Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus |
I
[recensere]1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antoni[n]um, Vindicem tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. 2 et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythist[h]oricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? 3 atque contra, Treb<ell>is Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus, ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus. 4. quare etiam <laudes, quod nobis> quoque etiamsi <festinemus>, non tamen minima fuerit cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non taceremus.
II
[recensere]1 Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum a[r]matore historiarum Marco F[r]onteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderent dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Arc<h>ontius protulit, de Gr<a>ecis autem Aegyptiisque libris convicit illum autokratora in [a]edictis suis esse vocatum. 2 et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse, quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re p. removisset; proinde quasi digne tanti, princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos, quos invadentes purpuras necaverunt. 3 ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne qui, me oblitum aestimaret mei. 4 sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.
III
[recensere]1 Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limi[li]tis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. 2 de huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum intr[od]uxisse perhibetur et tantum habuisse de c<h>artis, ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. 3 idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotia<to>rias saepe misit. 4 ipse quoque [ipse perhibetur] dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere ad<d>itis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus, et gemmatus sederet cum specie praetext<a>e ponendus in templo Solis, Appenninis sortibus ad[d]itis, quem appellari voluerat lovem Consulem vel Consulentem. 5 sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur. <quam>, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. 6 ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur <et> pretium.
IV
[recensere]1 Fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candidus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. 2 vini non multum bibit, aqu<a>e plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. 3 nam et incudem superpositam pectori constanter aliis [s]tu<n>dentibus pertulit, cum ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iaceret. fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando e[i]um temptare voluisse<n>t. 4 nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum ad bibendum eundem provocasset, s[a]itu<l>as duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius fuit; et cum ei Burburus diceret: 'quare non faeces bibisti?', respondit ille: 'stulte, terra non bibitur.' levia persequimur, cum maiora dicenda sint.
V
[recensere]1 Hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud <e>dictis suis ostendit <Aurelianus>. namque cum eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit: 3 'amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Firmum etiam latronem Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et feminei propudii reliquias colligentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. 4 nihil est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem inprobum fuerat, integer veniet. 5 sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam, ne sit aliqua sollicitudo Romana. 6 vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites,' et reliqua.
VI
[recensere]1 Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu. 2 nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum esse et quasi volitasse. 3 sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de his, quorum vita arripuerunt. 4 non enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catil[I]ina an Sardo, vel quali <in> clamide Pompeius usus fuerit purpura. 5 quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.
VII
[recensere]romam ex libris Flegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegatur.
VIII
[recensere]1 'Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. 2 illic qui Serapem colunt, C<h>ristiani sunt et devoti sunt Serapi, qui se C<h>risti episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iud<a>eorum, nemo Samarites, nemo C<h>ristianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. 4 ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. 5 genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimun, civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. 6 alii vitrum, conflant, aliis c<h>arth[h]a conficitur, omnes certe linifiones <aut> cuiuscumque artis et <professionis> videntur; et habent podagrosi, quod agant, habent <prae>cisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus est. 7 hunc Christiani, hunc Iud<a>ei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius esset morata civitas, digna profecto, quae pro sui f<ec>unditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti tenea[n]t principatum. 8 huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerint, et de Antin[in]o<o> quae dixerint, comperisse te credo. 9 nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quem ad modum fecundant, pudet dicere. 10 calices tibi allassontes <di>versi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster indulgenter utatur.'
IX
[recensere]1 Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: 'Saturnine Auguste, dii te servent!' 2 et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Pal<a>estinam rediit. 3 ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cy[n]clade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. 4 avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. 5 'flebat', inquit, 'et dicebat: "necessarium, si non adroganter dicam, res p. virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt."
X
[recensere]1 Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: 'nescitis, amici, quid mali sit imperare. 2 gladii s<a>eta pendente[bu]s cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non i[n]ter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. 3 adde, quod omnis aetas in imperio reprehenditur: senex est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: <ard>et furore. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui <cum> me <ae>mulum esse cupitis, cui libens c[a]edo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non potero.' 4 Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa r<h>e[c]tori[o] operam dederat, Romae frequentavera[n]t pergula magistrales.
XI
[recensere]1 Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum, qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum [h]is longe alius sit et [a] Probo paene nolent<e> sit occisus. 2 fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. 3 obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus miserat, invito Probo esse iugulatum.
4 Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae sunt dicenda, redeamus.
XII
[recensere]1 Proculo patria Albinga[t]uni fuere, positi in Alpibus maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas abduxerat, satis dives. 2 fertur denique eo tempore, quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. 3 huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. 4 filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperio. 5 homo, quod negari non potest ........ e idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis Iegionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta. 6 et quoniam minima quaeque iocunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est, quod et ipse gloriatur in quadam sua [a]epistola, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere: 7 'Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex armatia virgines cepi. ex his una nocte decem invi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.' — 8 gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate co<nc>al<l>escat.
XIII
[recensere]1 Hic tamen cum etiam post honores militares [cum] se inprobe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo p<a>ene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. 2 nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra 'ave' inquit, 'August[a]e' adIataque Iana purpurea umeros eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii. 3 non nihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. 4 hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem, in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. 5 posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. 6 Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.
XIV
[recensere]1 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, r<h>et[h]oris filius ut ab aliis comperi, p<a>edagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum, nihil didicit. 2 militavit primum inter ordinarios, deinde inter [a]equites; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis R<a>etici fuit, bibit, quantum hominum nemo. 3 de hoc Aurelianus saepe dicebat: 'non ut vivat, natus est, sed ut bibat.' quem quidem diu i<n> honore habuit causa militiae. 4 nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut <O>nes[c]imus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. 5 habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret[ur], neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica, gravaretur.
XV
[recensere]1 Hic idem, cum quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium idque diutius tenuit quam merebatur. 2 nam longo gravique certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem. 3 Filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore[m] quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. 4 fuisse enim dicitur, ut et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. erat enim illa virgo regalis. 5 exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa {dari} iussit, quas ego inserui: 6 'Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripseram, ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singula<e> acciperent, sed ut septem simul unum convi<vi>um haberent. cum enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p. plurimum perdit. 7 nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias c[a]elebrabis.' 8 Brevis munerum fuit: 'tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua, quae matron<a>e conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.' 9 Haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire, quos nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae didiceram, intimanda curavi. 10 supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi sunt.