Tyranni Triginta | Divus Aurelianus |
I
[recensere]Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus est. De quo ego idcirco recusare non potui, quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro, quem te tringinta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victorianamque nunc detinet; 2 si quidem eo res processit, ut mulierum etiuam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. 3 Neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem <reliquit>, qui bellum Gothicum s[t]ua virtute confecit, qui manum publicis cladibus victor inposui, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publicis depulit qui si diutius in hac esset commoratus re p., Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset.
II
[recensere]1 Breve illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. 2 Quid enim in illo non mirabile? Quid non conspicuum? Quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? 3 In quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. 4 Doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri locuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum. 5 Quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisse, ut Tullius de Scipione sic loquitur [pro Milone], stupenda et mirabilis docet vita. 6 Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? Amavit parentes. Quid mirum? Amavit et fratres : iam potest dignum esse miraculo. Amavit propinquos : res nostris temporibus comparanda miraculo; invidit nulli, mal;os persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnavit, stultis quasi reglegenter indulsit. 7 Leges optimas dedit. 8 Talis in re p. fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligeret, emendatior senatus optaret.
III
[recensere]1 In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, fecisse gratiosum. 2 Claudium principem loquor, cuius vita, probitas et omnia, quae in re p. gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit : 3 illi clypeus aureus vel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in Romana curia conlocatum est, ut etiam nunc videtur expressa thorace vultus eius. 4 Illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedem conlocavit. 5 Illi totius orbis iudicio in rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. 6 Ille, velut futurorum memor, gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, noo autem dicere Domitiani fuerant, propagavit. Ille bellum Gothicum brevi tempore inplvit. 7 Adulator igitur senatus, adulator populus R., adulatrices exterae gentes, adultatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem [aris ac templis] honoraverit.
IV
[recensere]1 Interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant : 2 nam cum esset nuntiatum VIIII. kal. Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt : 3 "Auguste Claudi, dii te praestent." Dictum sexagies. "Claudi Auguste, <te> principem aut qualis tu est, semper optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p. requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps." Dictum octogies. 4 "Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica." Dictum quinquies. "Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera." Dictum septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit." Dictum septies.
V
[recensere]1 Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei p. fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus iudicavit. 2 His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : "Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere". 3 Denique iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolum dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem. 4 Nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui." 5 Magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.
VI
[recensere]1 Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus [triginta], illi Gothi, qui evaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emiti non siverat, ne [qu]id fieret, quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverant praedas. 2 Denique Scytharum diversi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inrup[uen]erunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, 3 sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. 4 Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere. 5 Dicat nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda viginti milia armatorum fuerunt. 6 Adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.
VII
[recensere]1 Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est : 2 "Senatui populoque Romano Claudius princeps." (Hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) 3"p. c., mirantes audite quod verum est. Trecenta viginti milia barbarorum in Romanorum solum armati venerunt : haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare. 4 Fatigata est tota res p. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu <G>al<l>i<en>i principis a re p. defecerunt. 5 Non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei p., Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. Quicquid fecerimus, satis grande est." 6 Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit. Rogo, quantum petium est clypeus in curia tantae victoriae? Quantum una aurea statua? 7 Dicit Ennius de Scipione : "Quantam statuam faciet populus R., quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" 8 Possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae viribus adiuvari.
VIII
[recensere]1 Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. Sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. 2 Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit, 3 ut docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem : 4 "Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navigium mersimus. 5 Tecta sunt flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. Campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. 6 Tantum mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor si<bi> miles possit adiungere.
IX
[recensere]1 Et utinam Gallienum non esset passa res p.! Utinam sescentos tyrannos non pertulisset! Savis militibus quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei p.! 2 Si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei p. <corpus>. 3 Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. 4 Multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae. Factus limitis barbari colonus e Gotho. 5 Nec ulla fuit regio, quae Gothum servum triumphali quodm servitio non haberet. 6 Quid boum barbarorum nostri videre maiores? Quid ovium? Quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? Hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donavit. Pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantinis fortiter facientibus. 8 Pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. 9 Pugnatum in diversis regionibus et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem p.
X
[recensere]1 Et bene venit in mentem : exprimenda est sors, quae Claudio data esse perhibetur Commagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p. divinitus constitutum. 2 Nam cum consuleret factus imperator, quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit :
3 Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu <vinces> veteres tuis novellis; regnabunt etenim <tui> minores et reges facient suos minores.
4 Item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit :
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas.
5 Item cum de posteris suis :
His ego nec metas rerum nec tempora ponam.
6 Item cum de fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii, responsum est :
Ostendent terris hunc tantum fata.
7 Quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium divini generis virum, sanctissimum Caesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.
XI
[recensere]1 Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum summunt atque ab his Aegyptia pervicaria et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. 2 Dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. 3 Atticiano et Orfito conss. Auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. Nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit, ut iam Claudius dedignaretur et vincere. 4 Denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. 5 Vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici postulat, <nos> non tacere : 6 eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae sapientium quoque animos fatigant, ita in praedam versi sunt, ut non cogitarent a paucissimis se posse fu[ti]gari, dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis inserviunt. 7 Denique in ipsa victoria prope duo milia a paucis barbaris et his, qui fugerant, interempta sunt. 8 Sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos extulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Romam etiam mittit ludo publico deputandos. Ita id, quod vel fortuna vel milites egerat, virtute boni principis antiquatum est. Nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta est. 9 In quo bello, quod (a Claudio) gestum est, equitum Dalmatarum in gens extitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere quamvis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum <auctore> atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.
XII
[recensere]1 Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo atque <fame> exercitu laborante superati sunt. 2 Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petit caelum. 3 Quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater Claudii principis non fuisset. 4 Sub hoc barbari, qui superfuerant, Anchialon vastare conati sunt, Nicopolim etiam optinere. Sed illi provincialium virtute obtriti sunt. 5 Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. 6 Et Dexippus quidem Claudium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.
XIII
[recensere]1 Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltim pauca dicenda sunt, ne ea, quae scienda sunt, praeterisse videamur : 2 Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi f[am]ilia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus. 3 Fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit. 4 De avis nobis parum cognitum. Varia enim plerique prodiderunt. 5 Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et multis ictu pugni dentes excusserit. 6 Fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. 7 Nam iratus ei, qui non bateum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit. Quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae; 8 si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetrarum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen exigit, faceret. 9 Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam.
XIV
[recensere]1 Nunc ad iudicia principum veniamus, quae <de> illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. 2 Epistola Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae : "Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. 3 Huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modois tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias tringinta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta. Filippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in sternis quadraginta septem et trientes centum sexaginta. 4 [Item in cauco scyfo pondo undecim]. Item in cauco et scyfo et zuma pondo undecim. 5 Tunicas russas militares annuas duas, sagoclamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. Balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysografata duo, loricam unam, quam refundat. 6 Lanceas Herculianas duas, aclydes duas, falces duas, falces fenarias quattuor. 7 Cocum, quem refundat, unum, mulionem, quem refundat, unum. 8 Mulieres speciosas ex captivis duas. Albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura. 9 Notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. 10 Accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. 11 Venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, ducliarium unum. 12 Ligni cotidiari pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. 13 Balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. 14 Iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, noin praestetur nec in nummo exigatur. 15 Haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est, ut ei plura etiam deferenda sint."
XV
[recensere]1 Item ex epistola eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praef. Praetori : "Desine autem conqueri, quod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducis loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. 2 Dux factus est et dux totius Illyrici. Habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus. 3 Vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum e[s]t, si eius animo commodum est, quando voluerit, [accipiat] praetorianam accipiat praefecturam. 4 Sane scias tantum ei a nobis decretum salarii, quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium, quantum proconsulatui Africano detulimus, tantum argenti, quantum accipit curator Illyrici metallarius, tantum ministeriorum, quantum nos ipsi nobnis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes, quae sit nostra de viro tali sententia".
XVI
[recensere]1 Item epistola Decii de eodem Claudio. "Decius Messalae praesidi Archaiae salutem." Inter cetera : "Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei p. necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia, quae iniungimus, esse curaturum. 2 Huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex catafractariis centum, ex equitibnus sexginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tyronibus bene armatos mille. 3 Nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur."
XVII
[recensere]1 Item epistola Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viverete : 2 "Nihil me gravius accepit, quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. 3 Quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Dascianis, qui iam saeviunt, ne graviter rem ferant. 4 Ipse ad eum dona misi, quae ut libenter acipiat, tu facies. Curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat. 5 Misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, paternam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar alieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos, argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, 6 clamydes veri luminis limbatas duas, veste diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, 7 oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos."
XVIII
[recensere]1 Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia. Nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus : 2 "Claudi, dux fortissime, haveas! Virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus. 3 Qui amat rem p., sic agit, qui amat principes, sic agit, antiqui milites sic egerunt. Felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te. Vivas Valeri et ameris a principe." 4 Longum est tam multa, quam meruit vir ille, perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit, ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.