I. 1. In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat. 2. Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, vincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem. 3. Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die prima luce vigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum virginitatis eripuit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Puella vero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pavimento ceciderunt.
II.
1. Subito nutrix eius introivit cubiculum. Ut vidit puellam flebili vultu, asperso
pavimento sanguine, roseo rubore perfusam, ait: "Quid sibi vult iste turbatus
animus?" Puella ait: "Cara nutrix, modo in hoc cubiculo duo nobilia perierunt
nomina." Nutrix ignorans ait: "Domina, quare hoc dicis?" Puella ait: "Ante legitimam
mearum nuptiarum diem saevo scelere violatam vides". Nutrix ut haec audivit atque
vidit, exhorruit atque ait: "Quis tanta fretus audacia virginis reginae maculavit
thorum?" Puella ait: "Impietas fecit scelus." Nutrix ait: "Cur ergo non indicas patri?"
Puella ait: "Et ubi est pater?" Et ait: "Cara nutrix, si intellegis quod factum est:
periit in me nomen patris. Itaque ne hoc scelus genitoris mei patefaciam, mortis
remedium mihi placet. Horreo, ne haec macula gentibus innotescat." 2. Nutrix ut
vidit puellam mortis remedium quaerere, vix eam blando sermonis conloquio
revocat, ut a propositae mortis immanitate excederet, et invitam patris sui voluntati
satisfacere cohortatur.
III.
1. Qui cum simulata mente ostendebat se civibus suis pium genitorem, intra
domesticos vero parietes maritum se filiae gloriabatur. Et ut semper impio toro
frueretur, ad expellendos nuptiarum petitores quaestiones proponebat dicens:
"Quicumque vestrum quaestionis meae propositae solutionem invenerit, accipiet
filiam meam in matrimonium, qui autem non invenerit, decollabitur." Et si quis forte
prudentia litterarum quaestionis solutionem invenisset, quasi nihil dixisset,
decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi
undique reges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem
contempta morte properabant.
IV.
1. Et cum has crudelitates rex Antiochus exerceret, quidam adulescens locuples
valde, genere Tyrius, nomine Apollonius, navigans attingit Antiochiam,
ingressusque ad regem ita eum salutavit: "Ave, domine rex Antioche!" Et ait: "Quod
pater pius es, ad vota tua festinus perveni; regio genere ortus peto filiam tuam in
matrimonium." Rex ut audivit quod audire nolebat, irato vultu respiciens iuvenem sic
ait ad eum: "Iuvenis, nosti nuptiarum condicionem?" At ille ait: "Novi et ad portae
fastigium vidi." Rex ait: "Audi ergo quaestionem: scelere vehor, maternam carnem
vescor, quaero fratrem meum, meae matris virum, uxoris meae filium: non invenio."
Iuvenis accepta quaestione paululum discessit a rege; quam cum sapienter
scrutaretur, favente deo invenit quaestionis solutionem; ingressusque ad regem sic
ait: "Domine rex, proposuisti mihi quaestionem; audi ergo solutionem. Quod dixisti
'scelere vehor', non es mentitus: te respice. Et quod dixisti 'maternam carnem
vescor', nec et hoc mentitus es: filiam tuam intuere."
V.
1. Rex ut vidit iuvenem quaestionis solutionem invenisse, sic ait ad eum: "Erras,
iuvenis, nihil verum dicis. Decollari quidem mereberis, sed habes triginta dierum
spatium: recogita tecum. Et dum reversus fueris et quaestionis meae propositae
solutionem inveneris, accipies filiam meam in matrimonium." Iuvenis conturbatum
habebat animum, paratamque habens navem ascendit, tendit ad patriam suam
Tyrum.
VI.
1. Et post discessum adulescentis Antiochus rex vocat ad se dispensatorem suum
fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei: "Taliarche, secretorum meorum
fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae
solutionem. Ascende ergo navem confestim ad persequendum iuvenem, et dum
veneris Tyrum in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut veneno
interimat. Postquam reversus fueris, libertatem accipies." 2. Taliarchus vero hoc
audito adsumens pecuniam simulque venenum, navem ascendens petiit patriam
Apollonii. Pervenit innocens tamen Apollonius prior ad patriam suam et introivit
domum et aperto scrinio codicum suorum inquisivit quaestiones omnium
philosophorum omniumque Chaldaeorum. Et dum aliud non invenisset nisi quod
cogitaverat, ad semet ipsum locutus est dicens: "Quid agis, Apolloni? Quaestionem
regis solvisti, filiam eius non accepisti, sed ideo dilatus es, ut neceris." 3. Atque ita
onerari praecepit naves frumento. Ipse quoque Apollonius cum paucis comitantibus
fidelissimis servis navem occulte ascendit, deferens secum multum pondus auri
atque argenti sed et vestem copiosissimam, et hora noctis silentissima tertia
tradidit se alto pelago.
VII.
1. Alia vero die in civitate sua quaeritur a civibus suis ad salutandum et non
inventus est. Fit tremor, sonat planctus ingens per totam civitatem. Tantus namque
amor civium suorum erga eum erat, ut per multa tempora tonsores privarentur a
publico, spectacula tollerentur, balnea clauderentur. 2. Et cum haec Tyri aguntur,
supervenit ille Taliarchus, qui a rege Antiocho missus fuerat ad necandum iuvenem.
Qui ut vidit omnia clausa, ait cuidam puero: "Indica mihi, si valeas, quae est haec
causa, quod civitas ista in luctu moratur?" Cui puer ait: "O hominem inprobum! Scit
et interrogat! Quis est enim, qui nesciat ideo hanc civitatem in luctu esse, quia
princeps huius patriae nomine Apollonius reversus ab Antiochia subito nusquam
conparuit?" Tunc Taliarchus dispensator regis hoc audito gaudio plenus rediit ad
navem et tertia navigationis die attigit Antiochiam. Ingressusque ad regem ait:
"Domine rex, laetare et gaude, quia iuvenis ille Tyrius Apollonius timens regni tui
vires subito nusquam conparuit." Rex ait: "Fugere quidem potest, sed effugere non
potest." Continuo huiusmodi edictum proposuit: "Quicumque mihi Tyrium
Apollonium, contemptorem regni mei, vivum exhibuerit, accipiet auri talenta centum,
qui vero caput eius attulerit, accipiet ducenta." Hoc edicto proposito non tantum
eius inimici, sed etiam amici eius cupiditate ducebantur et ad indagandum
properabant. Quaeritur Apollonius per terras, per montes, per silvas, per universas
indagines, et non inveniebatur.
VIII.
1. Tunc iussit rex classes navium praeparari ad persequendum iuvenem. Sed
moras facientibus his, qui classes navium praeparabant, devenit Apollonius
civitatem Tharsiam. 2. Et deambulans iuxta litus visus est a quodam nomine
Hellenico, cive suo, qui supervenerat ipsa hora. Et accedens ad eum Hellenicus ait:
"Ave, rex Apolloni!" At ille salutatus fecit, quod potentes facere consueverunt:
sprevit hominem plebeium. Tunc senex indignatus iterato salutavit eum et ait: "Ave,
inquam, Apolloni, resaluta et noli despicere paupertatem nostram honestis moribus
decoratam. Si enim scis, cavendum tibi est, si autem nescis, admonendus es.
Audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es." Cui Apollonius ait: "Et quis patriae
meae principem potuit proscribere?" Hellenicus ait: "Rex Antiochus." Apollonius ait:
"Qua ex causa?" Hellenicus ait: "Quia quod pater est, tu esse voluisti." Apollonius
ait: "Et quanti me proscripsit?" Hellenicus respondit: "Ut quicumque te vivum
exhibuerit, centum auri talenta accipiat; qui vero caput tuum absciderit, accipiet
ducenta. Ideoque moneo te: fugae praesidium manda." 3. Haec cum dixisset
Hellenicus, discessit. Tunc iussit Apollonius revocari ad se senem et ait ad eum:
"Rem fecisti optimam, ut me instrueres." Et iussit ei proferri centum talenta auri et
ait: "Accipe, gratissimi exempli pauperrime, quia mereris; et puta te mihi caput a
cervicibus amputasse et gaudium regi pertulisse. Et ecce habes pretium centum
talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis." Cui Hellenicus ait: "Absit,
domine, ut huius rei causa praemium accipiam. Apud bonos enim homines amicitia
praemio non conparatur." Et vale dicens discessit.
IX.
1. Post haec Apollonius dum deambularet in eodem loco supra litore, occurrit ei
alius homo nomine Stranguillio. Cui ait Apollonius: "Ave, mi carissime Stranguillio."
Et ille dixit: "Ave, domine Apolloni. Quid itaque in his locis turbata mente versaris?"
Apollonius ait: "Proscriptum vides." Et Stranguillio ait: "Et quis te proscripsit?"
Apollonius ait: "Rex Antiochus." Stranguillio ait: "Qua ex causa?" Apollonius ait:
"Quia filiam eius, sed ut verius dicam, coniugem in matrimonium petivi. Sed, si fieri
potest, in civitate vestra volo latere." 2. Stranguillio ait: "Domine Apolloni, civitas
nostra pauper est et nobilitatem tuam ferre non potest: praeterea duram famem
saevamque sterilitatem patimur annonae, nec est ulla spes salutis civibus nostris,
sed crudelissima mors potius ante oculos nostros versatur." 3. Apollonius autem
ad Stranguillionem ait: "Age ergo deo gratias, quod me profugum finibus vestris
applicuit. Dabo itaque civitati vestrae centum milia frumenti modiorum, si fugam
meam celaveritis." 4. Stranguillio ut audivit, prostravit se pedibus Apollonii dicens:
"Domine rex Apolloni, si civitati esurienti subveneris, non solum fugam tuam
celabunt, sed etiam, si necesse fuerit, pro salute tua dimicabunt."
X.
1. Cumque haec dixisset, perrexerunt in civitatem, et ascendens Apollonius tribunal
in foro cunctis civibus et maioribus eiusdem civitatis dixit: "Cives Tharsis, quos
annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollonius relevabo. Credo enim
vos huius beneficii memores fugam meam celaturos. Scitote enim me legibus
Antiochi regis esse fugatum; sed vestra felicitate faciente hucusque (?) ad vos sum
delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo pretio, quo sum in
patria mea eos mercatus, id est octo aereis singulos modios." 2. Cives vero
Tharsis, qui singulos modios singulos aureos mercabantur, exhilarati facti
adclamationibus gratias agebant certatim accipientes frumentum. Apollonius
autem, ne deposita regia dignitate mercatoris videretur adsumere nomen magis
quam donatoris, pretium, quod acceperat, utilitati eiusdem civitatis redonavit. 3.
Cives vero his tantis beneficiis cumulati optant ei statuam statuere ex aere et eam
conlocaverunt in foro, in biga stantem, in dextra manu fruges tenentem, sinistro
pede modium calcantem et in base haec scripserunt: TARSIA CIVITAS
APOLLONIO TYRIO DONUM DEDIT EO QUOD STERILITATEM SUAM ET
FAMEM SEDAVIT.
XI.
1. Et interpositis mensibus sive diebus paucis hortante Stranguillione et
Dionysiade, coniuge eius, et premente fortuna ad Pentapolitanas Cyrenaeorum
terras adfirmabatur navigare, ut ibi latere posset. Deducitur itaque Apollonius cum
ingenti honore ad navem et valedicens hominibus ascendit ratem. Qui dum
navigaret, intra duas horas diei mutata est pelagi fides.
Certa non certis cecidere ...
Concita tempestas rutilans inluminat orbem.
Aeolus imbrifero flatu turbata procellis
Corripit arna. Notus picea caligine tectus
Scinditque omne latus pelagique volumina versat.
Volvitur hinc Boreas, nec iam mare sufficit Euro,
Et freta disturbata sibi involvit harena.
... et cum revocato a cardine ponto
Omnia miscentur. Pulsat mare sidera, caelum.
In sese glomeratur hiems; pariterque morantur
Nubila, grando, nives, zephyri, freta, fulgida, nimbi.
Flamma volat vento, mugit mare conturbatum.
Hinc Notus, hinc Boreas, hinc Africus horridus instat.
Ipse tridente suo Neptunus spargit harenas.
Triton terribili cornu cantabat in undis.
XII.
1. Tunc unusquisque sibi rapuit tabulas, morsque nuntiatur. In illa vero caligine
tempestatis omnes perierunt. Apollonius vero unius tabulae beneficio in
Pentapolitarum est litore pulsus. Interim stans Apollonius in litore nudus intuens
tranquillum mare ait: "O Neptune, rector pelagi, hominum deceptor innocentium,
propter hoc me reservasti egenum et pauperem, quo facilius rex crudelissimus
Antiochus persequatur! Quo itaque ibo? Quam partem petam? Vel quis ignoto
vitae dabit auxilium?" 2. Et cum sibimet ipsi increparet, subito animadvertens vidit
quendam grandaevum sago sordido circumdatum. Et prosternens se illius ad
pedes effusis lacrimis ait: "Miserere mei, quicumque es, succurre naufrago et
egeno non humilibus natalibus genito! Et ut scias, cui miserearis, ego sum Tyrius
Apollonius, patriae meae princeps. Audi nunc tragoediam calamitatis meae, qui
modo genibus tuis provolutus vitae auxilium precor. Praesta mihi ut vivam." 3.
Itaque piscator, ut vidit primam speciem iuvenis, misericordia motus erigit eum et
tenens manum eius duxit eum intra tecta parietum domus suae et posuit epulas,
quas potuit. Et ut plenius misericordiae suae satisfaceret, exuens se tribunarium
suum scindit eum in duas partes aequaliter et dedit unam iuveni dicens: "Tolle hoc,
quod habeo, et vade in civitatem: forsitan invenies, qui tibi misereatur. Et si non
inveneris, huc revertere et mecum laborabis et piscaberis: paupertas quaecumque
est, sufficiet nobis. Illud tamen admoneo te, ut si quando deo adnuente redditus
fueris natalibus tuis, et tu respicias tribulationem paupertatis meae." Cui Apollonius
ait: "Nisi meminero tui, iterum naufragium patiar nec tui similem inveniam!"
XIII.
1. Et haec dicens per demonstratam sibi viam iter carpens ingreditur portam
civitatis. Et dum secum cogitaret, unde auxilium vitae peteret, vidit puerum per
plateam currentem oleo unctum, sabano praecinctum, ferentem iuvenilem lusum ad
gymnasium pertinentem, maxima voce clamantem et dicentem: "Audite cives,
peregrini, ingenui et servi: gymnasium patet." 2. Hoc audito Apollonius exuens se
tribunarium ingreditur lavacrum, utitur liquore Palladio. Et dum singulos exercentes
videret, quaerit sibi parem nec invenit. Tunc rex Archistrates eiusdem civitatis
subito cum magna turba famulorum ingressus est gymnasium. Qui dum cum suis
ad ludum luderet, deo favente approximavit se Apollonius in regis turba et ludente
rege sustulit pilam et subtili velocitate remisit remissamque rursum velocius
repercussit nec cadere passus est. 3. Tunc rex Archistrates, cum sibi notasset
iuvenis velocitatem et, quis esset, nesciret et ad pilae lusum nullum haberet parem,
intuens famulos suos ait: "Recedite, famuli; hic enim iuvenis, ut suspicor, mihi
comparandus est." Et cum recessissent famuli, Apollonius subtili velocitate manu
docta remisit pilam, ut et regi et omnibus vel pueris, qui aderant, miraculum
magnum videretur. 4. Videns autem Apollonius se a civibus laudari constanter
appropinquavit ad regem. Deinde docta manu ceroma fricavit regem tanta lenitate,
ut de sene iuvenem redderet. Iterato in solio gratissime fovit, exeunti officiose
manum dedit. Post haec discessit.
XIV.
1. Rex autem, ut vidit iuvenem discessisse, conversus ad amicos suos ait: "Iuro
vobis, amici, per communem salutem, me melius nunquam lavisse nisi hodie,
beneficio unius adolescentis, quem nescio." Et intuens unum de famulis suis ait:
"Iuvenis ille, qui mihi servitium gratissime fecit, vide, quis sit." Famulus vero secutus
est iuvenem, et ut vidit eum sordido tribunario coopertum, reversus ad regem ait:
"Bone rex optime, iuvenis naufragus est." Rex ait: "Et tu unde scis?" Famulus
respondit: "Quia illo tacente habitus indicat." Rex ait: "Vade celerius et dic illi: rogat
te rex, ut ad cenam venias." 2. Et cum dixisset ei, acquievit Apollonius et eum ad
domum regis secutus est. Famulus prior ingressus dicit regi: "Adest naufragus, sed
abiecto habitu introire confunditur." Statim rex iussit eum dignis vestibus indui et ad
cenam ingredi. Et ingresso Apollonio triclinium ait ad eum rex: "Discumbe, iuvenis,
et epulare. Dabit enim tibi dominus, per quod damna naufragii obliviscaris!" 3.
Statimque assignato illi loco Apollonius contra regem discubuit. Adfertur gustatio,
deinde cena regalis. Cunctis epulantibus ipse solus non epulabatur, sed respiciens
aurum, argentum, mensam et ministeria, flens cum dolore omnia intuetur. 4. Sed
quidam de senioribus iuxta regem discumbens, ut vidit iuvenem singula quaeque
curiose conspicere, respexit ad regem et ait: "Bone rex, vide, ecce, cui tu
benignitatem animi tui ostendis, bonis tuis invidet et fortunae!" Cui ait rex: "Amice,
suspicaris male: nam iuvenis iste non bonis meis aut fortunae meae invidet, sed, ut
arbitror, plura se perdidisse testatur." Et hilari vultu respiciens iuvenem ait:
"Iuvenis, epulare nobiscum; laetare et gaude et meliora de deo spera!"
XV.
1. Et dum hortaretur iuvenem, subito introivit filia regis speciosa atque auro
fulgens, iam adulta virgo; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus
amicis. Quae dum oscularetur, pervenit ad naufragum. Retrorsum rediit ad patrem
et ait: "Bone rex et pater optime, quis est hic iuvenis, qui contra te in honorato loco
discumbit et nescio quid flebili vultu dolet?" Cui rex ait: "Hic iuvenis naufragus est et
in gymnasio mihi servitium gratissime fecit; propter quod ad cenam illum invitavi.
Quis autem sit aut unde, nescio. Sed si vis, interroga illum; decet enim te, filia
sapientissima, omnia nosse. Et forsitan, dum cognoveris, misereberis illi." 2.
Hortante igitur patre verecundissimo sermone interrogatur a puella Apollonius, et
accedens ad eum ait: "Licet taciturnitas tua sit tristior, generositas autem tuam
nobilitatem ostendit. Sed si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus
tuos." Apollonius ait: "Si nomen quaeris, Apollonius sum vocatus; si de thesauro
quaeris, in mari perdidi." Puella ait: "Apertius indica mihi, ut intelligam."
XVI.
1. Apollonius vero universos casus suos exposuit et finito sermone lacrimas
effundere coepit. Quem ut vidit rex flentem, respiciens filiam suam ait: "Nata dulcis,
peccasti, quod, dum vis nomen et casus adolescentis agnoscere, veteres ei
renovasti dolores. Ergo, dulcis et sapiens filia, ex quo agnovisti veritatem, iustum
est, ut ei liberalitatem tuam quasi regina ostendas." Puella vero respiciens
Apollonium ait: "Iam noster es, iuvenis, depone maerorem; et quia permittit
indulgentia patris mei, locupletabo te." Apollonius vero cum gemitu egit gratias. 2.
Rex vero videns tantam bonitatem filiae suae valde gavisus est et ait ad eam:
"Nata dulcis, me salvum habeas. Iube tibi afferre lyram et aufer iuveni lacrimas et
exhilara ad convivium." Puella vero iussit sibi afferri lyram. At ubi eam accepit, cum
nimia dulcedine vocis cordarum sonos, melos cum voce miscebat. Omnes convivae
coeperunt mirari dicentes: "Non potest esse melius, non esse dulcius plus isto,
quod audivimus!" 3. Inter quos solus tacebat Apollonius. Ad quem rex ait: "Apolloni,
foedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant, quare tu solus
tacendo vituperas?" Apollonius ait: "Domine rex, si permittis, dicam, quod sentio:
filia enim tua in artem musicam incidit, sed non didicit. Denique iube mihi dari lyram,
et statim scies, quod ante nesciebas." Rex Archistrates dixit: "Apolloni, ut intelligo,
in omnibus es locuples." 4. Et induit statum et corona caput coronavit et accipiens
lyram introivit triclinium. Et ita fecit, ut discumbentes non Apollonium, sed Apollinem
existimarent. Atque ita facto silentio 'arripuit plectrum, animumque accomodat arti.'
Miscetur vox cantu modulata cordis. Discumbentes una cum rege in laude clamare
coeperunt et dicere: "Non potest melius, non potest dulcius!" 5. Post haec
deponens lyram ingreditur in comico habitu et mirabili manu et saltu inauditas
actiones expressit. Post haec induit tragicum: et nihilominus admirabiliter
complacuit ita, ut omnes amici regis et hoc se numquam audisse testarentur nec
vidisse.
XVII.
1. Inter haec filia regis, ut vidit iuvenem omnium artium studiorumque esse
cumulatum, vulneris saevo capitur igne. Incidit in amorem infinitum. Et finito convivio
sic ait puella ad patrem suum: "Permiseras mihi paulo ante, ut, si quid voluissem,
de tuo tamen, Apollonio darem, rex et pater optime!" Cui dixit: "Et permisi et
permitto et opto." 2. Permisso sibi a patre, quod ipsa ultro praestare volebat,
intuens Apollonium ait: "Apolloni magister, accipe indulgentia patris mei ducenta
talenta auri, argenti pondera XL, servos XX et vestem copiosissimam." Et intuens
famulos, quos donaverat, dixit: "Afferte quaequae promisi, et praesentibus
omnibus exponite in triclinio!" Laudant omnes liberalitatem puellae. Peractoque
convivio levaverunt se universi; vale dicentes regi et reginae discesserunt. 3. Ipse
quoque Apollonius ait: "Bone rex, miserorum misericors, et tu, regina amatrix
studiorum, valete." Et haec dicens respiciens famulos, quos illi puella donaverat,
ait: "Tollite, famuli, haec quae mihi regina donavit: aurum, argentum et vestem; et
eamus hospitalia quaerentes." Puella vero timens, ne amatum non videns
torqueretur, respexit patrem suum et ait: "Bone rex, pater optime, placet tibi, ut
hodie Apollonius a nobis locupletatus abscedat, et quod illi dedisti, a malis
hominibus ei rapiatur?" Cui rex ait: "Bene dicis, domina; iube ergo ei dari unam
zaetam, ubi digne quiescat." Accepta igitur mansione Apollonius bene acceptus
requievit, agens deo gratias, qui ei non denegavit regem consolatorem.
XVIII.
1. Sed 'regina' sui 'iam dudum saucia cura' Apolloni figit in 'pectore vultus
verbaque', cantusque memor credit 'genus esse deorum'. Nec somnum oculis nec
'membris dat cura quietem'. Vigilans primo mane irrumpit cubiculum patris. Pater
videns filiam ait: "Filia dulcis, quid est quod tam mane praeter consuetudinem
vigilasti?" Puella ait: "Hesterna studia me excitaverunt. Peto itaque, pater, ut me
tradas hospiti nostro Apollonio studiorum percipiendorum gratia." Rex vero gaudio
plenus iussit ad se iuvenem vocari. Cui sic ait: "Apolloni, studiorum tuorum
felicitatem filia mea a te discere concupivit. Peto itaque, ut desiderio natae meae
parueris, et iuro tibi per regni mei vires: quidquid tibi iratum abstulit mare, ego in
terris restituam." Apollonius hoc audito docet puellam, sicuti et ipse didicerat. 2.
Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris
tolerare, in multa infirmitate membra prostravit fluxa, et coepit iacere imbecillis in
toro. Rex ut vidit filiam suam subitaneam valitudinem incurrisse, sollicitus adhibet
medicos, qui temptantes venas tangunt singulas corporis partes, nec omnino
inveniunt aegritudinis causas.
XIX.
1. Rex autem post paucos dies tenens Apollonium manu forum petit et cum eo
deambulavit. Iuvenes scolastici III nobilissimi, qui per longum tempus filiam eius
petebant in matrimonium, pariter omnes una voce salutaverunt eum. Quos videns
rex subridens ait illis: "Quid est hoc, quod una voce me pariter salutastis?" Unus ex
ipsis ait: "Petentibus nobis filiam vestram in matrimonium tu saepius nos differendo
fatigas: propter quod hodie una simul venimus. Elige ex nobis, quem vis habere
generum." 2. Rex ait: "Non apto tempore me interpellastis; filia enim mea studiis
vacat et prae amore studiorum imbecillis iacet. Sed ne videar vos diutius differre,
scribite in codicellos nomina vestra et dotis quantitatem; et dirigo ipsos codicellos
filiae meae, et illa sibi eligat, quem voluerit habere maritum." Illi tres itaque iuvenes
scripserunt nomina sua et dotis quantitatem. Rex accepit codicellos anuloque suo
signavit datque Apollonio dicens: "Tolle, magister, praeter tui contumeliam hos
codicellos et perfer discipulae tuae: hic enim locus te desiderat."
XX.
1. Apollonius acceptis codicellis pergit domum regiam et introivit cubiculum
tradiditque codicellos. Puella patris agnovit signaculum. Quae ad amores suos sic
ait: "Quid est, magister, quod sic singularis cubiculum introisti?" Cui Apollonius
respondit: "Domina, es nondum mulier et male habes! Sed potius accipe codicellos
patris tui et lege trium nomina petitorum." Puella vero reserato codicello legit,
perlectoque nomen ibidem non legit, quem volebat et amabat. Et respiciens
Apollonium ait: "Magister Apolloni, ita tibi non dolet, quod ego nubam?" Apollonius
dixit: "Immo gratulor, quod habundantia horum studiorum docta et a me patefacta,
deo volente et cui animus tuus desiderat, nubas." Cui puella ait: "Magister, si
amares, utique doleres tuam doctrinam." 2. Et scripsit codicellos et signatos suo
anulo iuveni tradidit. Pertulit Apollonius in forum tradiditque regi. Accepto codicello
rex resignavit et aperuit illum. In quibus rescripserat filia sua: "Bone rex et pater
optime, quoniam clementiae tuae indulgentia permittis mihi, dicam: illum volo
coniugem naufragio patrimonio deceptum. Et si miraris, pater, quod tam pudica
virgo tam impudenter scripserim: per ceram mandavi, quae pudorem non habet."
XXI.
1. Et perlectis codicellis rex ignorans, quem naufragum diceret, respiciens illos tres
iuvenes, qui nomina sua scripserant vel qui dotem in illis codicellis designaverant,
ait illis: "Quis vestrum naufragium fecit?" Unus vero ex iis Ardalio nomine dixit:
"Ego". Alius ait: "Tace, morbus te consumit nec salvus es, cum scio te coaetaneum
meum et mecum litteris eruditum, et portam civitatis numquam existi! Ubi ergo
naufragium fecisti?" 2. Et cum rex non inveniret, quis eorum naufragium fecisset,
respiciens Apollonium ait: "Tolle, magister Apolloni, hos codicellos et lege. Potest
enim fieri, ut, quod ego non inveni, tu intelligas, quia praesens fuisti." 3. Apollonius
accepto codicello legit et, ut sensit se a regina amari, erubuit. Et rex tenens ei
manum paululum secessit ab eis iuvenibus et ait: "Quid est, magister Apolloni,
invenisti naufragum?" Apollonius ait: "Bone rex, si permittis, inveni." Et his dictis
videns rex faciem eius roseo colore perfusam, intellexit dictum et ait gaudens:
"Quod filia mea cupit, hoc est et meum votum. Nihil enim in huiusmodi negotio sine
deo agi potest." Et respiciens illos tres iuvenes ait: "Certe dixi vobis, quia non apto
tempore interpellastis. Ite, et dum tempus fuerit, mittam ad vos." Et dimisit eos a
se.
XXII.
1. Et tenens manum iam genero, non hospiti, ingreditur domum regiam. Ipso autem
Apollonio relicto rex solus intrat ad filiam suam dicens: "Dulcis nata, quem tibi
elegisti coniugem?" Puella vero prostravit se ad pedes patris sui et ait: "Pater
carissime, quia cupis audire natae tuae desiderium: illum volo coniugem et amo,
patrimonio deceptum et naufragum, magistrum meum Apollonium; cui si non me
tradideris, a praesenti perdes filiam!" Et cum rex filiae non posset ferre lacrimas,
erexit eam et alloquitur dicens: "Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem
concupisti, ad quem ego, ex quo eum vidi, tibi coniungere optavi. Sed ego tibi vere
consentio, quia et ego amando factus sum pater." 2. Et exiens foras respiciens
Apollonium ait: "Magister Apolloni, quia scrutavi filiam meam, quid ei in animo
resideret nuptiarum causa, lacrimis fusis multa inter alia mihi narravit dicens et
adiurans me ait: 'Iuraveras magistro meo Apollonio, ut, si desideriis meis vel
doctrinis paruisset, dares illi, quidquid iratum abstulit mare. Modo vero, quia paruit
tuis praeceptis et obsequiis ab ipso tibi factis et meae voluntati in doctrinis, aurum,
argentum, vestes, mancipia aut possessiones non quaerit, nisi solum regnum, quod
putaverat perdidisse, tuo sacramento per meam iunctionem hoc ei tradas!' Unde,
magister Apolloni, peto, ne nuptias filiae meae fastidio habeas!" Apollonius ait:
"Quod a deo est, sit, et si tua est voluntas, impleatur!"
XXIII.
1. Rex ait: "Diem nuptiarum sine mora statuam." Postera vero die vocantur amici,
invocantur vicinarum urbium potestates, viri magni atque nobiles. Quibus convocatis
in unum pariter rex ait: "Amici, scitis, quare vos in unum congregaverim?" Qui
respondentes dixerunt: "Nescimus." Rex ait: "Scitote filiam meam velle nubere
Tyrio Apollonio. Peto, ut omnibus sit laetitia, quia filia mea sapientissima sociatur
viro prudentissimo." Inter haec diem nuptiarum sine mora indicit et, quando in unum
se coniungerent, praecepit. Quid multa? Dies supervenit nuptiarum, omnes laeti
atque alacres in unum conveniunt. Gaudet rex cum filia, gaudet et Tyrius
Apollonius, qui talem meruit habere coniugem. Celebrantur nuptiae regio more,
decora dignitate. Gaudet universa civitas, exultant cives, peregrini et hospites; fit
magnum gaudium in citharis, lyris et canticis et organis modulatis cum vocibus. 2.
Peracta laetitia ingens amor fit inter coniuges, mirus affectus, incomparabilis
dilectio, inaudita laetitia, quae perpetua caritate complectitur.
XXIV.
1. Interpositis autem diebus atque mensibus, cum haberet puella mense iam sexto
ventriculum deformatum, advenit eius sponsus rex Apollonius. Cum spatiatur in
litore, iuncta sibi puellula, vidit navem speciosissimam, et dum utrique eam
laudarent pariter, recognovit eam Apollonius de sua esse patria. Conversus ait ad
gubernatorem: "Dic mihi, si valeas, unde venisti?" Gubernator ait: "De Tyro".
Apollonius ait: "Patriam meam nominasti." Ad quem gubernator ait: "Ergo tu Tyrius
es?" Apollonius ait: "Ut dicis; sic sum." Gubernator ait: "Vere mihi dignare dicere:
noveras aliquem patriae illius principem, Apollonium nomine?" Apollonius ait: "Ut me
ipsum, sic illum novi." Gubernator non intellexit dictum et ait: "Sic ego rogo, ut
ubicumque eum videris, dic illi: Laetare et gaude, quia rex saevissimus Antiochus
cum filia sua concumbens dei fulmine percussus est; opes autem et regnum eius
servantur regi Apollonio." 2. Apollonius autem ut audivit, gaudio conversus dixit ad
coniugem: "Domina, quod aliquando mihi naufrago credideras, modo comproba!
Peto itaque, coniunx carissima, ut me permittas proficere et regnum devotum
percipere." Coniunx vero eius, ut audivit eum velle proficere, profusis lacrimis ait:
"Care coniunx, si alicubi in longinquo esses itinere constitutus, certe ad partum
meum festinare debueras; nunc vero, cum sis praesens, disponis me derelinquere?
Pariter navigemus: ubicumque fueris seu in terris seu in mari, vita vel mors ambos
nos capiat!" 3. Et haec dicens puella venit ad patrem suum, cui sic ait: "Care
genitor, laetare et gaude, quia saevissimus rex Antiochus cum filia sua
concumbens a deo percussus est, opes autem eius cum diademate coniugi meo
servatae sunt. Propter quod rogo te satis animo lugenti, permittas mihi navigare
cum viro meo. Et ut libentius mihi permittas: unam remittis, en duas recipies."
XXV.
1. Rex vero, ut audivit omnia, gaudens atque exhilaratus est et continuo iubet
naves adduci in litore et omnibus bonis impleri. Praeterea nutricem eius nomine
Lycoridem et obstetricem peritissimam propter partum eius simul navigare iussit.
Et data profectoria deduxit eos ad litus, osculatur filiam et generum et ventum eis
optat prosperum. Reversus est rex ad palatium. Apollonius vero ascendit naves
cum multa familia multoque apparatu atque copia, et flante vento certum iter
navigant. 2. Qui dum per aliquantos dies totidemque noctes Austri ventorum
flatibus diu pelago detinerentur, nono mense cogente Lucina enixa est puella. Sed
secundis rursum redeuntibus coagulato sanguine conclusoque spiritu subito
defuncta est. 3. Quod cum videret familia cum clamore et ululatu magno, cucurrit
Apollonius et vidit coniugem suam iacentem exanimem, scidit a pectore vestes
unguibus et primas suae adulescentiae discerpit barbulas et lacrimis profusis
iactavit se super corpus eius et coepit amarissime flere atque dicere: "Cara
coniunx et unica regis filia, quid fuit de te? Quid respondebo pro te patri tuo aut
quid de te proloquar, qui me naufragum suscepit pauperem et egenum?" 4. Et cum
haec et his similia defleret atque ploraret fortiter, introivit gubernius, qui sic ait:
"Domine, tu quidem pie facis, sed navis mortuum sufferre non potest. Iube ergo
corpus in pelagus mitti, ut possimus undarum fluctus evadere." Apollonius vero
dictum aegre ferens ait ad eum: "Quid narras, pessime hominum? Placet tibi, ut
eius corpus in pelagus mittam, qui me naufragum suscepit et egenum?" 5. Erant ex
servis eius fabri, quibus convocatis secari et conpaginari tabulas, rimas et foramina
picari praecepit et facere loculum amplissimum et carta plumbea obturari iubet
eum inter iuncturas tabularum. Quo perfecto loculo regalibus ornamentis ornat
puellam, in loculo composuit, et XX sestertia auri ad caput eius posuit. Dedit
postremo osculum funeri, effudit super eam lacrimas et iussit infantem tolli et
diligenter nutriri, ut haberet in malis suis aliquod solatium et pro filia sua neptem
regi ostenderet.
XXVI.
1. Iussit loculum mitti in mare cum amarissimo fletu. Tertia die eiciunt undae
loculum: venit ad litus Ephesiorum, non longe a praedio cuiusdam medici, qui in illa
die cum discipulis suis deambulans iuxta litus vidit loculum effusis fluctibus iacentem
et ait famulis suis: "Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad villam afferte!"
Quod cum fecissent famuli, medicus libenter aperuit et vidit puellam regalibus
ornamentis ornatam, speciosam valde et in falsa morte iacentem et ait: "Quantas
putamus lacrimas hanc puellam suis parentibus reliquisse!" Et videns subito ad
caput eius pecuniam positam et subtus codicillos scriptos ait: "Perquiramus, quid
desiderat aut mandat dolor." 2. Qui cum resignasset, invenit sic scriptum
'Quicumque hunc loculum invenerit habentem in eo XX sestertia auri, peto ut X
sestertia habeat, X vero funeri impendat. Hoc enim corpus multas dereliquit
lacrimas et dolores amarissimos. Quodsi aliud fecerit, quam dolor exposcit, ultimus
suorum decidat, nec sit, qui corpus suum sepulturae commendet'. 3. Perlectis
codicillis ad famulos ait: "Praestetur corpori, quod imperat dolor! Iuravi itaque per
spem vitae meae in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor exposcit." Et
haec dicens iubet continuo instrui rogum. 4. Sed dum sollicite atque studiose rogus
aedificatur atque componitur, supervenit discipulus medici, aspectu adulescens,
sed, quantum ingenio, senex. Hic cum vidisset speciosum corpus super rogum
poni, intuens magistrum ait: "Unde hoc novum nescio quod funus?" Magister ait:
"Bene venisti, haec enim hora te expectat. Tolle ampullam unguenti et, quod est
supremum, defunctae corpori puellae superfunde." 5. At vero adulescens tulit
ampullam unguenti et ad lectum devenit puellae et detraxit a pectore vestes,
unguentum fudit et omnes artus suspiciosa manu retractat, sentitque a praecordiis
pectoris torporis quietem. Obstupuit iuvenis, quia cognovit puellam in falsa morte
iacere. Palpat venarum indicia, rimatur auras narium; labia labiis probat: sentit
gracile spirantis vitam prope luctare cum morte adultera et ait: "Supponite faculas
per IIII partes." Quod cum fecissent, tentat lentas igne supposito retrahere manus,
et sanguis ille, qui coagulatus fuerat, per unctionem liquefactus est.
XXVII.
1. Quod ut vidit iuvenis, ad magistrum suum currit et ait: "Magister, puella, quam
credis esse defunctam, vivit. Et ut facilius mihi credas, spiritum praeclusum
patefaciam." Adhibitis secum viribus tulit puellam in cubiculo suo et posuit super
lectulum, velum divisit, calefecit oleum, madefecit lanam et effudit super pectus
puellae. Sanguis vero ille, qui intus a perfrictione coagulatus fuerat, accepto tepore
liquefactus est coepitque spiritus praeclusus per medullas descendere. Venis
itaque patefactis aperuit puella oculos et recipiens spiritum, quem iam perdiderat,
leni et balbutienti sermone ait: "Deprecor itaque, medice, ne me contingas aliter,
quam oportet contingere: uxor enim regis sum et regis filia." 2. Iuvenis ut vidit,
quod in arte viderat, quod magistrum fallebat, gaudio plenus vadit ad magistrum
suum et ait: "Veni, magister, en discipuli tui apodixin." Magister introivit cubiculum
et, ut vidit puellam iam vivam, quam mortuam putabat, ait discipulo suo: "Probo
artem, peritiam laudo, miror diligentiam. Sed audi, discipule: nolo te artis
beneficium perdidisse; accipe mercedem. Haec enim puella secum attulit
pecuniam." Et dedit ei decem sestertia auri; et iussit puellam salubribus cibis et
fomentis recreari. 3. Post paucos dies, ut cognovit eam regio genere esse ortam,
adhibitis amicis in filiam suam sibi adoptavit. Ut rogavit cum lacrimis, ne ab aliquo
contingeretur, exaudivit eam et inter sacerdotes Dianae feminas seclusit et
collocavit, ubi omnes virgines inviolabiliter servabant castitatem.
XXVIII.
1. Inter haec Apollonius cum navigat ingenti luctu, gubernante deo applicuit
Tharsos, descendit ratem et petivit domum Stranguillionis et Dionysiadis. Qui cum
eos salutavisset, omnes casus suos eis dolenter exposuit et ait: "Quantum in
amissam coniugem flebam, tantum in servatam mihi filiam consolabor. Itaque,
sanctissimi hospites, quoniam ex amissa coniuge regnum, quod mihi servabatur,
nolo accipere neque reverti ad socerum, cuius in mari perdidi filiam, sed fungar
potius opera mercatus, commendo vobis filiam meam: cum filia vestra nutriatur et
eam cum bono et simplici animo suscipiatis atque patriae nomine eam
cognominetis Tharsiam. Praeterea et nutricem uxoris meae nomine Lycoridem
vobis commendo pariter et volo, ut filiam meam nutriat atque custodiat." 2. His
dictis tradidit infantem, dedit aurum, argentum et pecunias nec non et vestes
pretiosissimas, et iuravit fortiter nec barbam nec capillos nec ungues dempturum,
nisi prius filiam suam nuptui traderet. At illi stupentes, quod tam graviter iurasset,
cum magna fide se puellam educaturos promittunt. Apollonius vero commendata
filia navem ascendit altumque pelagus petens ignotas et longinquas Aegypti
regiones devenit.
XXIX.
1. Itaque puella Tharsia facta quinquennis traditur studiis artium liberalibus, et filia
eorum cum ea docebatur: et ingenio et in auditu et in sermone et in morum
honestate docentur. 2. Cumque Tharsia ad XIIII annorum aetatem venisset,
reversa de auditorio invenit nutricem suam subitaneam valitudinem incurrisse, et
sedens iuxta eam casus infirmitatis eius explorat. Nutrix vero eius elevans se dixit
ei: "Audi aniculae morientis verba suprema, domina Tharsia; audi et pectori tuo
manda. Interrogo namque te, quem tibi patrem aut matrem aut patriam esse
existimas?" 3. Puella ait: "Patriam Tharsos, patrem Stranguillionem, matrem
Dionysiadem." Nutrix vero eius ingemuit et ait: "Audi, domina mea Tharsia,
stemmata originis tuorum natalium, ut scias, quid post mortem meam facere
debeas. Est tibi patria Tyrus, pater nomine Apollonius, mater vero Archistratis
regis filia. Dum mater tua enixa est, statim redeuntibus secundis praeclusoque
spiritu ultimum fati signavit diem. Quam pater tuus facto loculo cum ornamentis
regalibus et XX sestertiis auri in mare demisit, ut, ubi fuisset delata, ipsa testis sibi
esset. Naves quoque luctantibus ventis cum patre tuo lugente et te in cunabulis
posita pervenerunt ad hanc civitatem. His ergo hospitibus, Stranguillioni et
Dionysiadi, te commendavit pariter cum vestimentis regalibus et sic votum faciens
se neque capillos dempturum neque ungues, donec te nuptui traderet. Nunc ergo,
post mortem meam, si quando tibi hospites tui, quos tu parentes appellas, forte
aliquam iniuriam fecerint, ascende in forum, et invenies statuam patris tui Apollonii:
apprehende statuam et proclama: 'Ipsius sum filia, cuius est haec statua!' Cives
vero memores beneficiorum patris tui Apollonii liberabunt te e necessitate."
XXX.
1. Cui Tharsia ait: "Cara nutrix, testor deum, quod si fortasse aliqui casus mihi
evenissent, antequam haec mihi referres, penitus ego nescissem stirpem nativitatis
meae!" Et cum haec adinvicem confabularentur, nutrix in gremio puellae emisit
spiritum. Puella vero corpus nutricis suae sepulturae mandavit, lugens eam anno.
Et deposito luctu induit priorem dignitatem et petiit scolam suam et ad studia
liberalia reversa non prius sumebat cibum, nisi primo monumentum intraret ferens
ampullam vini et coronas. Et ibi manes parentum suorum invocabat.
XXXI.
1. Et dum haec aguntur, quodam die feriato Dionysias cum filia sua nomine
Philomusia et Tharsia puella transibat per publicum. Videntes omnes cives speciem
Tharsiae ornatam, omnibus civibus et honoratis miraculum apparebat, atque
omnes dicebant: "Felix pater, cuius filia est Tharsia, illa vero, quae adhaeret lateri
eius, multum turpis est atque dedecus." 2. Dionysias vero, ut audivit laudare
Tharsiam et suam vituperare filiam in insaniae furorem conversa est. Et sedens
sola coepit cogitare taliter: "Pater eius Apollonius, ex quo hinc profectus est, habet
annos XIIII et nunquam venit ad suam recipiendam filiam nec nobis misit litteras.
Puto, quia mortuus est aut in pelago periit. Nutrix vero eius decessit. Neminem
habeo aemulum. Non potest fieri nisi ferro aut veneno tollam illam de medio; et
ornamentis eius filiam meam ornabo." 3. Et dum haec secum cogitat, nuntiatur ei
villicum venisse nomine Theophilum. Quem ad se convocans ait: "Si cupis habere
libertatem cum praemio, tolle Tharsiam de medio." Villicus ait: "Quid enim peccavit
virgo innocens?" Scelesta mulier ait: "Iam mihi non pares? Tantum fac, quod iubeo.
Sin alias, sentias esse contra te iratos dominum et dominam." Villicus ait: "Et
qualiter hoc potest fieri?" Scelesta mulier ait: "Consuetudo sibi est, ut mox cum de
scola venerit, non prius cibum sumat, antequam monumentum suae nutricis
intraverit. Oportet te ibi cum pugione abscondere, et eam venientem interfice et
proice corpus eius in mare. Et cum adveneris et de hoc facto nuntiaveris, cum
praemio libertatem accipies." 4. Villicus tulit pugionem et latere suo celat et intuens
caelum ait: "Deus, ego non merui libertatem accipere nisi per effusionem sanguinis
virginis innocentis?" Et haec dicens suspirans et flens ibat ad monumentum nutricis
Tharsiae et ibi latuit. 5. Puella autem rediens de scola solito more fudit ampullam
vini et ingressa monumentum posuit coronas supra, et dum invocat manes
parentum suorum, villicus impetum fecit et aversae puellae capillos apprehendit et
eam iactavit in terram. Et cum eam vellet percutere, ait ad eum puella: "Theophile,
quid peccavi, ut manu tua innocens virgo moriar?" Cui villicus ait: "Tu nihil peccasti,
sed pater tuus peccavit Apollonius, qui te cum magna pecunia et vestimentis
regalibus reliquit Stranguillioni et Dionysiadi. "Quod puella audiens eum cum
lacrimis deprecata est: "Vitae meae spes aut solatium, permitte me testari
dominum!" Cui villicus ait: "Testare. Et deus ipse scit voluntate me hoc scelus non
facere."
XXXII.
1. Itaque puella cum dominum deprecatur, subito advenerunt piratae et videntes
hominem armata manu velle eam percutere, exclamaverunt dicentes: "Parce,
barbare, parce et noli occidere! Haec enim nostra praeda est et non tua victima!"
Sed ut audivit villicus vocem, eam dimittit et fugit et coepit latere post
monumentum. Piratae applicantes ad litus tulerunt virginem et colligantes altum
petierunt pelagus. 2. Villicus post moram rediit, et ut vidit puellam raptam a morte,
deo gratias egit, quod non fecit scelus. Et reversus ad dominam suam ait: "Quod
praecepisti, factum est; comple, quod mihi promiseras." Scelesta mulier ait:
"Homicidium fecisti; insuper et libertatem petis? Revertere ad villam et opus tuum
facito, ne iratos dominum et dominam sentias!" Villicus itaque, ut audivit, elevans
ad caelum oculos dixit: "Tu scis, deus, quod non feci scelus. Esto iudex inter nos."
Et ad villam suam abiit. 3. Tunc Dionysias apud semet ipsam consiliata pro scelere
quod excogitaverat, quomodo possit facinus illud celare, ingressa ad maritum suum
Stranguillionem sic ait: "Care coniunx, salva coniugem, salva filiam nostram.
Vituperia in grandem me furiam concitaverunt et insaniam, subitoque aput me
excogitavi dicens: 'Ecce iam sunt anni plus XIIII, ex quo nobis suus pater
commendavit Tharsiam, et numquam salutarias nobis misit litteras: forsitan aut
afflictione luctus est mortuus aut certe inter fluctus maris et procellas periit. Nutrix
vero eius defuncta est. Nullum habeo aemulum. Tollam Tharsiam de medio et eius
ornamentis nostram ornabo filiam.' Quod et factum esse scias. Nunc vero propter
civium curiositatem ad praesens indue vestes lugubres, sicut ego facio, et falsis
lacrimis dicamus eam subito dolore stomachi fuisse defunctam. Hic prope in
suburbio faciamus rogum maximum, ubi dicamus eam esse positam." 4.
Stranguillio ut audivit, tremor et stupor in eum irruit, et ita respondit: "Equidem da
mihi vestes lugubres, ut lugeam me, qui talem sum sortitus sceleratam coniugem.
Heu mihi! Pro dolor!" inquit, "Quid faciam, quid agam de patre eius, quem primo
cum suscepissem, cum civitatem istam a morte et periculo famis liberavit, meo
suasu egressus est civitatem; propter hanc civitatem naufragium incidit, mortem
vidit, sua perdidit, exitium penuriae perpessus est: a deo vero in melius restitutus
malum pro bono quasi pius non excogitavit neque ante oculos illud habuit, sed
omnia oblivioni ducens, insuper adhuc memor nostri in bono, fidem eligens,
remunerans nos et pios aestimans, filiam suam nutriendam tradidit, tantam
simplicitatem et amorem circa nos gerens, ut civitatis nostrae filiae suae nomen
imponeret. Heu mihi, caecatus sum! Lugeam me et innocentem virginem, qui
iunctus sum ad pessimam venenosamque serpentem et iniquam coniugem." Et in
caelum levans oculos ait: "Deus, tu scis, quia purus sum a sanguine Tharsiae, et
requiras et vindices illam in Dionysiade!" Et intuens uxorem suam ait: "Quo, inimica
dei, celare poteris hoc nefandum facinus?" 5. Dionysias vero induit se et filiam
suam vestes lugubres, falsasque fundit lacrimas et cives ad se convocat, quibus
ait: "Carissimi cives, ideo vos clamavimus, quia spem luminum et labores et exitus
annorum nostrorum perdidimus: id est, Tharsia, quam bene nostis, nobis cruciatus
et fletus reliquit amarissimos; quam digne sepelire fecimus." Tunc pergunt cives,
ubi figuratum fuerat sepulcrum a Dionysiade, et pro meritis ac beneficiis Apollonii,
patris Tharsiae, fabricantes rogum ex aere conlato inscripserunt taliter: D. M.
CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI BENEFICIIS TYRII APOLLONII.
XXXIII.
1. Igitur qui Tharsiam rapuerunt, advenerunt in civitatem Mytilenam. Deponiturque
inter cetera mancipia et venalis in foro proponitur. Audiens autem hoc leno, vir
infaustissimus, nec virum nec mulierem voluit emere nisi Tharsiam puellam, et
coepit contendere, ut eam emeret. Sed Athenagora nomine, princeps eiusdem
civitatis, intelligens nobilem et sapientem et pulcherrimam virginem ad venalia
positam, obtulit decem sestertia auri. Sed leno XX dare voluit. Athenagora obtulit
XXX, leno XL, Athenagora L, leno LX, Athenagora LXX, leno LXXX, Athenagora
LXXXX, leno in praesenti dat C sestertia auri et dicit: "Si quis amplius dederit, X
dabo supra." Athenagora ait: "Ego si cum hoc lenone contendere voluero, ut unam
emam, plurium venditor sum. Sed permittam eum emere, et cum ille eam in
prostibulo posuerit, intrabo prior ad eam et eripiam nodum virginitatis eius vili
pretio, et erit mihi ac si eam emerim." 2. Quid plura? Addicitur virgo lenoni, a quo
introducitur in salutatorio, ubi habebat Priapum aureum gemmis et auro
reconditum, et ait ad eam: "Adora numen praesentissimum meum." Puella ait:
"Numquid Lampsacenus es?" Leno ait: "Ignoras, misera, quia in domum avari
lenonis incurristi?" Puella vero, ut haec audivit, toto corpore contremuit et
prosternens se pedibus eius dixit: "Miserere mei, domine, succurre virginitati meae!
Et rogo te, ne velis hoc corpusculum sub tam turpi titulo prostituere!" 3. Cui leno
ait: "Alleva te, misera: tu autem nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces
nec lacrimae valent." Et vocavit ad se villicum puellarum et ait ad eum: "Cella
ornetur diligenter, in qua scribatur titulus: Qui Tharsiam virginem violare voluerit,
dimidiam auri libram dabit; postea vero singulos aureos populo patefit." Fecit
villicus, quod iusserat ei dominus suus leno.
XXXIV.
1. Tertia die antecedente turba cum symphoniacis ducitur ad lupanar. Sed
Athenagora princeps affuit prior et velato capite ingreditur ad lupanar. Sed dum
fuisset ingressus, sedit; et advenit Tharsia et procidit ad pedes eius et ait:
"Miserere mei! Per iuventutem tuam te deprecor, ne velis me violare sub tam turpi
titulo. Contine impudicam libidinem et audi casus infelicitatis meae vel originem
stemmatum considera." Cui cum universos casus suos exposuisset, princeps
confusus est et pietate ductus vehementer obstupuit et ait ad eam: "Erige te.
Scimus fortunae casus: homines sumus. Habeo et ego filiam virginem, ex qua
similem possum casum metuere." Haec dicens protulit XL aureos et dedit in manu
virginis et dicit ei: "Domina Tharsia, ecce habes plus, quam virginitas tua
expostulat. Advenientibus age similiter, quousque liberaberis." Puella vero profusis
lacrimis ait: "Ago pietati tuae maximas gratias." 2. Quo exeunte collega suus affuit
et ait: "Athenagora, quomodo tecum novicia?" Athenagora ait: "Non potest melius;
usque ad lacrimas!" Et haec dicens eum subsecutus est. Quo introeunte
insidiabatur, exitus rerum videre. Ingresso itaque illo Athenagora foris stabat.
Solito more puella claudit ostium. Cui iuvenis ait: "Si salva sis, indica mihi, quantum
dedit ad te iuvenis, qui ad te modo introivit?" Puella ait: "Quater denos mihi aureos
dedit." Iuvenis ait: "Malum illi sit! Quid magnum illi fuisset, homini tam diviti, si
libram auri tibi daret integram? Ut ergo scias me esse meliorem, tolle libram auri
integram." Athenagora vero de foris stans dicebat: "Quantum plus dabis, plus
plorabis!" Puella autem prostravit se ad eius pedes et similiter casus suos
exposuit; confudit hominem et avertit a libidine. Et ait iuvenis ad eam: "Alleva te,
domina! Et nos homines sumus, casibus subiacentes." Puella ait: "Ago pietati tuae
maximas gratias."
XXXV.
1. Et exiens foris invenit Athenagoram ridentem et ait: "Magnus homo es! Non
habuisti, cui lacrimas tuas propinares!" Et adiurantes se invicem, ne alicui
proderent, aliorum coeperunt expectare exitum. Quid plura? Illis expectantibus per
occultum aspectum omnes, quicumque inibant, dantes singulos aureos plorantes
abscedebant. 2. Facta autem huius rei fine obtulit puella pecuniam lenoni dicens:
"Ecce pretium virginitatis meae." Et ait ad eam leno: "Quantum melius est hilarem
te esse et non lugentem! Sic ergo age, ut cotidie mihi latiores pecunias adferas."
Item ait ad eum altera die: "Ecce pretium virginitatis meae, quod similiter precibus
et lacrimis collegi, et custodio virginitatem meam." Hoc audito iratus est leno eo,
quod virginitatem suam servaret, et vocat ad se vilicum puellarum et ait ad eum:
"Sic te tam neglegentem esse video, ut nescias Tharsiam virginem esse? Si enim
virgo tantum adfert, quantum mulier? Duc eam ad te et tu eripe nodum virginitatis
eius!" 3. Statim eam vilicus duxit in suum cubiculum et ait ad eam: "Verum mihi dic,
Tharsia, adhuc virgo es?" Tharsia puella ait: "Quamdiu vult deus, virgo sum."
Vilicus ait: "Unde ergo his duobus diebus tantam pecuniam obtulisti?" Puella dixit:
"Lacrimis meis, exponens ad omnes universos casus meos; et illi dolentes
miserentur virginitati meae." Et prostravit se ad pedes eius et ait: "Miserere mei,
domine, subveni captivae regis filiae!" Cumque ei universos casus suos
exposuisset, motus misericordia ait ad eam: "Nimis avarus est iste leno; nescio, si
tu possis virgo permanere."
XXXVI.
1. Puella respondit: "Habeo auxilium studiorum liberalium, perfecte erudita sum;
similiter et lyrae pulsum modulanter inlido. Iube crastina die in frequenti loco poni
scamna, et facundia sermonis mei spectaculum praebeo; deinde plectro
modulabor et hac arte ampliabo pecunias cotidie." Quod cum fecisset vilicus, tanta
populi adclamatio tantusque amor civitatis circa eam excrebuit, ut et viri et feminae
cotidie ei multa conferrent. 2. Athenagora autem princeps memoratam Tharsiam
integrae virginitatis et generositatis ita iam custodiebat ac si unicam suam filiam,
ita ut vilico multa donaret et commendaret eam.
XXXVII.
1. Et cum haec Mutilena aguntur, venit Apollonius post quattuordecim annos ad
civitatem Tharsiam ad domum Stranguillionis et Dionysiadis. Quem videns
Stranguillio de longe perrexit cursu rapidissimo ad uxorem suam dicens ei: "Certe
dixeras Apollonium perisse naufragio; et ecce venit ad repetendam filiam suam.
Quid dicturi sumus patri de filia, cuius nos fuimus parentes?" Scelerata mulier hoc
audito toto corpore contremuit et ait: "Miserere, ut dixi, coniunx, tibi confiteor: dum
nostram diligo, alienam perdidi filiam. Nunc ergo ad praesens indue vestes
lugubres, et fictas fundamus lacrimas et dicamus eam subito dolore stomachi
interisse. Qui cum nos tali habitu viderit, credet." 2. Et dum haec aguntur, intrat
Apollonius domum Stranguillionis, a fronte comam aperit, hispidam ab ore removit
barbam. Ut vidit eos lugubri veste ait: "Hospites fidelissimi, si tamen in vobis hoc
nomen permanet, ut quid in adventu meo largas effunditis lacrimas? Ne forte istae
lacrimae non sint vestrae, sed meae propriae?" Scelerata mulier ait cum lacrimis:
"Utinam quidem istum nuntium alius ad aures vestras referret, et non ego aut
coniunx meus! Nam scito Tharsiam filiam tuam a nobis subitaneo dolore stomachi
fuisse defunctam." Apollonius ut audivit, tremebundus toto corpore expalluit diuque
maestus constitit. Sed postquam recepit spiritum, intuens mulierem sic ait: "Tharsia
filia mea ante paucos dies decessit: numquid pecunia aut ornamenta aut vestes
perierunt?"
XXXVIII.
1. Scelesta mulier haec eo dicente secundum pactum ferens atque reddens omnia
sic ait: "Crede nobis, quia, si genesis permisisset, sicut haec omnia damus, ita et
filiam tibi reddidissemus. Et ut scias nos non mentiri, habemus huius rei
testimonium civium, qui memores beneficiorum tuorum ex aere collato filiae tuae
monumentum fecerunt, quod potest tua pietas videre." Apollonius vero credens
eam vere esse defunctam ait ad famulos suos "Tollite haec omnia et ferte ad
navem, ego enim vado ad filiae meae monumentum." At ubi pervenit, titulum legit:
D. M. CIVES THARSI THARSIAE VIRGINI APOLLONII REGIS FILIAE OB
BENEFICIUM EIUS PIETATIS CAUSA EX AERE CONLATO FECERUNT. 2.
Perlecto titulo stupenti mente constitit. Et dum miratur se lacrimas non posse
fundere, maledixit oculos suos dicens: "O crudeles oculi, titulum natae meae
cernitis et lacrimas fundere non potestis! O me miserum! Puto, filia mea vivit." Et
haec dicens rediit ad navem atque ita suos allocutus est dicens: "Proicite me in
subsannio navis; cupio enim in undis efflare spiritum, quem in terris non licuit lumen
videre."
XXXIX.
1. Proiciens se in subsannio navis sublatis ancoris altum pelagus petiit iam ad
Tyrum reversurus. Qui dum prosperis ventis navigat, subito mutata est pelagi fides.
Per diversa discrimina maris iactantur; omnibus deum rogantibus ad Mytilenam
civitatem advenerunt. Ibi Neptunalia festa celebrabantur. Quod cum cognovisset
Apollonius, ingemuit et ait: "Ergo omnes diem festum celebrant praeter me! Sed ne
lugens et avarus videar! Sufficit enim servis meis poena, quod me tam infelicem
sortiti sunt dominum."Et vocans dispensatorem suum ait ad eum: "Dona X aureos
pueris, et eant et emant, quod volunt, et celebrent diem. Me autem veto a
quoquam vestrum appellari; quod si aliquis vestrum fecerit, crura ei frangi iubeo."
2. Cum igitur omnes nautae Apollonii convivium melius ceteris navibus celebrarent,
contigit, ut Athenagora, princeps civitatis, qui Tharsiam filiam eius diligebat,
deambulans in litore consideraret celebritatem navium. Qui dum singulas notat
naves, vidit hanc navem e ceteris navibus meliorem et ornatiorem esse. Accedens
ad navem Apollonii coepit stare et mirari. Nautae vero et servi Apollonii
salutaverunt eum dicentes: "Invitamus te, si dignaris, o princeps magnifice." At ille
petitus cum V servis suis navem ascendit. Et cum videret eos unanimes
discumbere, accubuit inter epulantes et donavit eis X aureos et ponens eos supra
mensam dixit: "Ecce, ne me gratis invitaveritis." Cui omnes dixerunt: "Agimus
nobilitati tuae maximas gratias." Athenagora autem cum vidisset omnes tam
licenter discumbere nec inter eos maiorem esse, qui provideret, ait ad eos: "Quod
omnes licenter discumbitis, navis huius dominus quis est?" Gubernator dixit: "Navis
huius dominus in luctu moratur et iacet intus in subsannio navis in tenebris; flet
uxorem et filiam." Quo audito dolens Athenagora dixit ad gubernum: "Dabo tibi
duos aureos; et descende ad eum et dic illi: Rogat te Athenagora, princeps huius
civitatis, ut procedas ad eum de tenebris et ad lucem exeas." Iuvenis ait: "Si
possum de duobus aureis quattuor habere crura" et "Tam utilem inter nos huic
muneri non elegisti nisi me? Quaere alium, qui eat, quia iussit, quod, quicumque
eum appellaverit, crura ei frangantur." Athenagora ait: "Hanc legem vobis statuit,
non mihi, quem ignorat. Ego autem ad eum descendo. Dicite mihi, quis vocatur."
Famuli dixerunt: "Apollonius."
XL.
1. Athenagora vero ait intra se audito nomine: "Et Tharsia Apollonium nominabat
patrem." Et demonstrantibus pueris pervenit ad eum. Quem cum vidisset squalida
barba, capite horrido et sordido in tenebris iacentem, submissa voce salutavit eum:
"Ave, Apolloni." Apollonius vero putabat se a quoquam de suis contemptum esse;
turbido vultu respiciens, ut vidit ignotum sibi hominem honestum et decoratum, texit
furorem silentio. 2. Cui Athenagora princeps civitatis ait: "Scio enim te mirari, sic
quod nomine te salutaverim. Disce quod princeps huius civitatis sum." Et cum
Athenagora nullum ab eo audisset sermonem, item ait ad eum: "Descendi de via in
litore ad naviculas contuendas et inter omnes naves vidi navem tuam decenter
ornatam, amabili aspectu. Et dum incedo, invitatus sum ab amicis et nautis tuis.
Ascendi et libenti animo discubui. Inquisivi dominum navis. Dixerunt te in luctu esse
gravi; quod et video. Sed pro desiderio, quo veni ad te, procede de tenebris ad
lucem et epulare nobiscum paulisper. Spero autem de deo, quia dabit tibi post
hunc tam ingentem luctum ampliorem laetitiam." 3. Apollonius autem luctu fatigatus
levavit caput suum et sic ait: "Quicumque es, domine, vade, discumbe et epulare
cum meis ac si cum tuis. Ego vero valde afflictus sum meis calamitatibus, ut non
solum epulari sed nec vivere desiderarem." 4. Confusus Athenagora subiit de
subsannio navis rursus ad navem et discumbens ait: "Non potui domino vestro
persuadere, ut ad lucem procederet. Itaque quid faciam, ut eum a proposito mortis
revocem? Bene mihi venit in mentem: perge, puer, ad lenonem illum et dic ei, ut
mittat ad me Tharsiam."Cumque perrexisset puer ad lenonem, haec leno audiens
non potuit eum contemnere, licet autem contra voluntatem, nolens misit illam. 5.
Veniente autem Tharsia ad navem videns eam Athenagora ait ad eam: "Veni huc
ad me, Tharsia domina; hic est enim ars studiorum tuorum necessaria, ut
consoleris dominum navis huius et horum omnium, sedentem in tenebris horteris
consolationem recipere, et eum provoces ad lucem exire lugentem coniugem et
filiam. Haec est pietatis causa, per quam dominus hominibus fit propitius. Accede
ergo ad eum et suade exire ad lucem: forsitan per nos deus vult eum vivere. Si
enim hoc potueris facere, XXX dies a lenone te redimam, ut devotae virginitati tuae
vacare possis; et dabo tibi insuper decem sestertia auri." 6. Audiens haec puella
constanter descendit in subsannio navis ad Apollonium et submissa voce salutavit
eum dicens: "Salve, quicumque es, laetare. Non enim aliqua ad te consolandum
veni polluta, sed innocens virgo, quae virginitatem meam inter naufragium castitatis
inviolabiliter servo."
XLI.
1. His carminibus coepit modulata voce canere:
"Per sordes gradior, sed sordis conscia non sum,
Sicut rosa in spinis nescit compungi mucrone.
Piratae me rapuerunt gladio ferientes iniquo
Lenoni nunc vendita numquam violavi pudorem.
Ni fletus et lucti et lacrimae de amissis inessent,
Nulla me melior, pater si nosset, ubi essem.
Regio sum genere et stirpe propagata piorum,
Sed contemptum habeo et iubeor adeoque laetari!
Fige modum lacrimis, curas resolve dolorum,
Redde oculos caelo et animum ad sidera tolle!
Aderit ille deus creator omnium et auctor;
Non sinit hos fletus casso dolore relinqui!"
2. Ad haec verba levavit caput Apollonius et vidit puellam, et ingemuit et ait: "O me
miserum! Quamdiu contra pietatem luctor?" Erigens se ergo adsedit et ait ad eam:
"Ago prudentiae et nobilitati tuae maximas gratias; consolationi tuae hanc vicem
rependo, ut merito, quandoque si laetari mihi licuerit, te regni mei viribus relevem;
et sic forsitan, ut dicis te regiis natalibus ortam, tuis te parentibus repraesento.
Nunc ergo accipe aureos ducentos et ac si in lucem produxeris me, gaude. Vade;
et rogo, ulterius non me appelles: recentem enim mihi renovasti dolorem." 3. Et
acceptis ducentis aureis abscessit de illo loco. Et ait ad eam Athenagora: "Quo
vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti? Num potuimus facere misericordiam et
subvenire homini interficienti se?" Et ait ad eum Tharsia: "Omnia, quaecumque
potui, feci, sed datis mihi CC aureis rogavit, ut abscederem, asserens renovato
luctus dolore cruciari." 4. Et ait ad eam Athenagora: "Ego tibi modo CCCC aureos
dabo, tantum descende ad eum; refunde ei hos CC, quos tibi dedit; provoca eum
ad lumen exire dicens ei: "Ego non pecuniam, salutem tuam quaero." 5. Et
descendens Tharsia ad eum ait: "Iam si in hoc squalore permanere definisti, pro
eo quod pecunia ingenti me honorasti, permitte me tecum in his tenebris miscere
sermonem. Si enim parabolarum mearum nodos absolveris, vadem; sin aliter,
refundam tibi pecuniam, quam mihi dedisti, et abscedam." 6. At ille ne videretur
pecuniam recipere, simul et cupiens a prudenti puella audire sermonem ait: "Licet
in malis meis nulla mihi cura suppetit nisi flendi et lugendi, tamen, ut hortamento
laetitiae caream, dic quod interrogatura es et abscede. Deprecor, ut fletibus meis
spatium tribuas."
XLII.
1. Et ait ad eum Tharsia:
"Est domus in terris, clara quae voce resultat.
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes.
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
Si ergo, ut adseris, rex es in patria tua - nihil enim rege prudentius esse convenit -,
solve mihi quaestionem." 2. Et agitans caput Apollonius ait: "Ut scias me non esse
mentitum: domus, quae in terris resonat, unda est; hospes huius domus tacitus
piscis est, qui simul cum domo currit." 3. Admiratur puella hinc in explanatione
magna vere regem esse et acrioribus eum quaestionibus pulsat et ait:
"Dulcis amica ripae, semper vicina profundis,
Suave canens Musis, nigro perfusa colore
Nuntia sum linguae digitis signata magistri."
Et ait ad eam Apollonius: "Dulcis amica dei, quae cantus suos mittit ad caelum,
canna est, ripae semper vicina, quia iuxta aquas sedes collocatas habet. Haec
nigro perfusa colore nuntia est linguae, quod vox per eam transit." Item ait ad eum
puella:
"Longa feror velox, formosae filia silvae,
Innumera pariter comitum stipata caterva.
Curro vias multas, vestigia nulla relinquo."
XLIII.
1. Item agitans caput Apollonius ait ad eam: "O si liceret mihi longum deponere
luctum, ostenderem tibi quae ignoras. Tamen respondeo quaestionibus tuis: miror
enim te in tam tenera aetate talem prudentiam habere. Nam longa quae fertur
arbor est navis, formosae filia silvae; fertur velox vento pellente, stipata catervis;
currit vias multas, sed vestigia nulla relinquit." 2. Item puella inflammata prudentia
quaestionum ait ad eum:
"Per totas aedes innoxius introit ignis:
Circumdat flammis hinc inde vallata, nec uror.
Nuda domus est et nudus ibi convenit hospes."
Ait ad eam Apollonius: "Ego si istum luctum possem deponere, innocens intrarem
per istum ignem. Intrarem enim balneum, ubi hinc inde flammae per tubulos
surgunt; ubi nuda domus est, quia nihil intus habet praeter sedilia; ubi nudus sine
vestibus ingreditur hospes."
Item ait ad eum puella:
"Mucro mihi geminus ferro coniungitur uno.
Cum vento lucto, cum gurgite pugno profundo.
Scrutor aquas medias, imas quoque mordeo terras."
Respondit ei Apollonius: "Quae te sedentem in hac nave continet, ancora est, quae
mucrone gemino ferro coniungitur uno; quae cum vento luctatur et cum gurgite
profundo; quae aquas medias scrutatur, imas quoque morsu tenens terras."
Item ait ad eum puella:
"Ipsa gravis non sum, lymphae mihi pondus inhaeret.
Viscera tota tument patulis diffusa cavernis.
Intus lympha latet, sed non se sponte profundit."
Respondit ei Apollonius: "Spongia cum sit levis, aqua gravata tumet patulis diffusa
cavernis, quae se non sponte profundit."
Item ait ad eum puella:
"Non sum compta comis et non sum compta capillis.
Intus enim mihi crines sunt, quos non videt ullus.
Me manibus mittunt manibusque remittor in auras."
Apollonius ait: "Hanc ego Pentapoli naufragus habui ducem, ut regi amicus
efficerer. Nam sphaera est, quae non est vincta comis et non est nudata capillis,
quia intus plena est; haec manibus missa manibusque remittitur."
Item ait ad eum puella:
"Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante."
Respondens Apollonius ait: "Nulla certa figura est speculo, quia mutatur aspectu;
nulla peregrina figura, quia hoc ostendit, quod contra se habet."
Item ait puella ad eum:
"Quattuor aequales currunt ex arte sorores
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt."
Et ait ad eam Apollonius: "Quattuor similes sorores forma et habitu rotae sunt,
quae ex arte currunt quasi certantes; et cum sint sibi prope, nulla nullam potest
contingere."
Item ait ad eum puella:
"Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras."
Et ait ad eam Apollonius: "Per deum te obtestor, ne ulterius me ad laetandum
provoces, ne videar insultare mortuis meis. Nam gradus scalae alta petentes,
aequales mansione manentes uno ordine conseruntur; et alta quicumque petunt,
per eos comitantur ad auras."
XLIV.
1. Et his dictis ait: "Ecce habes alios centum aureos, et recede a me, ut memoriam
mortuorum meorum defleam." At vero puella dolens tantae prudentiae virum mori
velle, refundens aureos in sinum et adprehendens lugubrem vestem eius ad lucem
conabatur trahere. At ille impellens eam conruere fecit. Quae cum cecidisset, de
naribus eius sanguis coepit egredi, et sedens puella coepit flere et cum magno
maerore dicere: "O ardua potestas caelorum, quae me pateris innocentem tantis
calamitatibus ab ipsis cunabulis fatigari! Nam statim ut nata sum in mari inter
fluctus et procellas, parturiens me mater mea secundis ad stomachum redeuntibus
coagulato sanguine mortua est, et sepultura ei terrae denegata est. Quae tamen
ornata a patre meo regalibus ornamentis et deposita in loculum cum viginti
sestertiis auri Neptuno est tradita. Me namque in cunabulis posita, Stranguillioni
impio et Dionysiadi eius coniugi a patre meo sum tradita cum ornamentis et
vestibus regalibus, pro quibus usque ad necis veni perfidiam et iussa sum puniri a
servo uno infami nomine Theophilo. At ille dum voluisset me occidere, eum
deprecata sum, ut permitteret me testari dominum. Quem cum deprecor, piratae
superveniunt, qui me vi auferunt et ad istam deferunt provinciam. Atque lenoni
impio sum vendita."
XLV.
1. Cumque haec et his similia puella flens diceret, in amplexu illius ruens Apollonius
coepit flens prae gaudio ei dicere: "Tu es filia mea Tharsia, tu es spes mea unica,
tu es lumen oculorum meorum, quo me consolatus sum, dum flens per
quattuordecim annos matrem tuam lugeo. Iam laetus moriar, quia rediviva spes
mihi est reddita." Alta voce clamabat dicens: "Currite, famuli, currite, amici, currite,
omnes, et miseriae meae finem imponite! Inveni quam perdideram, scilicet unicam
filiam meam." 2. Audito clamore famuli currerunt, currit inter illos Athenagora
princeps, et descendentibus illis in navem, invenerunt illum flentem prae gaudio
super collum filiae suae et dicentem: "Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium animae
meae! Iam volo vivere. " Omnes prae gaudio cum eo flebant. Tunc erigens se
Apollonius, proiectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis et
omnes dixerunt: "O domine, quam similis est filia tua vobis! Si non esset aliud
experimentum, sufficeret eius similitudo ad probandum eam esse filiam tuam!" 3.
Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: "O pater, benedictus deus, qui
mihi gratiam dedit, quod te videre potero, tecum vivere, tecum mori!" Et narravit ei,
quomodo a lenone comparata et in lupanari esset posita, et quomodo deus
virginitatem suam custodivit. Audiens haec Athenagora, timens scilicet, ne filiam
alteri in uxorem daret, misit se ad pedes Apollonii dicens: "Adiuro te per deum
vivum, qui te patrem filiae restituit, ne alteri filiam des in coniugem nisi mihi; sum
enim princeps huius civitatis, meo auxilio virgo permansit et me duce te patrem
agnovit." 4. Cui Apollonius ait: 'Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia
mea fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua. Et tunc restat, ut vindicem me a
lenone.Pereat haec civitas!" At ubi auditum est ab Athenagora principe, in publico,
in foro, in curia clamare coepit et dicere: "Currite, cives et nobiles, ne pereat ista
civitas!"
XLVI.
1. Concursus magnus et ingens factus est, et tanta commotio fuit populi, ut nullus
omnino domi remaneret, neque vir neque femina. Omnibus autem convenientibus
dixit Athenagora: "Cives Mutilenae civitatis, sciatis Tyrium Apollonium huc venisse,
et ecce classes navium properant cum multis armatis eversuris istam provinciam
causa lenonis infaustissimi, qui Tharsiam ipsius emit filiam et in prostibulo posuit. Ut
ergo salvetur ista civitas, mittatur, et vindicet se de uno infami, ut non omnes
periclitemur." 2. His auditis populi ab auriculis eum comprehenderunt. Ducitur leno
ad forum vinctis a tergo manibus. Fit tribunal ingens in foro, et induentes
Apollonium regalem vestem deposito omni squalore luctus, quod habuit, atque
detonso capite diadema imponunt ei et cum filia sua Tharsia tribunal ascendit. Et
tenens eam in amplexu coram omni populo lacrimis impediebatur loqui. 3.
Athenagora autem vix manu impetrat ad plebem, ut taceant. Quibus silentibus ait
Athenagora: "Cives Mutilenae, quos repentina pietas in unum congregavit: videte
Tharsiam a patre suo esse cognitam, quam leno cupidissimus ad nos expoliandos
usque in hodiernum diem depressit; quae vestra pietate virgo permansit. Ut ergo
plenius vestrae felicitati gratias referat, eius procurate vindictam." 4. At vero
omnes una voce clamaverunt dicentes: "Leno vivus ardeat et bona omnia eius
puellae addicantur!" Atque his dictis leno igni est traditus. Vilicus vero eius cum
universis puellis et facultatibus Tharsiae virgini traditur. Cui ait Tharsia: "Redonavi
tibi vitam, quia beneficio tuo virgo permansi." Cui donavit pro hoc beneficio ducenta
talenta auri et libertatem. Deinde cunctis puellis coram se praesentatis dixit:
"Quicquid de corpore vestro illi infausto contulistis, ut habeatis vobis, illud redonavi,
et quia mecum verum tamen servistis, ex hoc iam mecum liberae estote."
XLVII.
1. Erigens ergo se Tyrius Apollonius his dictis populo alloquitur: "Gratias pietati
vestrae refero, venerandi et piissimi cives, quorum longa fides pietatem praebuit et
quietem tribuit et salutem et exhibuit gloriam. Vestrum est, quod fraudulenta mors
cum suo luctu detecta est; vestrum est, quod virginitas nulla bella sustinuit; vestrum
est, quod paternis amplexibus unica restituta est filia. Pro hoc tanto munere
condono huic civitati vestrae ad restauranda omnia moenia auri talenta C." Et haec
dicens eis in praesenti dari iussit. At vero cives accipientes aurum fuderunt ei
statuam stantem et caput lenonis calcantem, filiam suam in dextro brachio
tenentem, et in ea scripserunt: TYRIO APOLLONIO RESTITUTORI MOENIUM
NOSTRORUM ET THARSIAE PUDICISSIME VIRGINITATEM SERVANTI ET
CASUM VILISSIMUM INCURRENTI UNIVERSUS POPULUS OB NIMIUM
AMOREM AETERNUM DECUS MEMORIAE DEDIT. 2. Quid multa? Intra paucos
dies tradidit filiam suam Athenagorae principi cum ingenti honore ac civitatis
laetitia.
XLVIII.
1. Et exinde cum suis omnibus et cum genero atque filia navigavit, volens per
Tharsum proficiscens redire ad patriam suam. Vidit in somnis quendam angelico
habitu sibi dicentem: "Apolloni, dic gubernatori tuo, ad Ephesum iter dirigat; ubi
dum veneris, ingredere templum Dianae cum filia et genero, et omnes casus tuos,
quos a iuvenili aetate es passus, expone per ordinem. Post haec veniens Tharsos
vindica innocentem filiam tuam." 2. Expergefactus Apollonius excitat filiam et
generum et indicat somnium. At illi dixerunt: "Fac, domine, quod iubet." Ille vero
iubet gubernatorem suum Ephesum petere. Perveniunt felici cursu. Descendens
Apollonius cum suis templum Dianae petit, in quo templo coniunx eius inter
sacerdotes principatum tenebat. Erat enim effigie satis decora et omni castitatis
amore assueta, ut nulla tam grata esset Dianae nisi ipsa. Interveniens Apollonius in
templum Dianae cum suis rogat sibi aperiri sacrarium, ut in conspectu Dianae
omnes casus suos exponeret. Nuntiatur hoc illi maiori omnium sacerdotum, venisse
nescio quem regem cum genero et filia cum magnis donis, talia volentem in
conspectu Dianae recitare. 3. At illa audiens regem advenisse induit se regium
habitum, ornavit caput gemmis et in veste purpurea venit, stipata catervis
famularum. Templum ingreditur. Quam videns Apollonius cum filia sua et genero
corruerunt ante pedes eius. Tantus enim splendor pulcritudinis eius emanabat, ut
ipsam esse putarent deam Dianam. 4. Interea aperto sacrario oblatisque
muneribus coepit in conspectu Dianae haec effari atque cum fletu magno dicere:
"Ego cum ab adulescentia mea rex nobilis appellarer et ad omnem scientiam
pervenissem, quae a nobilibus et regibus exercetur, regis iniqui Antiochi
quaestionem exsolvi, ut filiam eius in matrimonio acciperem. Sed ille foedissima
sorde sociatus ei, cuius pater a natura fuerat constitutus, per impietatem coniunx
effectus est atque me machinabatur occidere. Quem dum fugio, naufragus factus
sum et eo usque a Cyrenensi rege Archistrate susceptus sum, ut filiam suam
meruissem accipere. Quae mecum ad regnum percipiendum venire desiderans,
hanc filiam parvulam enixa est, quam coram te, magna Diana, praesentari in
somnis angelo admonente iussisti. Postquam in navi eam peperit, emisit spiritum.
Indui eam honestum regium dignumque habitum sepulturae et in loculum deposui
cum XX sestertiis auri, ut ubi inventa fuisset, ipsa sibi testis esset, ut digne
sepeliretur. 5. Hanc vero meam filiam commendavi iniquissimis hominibus
Stranguillioni et Dionysiadi, et luxi in Aegypto per annos XIIII uxorem flens fortiter,
et postea veni, ut filiam meam reciperem. Dixerunt mihi, quod esset mortua. Iterum
cum redivivo involverer luctu, post matris atque filiae mortem cupienti exitum vitam
mihi reddidisti."
XLIX.
1. Cumque haec et his similia Apollonius narrans diceret, mittit vocem magnam
clamans uxor eius dicens "Ego sum coniunx tua Archistratis regis filia!" Et mittens
se in amplexus eius coepit dicere: "Tu es Tyrius Apollonius meus, tu es magister,
qui docta manu me docuisti, tu es, qui me a patre meo Archistrate accepisti, tu es,
quem adamavi non libidinis causa, sed sapientiae ducem! Ubi est filia mea?" Et
ostendit ei Tharsiam et dixit ei: "Ecce, haec est." 2. Sonat in tota Epheso, Tyrium
Apollonium recognovisse suam coniugem, quam ipsi sacerdotem habebant. Et
facta est laetitia omni civitati maxima, coronantur plateae, organa disponuntur, fit a
civibus convivium, laetantur omnes pariter. Et constituit loco suo ipsa sacerdotem,
quae ei secunda erat et cara. Et cum omnium Ephesiorum gaudio et lacrimis, cum
planctu amarissimo eo, quod eos relinqueret, vale dicens cum marito et filia et
genero navem ascendit.
L.
1. Et constituit in loco suo regem Athenagoram generum suum, et cum eodem et
filia et coniuge et cum exercitu navigans Tharsum civitatem venit. Apollonius statim
iubet comprehendere Stranguillionem et Dionysiadem, et sedens pro tribunali in
foro adduci sibi illos praecepit. Quibus adductis coram omnibus Apollonius ait:
"Cives beatissimi Tharsi, numquid Tyrius Apollonius alicui vestrum in aliqua re
ingratus extitit?" At illi una voce clamaverunt dicentes: "Te regem, te patrem
patriae et diximus et in perpetuum dicimus; pro te mori optavimus et optamus,
cuius ope famis periculum vel mortem transcendimus. Hoc et statua tua a nobis
posita in biga testatur." 2. Apollonius ait ad eos: "Commendavi filiam meam
Stranguillioni et Dionysiadi suae coniugi; hanc mihi reddere nolunt." Stranguillio ait:
"Per regni tui clementiam, quia fati munus implevit." Apollonius ait: "Videte, cives
Tharsi, non sufficit, quantum ad suam malignitatem, quod homicidium perpetratum
fecerunt: insuper et per regni mei vires putaverunt periurandum. Ecce ostendam
vobis; ex hoc, quod visuri estis, et testimoniis vobis probabo." Et proferens filiam
Apollonius coram omnibus populis ait: "Ecce, adest filia mea Tharsia!" Mulier mala,
ut vidit eam, scelesta Dionysias imo corpore contremuit. Mirantur cives. Tharsia
iubet in conspectu suo adduci Theophilum villicum. Quique cum adductus fuisset,
ait ad eum Tharsia: "Theophile, si debitis tormentis et sanguini tuo cupis esse
consultum et a me mereri indulgentiam, clara voce dicito, quis tibi allocutus est, ut
me interficeres!" Theophilus ait: "Domina mea Dionysias." 3. Tunc omnes cives,
sub testificatione confessione facta et addita vera ratione confusi rapientes
Stranguillionem et Dionysiadem tulerunt extra civitatem et lapidibus eos occiderunt
et ad bestias terrae et volucres caeli in campo iactaverunt, ut etiam corpora eorum
terrae sepulturae negarentur. Volentes autem Theophilum occidere, interventu
Tharsiae non tangitur. Ait enim Tharsia: "Cives piissimi, nisi ad testandum dominum
horarum mihi spatia tribuisset, modo me vestra felicitas non defendisset." Tum a
praesenti Theophilo libertatem cum praemio donavit.
LI.
1. Itaque Apollonius pro hac re ad laetitiam populo addens munera restaurat
universa. Thermas publicas, moenia, murorum turres restituens moratur ibi cum
suis omnibus diebus XV. Postea vero vale dicens civibus navigat ad Pentapolim
Cyrenaeam; pervenit feliciter. Ingreditur ad regem Archistratem, socerum suum. Et
vidit Archistrates filiam cum marito et Tharsiam neptem suam cum marito; regis
filios venerabatur, et osculo suscipit Apollonium et filiam suam, cum quibus iugiter
integro uno anno laetatus est perdurans. Post haec perfecta aetate moritur in
eorum manibus, dimittens medietatem regni sui Apollonio et medietatem filiae
suae. 2. In illo tempore peractis omnibus iuxta mare deambulat Apollonius. Vidit
piscatorem illum, a quo naufragus susceptus fuerat, qui ei medium suum dedit
tribunarium, et iubet famulis suis, ut eum comprehenderent et ad suum ducerent
palatium. Tunc, ut vidit se piscator trahi ad palatium, se putavit ad occidendum
praeberi. Sed ubi ingressus est palatium, Tyrius Apollonius sedens cum sua
coniuge eum ad se praecepit adduci et ait ad coniugem: "Domina regina et coniunx
pudica, hic est paranymphus meus, qui mihi opem tribuit et, ut ad te venirem, iter
ostendit." Et intuens eum Apollonius ait: "O benignissime vetule, ego sum Tyrius
Apollonius, cui tu dedisti dimidium tuum tribunarium." Et donavit ei ducenta sestertia
auri, servos et ancillas, vestes et argentum secundum cor suum, et fecit eum
comitem, usque dum viveret. 3. Hellenicus autem qui, quando persequebatur eum
rex Antiochus, indicaverat ei omnia et nihil ab eo recipere voluit, secutus est eum et
procedenti Apollonio obtulit se et ei dixit: "Domine rex, memor esto Hellenici servi
tui!" At ille adprehendens manum eius erexit eum et suscepit osculo; et fecit eum
comitem et donavit illi multas divitias. 4. His rebus expletis genuit de coniuge sua
filium, quem regem in loco avi sui Archistratis constituit. Ipse autem cum sua
coniuge vixit annis LXXIIII et tenuit regnum Antiochiae et Tyri et Cyrenensium; et
quietam atque felicem vitam vixit cum coniuge sua. Peractis annis, quot superius
diximus, in pace atque senectute bona defuncti sunt.