Jump to content

Historia Augusta/Maximus et Balbinus

Checked
E Wikisource
Maximus et Balbinus
~ 400

 Gordiani Tres Valeriani Duo 

MAXIMUS ET BALBINUS IULI CAPITOLINI

I. Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod Gordiani Augusti appellati fuerant, vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII. idus Iunias concurrit, ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens. 2 Cum igitur duo consulares et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent curiam ac praecipue timorem Maximini adventus fronte ostenderent, referente consule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus, sic exorsus est: 3 "Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia. 4 Quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione amphitheatri agere, cum immineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxillium, quo respirare possimus? Agite igitur, p.c., principes dicite. Quid moramini? Ne, dum singulatim pertimescitis, intimore potius quam in virtute opprimamini."

II. 1 Post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset. Quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: 2 "Scio, p.c., hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. 3 Cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas: quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior. 4 Ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. 5 Longa oratione opus non est: faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. 6 Ego principes dico, vos firmate, si placet, sin minus, meliores ostendite : 7 Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est, ut novitatem generis splendore virtutis evexerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei p. sit necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit. 8 Habetis sententiam, p.c., mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut hos principes feceritis." 9 Post haec adclamatum est uno consensu: 10 "Aequum est, iustum est. Sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, dii vos servent. Di vos principes fecerunt, di vos conservent. Vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. 11 Hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini. Felices vos iudicio senatus, felicem rem p. vestro imperio. 12 Quod vobis senatus detulit, fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter accipite."

III. 1 His atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. 2 Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt. 3 Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cum orationem de senatus ententia et de sua electione habuissent, p.R. cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit: "Gordianum Caesarem omnes rogamus." 4 Hic nepos erat Gordiani ex filio, qui est in Africa occisus, annum agens aetatis quartum decimum, ut plerique dicunt. 5 Qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in curiam Caesar est appellatus.

IV. 1 Prima igitur relatio principum fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. 2 Aliqui autem unum putant appellatum,seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos, 3 si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum rapuit. 4 Post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conl[oc]ata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. 5 Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa, ut etiam pleraque vilia et minus honesta perscripserit.

V. 1 Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt, faber ferrarius, ut alii, raedarius vehicularius fabricator. 2 Hunc suscepit ex uxore Prima nomine. Cui fratres quattuor pueri fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. 3 Nato Maximo carnem bubulam et quidem multam aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat inpluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis Praestitis, detulisse. 4 Id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium. 5 Pueritiam omnem in domo patrui Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit, ubi factus est imperator. 6 Operam grammatico, rhetori non multum dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. 7 Attamen militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, <quae> illum loco filii suscepit et aluit. 8 Inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. 9 Missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Renum rem contra Germanos satis feliciter gessit. 10 Post haec praefectus urbi prudentissimus, [in] ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. 11 Quare veluti <meritum> senatus ei, homini, quod non licebat, novae familiae, imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

VI. 1 Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet. 2 Vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. 3 Rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit. 4 Factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit. 5 Quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.

VII. 1 Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. 2 Nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. 3 Familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theofane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor. 4 Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. Quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat et a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat. 5 Eloquentia clarus, poemate inter sui temporis poetas praecipuus[u]. 6 Vini, cibi, rei Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilem redderet. Amabilis etiam senatui fuit. 7 Haec de utriusque vita conperimus. Denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largentem, hunc afluentem copiis omnibus dicerent.

VIII. 1 Haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu[m] maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium. 2 Sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus R. imperio Maximi contradixit. Timebant enim severitatem eius homines vulgares quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant. 3 Quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est nec prius permissi sunt ad Palatium stipati armatis ire, quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. 4 His gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus, gladiatorio etiam munere Maxim[in]us susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. 5 Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum est. 6 Multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis, id est vis quaedam Fortunae, satiaret. 7 Alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coorientes, nec in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

IX. 1 Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. 2 Inter quos et populum tanta seditio fuit, ut ad bellumintestinumveniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. 3 Nam et in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est, <ut> alii dicunt, etiam fuste percussus est. 4 Neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. Quo viso populus et milites usque adeo placati sunt, ut amore illius in concordiam redirent. 5 Neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro p. R. contra Maximinum in Africa vitam finiverant; tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.

X. 1 Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. 2 Iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quis hostis publicus inveniret. 3 Scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque, ut, quicumque Maximinum iuvisset, inhostium numero duceretur. 4 Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. 5 Et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in castra praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. 6 Nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidsset. 7 In urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia, quae in domibus erant, vasa proiecta. 8 Atque ideo maior pars civitatis perit et multorum divitiae. Nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea, quae norant ubi repperirent.

XI. 1 Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Puppienus apud Ravennam bellum paraba[n]t ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum gerere. 2 Et Maximinus quidem apud Aquleiam ita victus est, ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. 3 Non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas <adhibuis>se dicuntur. 4 Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim Maximini caput adlatum est. 5 Hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. 6 Iam, si imperatorium sacrificium sit, centem leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia[c] centena feriuntur. 7 Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicentur, cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.

XII. 1 His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, 2 si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, militibus et Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. 3 Ipse autem Maxim[in]us Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. 4 Missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. 5 Ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset. 6 Sed tantum valet velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur. Quam impletam ille nescivit. 7 Exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maxim[in]us venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et oes habebant, quos senatus legerat. 8 Nec dissimulari potertat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem praeteritorum esse debere et stipendia mnagna donasset et auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. 9 Sed animi militum semel inbuti odio refrenari nequeunt. Denique cum audissent senatus adclamatioines, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbienum extiterunt, secum cotidie cogitantes, quos imperatores facere deberent.

XIII. 1 Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. 2 Inde in senatum itum est, ubi post illa, quae communia solent esse festa, dictum est: "Sapienter electi principes sic agunt, per inperitos electi principes sic pereunt," cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. 3 His auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. 4 Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et p. R. regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. 5 Et cum iam paratum esset, ut contras Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cotidie ingravescebant.

XIV. 1 Et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. 2 Qua re occasio militibus data est intelligentibus facile discordes imperatores posse interfeci. ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, inpetum in eos fecerunt. 3 Turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse, nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palati Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens, ut ei praesidium mitteret. 4 Sed ille suspicatus, quod contra se eos peteret, quem p[ost]utabat monarchiam velle, primum frustatus est, deinde usque ad litem perventum est. 5 In hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris produxerunt et per mediam civitatem ad castra rapotare voluerunt magna ex parte laniatos. 6 Sed ubi conpererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt. 7 Inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus id est Augustus, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in castra receperunt. 8 Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

XV. 1 Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vita et moribus suis: nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. 2 Huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus urbis, alter bis consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populoi etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. 3 Haec sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte collegimus. 4 Sed multi non a Maximo, verum a Puppieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et iopsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. 5 Tanta est autem historicorum inter se certantium inperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Puppienum velint dici, cum Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Puppienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non per Puppienum. 6 His accedit scriptorum inperitia, quae praef. praet. fuisse Gordianum parvolum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum, ut militibus ostenderetur. 7 Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.

XVI. 1 Domus Balbinis etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. 2 Maximus, quem Puppienum plerique putant, summae tenuitatis, sed virtutis amplissimae fuit. 3 Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. Fuit et Scythici belli principium, fuit et Histriae eexcidium eo tempore, ut autem dexippus dicit, Histricae civitatis. 4 Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit; Maximum vero negat eius modi virum fuisse, qualem Gaeci plerique dicerunt. 5 Addit praeterea, tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. 6 Dexippus etHerodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. 7 Sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi[ni] nomen non invenio et cum Balbino Puppienum imperatorem repperio, usque adeo ut idem Puppienus cumMaximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis hsitoricis asserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam: ut mihi videatur idem esse Puppienus qui Maximus dicitur.

XVII. 1 Quare etiam gratulatoriam epistolam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Puppieno et Balbino, in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem p.: 2 "Puppieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. Cum primum Iovis Op. M. et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem p. a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus. Domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex s[p]. c., quod ad me v. c. Celsus Aelianus collega transmiserat, conperissem: gratulatus sum urbi ROmae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis prisnam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defendistis, gradulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistis, denique legionibus ipsius et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt. 3 Quodcirca nulla vox <tam> fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum numquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere. 4 Quae quanta et cuius modi si[n]t, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis. 5 Haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanae dicendi dignitate. 6 Nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petit, ut se amplissimo ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar ? 7 Praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam, quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et haec <etsi confirmata> esse confidam in priorum principum testimaniis, vestris tamen ut gravioribus iudiciis gloriater. 8 Di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem. Nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem p. servarent, in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur. 9 Ita ego precor, ut in eo statu vobis rem p. servent, in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis."

XVIII. 1 Haec epistola probat Puppienum eundem esse, qui a plerisque Maximus dicitur. 2 Si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Puppienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur.