Historia Anglorum/Prologus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber Primus Fairytale right blue.png

Prologus ad Axexandbum Episcopum Lincolniensem



Cum in omni fere literarum studio dulce laboris lenimen et summum doloris solamen, dum vivitur, insitum considerem, tum delectabilius et majoris praerogativa claritatis historiarum splendorem amplectendum crediderim. Nihil namque magis in vita egregium, quam vitae calles egregie indagare et frequentare. Ubi autem floridius nitescit virorum fortium magnificentia, prudentium sapientia, justorum judicia, temperatorum modestia, quam in rerum contextu gestarum? Audivimus quidem quid Homericam laudans historiam Flaccus intimaverit, dicens:

“Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile,
quid non,
Plenius et melius Chrysippo et Crantore dicit.”

Crantor siquidem et Chrysippus, circa doctrinam morum philosophantes, multis codicibus desudaverunt: Homerus autem velut spectaculo eliquans prudentiam Ulissis, fortitudinem Agamemnonis, temperantiam Nestoris, justitiam Menelai; et e contra imprudentiam Ajacis, debilitatem Priami, intemperantiam Achillis, injustitiam Paridis, honestum et utile, et his contraria, lucidius et delectabilius philosophis historiando disseruit. Sed quid in alienis moramur? Vide quo modo Sancta doceat Historia morum instituta, dum Abrahae justitiam assignat, Moysi fortitudinem, Jacob temperantiam, Joseph prudentiam: et contra, dum Achab injustitiam, Oziae invalitudinem, Manasse intemperantiam, Roboam imprudentiam demonstrat. Praesertim, O Deus bone, quantae humilitatis fax est, quod sanctus Moyses, Deum se rotegentem et ulciscentem ut ab hostibus suis averteret, thuris odorationem cum fratre admovens in medium periculi terribilis se injecit, et pro Maria se blasphemante lachrymas effudit, et pro malevolis semper orando sudavit! Quantae benignitatis lux est, quod David maledictis, injuriis Simei, et blasphemiis laesus, et irritatus ab eo vehementer, unum et persequentem et debilem, armatus et comitatus et fortissimus contra feriri prohibuit; et postea, victor et regno restitutus, ultionem fieri in eum non permisit? Sic etiam in rebus gestis omnium gentium et nationum, quae utique Dei judicia sunt, benignitas, munificentia, probitas, cautela, et his similia, et contraria, non solum spirituales ad bonum accendunt et a malo repellunt, sed et saeculares ad bona sollicitant et in malis muniunt. Historia igitur praeterita quasi praesentia visui repraesentat; futura ex paeteritis imaginando dijudicat. Habet quidem et praeter haec illustres transactorum notitia dotes, quod ipsa maxime distinguat a brutis rationabiles: bruti namque homines et animalia unde sint nesciunt, genus suum nesciunt, patriae suae casus et gesta nesciunt, immo nec scire volunt. Quorum, homines quidem illos infeliciores judico; quia quod bestiis ex creatione, hoc illis ex propria contingit inanitione; et quod bestiae si vellent non possent, hoc illi nolunt cum possint. Sed de his jam transeundum est, quorum mors et vita sempiterno dotanda est silentio. Haec ergo considerans, hujus regni gesta et nostrae gentis origines jussu tuo, praesul Alexander, qui flos et cacumen regni et gentis esse videris, decurrenda suscepi: tuo quidem consilio Bedae venerabilis Ecclesiasticam, qua potui, sequutus Historiam, nonnulla etiam ex aliis excerpens auctoribus, inde chronica in antiquis reservata librariis compilans, usque nostrum ad auditum et visum praeterita repraesentavi. In quo scilicet opere, sequenda et fugienda lector diligens dum invenerit, ex eorum imitatione et evitatione, Deo cooperante, melioratus, mihi fructum afferet exoptabilem; plerumque etenim ad ipsam morum puritatem juxta callem directum historiae resilivimus. Nihil autem sine divina invocatione incipientes, Deo invocato incipiamus:

Adonai, Opifex, Pastor, Susceptio nostra,
Principium rerum, Vegetatio, Finis earum,
Hoc opus aspira, deduc finique, precamur.
Hoc opus in patribus quod es ipse Parens operatus,
Judicio grandis, et regna levansque premensque,
Judicio nunc occulto, nunc vero patenti;
His poenas dum complerent sua crimina tardans.
His poenas cum complessent sua crimina librans.
Quicquid enim reges, quicquid populi meditantur,
Ut faciant, si perficiunt, fieri facis illud,
Pacificansque malumque citans testante propheta,
Ens solus, tantusque manens, quantus voluisti:
Ex quo, per quem sunt, in quo sunt omnia solo.
Tuque pater patriae, princeps a rege secundus,
Praesul Alexander, si quae perscripsimus apta,
Laude tua niteant, minus apta precamur ut aptes.
Hic reges populosque vides, quas alea fati
Extulit et pressit, sed ab his metire futura.
Aspice, magne pater, quo devenere potentes:
Aspice quam nihili sit honor, lux, gloria mundi.