Jump to content

Hipparchus

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hipparchus
Pseudo-Plato
Marsilius Ficinus Latine vertit e Graeco, saeculo XV
1588

editio: ex Platonis dialogi graece et latine, Vol. 1-2, Berolini 1816; Immanuel Bekkerius recensuit
fons: [1]
Interlocutores sunt Socrates et amicus quidam.


So. Quidnam lucri cupiditas est? Et qui sunt lucri cupidi?

Am. Mihi quidem videntur, qui lucrandum putant ex rebus nulla aestimatione dignis.

So. Videnturne tibi scire, quod nullius pretii sint, an ignorare? Quod si ignorare, amentes lucri cupidos vocas.

Am. At non amentes appello, sed callidos, atque improbos, et victos a lucro, cognoscentes nullius pretii esse, ex quibus lucrari audeant, et tamen audent lucrari per imprudentiam.

So. Nam huiuscemodi lucri cupidum vocas, veluti si agricola plantans, cognoscensque nullius pretii plantam esse, dignum tamen putet ex ea lucrari? Talemne ipsum nuncupas?

Am. Undecumque, o Socrates, lucri cupidus quaerendum censet.

So. Ne adeo temere verba effundas, veluti alicui propter acceptam iniuriam infensus: sed ad me potius attendens responde, ac si a principio rursus interrogarem. Confiteris lucri cupidum cognoscere, quanti sit, unde lucrari dignum putat?

Am. Confiteor.

So. Quis peritus est circa plantarum dignitatem, qua in regione ac tempore plantare dignum sit? Ut aliquid et nos sapientum verborum, quibus elegantes causidici utuntur, in medium afferamus.

Am. Agricolam arbitror.

So. Num dignum lucro vocas aliud, quam lucrandum esse existimare?

Am. Id ipsum.

So. Ne me coneris decipere virum iam seniorem, cum adeo iuvenis sis, respondens, quemadmodum nunc, quae ipse minime putas: sed responde quam verissime potes. An censes agricultorem quempiam, cognoscentem quod arbor nullo modo plantatione digna sit, putare ex ipsa se lucraturum?

Am. Non per Iovem.

So. Equestrem praeterea virum, intelligentem nullius pretii pabulum se equo praebere, ignorare censes quod equum perdit?

Am. Nequaquam.

So. Non igitur putat ab huiusmodi pabulis lucraturum.

Am. Minime.

So. Gubernatorem vero, qui temone et velis nullius existimationis navem munierit, ignorare censes quod damno afficietur et periculum incurret, ne ipse simul et navis, et quaecumque in navi sunt, perdantur?

Am. Non certe.

So. Haud igitur putat se ex instrumentis nullius pretii lucraturum.

Am. Minime.

So. Item belli dux, cernens exercitum vilibus armis confisum, speratne ac dignum putat, ex iis lucrum aliquod assequi?

Am. Nullum.

So. Eodem modo tibicen tibiam et citharista citharam et arcifer arcum, et ut brevi complectar, quicumque artifex, aut alius quisquam vir peritus, organa ac reliquum apparatum nullius pretii habeat, putatne ex iis aliquando se lucraturum?

Am. Non, ut apparet.

So. Quos itaque lucri cupidos nuncupas? Neque enim eos, quos supra retulimus, qui ex rebus nulla ratione dignis rentur oportere lucrari.

Am. At hoc modo, o mirifice vir, quo ipse loqueris, nullus hominum lucri cupidus esset. Sed ego eos lucri cupidos esse intellego, qui propter inexplebilem aviditatem minima aeque atque vilia et nullius pretii mirum in modum sitiunt, et in iis etiam lucrum quaerunt.

So. Non tamen, o vir optime, discernunt, ista nullius esse pretii. Iam enim nos ipsos in hoc, quia esset impossibile, rationibus redarguimus.

Am. Mihi sane videtur.

So. Si non cognoscunt, ignorant igitur: opinantur tamen, quae nullius pretii sunt, multi facienda esse.

Am. Apparet.

So. Lucri cupidi nonne lucrum cupiunt?

Am. Profecto.

So. Lucrum vero damno contrarium?

Am. Est.

So. Estne bonum alicui damno affici?

Am. Nemini.

So. Malum autem?

Am. Prorsus.

So. Laeduntur itaque damno homines?

Am. Laeduntur.

So. Malum igitur damnum?

Am. Malum.

So. Contrarium damno lucrum?

Am. Contrarium.

So. Bonumque igitur lucrum?

Am. Certe.

So. Bonum igitur amantes, lucri cupidos nuncupas?

Am. Videtur.

So. Non insanos quidem, o amice, lucri cupidos dicis, sed tu ipse utrum amas quod bonum est, an non amas?

Am. Amo equidem.

So. An est bonum quicquam, quod non affectes, sed malum?

Am. Non per Iovem.

So. At forsitan omnia bona affectas.

Am. Omnia.

So. Interroga insuper et me, utrum et ipse. Bona equidem amare me confitebor. Sed praeter me ac te, nonne reliqui homines omnes amant bona, mala oderunt?

Am. Videntur.

So. Lucrum autem nonne bonum esse confessi sumus?

Am. Nempe.

So. Omnes igitur lucri cupidi videntur hoc modo: quo vero prius diximus, nullus lucri cupidus esset. Utra igitur istarum rationum aliquis utens non aberrabit?

Am. Si quis, o Socrates, recte lucri cupidum definiat, eum, ut puto, lucri cupidum arbitrabitur, qui studet iis et decens existimat in iis lucrum quaerere, ex quibus boni viri lucrari numquam auderent.

So. An non tenes, quod paulo ante inter nos convenit, lucrari scilicet esse utilitate affici?

Am. Quid tum?

So. Quod etiam in hoc consensimus, omnes semper bonum velle.

Am. Confessi sumus.

So. Nonne et boni viri omne lucrum expetent, si quidem huiusmodi omne bonum est?

Am. Non tamen ea lucra, quibus laedi possint.

So. Laedi vocas damnum pati, an aliud quippiam?

Am. Nil aliud, quam pati damnum.

So. A lucrone damno afficiuntur homines, an adamno potius?

Am. Ab utrisque, etenim a damno et a turpi lucro damno afficiuntur.

So. Num tibi videtur aliquid utile ac bonum turpe existere?

Am. Minime.

So. Nonne paulo ante concessimus, lucrum damno, malo existenti, esse bonum?

Am. Concessimus.

So. Ergo, ut vides, me conaris decipere, de industria contraria iis asserens, quae supra confessi sumus.

Am. Non per Iovem, o Socrates: sed econtra tu me decipis, ac nescio quomodo in disputando rem sursum deorsumque convertis.

So. Bona verba, quae

So. Neque enim recte facerem, nisi viro bono et sapienti parerem.

Am. Cuinam? Aut quid hoc tandem?

So. Concivi meo et tuo, Hipparcho Pisistrati Philaedonici filio, qui filiorum Pisitrati et maior natu erat et sapientior, qui multa praeclara opera sapientiae edidit, et Homeri libros primus in hanc urbem invexit, coegitque poetas cantores carminum apud Athenienses referre per ordinem: quod etiam his temporibus observant. Et Anacreontis Teium missa navi quinquaginta remorum in hanc urbem accersivit. Simonidem praeterea Chium apud se semper habuit, amplis cum muneribus ornans. Haec autem agebat omnia, cives suos instruere volens, ut illis quam optime viventibus imperaret, ratus minime oportere alicui sapientiam invidere, quippe qui honestus ac bonus existeret. Cum vero cives abunde eruditi essent, atque eius sapientiam admirarentur: convertit animum ad agricolas et peregrinos erudiendos. Atque ideo columnas sive quadratos lapides in singulis urbis triviis erexit: ex ea postmodum sapientia, quam partim didicerat, partim ipse invenerat, eliciens potiora, elegis inclusit carminibus, et instituta sapientiae inscripsit: adeo ut cives haud amplius admirarentur egregia illa epigrammata Delphica, Cognosce te ipsum, Nihil nimis, et reliqua huiuscemodi, sed Hipparchi praecepta veluti sapientiora venerarentur: deinde hac atque illac praetereuntes, ac legendo illius sapientiam degustantes, ex agris et silvis ad reliqua doctrinae instituta pergebant. Erant autem epigrammata duo in quibusdam ad sinistram cuiusque columnae, quae inscribebatur Mercurius loquens, quaeve in medio urbis ac populi extabat. In quibusdam vero ad dextram, Monumentum hoc Hipparchi: Per ordinem perge, iusta cogitans. Item et alia carmina plura atque praeclara in ceteris columnis intueri licebat. Sed in via Stiriaca inscriptum id erat: Monumentum hoc Hipparchi, Ne amicum decipias. Quamobrem ego te mihi amicum fallere numquam auderem, et illi tanto viro repugnare: quo vita functo, tres annos sub fratre illius Hippia tyrannide pressi Athenienses fuerunt. Ipse vero ab omnibus senioribus accepisti, solum id triennium in hac urbe tyrannidem viguisse. Reliquis autem temporibus, eodem paene modo, quo Saturno regnante, Athenienses vixerunt. Tradutur autem ab elegantioribus viris, mortis eius causam exstitisse non eam quae vulgo fertur, sororis scilicet Canephoriae contemptum: nam id credere absurdum est. Sed Harmodium amatum eruditumque ab Aristogitone fuisse tradunt, magnum quiddam futurm ex hac educatione sperante. Forte namque Hipparchum adversarium arbitrabatur. Interim contigisse, ut Harmodius nobilem quendam, cuius nomen non satis teneo, amaret. Qui primum Harmodium et Aristogitonem veluti sapientes admirabatur, verum deinde familiaris factus Hipparcho, contemnere illos coepit: quo illi indignati Hipparchum interemerunt.

Am. Videris ergo, o Socrates, vel amicum me non putare: vel, si putas amicum, Hipparcho minime credere. Ego enim quo modo me non decipias disserendo, persuaderi abs te nequeo.

So. Atqui volo tibi, perinde ac si talis luderem, retractare quicquid ex superioribus libet, ne te deceptum existimes. Visne illud immutari, quod diximus, omnes homines bona appetere?

Am. Nolo.

So. Quid vero illud, quod damnum, ac damno affici, malum esse concessimus?

Am. Neque id mutari volo.

So. Sed quid illud, quod lucrum atque lucrari, et ipsi damno, et ei quod est damnum pati, contraria sunt?

Am. Neque istud quidem.

So. At illud forsitan, quod lucrari, utpote malo contrarium, bonum est?

Am. Neque id retractes.

So. Videtur igitur mihi, ut apparet, aliquod lucrum bonum esse, aliquod vero malum?

Am. Mihi vero.

So. Retracto itaque tibi hoc. Esto enim lucrum aliud bonum, malum aliud: nihil tamen magis hoc, quma illud, lucrum est, nonne?

Am. Quid interrogas?

So. Dic

Am. Cibus et bonus est et malus.

Am. Est.

So. Estne magis cibus alter altero? An similiter cibi sunt ambo, neque, in quantum cibus, unus ab altero differt: sed in quantum unus quidem bonus, altere vero malus?

Am. Est ut dicis.

So. Nonne et potus, et reliqua omnia quaecumque in specie eadem existentia talia sunt, ut partim bona, partim mala sint; nihil inter se differunt secundum id quo eadem sunt: quemadmodum homo quidem unus bonus, malus alius?

Am. Sic est.

So. Ceterum neuter illorum, ut arbitror, magis aut minus homo est, quam alius, neque bonus malo, neque bono malus.

Am. Vera dicis.

So. Nonne de lucro similiter iudicabimus, quod pariter lucrum tam bonum quam malum sit?

Am. Necesse est.

So. Nil igitur magis lucratur, qui bonum lucrum assequitur, quam qui malum: neque istorum aliquid malus lucrum apparet, ut iam convenit.

Am. Profecto.

So. Neutro enim aut magis, aut minus adest?

Am. Neutro.

So. Tali autem re, cui neutrum horum competit, quomodo quis magis vel minus aliquid aut ageret, aut etiam pateretur?

Am. Impossibile.

So. Postquam lucra et utilia sunt similiter ambo, hoc deinceps animadvertendum restat, propter quid utraque ipsa lucrum appellas? Quidnam idem in utrisque aspicis? Veluti si ipse modo me rogavisses, quare cibum, seu bonum sive malum, similiter cibum appellem: respondissem utique, quoniam uterque sicca est corporis esca, ideo utrumque cibum nomino: quod quidem et tu nobis concederes. Nonne?

Am. Fateor.

So. Et circa potum eadem rursus respondendi ratio esset, quod humido corporis alimento, seu bonum sive malum sit, id nomen potus imponitur, et in aliis eodem modo. Enitere itaque me sic respondentem imitari. Quidnam idem in lucro bono et malo cernis, propter cuius praesentiam utrumque lucrum nominas? Quod si tibi desit, quod mihi respondeas, me dicente attende. Num lucrum appellas omnem possessionem, quam quis adquisiverit, vel nihil expendens, vel expendens parum, cum plus accipiat?

Am. Id lucrum vocare mihi videor.

So. An huiusmodi dicis, seu si quis nihil expendens abunde epulatus sit, et ex epulis morbum adquisiverit?

Am. Non per Iovem.

So. At bonam valetudinem ex epulis adeptus, lucrumne an damnum nancisceretur?

Am. Lucrum.

So. Non est igitur lucrum, quodlibet adquirere.

Am. Non certe.

So. Numquid ita se habet, ut non lucretur qui quodvis assequitur, sive bonum, seu malum?

Am. Apparet.

So. Neque in damnum incurrat, qui in quodvis incurrit, sive bonum seu malum?

Am. Mihi quidem videtur.

So. Cernis ergo, quod circa idem revolveris? Lucrum enim bonum, damnum vero malum apparet.

Am. Ignoro quid dicam.

So. Et iure quidem. Sed praeterea hoc mihi responde. Si quis minus expendens plus acceperit, lucrari hunc diceres?

Am. Non malum dico; verum si auri vel argenti minus erogans, plus accipiat.

So. Enimvero hoc insuper interrogabo: Si quis dimidiam auri libram erogans, duplum reportaret argenti, lucrumne an damnum esset?

Am. Damnum profecto, o Socrates. Nam pro duodecuplo duplum solummodo recipit.

So. Verumtamen plus accepit. An non plus est duplum dimidio?

Am. Non eiusdem dignitatis ac pretii est argentum, cuius est aurum.

So. Ergo oportet hoc lucro adiicere, aestimationem scilicet ac pretium. Nunc utique argentum plus existens, quam aurum, haud aeque aestimandum ac pretium dicis: et aurum minus existens, pretiosum quoque ac dignum.

Am. Et maxime, sic enim se res habet.

So. Ipsa ergo aestimatio dignitasque lucrum continet, sive parva res sive magna sit: indignum vero aestimatione sine lucro est.

Am. Profecto.

So. Ipsum pretiosum ac dignum, vocasne aliter dignum, quam adeptione dignum?

Am. Adeptione.

So. Dignum autem adeptione, utile an inutile?

Am. Utile.

So. Utile nonne bonum?

Am. Est.

So. O vir omnium fortissime, nonne iam tertio et quarto conclusum a nobis est, lucrum bonum esse?

Am. Videtur.

So. Memoria tenes, unde sermo hic incidit?

Am. Arbitror.

So. At si minus ipse memineris, ego in memoriam reduc

Am. Ex eo enim, quod dubitares, ne boni viri quaelibet acceptare nolint, sed ex lucris bona dumtaxat, mala vero nequaquam.

Am. Hinc sane.

So. Nonne lucra omnia esse bona, seu magna sive parva sint, ratio nos fateri coÎgit?

Am. CoÎgit certe, o Socrates, me magis, quam persuasit. Sed forsitan deinceps persuadebit.

So. Nunc tamen, sive persuasus fueris, seu quomodocumque aliter sis affectus, consentis nobiscum, lucra omnia, et ampla et exigua, bona esse?

Am. Consentio.

So. Et bonos viros omnes bona omnia velle fateris? Necne?

Am. Fateor.

So. Malos autem dicebas omnia lucra, tam exigua quam magna, cupere.

Am. Dicebam.

So. Nonne igitur secundum sermonem tuum universi homines, et boni pariter atque mali, lucri cupidi essent?

Am. Videtur.

So. Non recte igitur vituperabit quispiam lucri cupidos, cum ipse quoque lucri cupidus sit.