Hexameron Dracontii

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Hexameron Dracontii
Eugenius III Toletanus
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Hexameron Dracontii (Dracontius; Eugenius III Toletanus), J. P. Migne

SANCTI EUGENII EPISTOLA AD CHINDASVINTUM REGEM.

(0369A)Inclyto, glorioso rerum domino Chindasvinto, principi summo et maximo regum, Eugenius vestrorum fidelium servulus.

Clementiae vestrae jussis, serenissime princeps, plus volendo deserviens quam valendo, Dracontii cujusdam libellos multis videns erroribus involutos, Christo Domino tribuente valorem, pro tenuitate mei sensuli subcorrexi. Hoc, videlicet, moderamine custodito, quo superflua demerem, semiplena supplerem, fracta constabilirem, et crebro repetita mutarem. Versiculi sane, quos huic operi detrahendos esse putavi, et sensu tepidi, et verbis illepidi, et nulla probantur ratione subnixi; nec in eis aliquid reperitur quo lectoris animus animetur, aut mulceatur (0370A)doctus, aut doceatur indoctus. Et quoniam de die septimo praefatus auctor omnino reticuit, semum mihi opusculum videbatur, si non inde aliquid in hoc Codiculo haberetur. Idcirco in fine libelli, quamvis pedestri sermone, sex dierum recapitulationem singulis versiculis, quos olim condidi, denotavi, de die vero septimo quae visa sunt dicenda subnexui, decretumque divale, ac si non ut volui, velut valui consummavi. Implorans vestri solii praelargissimam pietatem, ut vile servuli fidelis oblatum vestra sibi gloria efficere dignetur acceptum, fiatque mihi misero repensio fructuosa laboris, placida respectus vestri contributio gratiae vel favoris

Praefatio.
(0369)
(0369C)Principis insignem faciem visure, libelle,
Cujus ad imperium meruisti sorde carere,
Et capere nitidam longo post tempore pallam,
Coeperis ut limen aulae regalis adire,
Atque auro rutilo radiantem cernere sedem,
Incipe quamprimum largas persolvere grates,
Errorum quod nube carens correctus haberis;
Dein prostratus humi veniam deposce precatu,
(0370C)Latorisque tui solers patronus adesto.
Ignoscat placidus, ignoscat mente benignus,
Quod te sordidulum dum conor rite lavare,
Asperius impressa manus tenuando polivit.
At si de plebe quisquam livore perustus
Dixerit: Et quis est veterum qui carmina mutat,
Scribit qui levibus epigrammata vana libellis?
Noverit hoc ipse, quod nusquam culpa putatur,
(0371A)Quam non velle videt, sed major jussio cogit.
Denique jussa bona dum promulgantur agenda,
Qui complet sapiens, qui vult contemnere demens.
Quod si Virgilius, et vatum summus Homerus
Censuram meruere novam post fata subire,
(0372A)Quam dat Aristarchus, Tucca, Variusque, Probusque:
Cur dedignetur, quod jussus principe magno
Parvula praeparvi Draconti carmina libri
Parvulus Eugenius nugarum mole piavi?
DRACONTII HEXAEMERI LIBER PRIMUS.
(0371)
(0371A)Prima dies lux est terris, mors una tenebris,
Lux datur ante polum, lux clari causa diei,
Lux jubar aethereum, lux noctis limes et umbrae,
Lux facies rebus cunctis, et lux elementis,
Lux genitis factisque calor, lux gratia solis,
Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae,
(0371B)Lux fulgor coeli, lux et primordia mundi,
Lux splendor flammae, lux magni temporis index,
Lux opus auctoris primum, candorque pudoris,
Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris,
Lux aevi meta, lux quae dat tempora metis,
Qua bene constructa mundi primordia lucent.
Clarus ubique Deus, nunquam mutabilis auctor,
Quem non obscurant quacunque ex parte tenebrae,
Nec celantur ei quaecunque obscura geruntur.
Principium factis lucem dat lucis origo,
Qua mundo vita praemissa est principe luce,
Quae totum praecessit opus quod continet orbis,
Quae solis praevenit iter lumenque coruscum,
Cujus jussit ope clarescere cuncta creata.
Altera quippe dies coeli convexa meretur,
(0371C)Et supra coelos ingentia flumina dantur,
Ac dominatur aqua glomeratis fontibus alma,
Ignibus aethereis coelesti sede locatis.
Unda beata nimis, meruit quae tecta polorum
Celsa favore Dei, jussu suspensa Tonantis,
Limitibus contenta suis elementa morantur,
Nec flammas restinguit aqua, glaciemve teporat
Flammeus ignis aquae. Servant sub lege tenorem
Incorrupta suum, non impugnata vicissim,
Non discreta quidem, sed nec permista morantur.
Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor,
Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt,
Et mare navigerum quatitur spumantibus undis:
Ipsa dies terram meruit de fluctibus auctam.
Eruitur terra vasto demersa profundo,
(0371D)Et solidante globo gravior per inane pependit.
Sustentant solidam fluidis radicibus undae,
Quam molles portant ceu fundamenta liquores.
Arida materies rapitur de corde fluenti,
Nondum mater humus, cujus pars solvit arenam,
In glebas pars membra ligat, pars saxea turget,
Cautibus exstat montis apex, pars flumina mergit,
Planitie pars tensa jacet, pars littora curvat,
Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret,
Pars riget inculta, residet pars valle profunda,
Et colles tumidi cumulis juga celsa supinant,
Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant,
Pars data dulcifluis undantis fontibus agri.
(0372A)Promitur herba virens, it surculus omnis in auras,
Et semper vestita comis frondescit oliva.
Omnia poma virens profert, non parturit arbor,
Linguae laurus honos solvit donanda poetis.
Torta per obliquos it vitis in orbe corymbos,
Verberat et palmae calamos fluitante flagello;
(0372B)Vinea pampineos subarundinat ebria campos,
Munera laetitiae spondens pendentibus uvis,
Fructibus et variis redolent florentia rura.
Una parens tellus non unum fundit odorem,
Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores.
India tunc primum generans pigmenta per herbas
Eduxit sub sole novo, rudibusque racemis.
Est locus interea diffundens quattuor amnes,
Floribus ambrosiis gemmato cespite pictus,
Plenus odoriferis nunquam marcentibus herbis,
Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.
Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni.
Illic floret humus semper sub vere perenni,
Arboreis hinc inde comis vestitur amoenis.
Frondibus intextis ramorum murus opacus
(0372C)Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus,
Et passim per prata jacent. Non solis anhelis
Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis,
Nec conjuratis furit illic turbo procellis.
Non glacies districta domat, non grandinis ictus
Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis.
Sunt ibi sed placiti fructus, quos mollior aura
Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti.
Arboribus movet illa comas de flamine molli,
Frondibus impulsis immobilis umbra vagatur.
Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma
Ver ibi perpetuum communes temperat auras,
Ne laedat flores, et ut omnia poma coquantur.
Non apibus labor est ceris formare cicutas;
Nectaris aetherei sudant ex arbore mella,
(0372D)Et pendent foliis jam pocula blanda futura,
Pendet et optatae vivax medicina salutis.
Caetera depingit variis natura figuris.
Auroram jam quarta dies praemiserat undis,
Et rutilante polo, compresserat astra rubore,
Mox solis radiare globum jubet igne salutis.
Flamma salutaris perfundit lumine mundum,
Cuncta salutifero rident elementa vapore,
Cujus ab igne suo lunam jubet ire secundam,
Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis,
Et trepidam proferre diem comitante quiete.
Candida somnigeris perlustrat cornibus axem,
Quae numero est majore brevis, et plena minore.
(0373A)Flammeus ornatus coeli per sidera fulsit:
Officia stellis, numeros, et nomina jussit,
Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit,
Limitibus fixit, jubar induit, axe rotavit,
Cursibus aptavit, coeli regionibus addit:
Agminis innumeri nec flammea sidera coelum
Destituunt quocunque die, sed luce premuntur
Luminis immensi radiato vertice Phoebi.
Nec mirum si clara latent sub sole corusco
Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem.
Qui fovet igne pio coelum, mare sidera, terras.
Conceptum virtute Dei quem sphaera polorum
Sustinet, et sentit Dominum per cuncta tonantem,
Cujus ab imperio veniunt quaecunque ministrat:
Omnia jussus agit, totum sub lege laborat,
(0373B)Miles et ipse Dei, cum lunam et sidera cuncta
Ostentat, sub vere novo, sub tempore primo,
Sub tirone die veterana in saecla paratus.
Addit quinta dies animalia cuncta profundi.
In corpus solidantur aquae, nervique ligantur:
Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa,
Atque oculi gemmantur aquis humore gelato,
Et quot sunt fluctus, tot forsan in aequore pisces.
Luserunt fluido per caerula vasta natatu,
Et crispante freto perflabant naribus undas,
Terrigenis factura cibos post cuncta creandis.
Exilit inde volans gens plumea laeta per auras,
Aera concutiens pennis crepitante volatu,
Et puto collaudant Dominum meruisse creari.
Hae niveo candore nitent, has purpura vestit,
(0373C)His croceus plumae color est, has aureus ornat,
Albentes aliis pennae solidantur ocellis,
Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgens:
Eminet his cristatus apex, has lingua decorat,
Has virides pennae reddunt, has discolor ornat
Multa per innumeras currens pictura volucres
Et levibus tenuem subtexunt aera plumis.
Ipsa dies folium ramis, et floribus herbas
Evomit, et spicis acuit seges omnis aristas.
Silva comis vestita viret, nidosque loquaces
Exhibet, et varias decantat garrula voces.
Cum vagabunda volat commotis plausibus ales,
Frondibus insidens vento cum fronde movetur,
Unguibus ad ramos infixa tenacibus haerens.
Pennigerum vernare nemus vapor urget in usus
(0373D)Pignoris, et molli durescunt ova tepore.
Pennantur tunc membra globis, animantur, anhelant,
Rumpuntur, confracta sonant, nutrita volatus
Tentant, et rudibus librantur in aera pennis.
Sed cum discordent inter se elementa coacta,
Fetibus eductis concordant unda vel ignis;
Unda creat volucres, producit flamma volucres.
Pabula montis erant, sed non qui pasceret herbas
Adfuit; intactae senuissent floribus herbae,
Ni pascenda daret tellus jumenta per agros.
(0374A)Sexta dies Phoebi rutilo processerat ortu,
Cum natura parens gignit animantia terris.
Cornibus erumpunt armata fronte juvenci,
Et per prata vagos sequitur sua bucula tauros.
Cervus in arva fugax palmatis cornibus errat,
Et velox prorumpit equus, pecus utile bellis.
Impia terribiles producit terra leones,
Simplicitas ovium fraudes passura luporum.
Et raucos timuit discurrens dama molossos.
Spumat aper, mortes lunato dente minatur,
Et latus obliquans meditatur praelia torvus,
Ac maxilla ferox duros desaevit in armos,
Audacter certans spumantia bella movere.
Gignitur omne genus pecudum, genus omne ferarum,
Inter prata vagum nullo custode per herbas.
(0374B)Instar montis habens incedit bestia mole;
Promitur anguis hians, quatiens sub dente venenum,
Et maculosa repit squamis per viscera serpens,
Atra venena nocens missura e flatibus oris,
Et subito sparsura graves per sibila mortes,
Atque eadem membris impertitura medelas.
Sed ne cuncta simul passim permista fuissent,
Distribuit loca certa Deus, et tempora fixit.
Tempore non uno veniunt quae saeva vocantur:
Non semper movet arma leo, nec scorpius ictum
Semper habet, nec semper agit fera vipera morsus,
Nec semper tollunt ad vulnera colla cerastae.
Non semper furit unda maris, non semper adurit
Solis ubique calor; pro tempore temperat ignes,
Pro regione plagae contemperat unda vaporem,
(0374C)Et modo bellantes fluctus freta pigra jacebunt.
Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus
Jam tacet, et puro redeunt sua lumina coelo.
Multa locis data sunt variis dispersa per orbem.
Arida vipereos angues suscepit arena,
Humida sortitur tellus fera colla leonum;
India cum gemmis et eburnea monstra minatur.
Bellua divinos inter generatur odores,
Ambrosiasque sapit male frangens bestia messes,
Incertusque color tigris per mille colores
Montibus Hyrcanis venit, atque effeta marito
Mittitur, ut vincat currens orbata procellas.
Cornibus erectis sortita est Africa damas,
Concava suscipiunt per montes saxa dracones.
Caetera distribuit diversis semina terris:
(0374D)Plurima conjunxit, sed cespite multa diremit.
Munera praeterea funduntur divitis auri:
Protulit eximias illustrior India gemmas,
Producunt niveos et littora rubra lapillos.
Flammantes viridesque tulit Babylonia crustas,
Persida nobilitat pretiosis littora gemmis,
Frigidus et roseo carbunculus ardet honore.
Seres fila trahunt nullo sub pollice ducta,
Balsama Caesareos plorant virgulta per agros,
Et nimis ambrosium lacrymae dant munus odores:
(0375A)Cinnamon interius profert Phoenicia tellus,
Solis amica nimis; nam non de sole perusta
Haec nardi flores, haec portio fundit amomum.
Omnibus his genitis, animal rationis amicum
Formatur virtute Dei, limatur in artus.
Ut dominator eat moderatior omnibus unus
Naturae jussu quae protulit omnia princeps.
Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis,
Non coelum, non astra creant, non purior aer;
Sed dominatorum dominator summus et auctor
Limavit per membra virum de pulvere factum.
Limus adhuc deformis erat, membratur in artus
Corporea species hominis coelestis imago;
Conspicitur nova forma viri, sine mente parumper,
Spiritus infusus subito per membra cucurrit,
(0375B)Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis.
Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus;
Jam cutis est qui pulvis erat, jam terra medullas
Ossibus includit, surgunt in messe capilli,
Orbe micant gemino gemmantia lumina visu,
Et vocem compago dedit nova machina surgens,
Auctorem laudare suum gavisa quod esset.
Tunc oculos per cuncta jacit: miratur amoenum
Sic florere locum, sic puros fontibus amnes
Quattuor undifluo stringentes gurgite ripas
Ire per arboreos saltus, camposque virentes.
Miratur se quid sit homo, quos factus ad usus.
Scire cupit, simplex et non habet unde requirat,
Quo merito sibimet data sit possessio mundi,
Atque aeterna domus nemoris per florea rura.
(0375C)Parva procul spectat virides jumenta per agros:
Hac de re tacitus volvitque et corde requirit,
Vel quare secum non sint haec ipsa volutat:
Nam consorte carens, cum quo conferret egebat.
Viderat Omnipotens haec illum corde moventem,
Et miseratus ait: demus solatia facto,
Participem generis. Tanquam si diceret auctor:
Non solum decet esse virum, consortia blanda
Noverit, uxor erit cujus tamen iste maritus;
Conjugium se quisque vocet, dulcedo recurrat
Cordibus innocuis, et sint tibi pignus uterque,
Velle pares et nolle pares, stans una voluntas,
Pars animi concors, paribus decurrere votis,
Ambo sibi requies cordis, sint ambo fideles,
(0375D)Et quicunque datur casus, sit causa duorum.
Nec mora, jam venit alta quies, oculosque supinat
Somnus, et in dulcem solvuntur membra soporem;
Sed cum jure Deus nullo prohibente valeret
Demere particulam, de quo prius ipse pararat,
Attamen ablata juveni ne costa doleret,
Redderet et tristem subito, quem laedere nollet,
(0376A)Fur opifex vult esse suus. Nam posset alumnam
Pulvere de simili princeps formare puellam.
Sed quo plenus amor toto de corde veniret,
Noscere in uxore voluit sua membra maritum.
Dividitur contexta cutis, subducitur una
Sensim costa viro, sed mox reditura marito.
Nam juvenis de parte brevi formatur adulta
Virgo, decora, rudis, matura tumentibus annis,
Conjugii sobolisque capax, quibus apta probatur,
Et sine lacte pio crescit infantia pubes.
Excutitur somno juvenis, videt ipse puellam
Ante oculos astare suos, pater inde maritus,
Non tantum ex coitu genitor, sed conjugis auctor;
Somnus erat partus, conceptus semine nullo,
Materiem sopita quies produxit amoris,
(0376B)Affectusque novos blandi genuere sopores.
Constitit ante oculos nullo velamine tecta,
Corpore nuda simul niveo, ceu Nympha profundi.
Caesaries intonsa comis, gena pulchra rubore,
Omnia pulchra gerens, oculos, os, colla, manusque:
Ut qualem possent digiti formare Tonantis,
Nescia mens illis fieri quae causa fuisset.
Tunc Deus et princeps ambos conjunxit in unum,
Et remeat sua costa viro, sua membra recepit;
Accipit et fenus, cum non sit debitor ullus.
His datur omnis humus, et quidquid jussa creavit;
Aeris et pelagi fetus, elementa duorum
Arbitrio commissa manent. His Crescite dixit
Omnipotens, replete solum de semine vestro,
(0376C)Sanguinis ingeniti natos nutrite nepotes,
Et de prole novos iterum reparate jugales.
Dumque fretum terra, dum coelo sublevat aer,
Dum solis micat axe jubar, dum luna tenebras
Dissipat, et puro lucent mea sidera coelo,
Sumere quidquid habent pomaria nostra licebit,
Deliciaeque fluent vobis, et honesta voluptas:
Arboris unius tantum nescite saporem.
Dixerat ista Deus, sanxit natura quod inquit
Omnipotens, migrare diem, discedere solem,
Nec lucem remeare putat terrena propago,
Subductisque nigris collucet luna tenebris,
Sidera cuncta notant coelo radiare sereno.
Ast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt
(0376D)Luciferum vibrare jubar, flammasque ciere,
Et reducem super astra diem de sole rubentem,
Mox revocata fovent hesterna in gaudia mentes,
Temporis et requiem noscentes, luce diurna
Coeperunt sperare diem, ridere tenebras.
Tot bona facta Deus non obliviscitur unquam
Quae propter homines fecit, sanxitque manere.
His dominus pietatis opem subducere non vult,
(0377A)Projicere nec plasma suum vult Conditor aevi,
Esse nihil prorsus se praeter ubique rogandum,
Et nisi subveniat succurrens non erit ullus.
Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor,
Ipse opifex, dominus, rector, dux, arbiter, index,
Continua bonitate pius, virtute modestus,
Simplicitate bonus, et culmine celsior omni.
Ibant per flores, et tota rosaria laeti
Inter odoratas messes, lucosque virentes,
Simpliciter pecudum ritu, vel more ferarum,
Corporibus nudis, et nescia corda pudoris.
Quae pars membrorum secretior esset habenda,
Unde rudes scirent, quid moribus esset honestum?
Quod digitos oculosque putant, hoc membra pudenda.
(0377B)Publica jungebant affectibus oscula passim,
Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris,
Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant;
Et bene credebant, quibus omnia jussit ad usum,
Arboris unius fructu sub lege negato.
Vomere non tellus, non rastris jussa domari,
Quaerere nec sudor fructus quocunque labore
Cogitur, aut campos aliquo de fonte rigare.
Imbriferis semper pluviis absentibus uber
Cespes, et arbitrio crescit fetura marito.
Praeterea solis datus est locus ille duobus,
Deliciis hominum tantum constructus opacis.
Non placidas sustentat aves, non ore cruentas,
Unguibus armatas nescit perferre volucres,
Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum.
(0377C)Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens,
Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum,
Pectore vipereo mellitum ex ore venenum
Funereo sub dente parans spumante palato.
Ergo ubi livor edax contusum dente venenum
Invidiae mordacis habens sub fronte modesta,
Quaerit opem sceleris, per quam fallatur honestas,
Simplicitasque cadat, vel credula corda reatus
Incurrant non fraude sua, sed clade perenni.
Fortia corda viri non expugnanda per anguem
Praesensit pietatis inops, sed conjugis aures
Aggreditur sub voce pia, sermone maligno
Insidiosus adit heu! mollia corda puellae,
Ingerit ore cibos crudeli funere plenos.
(0377D)His simul assumptis reserantur lumina cordis,
Ac permista bonis patuit doctrina malorum.
Poenituit nescisse dapes, et damna putantur
Temporis exacta spatia, procedere pejus
Ausum quippe nefas. Tentat seducta maritum,
Et capit insontem jam noxia femina victum.
Circumventa perit, sed circumscripta fefellit.
Nec circumscripta serpens impune triumphat.
Nam postquam juvenis violata mente comedit
(0378A)Funereos sine lege cibos in morte futurus,
Mox sapit infelix quid pravum, quid sit honestum,
Cognita simplicitas et mox est corde fugata.
Membra pudenda putat partem quae est prolis origo,
Et qua ventris erat pridem digestio turpis.
Omnibus ex membris pars mundior ipsa putatur,
Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto.
Os aditum mortis tunc protulit, atque rejecit
Lingua malisuada, sed et aures limina mortis.
Viderat Omnipotens omnem didicisse pudorem,
Perdiderant quem fraude truci dapibusque comesis,
Errantes per prata reos, foliisque tegentes
Jam foedos artus; dant agnita membra reatum,
Illicitum licitum reputant, licitumque profecto
Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti
(0378B)Sacrilegos, qui jura Dei calcando profanant.
Dum quaerunt ullas foliis vel rupe latebras,
Hinc magis obtunsi, quod credunt posse latere
Tunc quodcunque Deum, cui cuncta creata patescunt.
Et merito quia cuncta facit fecitque jubendo,
Non fugit artificem, calidos quae massa caminos
Sustineat, rubigo latens quae viscera ferri
Corrodat, quae missa semel fornace liquescat.
Hic non defossa prodit tellure metalla,
Promittens saxis, et non de pulvere gemmas.
Scit quibus immittat mordaces fluctibus hamos,
Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum,
Et male venturas spondet sibi nauta procellas.
Si pluvialis hiems, aut saxeus urgeat imber,
Non latet agricolam. Sub terris providus undae
(0378C)Promittit fontes designans arte saporem.
Inspecta tellure semel sine flatibus ullis,
Sibila dum ret cent, necdum serpente notato,
Praedicit Psyllus vim cujuscunque veneni.
Signa videt medicus mortis, reducisque salutis,
Et negat aut spondet victurum judice visu,
Taedia laetitiae, vel gaudia luctibus indens.
Cur exempla damus populi praescire futura,
Cum testante Deo doceatur nosse quod instat?
Natio viperea clamat, mortalibus inquit,
Signa poli nostis, praedicitis, imminet imber,
Et veniet, nec fallit hiems, nec tardat adesse.
Ecce genus hominum ventura scire probatur.
Nec mirum, Christi si sentit imago futurum,
(0378D)Cum nos venturum moneant animalia multa.
Ardea, rana, sues, formicae, corvus, hirundo
Praedicunt pluvias, nec jam praesagia fallunt,
Quid res exanimes testas ardente lucerna
Scintillare oleum fungis crescentibus ignem.
An Deus omnipotens posset nescire latebras
Rupis, et ex foliis vestis contexta caducis
Aspectus obstare Dei? Tunc voce reatum,
Crimine femineo semet peccasse fatetur:
(0379A)Infelix conjux in conjuge facta redundat,
Et reus excusat, sed non purgandus agebat,
Et sic participem propter solatia cladis
Conscius ascivit socius, ceu femina possit
Ad scelus horrendum vel saeva piacula mortis
Supplicio sociante duos relevare reatu.
Credidit infelix: sed par sententia damnat
Quos par culpa tenet. Gradus illic temporis inter
Est tantum, nam causa ligat communis utrumque.
Exsurgit censura Dei pietate severa,
Et vitae mortisque simul sententia fertur.
Supplicium infelix, quo mors datur, atque negatur.
Ultio vitalis cohibetur limite mortis.
Poena mori crudelis erat, sed vivere pejus.
Otia, delicias perdunt, discuntque labores,
(0379B)Qui cultore Deo fructum telluris habebant,
Agricola dominus quam nondum verterat unquam;
Ipse rigator erat, sator, auctor, messor, arator.
Offendunt nunc ambo pium, truduntur ab horto
Perpetui floris, non est sub jure reorum,
Et vitae mors meta datur, cum fine malorum.
Magna Dei pietas, semper qui temperat iras.
Vita gravis hominum subducitur impete mortis,
Quae recidiva magis vivaci corde resurgit.
Mors mundanorum requies est certa laborum,
Et male viventi praestatur fine salutis.
Continuans quodcunque nocet pravumque bonumque,
Solus in aeternum Deus est regnator et auctor,
(0379C)Virtus una Deus, trinus Deus omnis et unus,
De quo speratum conceditur omne benignum,
Et quaecunque jubet, praesumptio nulla refellit,
Nec deest effectus faciendi tempore eodem.
Quem penes et sensus primordia multa loquuntur,
Et voce reticente sonat super aethera sermo,
Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur.
Ergo operis memor ipse sui, tunc imperat ambos
Sedibus egressos, placido dominentur ut orbi,
Ac totum quod mundus habet, sub jure tenerent;
Et quod floret humus, viridis quod germinat herba,
Quod spicat messis, quod ramis parturit arbor,
Quod gemmant vites, quod amoena comantia frondent
(0379D)Flumina, quod mittunt fontes, quod fluctuat amnis,
Quod pelagi trahit unda freti, quod littora tundunt,
Murmure quod venti flantes vaga marmora crispant,
Quod generant terrae, quod flumina, pontus, et aer,
Usibus humanis data sunt haec cuncta venire.
Ut similis qui factus erat de pulvere Christo,
(0380A)His dominaretur cunctis sub carne creatis,
Corpora corporibus servirent cuncta subacta.
Spiritus interea servit sine corpore ventus,
Ventus agit nubes, in nubila crassior aer
Cogitur; hinc imbres veniunt, placidosque serenus
Ventus alit fructus et ventus spicat aristas,
Ventilat aestivo quas flatu mollior aura,
Deflorat fructus, et decutit arbore flores.
Flatibus accendit flammas, et temperat aestus;
Flatibus alternis redeunt comitantia vitae,
Itque reditque suos repetendo spiritus haustus,
Et duci vento fibrae pulmonis anhelant,
Faucibus excurrens in naribus aura vicissim
Vitales recreat per membra tepentia sensus,
(0380B)Atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora
Illustrata vigent, et tangunt flabra palatum.
Non haec humanis tantum spiramina membris
Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit.
Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta moventur,
Omnia complectens agitat, fovet, inserit, urget,
Unde genus diversa trahunt et semina rerum,
Mobilis immenso veniens e fonte perenni.
Artificis formata manu digesta moventur
Ordine cuncta suo, manet irrevocabile munus,
Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna.
Quis neget undifluos procedere fontibus amnes,
Quorum jam reditus nunquam speravit origo?
Incessanter aquas licet evomat impete pleno,
Jacturam tamen unda negat sentire fluenti.
(0380C)Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas,
Nec minuit quidquam detractus ab ignibus ignis.
Damna aliena solent aliorum lucra parare;
Hic quaestus non damna parant. In fomite flammis
Detractis auferte jubar, succiditur ignis.
Nec carnale genus minuit fetura creando:
Ecce dedit homini plusquam sibi rex Deus auctor,
Formatur virtute Dei mas unus et una,
Et multos creat unus homo, mansura propago
Maxima fit generis, quam parvula fundit origo.
Parva Deo fuerat succedere cura peremptis,
Ni consumpta daret post saecla resurgere vitae.
Sed ne sit fixum, reditus non esse sepultis
Cordibus illorum qui legis sancta profanant,
(0380D)Annua conspiciunt agris frumenta renasci
Mortua per sulcos terram findentis aratri;
Major et ex truncis surgit radicibus arbor,
Et foliis vestita viret redeuntibus annis.
Pampinus uvifera vitis sarmenta revestit,
Et geminata sui redeunt virgulta ruboris.
(0381A)Ambrosio reduces rumpuntur cortice fructus,
Et cui vita fugax, et par cum flore senectus,
Sit rediviva virens et crinibus herba renatis.
Ligna renascuntur reduci sub germine cuncta;
Quae nunc herba fuit, lignum jacet, herba futura.
Squammeus exuitur stellato tegmine serpens,
Pelle renascenti, rursus redeunte juventa,
Reptat hians anguis per sibila guttura pandens.
Frontibus arboreis amittunt cornua cervi,
Anguibus absumptis, sed mox palmata resurgunt.
Aeriae nudantur aves, cum penna vetusta:
Et nova subvestit reparatas pluma volucres.
Mortua praeterea caecorum lumina dudum
Nube tenebrarum discussa, luce recepta,
Ad visus rediere suos, vultusque sepulti;
(0381B)Nocturnos perpessa dies oculatur imago.
Mortua pars hominis quoties pars una jacebat,
Funera viva gerens, vivax in morte cadaver;
Ac sine morte tamen vitali morte perempta,
Et rediviva salus reduci per membra vapore
Nascitur, et calidus repetit vitalia sensus,
Ossa tenens venasque ciens, sudansque medullas.
Phoenicis exhaustam renovat Deus igne juventam,
Combustusque senex tumulo procedit adultus,
Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri.
Ignibus exstinctis, jam mortua flamma resurgit,
Redditur ignis edax redivivo lumine candens,
Et scintilla volans incendia vasta reducit,
(0381C)Et quod fumus erat, stridet jubar ignis anheli;
Igne vago rutilatur apex, fax caetera lambit,
Et coelum repetens erecto crine vagatur.
Mortua nox sub luce cadit, perit aurea luna,
Atque per ascensus et cornua colligit ignes,
Et dum caeca latet, reparato lumine fulget,
Mentiturque diem lux frigida solis imago.
Lucifero redeunte polo moriuntur et astra:
Nuntius aurorae subductus morte diurna
Lucifer exstinctas reficit per sidera flammas:
Exhinc nocturnis jubar emicat igne corusco.
Roscida puniceum spargens aurora ruborem
Ducit ubique diem periturum noctis ab umbris;
Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat.
Sol oculus coeli, famulus super astra Tonantis,
(0381D)Cujus ab immensis languescunt sidera flammis,
Ni gelidis animetur aquis per caerula ponti,
Occidit ipse dies super aequora sole cadente;
Et quo demersus, novus aequore mane resurgit.
Vespere nocturno hunc radiata luce rubentem
Purpureis abscondit aquis, redditque diurne
Depositum natura suum sub nocte sepultum
(0382A)Mane resurgentem de fluctibus orbe recepto.
Tot simul exemplis moniti defuncta renasci
Credamus virtute Dei, quae cuncta creavit.
Et generata vigent sub nutritore Tonante,
Qui cum regna poli teneat stellantis, et alti,
Aera concludit, terram levat, aequora solvit,
Et totum capit una manus quod sermo creavit:
Unus ubique Deus, dum jussio rumperet una.
Qui tantum pius est, quantum decet omnipotentem
Et nulla virtute minor, nisi verberis ira,
Sed votis et sponte bonus, pietate et amore.
Quem mens pura juvat hominum, non victima supplex
Ut se poeniteant sceleris mala vota reorum,
Et nova succedant animorum cordia piorum.
(0382B)Ille etenim Deus est, quem nulla retardat origo,
Cujus ab aspectu montes et saxa fluiscunt
In cineres, et pulvis erit, quem dura ligabant.
Qui visa tellure, simul mox pondera mundi
Concutit, et subito monstrat vaga terra tremorem,
Ac formidatos ostendit pendula motus.
Alveus expavit violato vertice turgens,
Dum reduces sentiret aquas, et sisteret amnem
Visa Dei facies, et marmora glauca fugaret
Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis,
Et pelago spatiante fretis ac littoris aestu.
Qui de thesauris ventorum flumina mittit,
Et frenat rabidas in tempestate procellas.
Grandinis atque nivis qui novit quae sit origo,
Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes,
(0382C)Qui laxas abscondit aquas, et continet imbres,
Qui scit quo nitidus crystallus ventre creatur,
Candida materies glacies imitatur aquarum.
Qui noctes hiemis producit sole minore,
Et solis protendit iter flammantibus horis,
Qui Phoebi saltus statuit, lunaeque labores,
Qui rosulis stellare nemus, vel floribus agros
Imperat autumni, qui dulcia poma saporat,
Et fragiles gemmis variat in vitibus uvas,
Ut cibus et potus sint ubera dulcia musti.
Qui dat corvorum pullis alimenta, facitque
Noverit ut vultur qua sit regione cadaver,
Dux odor usque sagax quem mox invitat ad escam:
Praepetis aut aquilae senio renovare juventam,
Qui rostro crescente famem tolerabat obunco.
(0382D)Qui pascit quaecunque creat pietate parentis,
Vitae certa salus per mille pericula mortis,
Debilibus virtus, opulentia major egenis,
Auxilium miseris, spes et defensio pressis,
Fessorum virtus, dans nutrimenta salutis.
Qui facit aeternam ut mortalia lege latenti
Membra tegant animam, vento spirante loquaci;
(0383A)Qui, lunae crescente globo, jubet aequora crescant
Fluctibus abjectis, crescant cum fontibus amnes,
Crescat et inclusum capite genus omne cerebri,
Et minuantur aquae luna minuente liquores,
Ac decrescenti decrescant lege perenni.
Qui reges et regna domat, sternitque potentes,
Dejicit elatos, et mergit ab arce superbos,
Atque oppressores Deus opprimit, et pius ultor
Elevat elisos, et consolatur adactos
Luctibus et damnis, et vulnera saeva dolentes.
Tu nobis, invicte Deus, pietate medelam
Impendis, cui cuncta salus medicamine nullo est,
(0384A)Quod species terrena parat languoris ad aestus.
Spes hominum cernens, et vota precantia complens,
Aspice despectum, defectum tolle parumper,
Confessumque juva, quem poenitet esse nocentem,
Ut valeam narrare tuas hoc carmine laudes,
Quas potero: nam nemo valet narrare creatus
Vel modicum facientis opus, quod mens rea clamat
Pectore contuso lacrymans, et voce fideli.
Obses sermo tuus nostro nam corde tenetur,
Quo te promittis nimia pietate parentem.
DRACONTII HEXAEMERI LIBER SECUNDUS. AD THEODOSIUM JUNIOREM AUGUSTUM.
(0383)
Hoc sequenti libello auctoris satisfactio continetur, qua ab omnipotente Deo veniam petit, ne praecedenti carmine aliquid incautus errasset. Dein Theodosio Juniori Augusto precem defert, cur de triumphis illius eodem opere tacuisset.
(0383B)Rex aeterne Deus, auctor rectorque serenus,
Quem tremit omne solum, qui regis igne polum.
Sidera, flamma, dies, quem sol, nox, luna fatentur
Auctorem, dominum saecula cuncta probant.
Omnia permutans, nullo mutabilis aevo,
Posthac semper eris, qui es modo, vel fueris.
Nil confert demitque tibi tam longa vetustas:
Omnia tempus habent, nam tibi tempus abest.
Tu mentes hominum quamvis per singula ducis,
Effingisque bonis candida corda viris.
Qui facis iratus homini contraria bella,
Propitiusque jubes, ut bona cuncta gerat.
Quidquid agunt homines, bona, prospera, sancta, modesta,
Te faciente fiunt, quo bona cuncta fiunt.
(0383C)E contra adversa, probrosa, maligna, inhonesta
Tu fieri pateris, qui mala nulla facis.
Haec tua lex docuit, Moyse praescripta notante,
Cum perduratum cor Pharaonis ait.
Sic me lingua, Deus, lingua patrante reatum,
Noxia culpa ligans traxit ad illicita.
Ut qui facta ducum possem narrare tuorum,
Unde mihi possent dona venire simul.
Praemia despicerem tacitis tot regibus almis,
Et peterem subito certa pericla miser.
Quo nisi coelestis Domini conspectus ad aethram
Aspera cuncta premunt, prospera nulla juvant.
Irascente Deo membra mutantur et artus,
Vertuntur sensus, vertitur et species.
Persarum regem Babylonica regna tenentem
(0384B)Post decus imperii novimus esse bovem.
Tum diademalem turparunt cornua frontem,
Mugitus pecudis verba fuere ducis.
Erravit per prata vagus mala gramina pastus,
Et qui bos fuerat, de bove factus homo est.
Liquit et antistes verus pater ille Joannis,
Elinguisque fuit voce tacente silens.
Ast ego peccando regi. Dominoque Deoque,
Pejor sum factus deteriorque cane.
Vulnera vexati curat sua lingua molossi;
Heu me! quippe mihi vulnera lingua dedit.
Sed qui restituit pecudis post membra tyrannum,
Ut fieret rediens in sua regna bonus,
Quique reformavit taciti modulamina verbi,
Ut mutilata sonos lingua ligata daret,
(0384C)Ipse meis parcet erratis, atque jubebit
Ut me respiciat restituatque pius.
Culpa quidem gravis est, venia sed digna reatus,
Quod sine peccati crimine nemo fuit.
Nam Deus omnipotens potuit, dum conderet orbem,
Tristibus amotis optima sola dare,
Sed diversa creans et discordantia, jussit,
Et bona mista malis, et mala mista bonis.
Sic elementa potens contraria miscuit auctor,
Humida cum siccis, ignea cum gelidis.
Littera doctiloquax apibus cognata probatur,
Queis datur ut habeant vulnera mella simul
Cera dat ingenium pueris, primordia sensus:
Inde fit et praestet littera, vel noceat.
Aspis habet mortem, habet et medicamina serpens
(0385A)Vipera saepe juvat, vipera saepe nocet.
Cerva salutaris pasto serpente medela est;
Conficiunt, pellunt ipsa venena neces.
Materia ferri simplex et noxia constat;
Impius inde nocet, rusticus inde placet.
Ipsa parit gemmas pretiosos terra lapillos;
Ipsa dat et vepres, spinea ligna, rosas.
Delicias mortesque parat mare fluctibus altum,
Et generat pelagi conchula divitias.
Aera temperies auris vitalibus aptat,
Quae corrupta dies corripit, atque animos.
Diras vel placidas retinet natura volucres;
Blanda columba avis est, aspera vultur avis.
Nubibus aggestis pluviae, nix, grando, pruina
Gignuntur vicibus, ordine, lege poli.
(0385B)Solis temperie species gratissima mundi,
Cuncta creanda parit, cuncta creata fovet.
Per quam fetat humus flores, et messis aristas;
Sole perustus ager putris arena jacet.
Corpora sol reficit radiis, et corpora vexat:
Solibus alternis itque reditque salus.
Omnia nec mala sunt, nec sunt bona sidera coeli:
Lucifer hoc docuit, sidus et hoc docuit.
Temperies coeli medium nec possidet orbem;
Nam de quinque plagis vix habet ipsa duas.
Quod coelum, quod terra, fretum, quod purior aer
Non meruere simul, hoc modo quando habet.
Culpa mihi fuerat dominos reticere modestos,
Ignotumque mihi scribere nec dominum.
Qualis et ingratos sequitur, qui mente profana,
(0385C)Cum dominum norint, idola vana colunt.
Israelitarum populum sic culpa tenebat,
Quando oblita Deum plebs vitulum coluit.
Et tamen indulgens veniam poscentibus auctor
Contulit, et legem post mala facta dedit.
Te precor, omnipotens, quem sat decet esse benignum,
Et quem nulla juvat ultio, sed venia,
Cujus sancta manus sustentat corda regentum,
Et pius inclinas mox ubicunque jubes.
Coram te primum me, carminis illius orsa
Quod male disposui, poenitet en fateor.
Post te, summe Deus, regi dominoque reus sum,
Cujus ab imperio posco gemens veniam.
Imperet armato pietas tua, prospera mandet,
Rex Dominusque meus semper ubique pius.
(0385D)Nec mihi dissimilis, quam quod solet omnibus esse,
Sit pietate sua, sit bonus et placidus.
Te nunc summe precor, magnorum maxime regum,
Pectore, mente rogans, voce manuque petens
Da dextram misero, veniam concede fatenti,
Tempore tam longo non decet ira pium.
(0386A)Nemo cadet de jure tuo sub morte cruenta,
Scit se victurum qui volet esse tuus.
Sic leo terribilis fremit horridus ore cruento,
Unguibus excussis, dente minante neces.
Acriter ardescit crispato lumine ferri,
Et mora si fuerit, acrius inde furit.
At si venator trepidans venabula ponat,
Territus et jaceat, mox perit ira cadens.
Temnit praedo cibos, quos non facit ipse cadaver,
Ac ferus ignoscit, cevatis accipiat.
Et dat prostrato veniam sine vulnere victor,
Ore verecundo dejiciens oculos.
Sic tua, regnator, non impia frangitur ira,
Cum confessus erit crimina gesta reus.
Ignoscendo pius nobis imitare Tonantem,
(0386B)Qui indulget culpis, et veniam tribuit.
Principis imperium simile est ad regna superna,
Ut canit ad populos pagina sancta Dei.
Sacrilegis referens coelestia jura catervis,
Vinctus apostolica discipulaque manu.
Nonne Dei praecepta jubent, ne sol cadat intrans,
Irascente alio, ne malus exstet homo?
Rex inimicorum populis mucrone pepercit
David, et sceleris certus adulter erat.
Confessus facinus veniam pro clade meretur,
Noxius impune vel sine morte reus.
Insuper et Salomon eadem muliere creatus,
Quae scelus admisit, munus honoris habet.
Non fuit hic Salomon casta de conjuge natus,
Sed sceleris fructus sceptra paterna tenet.
(0386C)Ecce quid impendit patris clementia parcens
Ut sibi regna daret, ut daret et soboli.
Ipse inimicorum Salomon non colla poposcit,
Cum peteret Dominum, sed sapientis opem
Exstitit hic prudens, quia noluit esse cruentus,
Pacificusque fuit, consiliique tenax.
Stephanus ante alios lapidum sub grandine martyr
Hostibus orabat sponte suis veniam.
Haec bona simplicitas praestat jejuna cruoris,
Vir sine morte furens nil habet ipse necis.
Caesar ubique potens hosti post bella pepercit
Et quod erat pejus, civis et hostis erat.
Sponte facultatem retinens reparavit honores,
Inde vocatus abit dignus honore pater.
Cujus ab imperio surgens et origine Caesar
(0386D)Augustus meruit tempus habere pium.
Tempore namque eodem natus de virgine Christus,
Cujus et emicuit stella per astra poli.
Dux princeps Romanus erat de principe Titus,
Si non praestaret, dicere saepe solens:
Perdidimus hac luce diem, si nulla dedisset
(0387A)Mox exoratus praestita supplicibus.
Alter item princeps modico sermone probatur
Commodus Augustus vir pietate bonus:
Nobile praeceptum, rectores, discite post me,
Sit bonus in vita qui volet esse Dei.
Ecce quid impendit homini clementia simplex,
Ut praestet vitam, conferat atque animum.
Fama ducum mors est bellis collecta cruentis,
Ex quibus occurrit saepe reatus atrox.
Gloria bellorum ducibus populisque triumphus,
In commune datum dividit omnipotens;
Nam ducibus tantum praestat clementia laudem;
Non habet haec comitem, participemque negat.
Dicit, in arma simul fuimus cum principe, miles,
Me pugnante comes victor ab hoste redit.
(0387B)Nunquid ut ignoscat rector, pars militis instat?
Soli, qui ignoscit, gloria laudis erit.
Rex qui dat veniam subjecto, et temperat iras,
Plus quam turba facit, qui sua corda domat.
Te, Deus, aspiciens effundere nolle cruorem,
Ut sine peccato, non sine laude daret;
Contulit absenti terrae pelagique triumphos.
Ansila testatur, Maurus ubique jacet.
Quod pereunt hostes, regis fortuna vocatur;
Quod pereunt populi, temporis ordo gerit.
Omnia tempus agit, cum tempore cuncta creantur;
Tempora sunt vitae, tempora mortis erunt.
Sex sunt aetates hominum cujusque senectae,
Et distincta tenent tempora quaeque sua.
Nunquid adulterii strepitus infantia simplex
(0387C)Vindicat, aut fremitus pigra senecta gerit?
Non catulastra gerit puerilia, non puer audet
Attrectare tener Martia tela manu.
Non furit in Venerem nondum pubentibus annis,
Nec fetum partus femina reddit anus
Maturus tractat, gemit et tremebunda senectus
Nescia fervoris vel levitatis inops.
Nunquid nata seges homines mox armat agrestes,
Floribus aut genitis fructus inest subito?
Novimus astra poli confectos perdere cursus,
Transactasque simul sic repetisse vias.
Tempore luna suo crescit, vel deficit orbe,
Cujus ad aetatem plurima saepe fiunt.
Nam luna crescente fretum incrementa resumit,
Qua minuente poli est minor unda manus.
(0387D)Cinthia dum crescit, fontes et flumina crescunt,
Et minuuntur item Cinthia dum minuit.
Ipsa medulla latens observat cornua lunae,
Servant et lunae tecta cerebra globos.
Sol oculus coeli radians fuscatur ab umbra,
Et tamen ad solitas itque reditque plagas.
(0388A)Accipiunt facies crispas, lucemque resumunt
Ordine cuncta suo sidera fixa polo.
Damna, vel augmenta rebus elementa dederunt,
Tempus habent noctes, tempus et ipse dies.
Accipiunt augmenta dies, noctesque vicissim,
Et minuunt cursus perpete lege poli.
Tempora sic flores retinent, sic tempora messes,
Et cum lege redit vitis amoenus honor.

EXPLICIT DRACONTII LIBER II. MONOSTICHA RECAPITULATIONIS SEPTIMI DIEI A. B. EUGENIO IN FINE LIBRI DRACONTII ADJICIENDA.

Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit.
Alter splendifluis coelum firmavit in oris.
(0388B)Tertius undivagum mare dat cum germine terrae.
Quartus habet Phoebum, lunamque, et sidera coeli.
Quintus plumigeras volucres piscesque natantes.
Sextus quadrupedes, reptans, hominesque fugaces.
Septimus est Domino requies, his rite peractis.
Non quia Cunctipotens humano more laboret
Actibus, aut fessus quaerat requiescere tandem,
Qui semper requietus agit, faciensque quiescit;
Sed quod sacra quies typicis adoperta figuris
Multa gerat signis, et pandat mystica nobis.
Dicta Dei requies, quod rebus jure creandis
Ipsa modus fuerat, cunctis et maxima finis;
Nam nova quaeque fiunt, jam tunc ordita probantur.
Dicta Dei requies, quod nostra redemptio Christus
(0388C)In carne veniens, et carnis vincla resolvens,
Hoc redeunte die felici morte quievit.
Dicta Dei requies, quod nos post mille labores
Solus ubique fovens in se requiescere cogit;
Nec datur ulla quies miseris, nisi suscipit ipse.
Dicta quoque est requies, mundana quod actio praesens
Post sex aetates, quas mundus in ordine currit,
Otia percipiens aeterna pace quiescit.
Dicta quoque est requies, quae nobis ultima sors est,
Nam vitae cursus mundanae molis ad instar:
Sex sunt aetates homini, sed septima mors est.
Prima tenet ortum generis infantia simplex,
Altera deinde pueritia mollis habetur,
Tertia quae sequitur ipsa vocitatur adulta,
(0388D)Quarta gerit virtutis opem speciosa juventa,
Quinta senecta gravis ad ultima tempora vergens,
Sexta venit senium, quod vitae terminat aevum.
Haec tibi, Rex summe, jussu compulsus herili
Servulus Eugenius devota mente dicavit.