uinum productum moderate uel immoderate sumptum, hominem reddat scientem bonum uel malum, id est bono uel malo sensu eum esse faciat, cuius scilicet ingenium uel acuit uel peruertit. Unde et uuam esse fructum illum intelligunt, in quo priores patres praeuaricati sunt, iuxta illud prophetae:

    Patres nostri comederunt uuam acerbam

id est fructum quo acerbitatem poenae incurrimus. Quod statim determinans, ait:

    Et dentes filiorum obstupuerunt

id est poena in posteros traducta perseuerat. Cui fortassis opinioni, illud quoque non incongrue attestari uidetur, quod post esum huius /110/ ligni statim senserunt incentiua libidinis. Calide quippe naturae fructum hunc uel uinum hinc expressum esse constat, et in luxuriam maximi commouere, iuxta illud Apostoli:

    Nolite inebriari uino, in quo est luxuria.

Secundum quem etiam luxuriae motum in illis hominibus inde factum, de quo erubescentes uirilia texerunt, non incongrue uidetur dictum scientiae boni et mali fuisse illud lignum. Denique huius ligni gustum, in quo Adam excedens, tam se quam posteros poenae addixit; in tantum posteritas eius postmodum abhorruit uel uitare decreuit, ut ante diluuium nemo uinum attigisse credatur, quasi memor poenae quam ex contactu incurrerat uetiti fructus. Post diluuium, Noe plantata uinea quasi supradictae trangressionis immemor, inebriatus uino memoratur et statim genitalibus suis denudatis, turpitudo eius apparuit. Sic et in primis parentibus factum fuerat, qui post commissum uetite, arboris gustum, nudati referuntur, et de sua nuditate mox erubuisse, et ad tegenda pudenta statim festinasse, sicut et de Noe duo eius filii curauerunt, tertis patrem irridente.

[GEN. 2:10] <ET FLUVIUS EGREDIEBATUR DE LOCO VOLUPTATIS AD IRRIGANDUM PARADISUM QUI INDE DIVIDITUR IN QUATTUOR CAPITA.>

ET FLUUIUS. Id quoque ad describendam amenitatem loci pertinet, ut cum arboribus, iocunditas quoque fluuii incolas illos oblectaret. /111/

DE LOCO VOLUPTATIS, hoc est de ipso paradiso, non deforis influens, sed de ipso paradiso intus nascens, ut omnia in se necessaria continere monstretur non aliunde accipere.

AD IRRIGANDUM. Et uirorem perpetuum ei conferendum, ut nulla ibi pluuia esset necessaria.

INDE, unde uidelicet de terra egrediens emergebat, uel de ipso paradiso cum exterius egrederetur, quamuis in ipso paradiso quasi unus esset fluuius.

IN QUATUOR CAPITA, id est in origines quattuor fluuiorum haec fit diuisio. Ubi enim diuisio haec incipit, inde habent flumina distingui, quia ante hanc diuisionem tota illa aqua per unum aleueum discurrens, fluuius unus dicenda est, siue fons unus et origo illorum quattuor fluuiorum.

[GEN. 2:11] <NOMEN UNI PHISON IPSE EST QUI CIRCUIT OMNEM TERRAM EVILAT UBI NASCITUR AURUM.>

NOMEN UNI, uidelicet capiti horum quattuor. Sicut enim fluuius quislibet horum quattuor a capite suo habet distingui, ita et a capite habet nominari, quia usque ad initium illius diuisionis tota illius fluuii aqua sic uel sic nominatur donec mare ingreditur.

IPSE EST. Hoc pronomen relatiuum 'ipse', cum sit masculini generis secundum proprietatem constructionis, reducendum est ad hoc nomen Phison, non ad /112/ illud quod praemissum est, uni uidelicet capiti.

OMNEM TERRAM. Pro maiori parte dicit, cum nullus fluuius aliquam omnino terram circuire possit, cum nullatenus per illam partem qua influit effluere possit.

EVILAT, id est India, quae inde habet hoc nomen, quod post diluuium possessa sit ab Euila, filio Iectan, filii Heber, unde Hebraei. Plinius dicit Indiae regiones auri uenis prae caeteris habundare terris.

[GEN. 2:12] <ET AURUM TERRAE ILLIUS OPTIMUM EST IBIQUE INVENITUR BDELLIUM ET LAPIS ONYCHINUS.>

BDELLIUM est arbor aromatica, colore nigra, lacrima eius lucida, gustum amara, boni odoris, sed uino perfusa odoratior.

ONYX, lapis praeciosus ita appellatus, quod in se habet permixtum colorem in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem 'onychen' dicunt. Antiqua translatio habet pro his 'carbunculus' et 'lapis prassinus'. Carbunculus est lapis ignei coloris, qui noctis tenebras illustrat. Prassinus, uiridis aspectus. Unde et a porro nomen accepit quod a Graecis 'prasson' dicitur.

Cum laudem cuiuscumque fluuii de paradiso egredientis prosequitur, in commendationem huius loci redundare uidetur, tamquam ex loco natiuitatis suae /113/ trahat, quod his nobis habundet. Et nota quod ad maiorem horum fluuiorum notitiam non solum ex nominibus suis eos distinguit, uerum etiam ex locis terrarum ad quae perueniunt, ut ex utilitate ipsorum ibi praecipue cognita, amplius commendentur. Cum dicit de his fluminibus, unum uel secundum uel tertium seu quartum, non hoc iuxta ordinem positionis eorum, sed magis narrationis accipiendum uidetur, nisi forte quis dicat in praedicta quoque diuisione ipsorum hunc ordinem haberi, ut alius alio prius diuiditur in alueum suum ab ipsa origina natiuitatis suae.

[GEN. 2:13] <ET NOMEN FLUVIO SECUNDO GEON IPSE EST QUI CIRCUIT OMNEM TERRAM AETHIOPIAE

[GEN. 2:14] NOMEN VERO FLUMINIS TERTII TIGRIS IPSE VADIT CONTRA ASSYRIOS FLUVIUS AUTEM QUARTUS IPSE EST EUPHRATES.>

IPSE EST EUPHRATES. Hunc non ita describit ex locis per quae discurrit sicut caeteros cum, ut aiunt, uicinior atque notior populo Iudeorum esset. IIec flumina gentibus per quas fluunt notissima sunt. Duobus eorum uestustas nomina mutauit. Geon quippe, ipse est quae nunc Nilus uocatur. Phison autem ille dicebatur quem nunc Gangen appellant. Duo uero, Tigris et Euphrates, antiqua nomina seruauerunt. Sed mouere potest quod de his fluminibus dicitur, aliorum fontes esse notos, aliorum prorsus ignotos, et ideo non posse accipi ad litteram quod ex uno fonte diuidantur, cum potius credendum sit, quoniam locus ille /114/ paradisi remotus est a cognitione hominum, qui in quattuor aquarum partes diuiditur, sicut fidelissima scriptura testatur. Sed ea flumina quorum fontes noti esse dicuntur, alicui esse sub terris, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam hoc facere solere nonnullas aquas quis ignorat? Sic et illud Boethii absoluis iudicant, quod libro V De consolatione his uerbis de Tigri et Euphrate dicit:

    Rupis Achimeniae scopulis ubi uersa sequentum,

Pectoribus figit spicula pugna fugax,

    Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt...

Isidorus, Etymologiarum libro XIII:

    Gion uocatur quod incremento suae exundationis terram Aegypti
    irriget. Ge enim Grecae, Latine 'terram' significat. Hic apud
    Aegyptios Nilus uocatur propter limum quem trahit qui efficit
    fecunditatem terrae; unde et Nilus dietus est, quasi Nianomon.
    Nam antea Nilus Latine 'melo' dicebatur. Ganges, quem scriptura
    Phison cognominat, pergit ad Indie regiones. Dictus est autem
    Phison, id est caterua, quia decem fluminibus magnis sibi
    adiunctis impletur et efficitur unus. Ganges autem uocatur a rege
    Gangaro Indie. Fertur autem Nili modo exaltari, et super orientis
    terras erumpere. Tigris fluuius Mesopotamiae pergens contra /115/
    Assyrios post multos circuitus in Mare Mortuum influit. Vocatur
    autem hoc nomine propter uelocitatem instar bestiae tigris nimia
    pernicitate currentis. Euphrates fluuius Mesopotamiae
    copiosissimus gemmis per mediam Babyloniam influit. Hic a
    frugibus uel ab ubertate nomen accepit; nam Hebraicae Euphrata
    'fertilitas' interpretatur. Mesopotamiam et anim ita in quibusdam
    locis irrigat, sicut Nilus Alexandriam. Salustius autem, auctor
    certissimus, asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in
    Armenia, qui per diuersa euntes longius diuiduntur spatio medio
    relicto multorum milium. Quae tamen terra quae ab ipsis ambitur
    Mesopotamia dicitur. Ex quo Ieronimus animaduertit aliter de
    paradisi fluminibus intelligendum.

Beda, De natura rerum:

    Nili flumine pro pluuiis utitur Aegyptus, propter solis caelorem
    imbres et nubilia respuens. Mense enim Maio, dum hostia eius,
    quibus in mare influit, zephiro flante, undis eiectis arenarum
    cumulis praestruuntur, paulatim intumescens ac retropropulsus,
    plana irrigat Aegypti. Vento autem cessante ruptisque arenarum
    cumulis, suo redditur alueo.

/116/ [GEN. 2:15] <TULIT ERGO DOMINUS DEUS HOMINEM ET POSUIT EUM IN PARADISO VOLUPTATIS UT OPERARETUR ET CUSTODIRET ILLUM.>

TULIT ERGO. Quia uidelicet tam delectabilis et amenus erat ille locus paradisi. Commode uir extra paradisum factus est et inde in paradisum translatus, ut tanto amplius amenitatem paradisi concupisceret ac retinere niteretur, quanto eam terrae illi exteriori qua conditus fuerat praecellere uidebat.

UT OPERARETUR, id est ad excolendum ipsum paradisum et per obedientiam seruatam sibi custodiendum, ne uidelicet per transgressionem expulsus eum amitteret.

[GEN. 2:16] <PRAECEPITQUE EI DICENS EX OMNI LIGNO PARADISI COMEDE.>

De quo autem praecepti deberet ibi obedire, statim insinuat cum ait: PRECEPITQUE EI. Non dicit 'eis' pluraliter, sed 'ei' singulariter, respiciens ad solum uirum quem dixit in paradisum translatum, cum tamen mulier postmodum fateatur, sibi pariter ut uiro deum hoc praecepisse, dicens:

    De fructu ligni quod est in medio paradisi; praecepit nobis deus
    ne comederemus.

Unde intelligendum est quod cum hoc loco dominus lignum illud uiro interdicit, ad speciem hominis in illo communiter loquitur, non specialiter ad personam illam sermonem intendens, sed generaliter ad naturam humanam, id est penitus interdicens ne quis humane naturae id praesumat. Sic et sacerdos cum aliquam aquam praesentem sanctificans, /117/ dicit:

    Qui super te pedibus ambulauit, qui te in uinum conuertit

ad elementum aquae, non ad praesentem illam aquam sermo dirigitur.

Sed quomodo uerum est quod deus hominem posuerit in paradiso ad hoc ut eum excoleret ac sibi custodiret, cum hoc nullatenus sit consecutum ut homo sibi eum custodiret? Duobus quippe modis dicimus aliquid fieri ut aliud inde contingat uel fiat: tum uidelicet secundum intentionem, tum secundum effectus consecutionem. Veluti si de aliquo dicam quia exiit ad bellum, ut occideret, uel exiit ut occideretur, sicut illud intelligitur hac intentione factum ab illo ut alium occideret, sic istud ita factum ut eum occidi inde contingeret. At uero cum dicimus quia posuit deus hominem in paradiso ut eum sibi custodiret, nequaquam ipse hac intentione id fecit, quod sciebat nequaquam futurum esse, neque ita ut illud inde contingeret. Ita ergo accipiendum est, UT OPERARETUR etc., ac si diceretur quia ponendo eum ibi, constituit eum cultorem et conseruatorem illius loci, praecipiendo scilicet ei ut eum excoloret ac sibi conseruaret. Excoloret quidem cum delectatione magis aliqua ibi operando, sicut arbores ipsas uel herbas purgando, potius quam cum fatigationis labore.

Queri etiam potest si hoc praeceptum audibile /118/ fuit, qua lingua prolatum sit quam Adam intelligere posset, cum postmodum ipse referatur linguam inuenisse, cum adductis ad se animalibus nomina illis imponeret. Sed scimus multa in scripturis per intermissionem uel anticipationem extraordinem rei gestae nonnunquam narrari. Ecce enim superius sexta die tam uiro quam femina creatis, sed nondum exposito modo illius creationis, postmodum repetitur illa creatio, ac sic diligenter et integre narratur tanquam tunc tantum et non ante fieret.

Sicut ergo ipsa prius facta,postmodum iteratur propter intermissum scilicet eius modum, ita et per anticipationem nonnulla hic referri extraordinem non est improbandumg ut prius scilicet Adam uoces instituerit ad loquendum, quam praeceptum domini audiret in illis uocibus quas ipse instituisset, ut eas intelligere posset quibus et ipse postmodum loquens diceret:

    Hoc nunc os ex ossibus meis... etc.

quibus et serpens cum muliere loqueretur, uel mulier cum serpente; et ipse rursum dominus in increpatione peccati cum Adam et Eua, uel ipsi cum domino. Ex quo profecto non minimum rationis habere uidentur, qui illos primos parentes alquibus annis in paradiso ante peccatum uixisse aestimant, quamuis nullum ibi filium genuerint. Non enim breue temporis spatium, ut caetera /119/ omittamus, ad unius lingue inuentionem sufficere poterat, nec sola inuentio nominum quae hic tantum commemoratur in his locutionibus continetur quae in paradiso dici memorantur; immo e contrario nullum de nominibus animantium terrae uel uolucrumque Adam imposuisse dicitur, in his locutionibus continetur.

Quod autem pluribus annis in paradiso innocenter uixerint, praeter rationem quam diximus auctoritas Malachiae prophetae, cui plurimum in hoc beatus assentit Augustinus, astruere uidetur. Unde idem doctor uerba illa prophetae inducens libro De ciuitate dei XX, capitulo XXVII:

    Exponere, inquit, nos oportet,quomodo sit accipiendum quod dictum
    est: "Sicut in diebus pristinis et sicut annis prioribus".
    Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in
    paradiso fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac
    labe peccati seipsos deo mundissimas hostias offerebant. Caeterum
    ex quo commisse preuaricationis causa inde amisse sunt atque
    humana in eis natura dampnata est, excepto uno mediatore, et post
    lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis. "Nemo mundus a
    sorde", sicut scriptum est, "nec infans cuius est unius diei uita
    super terram".

/120/ Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offere hostias in iustitia, qui offeruntur in fide: "Iustus enim ex fide uiuit"; quamuis seipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo dicat non quia ex fide uiuit. Nunquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerent in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationes nullum peccatum iustos habituros esse, credendum est, profecto illud tempus, quantum attinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intelligitur hoc significatum esse, cum dictum est:

    Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus.

Nam et per Isaiam postea quam caelum nouum et terra noua promissa est, inter caetera quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et enigmata exequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitande longitudinis cura, "secundum dies", inquit, "ligni uitae, erunt dies populi mei". Quis autem sacras litteras attigit et ignorat ubi deus plantauerit lignum uitae a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia? /121/

Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Isaias, istos qui nunc aguntur aecclesiae dies esse contendit, ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipse sapientia est dei, de qua Solomon ait: "Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam", nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut ibi nullum gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intelligi in eo quod dictum est: "sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus"; istam praetereo quaestionem, ne cogar (quod prolixum est) cuncta discutere, ut aliquid horum ueritas manifesta confirmet.

Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostie, namque ille ueteris legis in quibusque pecoribus quae immaculate ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri significabant homines sanctos, qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato.

Ut tamen his quoque satisfacere laboremus qui primos parentes nec unius diei spatium in paradiso peregisse uolunt, fortassis aliquibus signis ibi pro uoce usus est dominus, quorum intelligentiam facile fuit ei inspirare homini. Nam et serpens non uerbis, sed sibilo mulieri locutus fuisse creditur, tantaeque /122/ sagacitatis illi primi parentes extitisse, ut ex sibilo serpentum uel uocibus auium affectus eorum cognoscerent. Quod si ita ponamus, nullatenus cogimur profiteri Adam instituisse linguam in paradiso, sed hoc per anticipationem quod extra paradisum factum sit prophetam retulisse.

EX OMNI. Solummodo id quod sequitur: de ligno uero scientie, etc., uidetur ad praeceptum pertinere. Quod uero praemittitur ex omni ligno concessio potius quam praeceptio uidetur. Non enim rei essent, si non de omnibus aliis lignis comederent, quando in paradiso fuerunt. Unde et mulier, respondens serpente, de ligno tantum quod est in medio paradisi se accepisse praeceptum solummodo dicit.

[GEN. 2:17] <DE LIGNO AUTEM SCIENTIAE BONI ET MALI NE COMEDAS IN QUACUMQUE ENIM DIE COMEDERIS EX EO MORTE MORIERIS.>

IN QUACUMQUE. Comminatione pene ad obedientiam eum adhortatur, dicens quod quacumque die lignum illud uetitum attingat, ex morte animae, id est peccato tunc commisso, mortem postmodum corporis incurret, quasi geminam mortem subiturus; uel morte in te ipso morieris et in posteris tuis.

Sed fortassis requiris cur illud prohibuit in quo sciebat eos transgressuros et in quo nullum fieret peccatum si non praecessisset praeceptum? Quis non uideat quasi occasionem eum quaerere qua /123/ tale quid committerent, in quo transgressi punirentur, uel rei constituti damnari mererentur? Sed dico: quid si occasionem quaerebat ante hominis peccatum qua meliorem eum redderet post peccatum, eum scilicet per se ipsum requirendo et propria morte redimento, tantamque nobis caritatem exhibendo, qua sicut ipsemet ait:

    Maiorem dilectionem nemo habet?

Ex hac quippe summa dilectione nobis exhibita, tanto amplius deum diligimus, quanto diligendi eum maiorem causam habemus. Quo uero eum amplius diligimus post peccatum, meliores ex hoc efficimur, et per eius misericordiam ipsum malum nostrum in maximum nobis conuersum est bonum. Plus quippe una femina modo apud deum ualet et gratior ei per meritum existit quam multa milia hominum facerent, si semper sine peccato perseuerassent. Si enim nulla esset aduersitatum pugna, ubi esset uictore corona? Quod quidem ille diligenter attendebat qui in benedictione cerei paschalis super hac misericordia dei exclamans, ait:

    O mira circa nos tue pietatis dignatio. O inestimabilis dilectio
    caritatis, ut seruum redimeres filium tradidisti. O certe
    necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est. O felix
    culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem.

Quod si etiam obicias neminem hominum peccaturum, /124/ si illi primi homines non peccassent uel si praeceptum obedientie nullum accepissent, nulla id ratione uel auctoritate roborari potest. Quia enim ex iustis parentibus ignoret pessimos nasci, uel e conuerso? Unde etiam posteri eorum fortiores essent ad resistendum peccato quam illi quorum proprius uel specialis auctor deus ipse fuisse uidetur. Quis denique nesciat per naturalem rationis legem sine praecepto aliquo accepto nos posse cognoscere in quo deum offendere uel peccare possemus? Non enim Cain, uel omnes qui ante legem fuerunt, quid deo placeret uel displiceret ignorabant, cum hoc uitantes, illud appeterent, uel e contrario poenam incurrerent. Nequaquam igitur immunes eos a peccato persistere concedendum est, si praeceptum obedientiae nullum accepissent, cum sine praecepto quoque contra conscientiam agere possent inique.

Dicis etiam quia tam modicum peccatum de gustu illo pomi, quod reparabile erat, nequaquam tanta poena in totam etiam posteritatem filiorum redundante puniri debuit, cum maiora cotidie peccata committantur et modicam pene satisfactionem habeant. Quibus respondeo quod in illo primo, etsi leuiori peccato, homo debuit experiri quantum deo grauiores culpae displicerent quas non corporalibus /125/ et transitoriis poenis uindicaret, sed etiam perpetuis et hoc grauissimis, non illis mitissimis quas, ut ait Augustinus, paruuli non regenerati sustinent.

[GEN. 2:18] <DIXIT QUOQUE DOMINUS DEUS NON EST BONUM ESSE HOMINEM SOLUM FACIAMUS EI ADIUTORIUM SIMILEM SUI.>

DIXIT QUOQUE. Tamquam si diceretur 'non solum illud quod praemissum est dixit, uerum etiam id quod sequitur', quamuis illud aliter dixerit per angelum loquendo, hoc apud se disponendo.

ESSE HOMINEM SOLUM, id est, unum solum hominem perseuerare sine societate feminae.

FACIAMUS, pluraliter dicit in creatione quoque feminae sicut superius in creatione uiri pariter ac feminae, cum ait: FACIAMUS HOMINEM AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM NOSTRAM.

EI, scilicet uiro iam creato.

ADIUTORIUM, ad illud praecipue quod superius eis dixisse perhibetur deus: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI.

SIMILE SIBI, id est eiusdem speciei cuius uir, cum ipsa quoque femina, ut dictum est, 'homo' uocetur.

[GEN. 2:19] <FORMATIS IGITUR DOMINUS DEUS DE HUMO CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE, ET UNIVERSIS VOLATILIBUS CAELI, ADDUXIT EA AD ADAM UT VIDERET QUID VOCARET EA; OMNE ENIM QUOD VOCAVIT ADAM ANIMAE VIVENTIS IPSUM EST NOMEN EIUS.>

FORMATIS IGITUR. Istud IGITUR ita legendum est quod FORMATIS CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE etc., IGITUR, scilicet quia iam formata erant, deus ADDUXIT EA AD ADAM. Et UNIVERSIS VOLATILIBUS, subaudis FORMATIS, non tamen de humo, sed, ut supra dictum est, de aquis. /126/

ADDUXIT EA. Si in arcam de singulis animalibus uel uolucribus bina et bina uel septena et septena ingressa sunt, quid mirum si de singulis speciebus unum aliquod animal capere potuerit paradisus?

AD ADAM. Hoc loco primum nobis occurrit nomen Hebraicum 'Adam', quod commune nomen est tam uiri quam feminae, tantumdem ualens apud Hebraeos quantum hoc speciale nomen 'homo' apud Latinos. Unde et in sequentibus dicitur:

    Hic est liber generationis Adam. In die qua creauit deus hominem,
    ad similitudinem dei fecit illum. Masculum et feminam creauit
    eos, et benedixit illis: et uocauit nomen eorum Adam in die qua
    creati sunt.

Cum ergo dicitur ADDUXIT EA AD ADAM, incertum est utrum ad uirum tantum adducta sint, uel ad uirum simul et feminam, quos iam sexta die creatos esse Propheta commemorauit, licet tunc modum creationis non distinxit sicut postea facit.

Iosephus, Antiquitatum libro I:

    Adam Hebraica lingua significat rubeus, quoniam conspersa rubra
    terra factus est. Talis est enim uirgo tellus et uera.

Beda, Super Genesim libro II:

    "Et uocauit nomina eorum Adam in die qua creati sunt". Adam
    interpretatur homo ut utrique sexui possit aptari. Unde recte
    dicitur: "Vocauit nomina eorum Adam", id est homo. /127/ Sicut
    homo Latine ab humo, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur.
    Unde et terrenus siue terrae rubra potest interpretari.

Item:

    Inest nomini Adam aliud sacramentum. Habet enim litteras quattuor
    a quibus quattuor orbis plage, cum Graece nominatur, initium
    sumunt, ut nomen protoplasti omnes mundi plagas in se mystice
    contineret, per cuius progeniem mundus erat omnis implendus.

UT VIDERET, scilicet prius inspiciendo naturas eorum, ad quas designandas postmodum aptaret uocabula. Ad quod peragendum nequaquam sufficere credimus partem illam dierum nostrorum a mane usque post meridiem, quando increpatus est a domino, ac postmodum eiectus.

Quid est autem quod sola animantia terrae et uolucres ad Adam adducta memorantur, ut eis imponeret uocabula, et non piscibus quoque uel arboribus uel caeteris insensibilibus rebus haec imposuisse dicitur? Ideo credo non quod his tantum nomina dederit, sed quod ad commendationem diuinae potentiae id plurimum spectet quod ad eum ita congregata fuerint et adducta; et fortassis quia haec sola animantia, non etiam pisces in sacrificio domini ponenda erant, ut typum gestarent Christi digna, fuerunt adduci adeo ut ab Adam nomina susciperent.

/128/ OMNE ENIM. Sic construe: OMNE nomen ANIMAE VIVENTIS QUOD VOCAVIT; hoc est imposuit ADAM, IPSUM EST NOMEN EIUS, iuxta Hebraicam scilicet linguam quae aliarum mater dicitur atque origo.

[GEN. 2:20] <APPELLAVITQUE ADAM NOMINIBUS SUIS CUNCTA ANIMANTIA, ET UNIVERSA VOLATILIA CAELI, ET OMNES BESTIAS TERRAE; ADAM VERO NON INVENIEBATUR ADIUTOR SIMILIS EIUS.>

APPELLAVITQUE. Sicut adducta sunt ab eo nominarentur.

CUNCTA ANIMANTIA. Cum superius dictum sit de solis animantibus terrae et uolueribus quod adducta sint ut nominarentur, quomodo hic dicitur de Adam quod nominauerit CUNCTA ANIMANTIA, et mox additur ET UNIVERSA etc., tamquam haec non sint de animantibus? Sed fortassis ne generaliter acciperetur quod dixit CUNCTA ANIMANTIA, quasi ad determinationem subditur ET UNIVERSA, tasquam si diceretur 'scilicet haec omnia quae sequentur'. In Hebraeo pro eo quod dicitur ANIMANTIA, habetur 'quadrupedia', id est domesticas bestias. Ubi et quod subiungitur BESTIAS TERRAE uel agri, siluestria designat, ut sunt ferae.

ADAM VERO. Postquam de impositione nominum dixit, redit ad illud quod intermiserit, de creatione scilicet feminae unde superius scriptum est:

    Dixit quoque deus: non est bonum esse hominem solum: Faciamus
    ei... etc.

Unde mouere nos potest cur adeo Propheta hoc dicere distulerit, ut de impositione nominum intersereret? Sed fortassis ut innueret a solo uiro, /129/ non etiam a femina nomina imponi, antequam creationem feminae poneret hanc interpositionem decreuit inserendam esse. Et nota quod cum ait: ADAM NON INVENIEBATUR ADIUTOR etc., hoc nomen Adam, quod commune est tam uiri quam feminae, quasi proprium uiri facit iam creati, ex adiuncto illo quod ait: ADIUTOR SIMILIS EIUS, adiutor, ut diximus, ad propagationem generis humani.

SIMILIS EIUS. Eiusdem scilicet speciei, ut supra quoque meminimus. Quamuis de femina id dicat non tamen 'adiutrix', sed adiutor ponit, cum saepe masculino genere indifferenter utamur pro utroque scilicet sexu, ut 'equus' cum dicitur 'omne hinnibile est equus'.

[GEN. 2:21] <IMMISIT ERGO DOMINUS DEUS SOPOREM IN ADAM: CUMQUE OBDORMISSET TULIT UNAM DE COSTIS EIUS, ET REPLEVIT CARNEM PRO EA.>

IMMISIT ERGO. Non hunc soporem consuetam et naturalem dormitionem hominis credo, sed talem quae hominem ipsum redderet insensibilem, ut ab extractione costae nullam doloris incurret passionem, sicut et medici nonnumquam facere solent his quos incidere uolunt.

UNAM DE COSTIS. De latere uiri, non de superiori uel inferiori parte mulierem formare decreuit, ut eam quasi sociam et collateralem, non quasi praelatam uel subiectam ante peccatum intelligeret. Post /130/ peccatam namque in potestatem et dominium uiri tradita est.

CARNEM PRO EA, scilicet costa, non aliam ei costam restituens. Quod nequaquam de aliis uiris intelligendum est, ut uidelicet singuli uiri numero costarum, ut quidam suspicantur, non sint pares feminis. In illo itaque primo uiro id facere decreuit, ut uidelicet non costam restitueret, sed pro costa CARNEM substitueret, ut per hoc maxime admoneretur cum locum illum costa uacuum sentiret, et quasi se uiribus infirmatum, ut ex ipso femina fieret; quanti apud deum femina quoque sit quam cum aliquo detrimento uel debilitate uiri uel roboris ex ossea eius fortitudine creare decreuit. Hinc quoque uir illam amplius diligeret qui non per se illam, sed de ipso creatam agnosceret.

[GEN. 2:22] <ET AEDIFICAVIT DOMINUS DEUS COSTAM, QUAM TULERAT DE ADAM, IN MULIEREM: ET ADDUXIT EAM AD ADAM.>

ET ADDUXIT. Cum dicitur ADDUXIT, uidetur dominus separatim in aliquo loco mulierem creasse, unde postmodum illam adduceret. Vel ADDUXIT dicitur, dum eam in coniugem tradidit atque in uxorem federauit.

[GEN. 2:23] <DIXITQUE ADAM: HOC NUNC, OS EX OSSIBUS MEIS, ET CARO DE CARNE MEA, HAEC VOCABITUR VIRAGO, QUONIAM DE VIRO SUMPTA EST.>

DIXITQUE ADAM. Prophetia haec prima est qua repletus Adam uigilans recognouit quod de dormientis costa factum est. Utrum id audibili uerbo /131/ dixerit, iam dudum fortassis Hebraicae linguae uerbis inuentis, an intelligibili uerbo mente conceperit, incertum est.

HOC OS, tamquam per se iam existens et a mea persona separatum.

DE CARNE MEA, cum tamen superius nihil de carne Adae ad formandam mulierem extractum esse dicatur sed sola costa. Unde datur intelligi quod costae illi aliquid carnis adhaeserit, quod in carnem mulieris transierit.

Si quis forte requirit utrum illud solum quod de Adam sumptum est in corpus mulieris transierit, an de elementis aliquid superadditum sit ad totam corporis quantitatem reddendam, sicut et de incrementis puerorum credimus, ista profecto sententia et pars quaestionis nouissima sola subnixa est ratione. Et nota quod solummodo ea quae corporis sunt ex corpore suo traducta esse Adam recognoscit, innuens patenter animam nequaquam traduci posse, nec ex anima umquam animam propagari sed singulis nostris creatis corporibus animas infundi, sicut et de Adam superius dictum est. Sola itaque corpora ex aliis corporibus per traducem habent generari, cum aliqua illorum portio seminarium quoddam sit istorum. Animae uero, cum omnino res simplices sint, nec ullas in quantitate suae essentiae /132/ partes habeant; nihil ex illis per aliquam portionem traduci in alicuius alterius creatione potest.

Nonnullae tamen causae animae parentum esse uidentur animarum filiorum. Sicut enim corpora eorum qui generantur formam uel qualitates ex corporibus parentum contrahunt, ita etiam animae istorum ex animabus illorum. Quippe sicut animae parentum rationales uel brute sunt, ita et animae filiorum naturaliter similes sunt, et in eisdem oblectantur alimentis, et frequenter filii hominum in moribus quoque parentes imitantur sicut et in qualitatibus corporum. Unde nonnullae, ut dictum est, causae naturales et quaedam origines anima parentum uidentur esse animarum filiorum, sicut et qualitates quaedam, quas incorporeae naturae constat esse, aliarum qualitatum quas inferunt et quoddammodo naturaliter generare habent, sicut infirmitas unius infirmitatem alterius, uel in eodem in quo est subiecto pallorem efficit tamquam ex se natum, non tamen per traducem sed per quamdam id efficiendi naturalem uim atque facultatem.

VIRAGO, QUONIAM DE VIRO, ut sic quoque sit nomine coniuncta sicut est et natura, nomen uidelicet ex uiro contrahens sicut et substantiam, ut ex ipsis quoque nominibus admoneantur quantum se diligere debeant qui tam sibi coniuncti sunt. In Hebraeo uir /133/ dicitur 'is', et inde femina dicta est 'issa'. Latinus uero interpres deriuationem Hebraicam prout potuit imitatus, 'uirago' a uiro pro femina generaliter posuit, quamuis in usu modo non sit ut quaelibet femina uirago dicatur, sed illae solae quae uirilis, id est fortis, sunt animi.

[GEN. 2:24] <QUAMOBREM RELINQUET HOMO PATREM SUUM ET MATREM ET ADHAEREBIT UXORI SUAE ET ERUNT DUO IN CARNE UNA.>

QUAMOBREM. Haec uerba tam ipsius Adae adhuc esse possunt quam Prophetae scribentis. Continuatio: Quia illa quae futura fuerat uxor Adae sic ei tam per substantiam de ipso assumpta quam per deriuationem nominis est ei coniuncta, RELINQUET HOMO etc. Hoc est quilibet ex his parentibus primis nascituri, ex eo quod dominus in istis egit, tanto affectu dilectionis debebunt suis uxoribus adhaerere, ut curam earum propriorum curae parentum anteponant, maiori sollicitudine istis quam illis in omnibus prouidentes.

ET ERUNT DUO. Hoc est ita sibi, inuicem equales, ut in usu carnis contra fornicationem concesso, neuter alteri praesit, sed eque mulier in hoc habeat potestatem corporis uiri sicut uir corporis mulieris.

Et nota quod non est dictum 'relinquit' sed RELINQUET. Adam quippe qui adhuc ex omnibus uiris solus erat, non habebat PATREM nisi deum et MATREM nisi terram, quae utique non erant derelinquenda /134/ propter uxorem. Tale est ergo: ERUNT DUO IN CARNE UNA, tamquam si diceretur 'erunt ita sibi uniti et pares in usu illo carnalis uoluptatis', ut in hoc debito exigendo aequales sint penitus potestatis.

Quaerendum uero est, cum Apostolus in istis uerbis Adae MAGNUM SACRAMENTUM Christi et aecclesiae praefigurari dicat, utrum Adam cum hoc dixerit, sacramentum hoc intellexerit, quod uidelicet filius dei incarnandus aecclesiam sibi tamquam sponsam esset copulaturus? Quod nequaquam credibile est, cum nequaquam haec incarnatio nisi pro reparatione hominis post lapsum uel pro redemptione nostra facta uideatur. Quem profecto lapsum nequaquam Adam praescisse credendus est. At uero si Adam hoc in uerbis suis sacramentum non intellexerit, spiritus tamen sanctus, qui per eum loquebatur, id nullatenus ignorabat.

[GEN. 2:25] <ERAT AUTEM UTERQUE NUDI, ADAM SCILICET ET UXOR EIUS, ET NON ERUBESCEBANT.>

ERAT AUTEM. Quod dignior et melior ante peccatum fuerit status hominis quam postea, manifeste declarat, cum nullam erubescentie passionem incurrere tunc posset de nuditate sua uel de inspectione genitalium suorum, unde nunc maxime post peccatum confundimur, quamuis in usu talium membrorum maximam uoluptatem habeamus, ut tanto maior sit erubescentiae passio quanto haec carnalis uoluptas /135/ delectabilior. Quae quidem erubescentia unde nunc post peccatum accidat, manifestum est, cum nemo uidelicet ad coitum modo moueatur nisi beluino more, id est sola carnis delectatione, non aliqua in deum habita intentione.

CAETERA DESUNT