Historia Augusta/Didius Julianus

E Wikisource
 Commodus Septimius Severus 

DIDIUS IULIANUS Aeli Spartiani


1[recensere]

[1 1] Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit -S-al-v-ius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit, [2] mater Clara -A-emilia, pater Petronius Didius Severus, fr(atre)s Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Adrumetina colonia. [3] Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. [4] inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci. quaestor ante annum, quam legitima aetas sinebat, designatus est. [5] aedilitatem suffragio Marci consecutus est. [6] praetor eiusdem suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae. [7] inde Bel-g-icam sancte ac diu rexit. ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Alb-a-m fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. [8] ob qu-a-e consulatum meruit testimonio imperatoris. [9] Cattos etiam debellavit. inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit. post Germaniam inferiorem rexit. post hoc curam alimentorum in Italia[m] meruit.

2[recensere]

[2 1] tunc factus est reus per quendam Severum cla[ri]ssi-ari-um militem coniurationis cum Sal[i]vio contra Commodum. sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestat-i-s, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato. [2] absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. [3] Bit-h-yniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. [3 (4)] Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Afric-a-e -e-idem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus. maxime eo die, cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit: «-observa-que debita reverentia, quia collega et successor meus est.» statim enim mors Pertinacis secuta est. [4 (5)] quo interfecto cum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Public-i-um Florianum et Vectium Aprum, coeperunt coh-o-rtari tribuni, ut locum arriperet. [5 (6)] quibus -cum- diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt. [6 (7)] sed posteaquam in castra ventum est, c-um- Sulpiciano praef. urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne[c] eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. [7 (8)] atque ita et admissus est -et- imperator appellatus rogantibus praetorianis, ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

3[recensere]

[3 1] Tunc Iulianus Fla-v-ium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante -se- Sulpiciano coniunxerat. [2] sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. [3] inde habita contione[m] militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. [4] uxor etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. [5] inde se ad Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. [6] praef. urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. [7] erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparand-a-m habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. [8] et iam hi primum, qui Iulianum odisse coeperant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; [9] nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis e-i- forte misisset, saepe autem nulla existente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. [10] deinde neque cenavit, priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit de tanta[s] necessitate[s] sollicitus.

4[recensere]

[4 1] Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel -fr-atrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. [2] sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse imperium, quod mi-li-tes dederant. [lapidationem quoque fecere.] [3] descendenti cum militibus et senatu in curiam diras inprecati sunt, rem divinam facienti, -n-e litaret, optarunt. [4] lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet. [5] ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patr-i-s patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. [6] e s-e-natu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quo-s- digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. [7] inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. [8] haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit; populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad con-c-iliandum favorem populi restituit. [9] de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. [10] constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum es-se-.

5[recensere]

[5 1] Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exercitus. [2] ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septim-i-us Severus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant, a Iuliano descivere. [3] sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis Severus renuntiaretur; [4] militibus etiam, qui Severum secuti fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum Severo fuisse-n-t, hostium numero haberentur. [5] missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imp(erator), quem senatus elegerat. [6] inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. [7] missus est successor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. [8] missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. [9] ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede conducerent.

6[recensere]

[6 1] et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu pr-a-etoriano proficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ridebat. [2] et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. iussit etiam Marci-am u-n-a-[m] interfici. [3] Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, l-e-gati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. [4] Tullius Crispinus, praef. praetorio, con-tra- Severum missus, ut classem produceret, repulsus Romam redit. [5] haec cum Iulianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem . . . contra barbaros milites parans. [6] haec tamen agenti Iuliano P-l-au[s]tius Qu-i-ntillus consularis augur contradixit adserens non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. [7] cui multi senatores consenserunt. quare iratus Didius milites e castris petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. [8] sed id consilium displicuit. neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. [9] quare meliore consilio ad senatum venit petitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii; quod statim factum est.

7[recensere]

[7 1] Tunc omen, quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat, omnibus venit in mentem. [2] nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pronuntiasset: «Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo», Iulianus suggessit: «adde et Severum», quod cognomentum [h]a[b]vi et proavi sibi Iulianus adsciverat. [3] sunt tamen qui dicant, nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset. [4] Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit. [5] ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum; ad quem Severus litteras miserat, ut esset praef. [6] sed pacem simulatam esse -m-an-da-tamque caedem Severi Tullio Crispino, praef. praetorii, et populus locutus est et Severus suspicatus. [7] denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum. [8] Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulte misit edicta, quae proposita sunt. [9] fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus -pu-taret vel odium populi deleniri vel militum arma conpesci. [10] nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt et ea, quae ad speculum ducunt fieri, in quo-d- pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit. [11] tuncque[m] puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.

8[recensere]

[8 1] et Crispinus quidem cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. [2] deiecta sunt etiam -consulta- senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu. [3] sed postea sponte sua gladiatores Capu-a-e iussit armari per Lollianum Titianum et Cla-u-dium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus respondens. [4] transierant et ex Umbria milites ad Severum. [5] et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari. [6] brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino. [7] actum est denique, ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium. et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur, quod veneno se absumpsisset Iulianus. [8] missi tamen a senatu, quorum cura[m] per militem gregarium in Palatio idem [Iulianus] occisus est fidem Caesaris inplorans, hoc est Severi. [9] filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat, quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. [10] Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto via La-b-icana.

9[recensere]

[9 1] Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. [2] -f-uit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem. [3] Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor. imperavit mensibus duobus diebus quinque. [4] reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei p. sibi praesules ipse fecisset.