Liber Primus | Liber Tertius |
LIB. II. DE ADVENTU ANGLORUM.
1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24 - 25 - 26 - 27 - 28 - 29 - 30 - 31 - 32 - 33 - 34 - 35 - 36 - 37 - 38 - 39 - 40 |
1
[recensere]Tractatum est in superioribus de XLV. imperatoribus qui tam Brittanniam quam caeteras mundi partes rexerunt: quorum si aliqui gloria potiuntur in coelis, illam tantum habent, quia jam hic nullam habent. Viluit enim sermocinatio de eis, et prolixior confabulatio de actibus eorum videtur amara, taedii scilicet et odii generatrix. Quapropter excogitemus ex eorum comparatione, quorum potentiae et majestati vix sufficiebat universus mundus, quam nihil sit gloria nostra, potentia nostra, tumor noster, quorum de causa laboramus, sudamus, insanimus. Si autem gloriam cupimus, ut humane loquar, concedo; cupiamus, sed veram: si famam, illam quae non evanescit: si honorem, illum qui non deflorescit; non qualem praedicti imperatores, quorum omnis gloria jam non est nisi viles reliquiae fabularum: veram autem gloriam et famam et honorem habebimus, si Ei, qui solus verus est, cum jucunditate et laetitia innitamur, si spem nostram et fiduciam omnem in Deo ponamus, non in filiis hominum, sicut Brittanni, qui Deo abjecto et magnificentia timoris ejus, auxilium petierunt a paga nis, habueruntque; sed quale decebat. Gens namque Saxonum vel Anglorum, invitata a rege praefato, Brittanniam tribus longis navibus advehitur, anno gratiae quadringentesimo quadragesimo nono, cum Marcianus et Valentinus, quorum imperium septem annis duravit, imperarent: vigesimo quarto anno postquam regnum Francorum inchoaverat; quorum primus rex fuit Pharamundus. Saxones igitur in orientali parte insulae, jubente eodem rege, locum manendi, quasi pro patria pugnaturi, re autem vera hanc expugnaturi, susceperunt. Inierunt autem certamen contra Pictos et Scottos, qui jam venerunt usque ad Stanfordiam, quae sita est in australi parte Lincolniae, distans ab ea quadraginta miliariis. Cum igitur illi pilis et lanceis pugnarent, isti vero securibus gladiisque longis rigidissime decertarent, nequiverunt Picti pondus tantum perferre, sed fuga saluti suae consuluerunt: Saxones victoriosi, triumpho et praeda potiti sunt. Quod ubi Saxoniae nuntiatum est, simul et insulae fertilitas ac segnities Brittonum, mittitur confestim illo classis prolixior, armatorum ferens manum fortiorem: quae praemissae adjuncta cohorti invincibilem fecit exercitum. Susceperunt ergo qui advenerant, donantibus Brittonibus, locum habitationis inter eos: ea tamen conditione, ut hi pro patriae pace et salute contra adversarios militarent, illi militantibus debita stipendia conferrent. Advenerunt autem de tribus Germaniae populis fortioribus, id est, Saxonibus, Anglis, Jutis: de Jutarum origine sunt Cantuarii, et Victuarii; haec est ea gens quae Vectam tenet insulam; et ea, quae usque hodie in provincia Occidentalium Saxonum Jutarum natio nominatur, posita contra ipsam insulam Vectam: de Saxonibus, id est, ea regione quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, venere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones; porro de Anglis, hoc est, illa patria quae Angulus dicitur, et ab eo tempore usque hodie manet deserta, et inter provincias Jutarum et Saxonum esse perhibetur, Orientales Angli, Mediterranei Angli, Mercii, tota Northanhumbrorum progenies, id est illarum gentium quae ad boream Humbri fluminis inhabitant, caeterique Anglorum populi sunt orti. Duces eorum primi fuisse perhibentur duo fratres, Hengist et Horsa: ..... erant autem filii Widgils, filii Wicta, filii Vecta, filii Woden, filii Frealof, filii Fredulf, filii Fin, filii Flocwald, filii Ieta: quem dixerunt filium Dei, scilicet alicujus idoli; de quorum patrum progenie, multarum provinciarum regium genus originem duxit. Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum catervis, grandescere populus coepit advenarum, ita ut ipsis quoque, qui advocaverant, indigenis essent terrori. Dicitur autem a quibusdam, quod rex Vortigernus, formidans robur eorum, filiam Hengisti paganam duxerit: dicitur etiam quod ad cumulum damnationis suae propriam filiam suam duxerit, et ex ea filium genuerit: unde a S. Germano et ab omni conventu episcopali excommunicatus est.
2
[recensere]Rex Vortigernus, a genero suo et ab exercitu, belli occasionem, Deo volente, quaerentibus, annonas eis affluentius ministrare reposcitur; minantes nisi profusior eis copia alimentorum detur, se cuncta insulae loca rupto foedere vastaturos. Nec segniter minas prosequuntur effectibus: inito namque foedere cum Pictis, et congregato innumerabili exercitu, neminem qui eis restare auderet usquam invenerunt. Accensus igitur manibus paganonun ignis, justas de sceleribus populi Dei ultiones expetiit; non illius impar, qui quondam a Caldaeis succensus, Hierosolymorum moenia, imo aedificia cuncta consumpsit: sic enim et hic, agente impio victore, imo disponente justo Judice, proximas quasque civitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuavit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit. Ruebant aedificia publica simul et privata, passim sacerdotes inter altaria trucidabantur, praesules cum populis, sine ullo respectu honoris, ferro pariter et flammis absumebantur; nec erat qui crudeliter eos interemptos sepulturae traderet. Itaque nonnulli ..... in montibus comprehensi ..... jugulabantur, alii fame confecti procedentes, manus hostibus dabant; pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri servitium, si tamen non continuo trucidarentur: alii transmarinas regiones dolentes petebant: alii perstantes in patria trepidi pauperem vitam in montibus, silvis, vel rupibus arduis, suspecta semper mente, agebant. Rex autem Vortigernus in occidentali parte Brittanniae inter praerupta montium et silvarum omnibus exosus degebat. Dicitur autem quod cum rex praedicationem S. Germani audire nollet, fugeretque sanctum se sequentem quadam nocte ignis de coelo cecidit super arcem in qua rex erat; rex autem tam ruina quam igne destructus, nusquam comparuit. At ubi Saxones, dispersis ..... indigenis, copiam excrcituum domum remiserunt, coeperunt Brittanni emergentes de latibulis, vires resumere animosque, congregatoque permaximo exercitu, in Cantiam contra Hengist et Horsa vexilla direxerunt. Utebantur eo tempore duce Ambrosio Aureliano viro modesto, qui solus forte Romanae gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in eadem parentibus nomen regium et insigne ferentibus; duoque filii Vortigerni duces erant cum eo, Gortimer et Catiger. Ambrosius igitur primam aciem bello induxit, Gortimer secundam, Catiger tertiam: Hors vero et Hengist licet multo minores numero essent, audacissime tamen eis obviaverunt, duoque fratres duas acies in hostem direxerunt.
3
[recensere]Anno septimo adventus Saxonum in Angliam commissum est bellum apud Aeilestreu. Principio ergo percussit Hors aciem Catigerni tanto vigore ut ad modum pulveris dispersa prosterneretur, et filium regis prostratum cecidit. Gortimer autem frater ejus, vir vere strenuissimus, ex obliquo aciem Horsi disrupit, et ipso Horso interfecto virorum fortissimo, reliquiae cohortis ad Hengistum fugiunt, qui cum Ambrosii cuneo invicte confligebat. Totum ergo pondus proelii versum est super Hengistum, et probitate Gortimeri coarctatus, cum diu perseverasset, non sine magno detrimento Brittannorum, victus, qui nunquam fugerat, fugit. Scripserunt quidam Hengistum postea in eodem anno ter contra eos pugnasse, nec potuisse resistere probitati Gortimeri et numero Brittonum; sed semel in insulam Tenet, semel ad naves fugisse, et pro his qui abierant in patriam misisse.
4
[recensere]Anno vero sequenti, regnante Leone imperatore, qui regnavit XVII. annis, morbo periit flos juvenum Gortimerus, cum quo simul spes et victoria Brittonum exstincta est. Hengist igitur et Esc filius suus, receptis auxiliis a patria sua, et morte juvenis freti, bello se praeparant apud Creganford. Brittanni vero quatuor phalanges maximas quatuor ducibus munitas fortissimis bello prostituunt. Sed cum ludum belli Brittones inissent, numerum Saxonum majorem solito male ferebant: recentes quippe qui supervenerant, et viri electi erant, securibus et gladiis horribiliter corpora Brittonum findebant: nec tamen cesserunt donec quatuor duces eorum prostratos et caesos viderunt. Tunc vero, ultra quam credi potest perterriti, a Cent usque in Londoniam fugerunt, et nunquam in Cantiam postea gratia pugnandi venire ausi sunt. Exinde regnavit Hengist et Esc filius suus in Cantuaria: regnum igitur Cantiae incepit VIII. anno adventus Anglorum.
5
[recensere]Circa ea tempora venerat Germanus Antisiodorensis episcopus, vir sanctitate miraculisque conspicuus, et Lupus Trecasinae civitatis episcopus, in Brittanniam ad Pelagianam haeresim destruendam. Quibus ratione coram omni populo devictis, ad confirmationem suae rationis, filiam tribuni, X. annis caecam, curavit: praeterea casulam, in qua infirmus jacebat, ab igne circumquaque furente et adjuncta ipsi casulae consumente, salvavit: petensque sepulchrum S. Albani, reliquias in ipso diversorum martyrum imposuit; massamque pulveris adhuc rubentis sanguine martyris, secum portaturus abstulit: quo in loco innumeram hominum turbam eadem die convertit ad Dominum.
6
[recensere]Interea Saxones et Picti bellum contra Brittannos junctis viribus inierunt. Brittones trepidi S. Germani petierunt auxilium. Sanctus adveniens ducem se proelii profitetur. In valle igitur circundata mediis montibus, e regione qua sperabatur adventus hostium, componit exercitum ipse dux agminis: et jam aderat ferox hostium multitudo quam appropinquare speculatores intuebantur. Tunc subito sanctus signifer universos admonet ut voci suae uno clamore respondeant : securisque hostibus qui se insperatos adesse confiderent, Alleluia jam tertio repetitum sacerdotes exclamabant. Sequitur una vox omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium conclusa multiplicant: hostile agmen terrore prosternitur; et super se non solum rupes circundatas, sed et ipsam coeli machinam contremiscunt. Dum igitur fugientibus vix sufficere pedum pernicitas creditur, passim ruunt arma projiciunt; gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini: plures etiam timore caecatos, flumen quod transierant devoravit: ultionem suam innocens exercitus intuetur, et spolia coelestis palmae cum gaudio colligunt: triumphant pontifices, hostibus fusis sine sanguine, victoria fide obtenta, non viribus. Superatis igitur hostibus mentis et corporis, beati pontifices ad sua remearunt. Sed non multo post, Pelagiana haeresi iterum pullulante, precibus omnium sacerdotum Brittanniae rediit Germanus cum Severo episcopo Treveris, fidemque rectam restituens, filium Elafii principis, contractum nervis et poplite, in conspectu omnium sanavit: omnibusque prospere gestis, inde ad Ravennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus, advenit; ibique a Valentiniano ..... summa reverentia susceptus, migravit ad Christum ..... nec multo post Valentinianus interimitur a satellitibus Aetii patricii, quem occiderat; cui Brittanni quondam miserant ut praediximus, epistolam: cum quo simul Hesperium concidit regnum.
7
[recensere]Supervenientibus vero auxiliariis, post aliquantum temporis Hengist rex et Esc filius suus invictissimum congregaverunt exercitum anno XVII. adventus eorum in Angliam: contra quos omnis Brittannia, viribus congregatis, duodecim phalanges nobiliter ordinatas opposuit apud Wippedesflede. Pugnatum est diu et acriter, donec Hengistus duodecim principes cuneorum prostravit, et vexillis eorum dejectis et manipulis eorum proturbatis, in fugam coegit. Ipse autem multos principum suorum et gentis amisit, et quendam magnum principem qui vocabatur Wipped, ex cujus nomine locum belli illius praedicto nomine vocavit. Victoria igitur illis lachrymabilis fuit et odiosa, ita ut postea non parvo tempore nec ipse intra Brittannorum fines, nec Brittanni in Cantiam venire praesumerent. Brittanniae igitur dum cessarent externa bella, non cessabant civilia: sed inter exterminia civitatum ab hoste dirutarum .... pugnabant ..... invicem, qui hostem evaserant cives. Dum tamen recens esset memoria calamitatis ..... inflictae, servabant utcunque reges, sacerdotes, privati et optimates, suum quique ordinem: cum autem junior aetas crevisset, praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta veritatis et justitiae moderamina concussa sunt ac subversa, ut earum non dicam vestigium, sed nec memoria quidem, praeter in paucis et valde paucis, ulla appareret. Immisit ergo Deus, ex partibus Germaniae, duces plures ferocissimos per successiones temporum, qui gentem Deo invisam delerent; et in primis dux Aelle venit et tres filii sui, Cymen et Wlencing et Cissa.
8
[recensere]Igitur dux Aelle cum filiis suis et classe militaribus copiis instructissima, in Brittannia ad Cymenesore appulerunt. Egredientibus autem Saxonibus de mari, Brittanni clamorem excitarunt, et a circumadjacentibus locis innumeri convolarunt, et statim bellum initum est. Saxones vero statura et vigore maximi, impudenter eos recipiebant; illi vero imprudenter veniebant: nam sparsim et per intervalla venientes a conglomeratis interficiebantur, et ut quique attoniti veniebant, rumores sinistros ex improviso sentiebant. Fugati sunt igitur Brittanni usque ad proximum nemus quod vocatur Andredesleige. Saxones autem occuparunt littora maris Sudsexe, magis magisque sibi regionis spatia capessentes usque ad nonum annum adventus eorum. Tunc vero cum audacius regionem in longinquum capesserent, convenerunt reges et tyranni Brittonum apud Mercredesburne, et pugnaverunt contra Aelle et filios suos, et fere dubia fuit victoria: uterque enim exercitus valde laesus et minoratus, alterius congressum devovens, ad propria remearunt. Misit igitur Aelle ad compatriotas suos auxilium flagitans. Annus autem quo Aelle venit in Angliam fere XXX. fuit ab adventu Anglorum.
9
[recensere]Mortuus est Hengist rex Cantiae XL. anno post adventum suum in Brittanniam, et regnavit Esc filius ejus pro eo XXXIV. annis, tempore Zenonis imperatoris, cujus imperium fuit XVII. annis. Esc autem patria virtute patriam contra Brittannos potenter tenuit, regnumque suum regnis eorum ampliavit.
10
[recensere]Regnum Sudsexe incipit, quod Aella diu et potentissime tenuit: venerant enim ei auxiliares a patria sua anno tertio post mortem Hengisti, tempore Anastasii imperatoris Romani, qui regnavit XXVIII. annis. Fretus igitur copiis ingentibus, obsedit Andredecester urbem munitissimam. Congregati sunt igitur Brittanni quasi apes, et die expugnabant obsidentes insidiis, et nocte incursibus: nullus dies erat, nulla nox erat, quibus sinistri et recentes nuntii Saxonum animos non acerbarent; inde tamen ardentiores effecti, continuis insultibus urbem infestabant. Semper vero dum assilirent, instabant eis Brittones a tergo cum viris sagittariis et amentatis telorum missilibus. Dimissis igitur moenibus, gressus et arma dirigebant in eos Pagani. Tunc Brittones eis celeritate praestantiores, silvas cursu petebant: tendentibusque ad moenia rursum a tergo aderant. Hac arte Saxones diu fatigati sunt, et innumera strages eorum fiebat, donec in duas partes exerctum diviserunt; ut dum una pars urbem expugnaret, esset eis a tergo contra Brittonum excursus bellatorum acies ordinata. Tunc vero cives diuturna fame contriti, cum jam pondus infestantium perferre nequirent, omnes ore gladii devorati sunt cum mulieribus et parvulis, ita quod nec unus solus evasit: et quia tot ibi damna toleraverant extranei, ita urbem destruxerunt quod nunquam postea reaedificata est; locus tantum, quasi nobilissimae urbis, transeuntibus ostenditur desolatus.
11
[recensere]Anno XLVII. adventus Anglorum, Certic et Cinric filius suus cum V. puppibus venerunt ad Certicesore. Eodem die convenit multitudo regionis, et pugnatum est contra eos. Saxones acie conferta coram navibus immobiliter stabant. Insulani audacter in eos irruebant, et sine persecutione revertebantur, advenis quippe nunquam locum deserentibus: sic irruendo et redeundo bellatum est, donec noctis tenebrae litem dirimerunt. Inventis igitur Saxonibus asperis, Brittanni se retraxerunt, et neutra ex parte habita est victoria. Hospitati tamen Certic ei filius suus in terra hostili magis magisque circa littora maris coeperunt occupare, non sine frequentibus bellis, regiones.
12
[recensere]Septimo autem anno post adventum Certici, venit Port et duo filii ejus, Beda et Megla, cum duabus navibus maximis apud Portesmudham; statimque clamor maximus implevit omnem provinciam. Dux igitur provinciae et omnis multitudo pugnam aggressi, absque ordine, ut quisque adveniebat, in ictu oculi deperiere: audacia namque agebat Brittones in hostem; fortitudo vero hostis agebat imprudentiam eorum in confusionem. Duce igitur et populo perempto vel fugato, victoria potiti sunt Port, de quo dicta est Portesmudam, et duo filii ejus.
13
[recensere]Bellum scripturus sum quod Nazaleod, rex maximus Brittannorum, egit contra Certic et Cinric filium ejus sexagesimo anno adventus Anglorum. Nazaleod vero magni nominis erat et magnae superbiae, a quo regio illa dicta est Nazaleoi, quae modo dicitur Certichesforde. Congregata igitur omni multitudine Brittanniae, auxilium petierat in supremis negotiis Certic et filius ejus ab Esc rege Cantuariorum et ab Aella magno rege Sudsexorum et a Port et filiis ejus qui nuper venerant; et duas acies bello statuerunt; unam regebat Certic, aliam vero Cinric filius ejus. Certic regebat cornu dextrum, Cinric vero sinistrum. Inito ergo proelio, rex Nazaleod dextrum cornu videns praestantius, irruit ipse et omnes vires ejus, ut illud quod fortissimum erat prius prosterneretur: prostratis ergo vexillis et acie perforata, Certic in fugam versus est, et facta est strages maxima aciei ejus in momento. Videns autem sinistrum cornu ductum a filio, quod dextrum cornu patris sui destructum esset, irruit in terga persequentium, et aggravata est pugna vehementer, et cecidit rex Nazaleod, et versi sunt sui in fugam, et interfecti sunt ex eis quinque millia: caeteris vero celeritas fuit subsidium. Saxones igitur praerogativa victoriae potiti sunt, et quies data est eis annis non multis: adveneruntque eis adjutores fortes et multi.
14
[recensere]Sexto namque anno post bellum praedictum, venerunt nepotes Certic, Stuf et Witgar, cum tribus navibus apud Certicesore. Primo autem mane duces Brittannorum acies in eos secundum belli leges pulcherrime construxerunt; cumque pars eorum in montibus, pars eorum in valle progrederetur caute et excogitate, apparuit sol oriens, offenderuntque radii clipeis deauratis, et resplenduerunt colles ab eis, aerque finitimus clarius refulsit, timueruntque Saxones timore magno et appropinquaverunt ad proelium. Dum autem colliderentur exercitus fortissimi, fortitudo Brittannorum dissipata est, quia Deus spreverat illos, et facta est victoria patens, et adquisierunt duces praedicti regiones non paucas, et per eos fortitudo Certici terribilis facta est, pertransiitque terram in fortitudine gravi.
15
[recensere]Circa hoc tempus obiit Aella rex Australium Saxonum, qui omnia jura regni Anglorum, reges scilicet et proceres et tribunos in ditione sua tenebat. Regnavitque post eum Cissa filius ejus, progeniesque eorum post eos: ut in processu temporum valde minorati sunt, donec in aliorum jura regum transierunt.
16
[recensere]Regnum Westsexe incipit anno adventus Anglorum LXXI., anno ab Incarnatione Domini D.XIX., tempore Justini qui vocatur Senior, qui imperavit VIII. annis: quod scilicet regnum caetera omnia sibi processu temporum subjugavit, et monarchiam totius Brittanniae obtinuit. Quam ob causam omnium aliorum tempora regnorum ad hos reges applicare libet, ut sicut horum potentia crevit, ita tempora regnorum per eos dinoscantur.
17
[recensere]Certic regnavit XVII. annis in Westsexe: inierant namque bellum fortissimi Britannorum contra eum apud Certicesford in eodem anno; perstiteruntque duces eorum magnanimiter et proterve ex utraque parte, donec, declinante jam die ad vesperum, Saxones victoriam obtinuerunt; et facta est plaga magna in die illa super incolas Albion: atrocior vero multo fuisset, nisi sol occidens prohiberet. Ampliatum est autem nomen Certici, et divulgata est fama bellorum ejus et Kinrici filii sui per universam terram. Ab illa quippe die incepit regnum West-Sexorum, quod usque ad nostra tempora, caeteris regnis omnibus sibi vindicatis, durat. Certic et Kinric filius ejus, anno nono regni ejus, pugnaverunt iterum contra Britannos apud Certicesford, et facta est strages magna ex utraque parte. Ea tempestate venerunt multi et saepe de Germania, et occupaverunt Eastangle et Merce: sed necdum sub uno rege redacta erant. Plures autem proceres certatim regiones occupabant, unde inumerabilia bella fiebant: proceres vero, quia multi erant, nomine carent.
18
[recensere]Arthurus belliger, illis temporibus dux militum et regum Britanniae, contra illos invictissime pugnabat: duodecies dux belli fuit, duodecies victor bellatorum. Primum bellum contra eos iniit juxta ostium fluminis quod dicitur Glenus: at secundum, tertium, quartumque ac quintum bellum super alium amnem qui nominatur Britannice “Duglas,” qui est in regione Iniis: sextum bellum super flumen quod vocatur Bassas; septimum vero contra illos iniit bellum in silva Chelidonis, quae Britannice “Cat coit Celidon” nominatur: octavum contra barbaros egit bellum juxta castellum Guinnion; in quo idem Arthurus imaginem S. Mariae Dei Genetricis semperque Virginis super humeros suos portavit, et tota illa die Saxones per virtutem Domini nostri Jesu Christi et S. Mariae matris ejus in fugam versi sunt, et multi ex illis magna caede perierunt: nonum egit bellum in urbe Leogis, quae Britannice “Kaerlion” dicitur: decimum vero gessit bellum in littore fluminis quod nos vocamus Tracteheuroit: undecimum in monte qui nominatur Breuoin, ubi illos in fugam vertit, quem nos Cathbregion appellamus: duodecimum contra Saxones durissime Arthur bellum in monte Badonis perpetravit, in quo corruerunt impetu illius una die CCCC.XL. viri, nullo sibi Britonum in adjutorium adhaerente, ipsum solum Domino confortante. Haec autem bella et loca bellorum narrat Gildas historiographus. Quae tamen omnia loca nostrae aetati incognita sunt; quod providentia Dei factum esse putamus, ad despectum popularis aurae, laudis adulatoriae, famae transitoriae. Interim tamen ubique multa bella fiebant, in quibus quandoque Saxones, quandoque Brittones victores erant: quanto magis autem plures Saxonum prosternebantur, tanto plures in auxilium eorum veniebant, ab omnibus circumjacentibus terris invitati.
19
[recensere]Regnum Estsexe, id est, Orientalium Saxonum incipit: quod primus, ut putatur, tenuit Erchenwin, secundum quod ex veterum scriptis conjicere possumus; qui fuit filius Offae, filii Biedcan, filii Sigewlf, filii Spoewe, filii Gesac, filii Andesc, filii Saxnat. Post Erchenwin vero regnavit Slede filius ejus, qui ducens filiam Ermenrici regis Cantuariorum, sororem scilicet Ethelberti, genuit ex ea Siberctum, qui primus regum Estsexe conversus est ad fidem.
20
[recensere]Certic namque et Kinric filius ejus, congregatis ingentibus copiis, apud Witland proeliati sunt, belloque devicto, insulam ceperunt, et innumerabilem stragem hostium fecerunt apud Witgaresburcg, XIII. anno regni sui. Eandem autem insulam, quae scilicet Latine dicitur “Vecta,” dederunt quarto post hunc anno duobus nepotibus suis Stuf et Witgar. Certic primus rex Westsexe cum regnasset XVIII. annis mortuus est, et Kinric filius ejus regnavit post eum XXVI. annis, tempore Vigilii papae. Kinrici anno V. obscuratus est sol a mane usque ad tertiam, mense Martio. Septimo vero anno regni ejus obscuratus est sol a tertia pene usque ad nonam, ita ut stellae apparerent, XII. Kal. Julii. Decimo autem anno regni ejus obiit Witgar, et sepultus est apud Witgaresbrig, quae sic ab eo vocatur.
21
[recensere]Regnum Nordhumbrorum incipit XIII. anno regni Kinrici. Cum enim proceres Anglorum multis et magnis proeliis patriam illam sibi subjugassent, Idam quendam juvenem nobilissimum sibi regem constituerunt, qui fuit filius Eoppe, filii Ese, filii Inguim, filii Angenwit, filii Aloc, filii Beonoc, filii Brand, filii Baeldaet, filii Woden, filii Fredelaf, filii Fredewlf, filii Fin, filii Godwlf, filii Geatae. Hic igitur regnavit XII. annis fortissime, semper armatus et laboriosus: construxit autem Bebauburgh et circundedit eam prius sepe, postea muro. Regnum hoc incepit anno gratiae D.XLVII.
22
[recensere]Kinric rex anno XVIII. regni sui pugnavit contra Britannos, qui venerant cum maximo exercitu usque ad Salesbirig. Ille autem, undique congregatis auxiliis, occurrit eis invictissime, ingentibusque copiis fusis, utrinque dispersit eos et in fugam convertit. Kinric XXII. anno regni sui, et Ceaulin filius ejus, pugnarunt iterum contra Britannos, Sic autem pugnatum est: Britanni quasi vindicaturi confusionem belli quam circa quinquennium pertulerant, congregatis viris bellicosis, armis et numero munitis, acies ordinaverunt apud Beranburi; cumque statuissent novem acies, qui numerus bello est aptissimus, tribus scilicet in fronte locatis, et tribus in medio, et tribus in fine, ducibusque in ipsis aciebus convenienter institutis, virisque sagittariis et telorum jaculatoribus equitibusque jure Romanorum dispositis, Saxones in eos, omnes in una acie conglomerati, audacissime irruerunt, vexillisque collisis et dejectis, fractisve lanceis, gladiis rem egerunt; donec advesperascente die victoria in dubio remansit. Nec hoc mirum videri debet, cum illi maximae staturae et vigoris et audaciae fuerint; quamvis nostri temporis exercitus in ipsa prima collisione statim alteruter in fugam convertatur; viris scilicet modo parvae staturae et vigoris et audaciae existentibus. Kinric cum regnasset XXVI. annis mortuus est; et Ceaudin fiiius ejus regnavit pro eo XXX. annis. Similiter eodem anno obiit Ida rex Nordhumbrae, et Ella post eum regnavit XXX. annis; quamvis iste non fuisset filius Idae, sed filius Iffae, filii Uscfrea, filii Witgils, filii Westrefalcna, filii Sefugil, filii Seabald, filii Sigegeat, filii Wepdeg, filii Woden, filii Fredealaf.
23
[recensere]Ceaulino VI. anno regnante super Westsexe, coepit Aedelbert rex magnus regnare super Kent, tempore Justini imperatoris: qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum provinciis, quae Humbrae fluvio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperavit. Nam primus imperium hujusmodi tenuit Aella rex Australium Saxonum: secundus Ceaulin rex Occidentalium Saxonum: tertius, ut diximus Aethelbert rex Cantuariorum: quartus Reduuald rex Orientalium Anglorum, qui etiam vivente Aethelberto eidem suae genti ducatum praebebat: quintus Edwine rex Northumbrorum gentis majore potentia cunctis qui Brittanniam incolunt, Anglorum pariter et Brittonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Mevanias Brittonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittanniam sitae sunt, Anglorum subjecit imperio: sextus Oswald rex Nordhumbrae sanctissimus eisdem finibus regnum tenuit: septimus Oswius frater ejus, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore coercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittannias fines tenent, maxima ex parte perdomuit ac tributarias fecit: octavus Egbert rex Westsexe, qui usque ad Humbram imperavit: nonus nepos ejus Alfredus, qui omnes partes regni in ditione sua suscepit: decimus Edgar nepos nepotis Alfredi, rex fortis et pacificus, qui et Anglos et Scottos vel in dominio vel prorsus ad libitum suum habuit; et haeredes ejus post eum usque ad hanc diem. Regis autem Aethelberti tempore conversi sunt Anglici ad fidem: unde diligenter in sequentibus tractabitur.
24
[recensere]Ceaulin nono anno regni ejus, et Cutha frater ejus, viri audacissimi, causis variis compellentibus, pugnaverunt contra Aedelbert, qui in regnum eorum viribus superbis introierat. Ingressi vero proelium apud Wipandune, duos consules ejus, scilicet Oslaf et Cneban, et innumeram multitudinem cum eis, bello fulminantes, ceciderunt, regemque Aedelbert usque ad Kent fugaverunt. Istud est primum bellum quod inter se reges Anglorum gesserunt. Ceaulini anno XII. pugnavit Cutha frater ejus cum Brittannis apud Bedeanfordam, quae modo dicitur Bedeforda, et est modo caput provindae circumjacentis: pugnavit igitur et vicit, cepitque armorum effectu IIII. castra munita, scilicet Lienberig, et Aelesbury, et Benesintune, et Aegnesham: sed Cutha, vir magnus, frater regis, eodem anno obiit.
25 Regnum Estangle incipit; quod continet Nordfolc et Sudfolc. Hoc autem regnum primus tenuit Uffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uffingas appellant, quod postea Titilus filius ejus tenuit, pater Beduualdi fortissimi regis Estangle. Ceaulin et Cuthwine filius ejus, XVIII. anno regni ejus, pugnaverunt contra Britannos. Tres autem reges eorum, Commagil et Candidan et Farinmagil, acies in eos confertas et splendidas, praelii legibus distinxerunt, apud Deorham. Bellatum est igitur robustissime; victoriam vero dedit hostibus suis Dominus omnipotens, abjecitque suos qui vane offenderant eum; et ceciderunt die illa tres reges Christianorum praedicti, reliqui autem in fugam versi sunt. Saxones vero horribiles eis facti, inter sequendum eos, tres urbes excellentissimas sibi ceperunt, Gloucestre, et Cirecestre, et Badecestre. Ceaulin vigesimo quinto anno regni sui, et Cuthwine, pugnaverunt cum Briltannis apud Fedhanlea. Pugnatum est autem perniciose et horribiliter utrinque: Cuthwine gravi multitudine oppressus, prostratus et occisus est. Victi sunt igitur Angli et fugae dati: rex tamen Ceaulin, rursus reparato exercitu, cum fugam sui abjurassent, tandem proelio victores vicit; persequensque Brittannos, regiones multas et innumerabilia spolia cepit.
26
[recensere]Regnum Merce incipit; quod Crida, ut ex scriptis conjicere possumus, primus obtinuit. Nunc igitur inchoata sunt omnia regna Anglorum, quorum aetates et variationes, secundum quod in libris veterum invenimus, ut distinctius poterimus designavimus; conferentes tamen ea aetati regum Westsex.
27
[recensere]Ceaulin XXX. regni sui anno mortuus est, et Ceolric regnavit post eum V. annis. Simili modo Ella rex Nordhumbrorum eodem anno obiit, et Edelric post eum regnavit V. annis. Tertio autem post hunc anno Biittanni et Saxones bellum constituerunt apud Wodnesbirue. Cum autem Brittones, more Romanorum, acies distincte admoverent, Saxones vero audacter et confuse irruerent, maximum proelium factum est, concessitque Deus victoriam Brittannis. Saxones vero quanto in bellis praestantiores esse solebant, tanto in fuga segniores effecti, valde contriti sunt. Post haec tempora Crida rex Merce periit, cui successit filius ejus Wipha. Circa haec etiam tempora, post Edelric regnavit Edelfert, qui vocatur ferus, super Nordhumbre. His etiam temporibus occuparunt Longobardi Italiam; nec multo post Gregorius verbum Dei signavit in Angliam. Celrico regnante super Westsexe, Edelfert super Nordhumbre, et Wippa super Merce, conversi sunt rex Aethelbertus Cantiae et populus Kentensis ad fidem, ut in sequenti libro ostendemus. Post Wippam vero regnavit Cherlus, qui non filius ejus, sed consanguineus fuit.
28
[recensere]Celric cum V. annis regnasset, vivendi finem fecit; post quem regnavit Ceolwlf super Westsex XIV annis; et cunctis diebus regni sui pugnabat vel contra Anglos, vel contra Scottos, vel contra Pictos. Ceolwlf fuit filius Cutha, Cutha filius Kinric filii Certic. Ceolwlfi regis igitur anno VII., Phocatis imperatoris anno primo, qui VIII. annis imperavit Romae, Edelfert rex ferus Nordhumbrorum, fortis et gloriae cupidus, plus omnibus Anglorum regibus gentem vastabat Brittonum. Nemo in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis vel subjugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit. Cui merito poterat illud ..... aptari: “Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia.” Unde motus ejus profectibus Aedan, rex Scottorum qui Brittanniam inhabitant, venit contra eum cum immenso ac forti exercitu; sed cum paucis victus aufugit. Siquidem in loco celeberrimo, qui dicitur Degsastan, ..... omnis pene ejus est caesus exercitus. In qua etiam pugna Tedbald, frater Edelfridi, cum omni illo quem ipse ducebat exercitu, peremptus est: neque ex eo tempore quisquam regum Scottorum ..... adversus gentem Anglorum ..... in proelium venire ausus est. Ceolwlfi vero regis anno nono, pugnavit praedictus rex Edelfert contra Brittannos, victor apud Kaerlegion: de quo bello, bellorum maximo, in libro conversionis Anglorum, qui hunc sequitur, dicendum est. Ceolwlfus vero inter multa bella contra multos facta, quae causa brevitatis praetermissa sunt, pugnam maximam habuit contra Sudsexas; in qua uterque exercitus ineffabiliter contritus est. Clades tamen detestabilior contigit Sudsexis.
29
[recensere]Ceolwlf cum regnasset XIV. annis, homo esse desiit. Kinegils vero regnavit post eum XXXI. annis super Westsexe, tempore Heraclii imperatoris, qui imperavit XXVI. annis. Kinegils fuit filius Ceola, filii Cutha, filii Kinric, filii Certic. Quarto autem regni sui anno, assumpsit secum filium suum Kichelmum in regnum, et inierunt bellum contra Brittannos . apud Beandune. Ordinatis igitur manipulis et cuneis et aciebus, cum eis, lege rata, centuriones et consules et duces utrinque praeessent, bellum inceptum est. Cum igitur obviarent sibi acies terribiliter et pulcherrime, vexillis inclinatis, in ipsa prima collisione invasit horror Brittannos, timentesque aciem securium maximarum splendentium et framearum magnae longitudinis, fuga in principio, sero tamen, potiti sunt, Saxones igitur, sine detrimento sui victores, numeravere mortuos Brittannorum, et inventi sunt mortui duo millia et sexaginta duo.
30
[recensere]Kinegils vero cum sex annis regnasset, mortuus est Ethelbert rex Kentensis: cui successit Aedbold filius ejus. Sequenti quoque anno Edelfridus rex Nordhumbrorum et Redwaldus rex Estangle obviaverunt sibi, provocati utrinque, cum exercitibus copiosis. Pugnatum est igitur in finibus Merciorum, ad orientalem plagam amnis qui vocatur Idle; unde dicitur: “Amnis Idle Anglorum sanguine sorduit.” Edelfridus rex ferus, dedignans et mirans quod aliquis ei auderet resistere, cum militibus electis et bello assuetis, audacissime quidem sed inordinate, irruit in hostem, quamvis acies Redwaldi eleganter ordinatae terribiles essent aspectu. Nam hirsutae galeis et hastis, et innumeris decorae vexillis, terno procedebant ordine, multoque majores erant numero quam hostes. Rex tamen Nordhumbrorum, quasi praeda inventa, subito proruens in cuneos conglomeratos, Rainerum filium regis cum tota acie sua gladiis prostravit, et ad inferos ante se misit. Redwaldus autem tanta clade non perterritus sed iracundior, invincibiliter cum duabus aciebus perstitit. Cumque impenetrabiles essent Nordhumbris, Edelfridus findens cuneos ultra posse suum, longe a suis super magnam stragem hostium prostratus est. Fugit igitur, rege adempto, totus ejus exercitus. Huic ergo in regnum successit Edwinus, qui postea factus est Christianus. Tanta autem pax erat in Brittannia tempore regis Edwini, ubicunque imperium ejus attingebat, ut mulier cum nato parvulo a mari ad mare secura gradi posset. Rex autem ad lucidos fontes juxta vias, ob refrigerium viantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspenderat, quos nullus vel magnitudine timoris auderet, vel amoris vellet, attingere. Ubique autem ante regem vexilla gestabantur; necnon ..... per plateas illud genus vexilli, quod Romani “Tuffam” vocant, Angli vero “Tuf ” appellant, ante eum ubilibet ferri solebat.
31
[recensere]Kinegils, cum regnasset sexdecim annis, et Kichelmus, pugnantes contra Edwinum regem praedictum, quem prius morti proditione paraverant tradere, jure victi sunt, ut post dicetur. Eodem anno Penda Strenuus coepit regnare super Merce: regnavit autem triginta annis. Penda autem fuit filius Wibba, filii Crida, filii Cinewald, filii Cnibba, filii Icil, filii Eomer, filii Angeltheau, filii Offa, filii Weremund, filii Witlac, filii Woden. Eodem anno obiit Sebertus rex Estsexe, cui duo filii ejus successerunt in regnum; nec longe post pugnaverunt contra Kinegels et Kichelm; audacter quidem cum paucioribus contra plures, sed infeliciter: uterque enim juvenis acie gladii corruit, et ex toto eorum exercitu vix aliquis fugam capessere potuit, obstantibus cadaverum suorum montibus et sanguinis torrentibus. Quibus successit Sigebertus cognomine Parvus, cui postea Sigebertus, vir sanctus et virtutibus plenus, quem sui proditione occiderunt. Kinegils et Kichelm, tertio anno post hunc, pugnaverunt contra Pendam apud Cirancestre, congregata utrinque multitudine gravi. Cumque uterque exercitus, fuga abjurata, invincibiliter persisterent, solis occidentis gratia dirempti sunt. Mane autem cum se utrosque in perniciem redigendos, si applicarentur, viderent, moderatis utrinque impetitionibus concordati sunt. Kinegils cum regnasset viginti tribus annis, occisus est rex Edwine per Pendam Strenuum, quae res in libro sequenti digne et prolixe tractabitur. Anno vero sequente Oswald rex sanctus adeptus est regnum Nordhumbrorum, et regnavit novem annis. Anno hunc sequente conversus est Kinegils ad fidem. Anno etiam proximo baptizatus est Kichelm, regnans cum Kinegils fratre suo, qui obiit eodem anno. Diebus in iisdem conversus est Earpwald rex Est- Anglorum filius Redwaldi regis ad fidem rectam; et eo mox occiso per Pendam Strenuum, conversus est Sigbert frater et successor suus per Felicem episcopum, et tota gens Orientalium Anglorum cum eo. Quarto post hunc anno obiit Eadbald rex Kent, qui regnavit viginti tribus annis. Post quem regnavit filius suus Ercombert XXVI. annis; tempore Eraclonas imperatoris, qui imperavit duobus annis.
32
[recensere]Kinegils cum regnasset XXXI. annis vita caruit; tempore Constantini imperatoris, qui imperaverat XXXIII. annis, filius scilicet Constantini prioris, qui regnaverat dimidio anno. Successit autem Kinegilso filius ejus Cenwalh, et regnavit uno et triginta annis super Westsexe, sicut et pater ejus fecerat. Eodem anno occisus est rex sanctus Oswald, sicut in consequenti libro dicetur; et post eum regnavit Oswi frater ejus, viginti octo annis. Cenwalh quinto anno regni sui invasus est a rege Penda, quia sororem ejus dimiserat: sed non potuit ei resistere ut pater ejus fecerat, sed proelio victus, fugit ante faciem ejus, et fugatus est a regno suo. Post triennium vero, regno recuperato, dedit Cenwalh Aedredo cognato suo et adjutori, ter mille villas juxta Esesdune. His temporibus successit Earpwaldo regi Est-Anglorum Sigebert frater ejus, Dei servus. Qui nimirum Deo tantum adhaesit, ut, cognato suo Egrico regno commendato, monasterium intraret et tonsuram acciperet. Post multos annos autem coegerunt eum exire contra regem Pendam; ille tamen non nisi virgam in manu habebat in proelio: occisus est igitur cum rege Egrice et totus eorum exercitus. Successit autem eis Anna filius Eni de regie genere, vir optimus et optimae pater sobolis.
33
[recensere]Cenwalh cum regnasset tredecim annis, invasit Annam praedictum regem Est-Anglorum Penda Strenuus. Cui bene poterat aptari illud Lucani:
- “Totus in arma furens, nullas nisi sanguine fuso
- Gaudet habere vias.”
Insurrexit igitur exercitui perituro regis Annae, insurrexit et infrenduit:
- “Ut lupus ad caulas injustae prodigus irae,
- Molle pecus, nec pro meritis, mactatque voratque;
- Ora fluunt sanie, latus undique sanguine manat,
- Perstat atrox nec abit donec simul omnia fundat,
- Sic super attonitos fertur rex Penda propinquos.”
Devorati sunt igitur Anna rex et exercitus ejus ore gladii in momento, ita quod vix aliquis superfuit ex iis. Successit autem Annae frater ejus Edelhere. Quo mox occiso a rege Penda, successit Adelwold in regno. Praedato igitur regno, acies et vexilla in Nordhumbre direxit Penda Strenuus.
34
[recensere]Cenwalh cum regnasset quatuordedm annis, Penda, qui caeteros gladio perimebat, gladio peremptus est; secundum illud: “Qui gladio percusserit, gladio peribit.” Percussus vero est per Oswium regem apud amnem Winwed; unde dicitur:
- “In Winwed amne vindicata est caedes Annae,
- Caedes regum Sigbert et Ecgrice,
- Caedes regum Oswald et Edwine.”
Successit ei filius ejus Peda, qui primus regum Merce baptizatus est; et gens regni Merce, quae etiam vocatur Midelengle, id est, Mediterranea Anglia, cum eo et per eum ad fidem conversi sunt. Sed ipso post breve intervallum occiso, regnavit Wlfere frater ejus pro eo viginti annis, vir patriae virtutis haeres. Eo etiam tempore baptizatus est rex Estsexe, id est, Orientalium Saxonum, nomine Sigbert, qui post Sigbertum, cognomento Parvum, provinciae illius regnum tenuit.
35
[recensere]Cenwalh rex Occidentalium Saxonum XVII. anno regni ejus pugnavit contra Brittannos apud Pennum: scientes enim eum victum fuisse a Penda Strenuo, et a regno fugatum, minus aptum existimantes ad onus proelii sustinendum, congregata multitudine gravi, cum superbia bellum inierunt. Prima quidem collisione Brittones Anglos aliquantulum repulerunt; cum autem Angli magis horrerent fugam quam mortem, et in repercutiendo persisterent, defatigati sunt Brittanni, et more nivis liquefacta est vis eorum. Dederunt ergo terga percutientibus, et fugati sunt a Pennum usque ad Pedredan; et facta est super progeniem Bruti plaga insanabilis in die ilia. Cenwalh vero XX. anno regni ejus, aliter pugnavit contra Wlfere regem Merce filium Pendse. Rex namque Merce, patria virtute et fortuna usus, hosti Martis eventibus praestitit. Cumque rex Westsexe campo Martio expulsus fugam elegisset, pertransiit Wlfere terram hostilem in multitudine grandi, et insulam Wiht ultra positam debellavit, et obtinuit. Ejus autem industria conversus est rex Adeluuold rex Sudsexe primus ad fidem. Cui de lavacro suscepto dedit in signum adoptionis insulam Wiht; et ut eandem insulam ad fidem Christi converteret, misit illo Eppam presbyterum ad praedicandum: illa tamen necdum converti potuit. Anno post hunc tertio sol obscuratus est, tertio die Maii: quod signum pestilentia gravissima tam in Brittannia quam in Hibernia persecuta est. Eo igitur anno Ercembert rex Kentensis, et Deusdedit archiepiscopus Kentensis uno et eodem die obierunt. Postea filius ejusdem praedicti regis Egbriht regnavit IX. annis super Cantuariam. Ipse igitur rex Egbriht et rex Oswi miserunt Wihard presbyterum Romam ut fieret archiepiscopus. Sed eo ibidem defuncto, misit Vitalianus papa pro eo Theodorum archiepiscopum magnum, de cujus strenuitate in suo loco dicetur. Cenwalh regis anno XXIX. obiit rex Oswi maximus Nordhumbre, morbo confectus. Post quem Egferd filius ejus regnavit XV. annis.
36
[recensere]Cenwalh cum regnasset XXXI. annis mortuus est. Post quem Sexburgh uxor ejus regnavit uno anno: praecedenti autem anno fuit maxima pugna volucrum in Anglia. Quod ut credibilius videatur, hoc etiam tempore nostro contigit in Normannia reg- nante rege Henrico, qui primus regum Angliae sic vocatus est. Hoc autem determinatum est, quia sic aliquis alius futuro tempore forsitan vocabitur. Palam vero apud Rotomagum volucres pugnaverunt ita ut millia volucrum occisa invenirentur, et extranei volucres fugam inisse viderentur. Quod signum scilicet fuit proelii, quod gestum est inter Henricum dominum Angliae et Normanniae, et Ludovicum filium Philippi regem Franciae. Quo in proelio rex fortis Henricus victor extitit, et Ludovicus victus aufugit. Sexburgh regnante, mortuus est Egbricht rex Cantuariae; cui successit Lotarius in regnum. Tunc etiam tenuit Theodorus concilium apud Tedforde. Lotarius autem filius regis praedicti regnavit XII. annis.
37
[recensere]Escwine coepit regnare super Westsexe; sed brevi regnum ejus, morte praeripiente, duravit. Cujus regis anno secundo fuit pugna gravissima inter eum et Wlfere regem Mercensem. Rex vero Mercensis, patria et avita virtute usus, aliquantulum praestantior pugna fuit; uterque tamen exercitus terribiliter contritus est, et multa millia utrinque ad inferos demersa sunt. Operae autem pretium est attendere quam viles sint actus hominum, quam vilia sint bella regum gloriosa, et gesta nobilia: cum enim reges praedicti tantam cladem genti suae, causa pompae et tumoris et inanis gloriae ingessissent, alter eorum, scilicet Wlfere, eodem anno morbo periit, alter vero sequenti. Post hunc Edelred regnavit super Merce.
38
[recensere]Escwine cum duobus annis regnasset, vitae demptus est; et Cenwine regnavit super Westsexe novem annis. Eodem anno rex Edelred novus Merce insurrexit contra Lotarium regem Kentensem. Lotarius vero patriam et avitam virtutem formidans, divertit se a conspectu ejus, nec obviam processit. Rex igitur Mercensis urbem Rovensem destruxit, provinciam Kentensem transmeavit, praedam innumerabilem reduxit. Centwine regis anno tertio, cometa per tres menses apparuit, et unoquoque mane velut sol resplenduit. Anno vero sequente Egferd rex Nordhumbre et Edelred rex Merce pugnaverunt gravissime juxta Trent. Et ibi occisus est Alfwine frater regis Egferdi, juvenis ..... utrique provinciae multum amabilis. Nam et sororem ejus, quae dicitur Ostrith, rex Edelred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, divino functus anxilio salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium; adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo mulcta pecuniae regi ultori daretur. Cujus foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna duraverunt. Eodem anno obiit Aedeldrida quae fuerat uxor regis Egferdi, virgo tamen perpetua. Centwine rex VII. anno regni sui congressus est Brittannos, eosque male resistentes, victoriosus et vehemens caede et incendiis usque ad mare fugavit. Circa hoc tempus tenuit Theodorus concilium apud Hatfeld.
39
[recensere]Centwino rege defuncto, venit Cedwalla ad regnum; qui mox insulam Vectam captam converti fecit ad fidem ad quam ipse postea conversus est. Omnes igitur reges Angliae jam fideles effecti, et universae regionum partes Christi lumine et gratia fruebantur. Tractatum est, ut aestimamus, in confusione, de gestis Anglorum adhuc infidelium, in libro hoc, quem vocamus “De adventu Anglorum;” perduximusque seriatim ab ipsa invasione Brittanniae quae per Saxones facta est, usque dum singula regna suis regibus illustrata, et reges singuli fulgore fidei sunt irradiati. Nunc igitur cum liber hic, licet verbis brevis sit, gesta tamen multa eventus et bella contineat, termino donandus est. Scribendum namque attentius est in libro sequente, qui praedicatores, quorum hortatu, quibus miraculis, qua praedicatione, quos reges, quo ordine ad fidem Domini nostri converterint. Haec autem bella gesta sunt tempore XIV. imperatorum, annis circiter CCXVIII. Tempore Marciani, qui regnavit VII. annis; tempore Leonis, qui regnavit XVII. annis; tempore Zenonis, qui etiam regnavit XVII. annis; tempore Anastasii, qui regnavit XXVIII. annis; tempore Justini senioris, qui regnavit VIII. annis; tempore Justiniani majoris, qui regnavit XXXVIII. annis; tempore Justini junioris, qui regnavit XI. annis; tempore Tiberii, qui regnavit VII. annis; tempore Mauricii, qui regnavit XXI. annis; tempore Focatis, qui regnavit VIIL. annis; tempore Heraclii, qui regnavit XXVI. annis; tempore Eraclonas, qui regnavit II. annis; tempore Constantini, qui regnavit dimidio anni; tempore Constantini filii sui, qui regnavit XXXVIII. annis.
40
[recensere]Nomina ergo omnium regum Angliae, qui usque ad hunc terminum fuerunt, quia confuse dispersa sunt, si secundum regna singula brevissime recapitulem, non taediosus, ut aestimo, sed apertior et lectori gratior existam.
Reges autem Centenses hi sunt ex ordine:
Primus rex Hengist, VIII. annis regnum sibi conquisivit, et postea XXXII. annis regnavit. Esc filius ejus regnavit XXXIV. annis gloriose. Octa circa XX. annos obscure regnavit. Irmiricus etiam circa XXV. annos similiter regnavit. Aedelbertus filius Irmirici, primus Christianus, LVI. annis splendidissime regnavit. Eadbaldus XXXIV. Erchembrictus XXXIV. Egbrictus IX. Nonus, Lotharius XII.
Reges vero Westsexe hi sunt ex ordine:
Primus Cerdic, anno LXXI. ab adventu Anglorum, regnavit XVII. annis. Kinric filius Cerdici regnavit XXVI. annis. Ceuling filius Kinrici regnavit XXX. annis. Chelric filius Ceulingi regnavit V. annis. Chelwlf filius Cutha fratris Ceulingi regnavit XIV. annis. Kinigils filius Ceola, filii Cutha, regnavit XXXI. annis, et fidem primus suscepit. Cenwalh filius Kinigilsi similiter regnavit XXXI. annis. Sexburh uxor Cenwalh regnavit uno anno. Escwine filius Cenwalh regnavit II. annis. Cenwine cognatus Escwini regnavit IX. annis.
Reges vero Estsexe hi sunt ex ordine:
Primus Erchenwine; Slede; Sebert, primus suscepit fidem; Sigebertus, Sibertus, Swithelmus, Sebbi, Sigardus.
Reges etiam Nordhumbre hi sunt ex ordine:
Primus Ida; Aella; Edelfert; Edwinus, primus fidem suscepit; Oswaldus, Oswi, Egferd.
Reges vero Estangle hi sunt ex ordine:
Primus Uffa; Titilus; Redwaldus; Erwaldus, fidem primus suscepit; Sigebertus, Egricus, Anna, Adelhere, Adelwold, Aldulfus.
Reges quoque Merce hi simt ex ordine:
Primus Crida; Wibba, Ceorlus, Penda; Peda, fidem primus suscepit; Wlfhere, Aedelred.
Reges itaque Sudsexe hi sunt ex ordine:
Primus Aelle; Scisse. Caeteros penuria scriptorum vel fama obscura recondit, praeter regem Adeluuold, qui jure adhuc nomen habet, quia primus nomen Christi agnovit. Et haec quidem expliciunt. Vide igitur lector et perpende, quanta nomina quam cito ad nihilum devenerint. Attende quaeso et stude, cum nihil hic duret, ut adquiras tibi regnum et substantiam illam quae non deficiet; nomen illud et honorem qui non pertransibit; monimentum illud et claritatem quae nullis saeculis veterascet. Hoc praemeditari summae prudentiae est, adquirere summae calliditatis, adipisci summae felicitatis.