Hiemis solatium

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hiemis solatium

Tecta domus rigidis conspersit bruma pruinis,
      sed tepidum remanet vile cubile meum.
Tristis hiems vitae fecit mea tempora cana,
      cor iuvenile tamen sanguinis unda movet.
Deperiere rosae, rubrae quae vere nitebant
      inque meis malis plurima rubra nitet.
Oras longinquas petiit Philomela canora,
      una tamen cellam carmine grata replet.
Verae laetitiae flumen siccatur ubique,
      unda tamen pectus unica dulce beat.
Aetas nostra gemit magno perculsa timore,
      me tamen alma quies paxque serena tenet.